1
1Sisenna Statilio Tauro, L. Libone
consulibus, mota Orientis regna prouinciaeque Romanae, initio apud Parthos
orto, qui petitum Roma acceptumque regem, quamuis gentis Arsacidarum, ut
externum aspernabantur ; is fuit Vonones, obses Augusto datus a Phraate.
2Nam Phraates, quamquam depulisset
exercitus ducesque Romanos, cuncta uenerantium officia ad Augustum uerterat
partemque prolis firmandae amicitiae miserat, haud perinde nostri metu quam
fidei popularium diffisus.
2
1Post finem Phraatis et sequentium regum
ob internas caedes uenere in Vrbem legati a primoribus Parthis, qui Vononem,
uetustissimum liberorum eius, accirent. Magnificum id sibi credidit Caesar
auxitque opibus. Et accepere barbari laetantes, ut ferme ad noua imperia.
Historica
Adeo ergo multi interiecti
inter Phraatem, et filium eius hunc Vononem ? Ego sane duos reperio,
Phraatem et Orodem. Sed quia confusum hoc totum stemma et multa eius in
Tacito mentio : dedi in Excurs. Super eo, quod opus, littera A.
Mentio
Historica
Atqui in Strabone
quartus ordine, minimusque ponitur.
Vocabulum
Comitatu, pecunia, alia pompa
instruxit, regium in morem.
2Mox subiit pudor degenerauisse
Parthos : petitum alio ex orbe regem, hostium artibus infectum ; iam inter
prouincias Romanas solium Arsacidarum haberi darique. Vbi illam gloriam
trucidantium Crassum, exturbantium Antonium, si mancipium Caesaris, tot per
annos seruitutem perpessum, Parthis imperitet ?
Lectio
Quod et saepius est
factum. eoque, uelut de more, scribit Hegesippus, in oratione Agrippa
regis :
" Persarum superba
audimus imperia, sed eorum quoque obsides uidimus,et cum ipsi pluribus
nationibus imperent, offerunt liberos suos, et nobilitatem suam. Seruire
Romanis gaudens pro fide pacis, simul ut seruiendo discant suis
imperare. Offerunt uestes, moniliae, elephantos quoque Romanis, unum
tributum reges imponere."
Postrema huc faciunt et emendem :
elephantos :quodque Romanis unum (uel, summum) tributum.
3Accendebat dedignantes et ipse diuersus
a maiorum institutis, raro uenatu, segni equorum cura, quotiens per urbes
incederet lecticae gestamine, fastuque erga patrias epulas. Inridebantur et
Graeci comites ac uilissima utensilium anulo clausa.
Realia
Quae tamen
unica studia procerum regisque. Xenophon lib.VIII.
" παιδείας· τῆς πολεμικῆς δ'ἕνεκα
ἀσκήσεως, ἐπὶ θήραν ἐξῆγεν, οὕσπερ ἀσκεῖν ταῦτα ᾤετο χρῆναί, ταυτὴν
ἡγούμενος καὶ ὅλως ἀρίστην ἄσκησιν πολεμικῶν εἷναι, καὶ ἱππικῆς δε'
ἀληθεστάτὴν καὶ νῦν δέ βασιλεὺς, καὶ ὁι ἄλλοι περὶ βασιλέα ταῦτα
ποιοῦντες διατελοῦσιν."
Militaris exercitii gratia ad uenationem
eduxit, quos ad eam idoneos rebatur, hanc existimans et uniuerse optimam
exercitationem ad militiam esse, et maxime ad equestrem. Itaque et nunc Rex
Persarum, atque alii circa regem, assidui sunt in uenatu.
Realia
Vocabulum
Signatorium anulum intellegit,
sive, ut alii appellant, sigillaricium, qui habeat
"χαρακτῆρα."
De quo
Vospicus in Aureliano :
"Vxori et filiae anulum sigillaricium quasi priuatus
instituit."
Moris autem Romani, ut domi supellex penusque omnis eo
signaretur: nequid negligentia aut furto periret. Exempla in Excurs. uide in
B.
4Sed prompti aditus, obuia comitas,
ignotae Parthis uirtutes, noua uitia ; et, quia ipsorum moribus aliena, perinde
odium prauis et honestis.
Moralia
Politica
Lectio
Vultne ipsas uirtutes ignotas,
habitas pro uitiis ? Possit sic accipi : ut comitas illa, pro uilitate
fuerit: sed potius est, duo dici. Vt et ignotas quasdam uirtutes intulerit,
et noua etiam uitia, luxum uidelicet, delicias, aliaque Romana. Mox, ipsorum
maioribus, haud male etiam, moribus.
3
1Igitur Artabanus, Arsacidarum e
sanguine, apud Dahas adultus, excitur, primoque congressu fusus, reparat uires
regnoque potitur. Victo Vononi perfugium Armenia fuit, uacua tunc interque
Parthorum et Romanas opes infida ob scelus Antonii, qui Artauasden, regem
Armeniorum, specie amicitiae inlectum, dein catenis oneratum, postremo
interfecerat.
Mentio
Fuga capta ad montes Mediae,
ait Iosephus.
Geographica
Mentio
Primo Seleuciae. Vide
eumdem Scriptorem libro XVIII.
Historica
Moralia
Ego
Mentio
Vere scelus. Nec enim
censori Tacito, ludus et iocus, ut hodie fallere fidem. Artauasdes autem
Antonium expeditione Parthica deseruisse uisus, fallacibus ab eo litteris
excitus, in uincla habitus, et in triumpho Alexandriam ductus est. Vide
Dionem et Plutarchum.
2Eius filius, Artaxias, memoria patris
nobis infensus, Arsacidarum ui seque regnumque tutatus est. Occiso Artaxia per
dolum propinquorum, datus a Caesare Armeniis Tigranes deductusque in regnum a
Tiberio Nerone. Nec Tigrani diuturnum imperium fuit neque liberis eius,
quamquam sociatis more externo in matrimonium regnumque.
Mentio
Historica
Iosephus hunc Artaxiam filium
facit Artabazis. Ita enim appellat pro Artauasde ; ut alibi etiam
Plutarchus. Occisum eum a propinquis non dicit, dicit a Tiberio et Archelao
pulsum. Horatius gloriam tribuere Tiberio uidetur non pulsi solum, sed etiam
occisi.Ad Itium,
"------Claudi uirtute NeronisArmenius Cecidit."
Suetonius
" Ducto ad orientem exercitu
regnum Armeniae Tigrani restituit, ac pro Tribunali diadema imposuit.
"
Dio historiam confundit, et Artabazem nominat pro Artaxia, Tigranem
facit eius fratrem, lib. LIV. Res autem ita habet. Artauasdes siue
Artabazes, duum filiorum pater, Artaxiae et Tigranis. Ille maior natu. Adi
Iosephum, lib.XV.cap.IV.
Realia
Qui mos etiam Aegyptiis,
aliisque barbaris ad Orientem.
4
1Dein iussu Augusti impositus Artauasdes
et non sine clade nostra deiectus. Tum C. Caesar componendae Armeniae
deligitur. Is Ariobarzanem, origine Medum, ob insignem corporis formam et
praeclarum animum uolentibus Armeniis praefecit.
2Ariobarzane morte fortuita absumpto,
stirpem eius haud tolerauere ; temptatoque feminae imperio, cui nomen Erato,
eaque breui pulsa, incerti solutique et magis sine domino quam in libertate,
profugum Vononem in regnum accipiunt.
Politica
Nam libertas legibus et
magistratibus suis constat, et imperii certa forma. Itaque sine domino esse
possunt, nec tamen liberi proprie dicendi.
3Sed, ubi minitari Artabanus et parum
subsidii in Armeniis, uel, si nostra ui defenderetur, bellum aduersus Parthos
sumendum erat, rector Syriae, Creticus Silanus, excitum custodia circumdat,
manente luxu et regio nomine. Quod ludibrium ut effugere agitauerit Vonones, in
loco reddemus.
Mentio
Qui Orodem siue Herodem filium
suum regem iis dedit. Iosephus lib.XVIII.cap.IV. qui etiam hanc rem fusius
exsequitur, paullum tamen a Tacito diuersus.
À corriger
Reddidit, hoc ipso libro
sub finem.
5
1Ceterum Tiberio haud ingratum accidit
turbari res Orientis, ut ea specie Germanicum suetis legionibus abstraheret
nouisque prouinciis impositum dolo simul et casibus obiectaret.
À corriger
Dolo, quem ipse meditabatur, et
in longinquis locis ueneno tollere, obscuriore sic fama.
2At ille, quanto acriora in eum studia
militum et auersa patrui uoluntas, celerandae uictoriae intentior, tractare
proeliorum uias et quae sibi tertium iam annum belligeranti saeua uel
prospera euenissent :
Historica
Imo
plures. Nam continenter in Germanos bellum gessit, a clade Vari : excepto
anno Consulatus. Sed Tacitus a postrema eius missione annos numerat, quae
fuit exacto consulatu eius, sub Augusti mortem.
Lectio
Vocabulum
Verius hic esset,
scaeua ; id est, sinistra.
3fundi Germanos acie et iustis locis,
iuuari siluis, paludibus, breui aestate et praematura hieme ; suum militem haud
perinde uulneribus quam spatiis itinerum, damno armorum adfici ; fessas Gallias
ministrandis equis ; longum impedimentorum agmen opportunum ad insidias,
defensantibus iniquum.
Vocabulum
Stylus
Noue dictum, pro
aequis locis.
4At, si mare intretur, promptam ipsis
possessionem et hostibus ignotam, simul bellum maturius incipi legionesque et
commeatus pariter uehi ; integrum equitem equosque per ora et alueos fluminum
media in Germania fore.
Realia
Ego
Nam triremes et classem
in Rheno et ad Oceanum, ordinariam Romani habebant. At eo aeuo Germanici
nauigiorum rudes : mox quam didicerunt ? Saxones, Normanni, et piratarum
illa agmina dicant : qui Europam per saecula aliquot magnis classibus
cladibusque infestarunt.
Realia
Quare? Nam et triremibus
aestas exspectanda erat. Sed caussam credo in commeatibus, de quibus
adiungit. Quia enim tarda aestas et messis in Germania, haec exspectanda
erat, ob frumenta et pabula, : aut magna mole et mora, identidem ista
subuehenda.
6
1Igitur huc intendit, missis ad census
Galliarum P. Vitellio et C<.> Antio. Silius et Anteius et Caecina
fabricandae classi praeponuntur.
2Mille naues sufficere uisae
properataeque, aliae breues, angusta puppi proraque et lato utero, quo facilius
fluctus tolerarent, quaedam planae carinis, ut sine noxa siderent, plures
adpositis utrimque gubernaculis, conuerso ut repente remigio hinc uel illinc
adpellerent, multae pontibus stratae, super quas tormenta ueherentur, simul
aptae ferendis equis aut commeatui ; uelis habiles, citae remis, augebantur
alacritate militum in speciem ac terrorem.
Vocabulum
Ego
Realia
Breues opponit Longis
nauibus, id est triremibus : et describit lato alueo, angusta prora et
puppi, uno uerbo naues hodie maris nostri.
Ego
Realia
Id quidem
genus nauigii binis gubernaculis, hodie inuisum. At noster iterum describit,
lib.III. Histori uocatque Cameras :
"Sic inter undas uoluuntur pari utrimque prora et mutabili
remigio, quando hinc uel illinc appellere indiscretum et innoxium
est."
Item De moribus Germanorum :
"Forma nauium eo differt, quod utrimque prora paratam semper
appulsui frontem gerit. "
Reperio et apud Suidam prisci scriptoris
uerba, nescio an hanc ipsam rem narrantis:
"πλοῖα μονὴρη, ἓστιν ἅ καὶ δίκροτα
κατεσκευάσαντο, τινά δέ καὶ ἐκ τῆς πρύμνης καὶ ἐκ τὴς πρώρας ἑκατέρωθεν,
πηδαλίους ἤσκηντο, ὅπως αὐτοι τε μή μεταστρεφόμενοι καὶ ἐπιπλέωσι καὶ
ἄναχωρωσι καὶ τούς ἐναντίους ἐν τῷ παράπλω καὶ διαπόπλω αὐτῶν
σφάλλωσιν"
Naues simplices uniusque ordinis, interdum et biremes
faciunt. Quasdam uero et ex puppe et ex prora gubernaculis instruunt, ut
ipsi nihil connuersi et accedant et recedant, hostesque et adnauigantes et
adnauigantes fallant ac circumueniant.
3Insula Batauorum in quam conuenirent
praedicta, ob faciles adpulsus accipiendisque copiis et transmittendum ad
bellum opportuna.
Geographica
Siqua alia insula, in
hac mundi pila.
4Nam Rhenus, uno alueo continuus aut
modicas insulas circumueniens, apud principium agri Bataui uelut in duos amnes
diuiditur, seruatque nomen et uiolentiam cursus, qua Germaniam praeuehitur,
donec Oceano misceatur ; ad Gallicam ripam latior et placidior adfluens (uerso
cognomento Vahalem accolae dicunt), mox id quoque uocabulum mutat Mosa flumine
eiusque immenso ore eundem in Oceanum effunditur.
7
1Sed Caesar, dum adiguntur naues, Silium
legatum cum expedita manu inruptionem in Chattos facere iubet ; ipse, audito
castellum Lupiae flumini adpositum obsideri, sex legiones eo duxit.
2Neque Silio ob subitos imbres aliud
actum quam ut modicam praedam et Arpi principis Chattorum coniugem filiamque
raperet, neque Caesari copiam pugnae obsessores fecere, ad famam aduentus eius
dilapsi ; tumulum tamen nuper Varianis legionibus structum et ueterem aram
Druso sitam disiecerant.
Vocabulum
De quo supra lib.1. Primum
extruendo tumulo cespitem Caesar posuit, gratissimo munere in defunctos.
Tumulus ille, non aliud quam
"χενοτάφιον"
fuit. habesque huius ritus
illustre apud Xenophontem exemplum, lib.VI. expeditionis Cyri, ubi inane
sepulchrum constituitur militibus defunctis, quorum reliquiae non facile
repertu :
"
ἐνίους δέ τοὺς ἐν τῶν ὁδῶν συνεγκόντες ἔθαψαν, ἐκ τῶν ὑπαρχόντων ὡς
ἐδήναντο κάλλιστα. οὔς δὲ μὴ εὕρισκον, κενοτάφιον αὐτοῖς ἐποίησαν μέγα,
καὶ πυρὰν μεγάλην, καὶ στεφάνους ἐπέθεσαν."
Et apud Virgilium libro
III.
" ------ manesque
uocabatHectoreum ad tumulum, uiridi quem cespiteinanem et
geminas, caussam lacrimis, sacrauerat ars."
Mentio
Geographica
Druso mortuo cenotaphium
decretum ad Rhenum ipsum. Dio LV et Suetonius :
" Exercitus honorarium ei tumulum excitauit, circa
quem stato die, quotannis decurreret, et Galliarum ciuitates publice
supplicarent."
Nescio an huic tumulo adiuncta ara : apparet, quia
Suetonius ait : supplicarent. Volunt id cenotaphium ad Moguntiacum fuisse. Repugnat hic locus,
qui constituit inter Lupiam et Rhenum. Sed et Rauenna sepulcrum Drusus
habuit, a Claudione eius F. an ab Augusto ipso exstructum ? Cuius memoria in
lapide prisco, ibi :
"
TI.CLAVDIUS.DRVSI.F.CAES.AVG.GERM.PONT.MAX.TRIB.POT.II.COS.DESIG.III.IMP.III.
P.P.DEDIT.OB.MEMORIAM.PATRIS.SVI.DEC.VII.COLLEGII.FABR.M.R.HS. ∞
N.LIBER ALITATE
DONAVIT.SVB.HAC.CONDICIONE.VT.QVOTANNIS.ROSAS.AD.MONVMENTVM.EIVS.
DEFERANT.ET.IBI.EPVLENTUR.DVMTAXAT.IN.V.ID.IVLIAS.QUOD.SI.NEGLEXERINT.TVNC.
AD.VIII.EIVSDEM.COLLEGII.PERTINERE.DEBEBIT.CONDICIONE.SVPRADICTA."
3Restituit aram honorique patris
princeps ipse cum legionibus decucurrit ; tumulum iterare haud uisum. Et cuncta
inter castellum Alisonem ac Rhenum nouis limitibus aggeribusque
permunita.
Realia
Mentio
Antiquissimi
inuenti Decursio in funere illustrium uirorum. Homerus in funere Patrocli,
Virgilius Pallantis descripsit.
"Ter circum accensos cincti fulgentibus armisDecurrere rogos."
Liuius Poenis etiam usitatam ostendit lib.XXV. In morte Gracchi.
"Alii ab Hannibale, et ea
uulgarior fama est,*in uestibulo
primorum castrorum rogum exstructum esse : armatum exercitum decurrisse
cum tripudiis Hispanorum, motibusque armorum et corporum suae cuique
genti assuetis."
Lucanus lib.VIII .
"-------totus ut ignemProiectis maerens exercitus ambiat armis."
Statius Lib.VI. Optime :
"Tunc septem numero turmas (centennus ubiqueSurgit eques) uersis ducunt insignibus ipsi,Graiugenae reges : lustrantque, ex more, sinistroOrbe rogum, et stantes inclinant puluere flammas.Ter curuos egere sinus, illisaque telisTela sonant : quater horrendum pepulere fragoremArma, quater mollem famularum brachiae planctum."
Geographica
Ego
Controuersia
Mentio
Distinguendum
uideri, castellum, Alisonem, ac Rhenum, pronuntiauit Vertranius. Et recte, ad mentem Dionis, lib.LIV. Nam scribit
a Druso castellum exstructum ad Lupiae et Alisonis confluuia, quod opinor
ipsum esse, quod dixit noster obsessum fuisse. Velleio tamen loci nomen
Aliso est et Ptolomeo
"ἃλεισον"
inter Germaniae Vrbes. Vesaliam
hodiernam faciunt.
Militaria
Religio
Facit
multum ad intelligendum hunc locum Suetonii caput I. In D. Claudio, ubi
Drusi quoque mentionem facit. T. Liuis libro 40.
"Mos erat lustrationis sacro peracto exercitum decurrere, et
diuisas bifariam duas acies concurrere ad simulachrum pugnae."
Talem
decursionem describit Virgilius Aeneid. II. De Palantis funere loquens,
"Ter circum accensos cincti
fulgentibus armisDecurrere rogos, ter moestum funeris ignemLustrauere in equis, ululatusque ore dedere."
T. Liuius 6.
belli Punici, Quinto iterum in armis decursum est. Meminit quoque Suetonius
in Nerone Claudio cap. 7. atque alio loco decursionis in catadromo, et infra
Tacitus ait Plancinam decursibus cohortium interesse, uulgo Ioustas nostri
apellant Decursio olim fiebat, uel decurrebatur in delectu militari, in
funeribus, et tertio in ludis, ut ex citatis exemplis colliges, quod
monuisse satis est, ut perpendas.
8
1Iamque classis aduenerat, cum,
praemisso commeatu et distributis in legiones ac socios nauibus, fossam, cui
Drusianae nomen, ingressus precatusque Drusum patrem ut se eadem ausum libens
placatusque exemplo ac memoria consiliorum atque operum iuuaret, lacus inde et
Oceanum usque ad Amisiam flumen secunda nauigatione peruehitur.
non classé
Ita est. Nam et Drusus classe
Oceanum tentauit ; imo et pugnam nauibus conseruit in Amasia fluuio,
uicitque Bructeros. Strabo lib.VII.
" Εἶσε δὲ μεταξὺ καὶ ἂλλοι ποταμοὶ πλωτοὶ, ὧν ἑν τῷ Αμασίας
Δροῦσος βρουκτέρους κατευνάθμαιχησε"
Sunt et alii interiecti
nauigabiles fluuii, in quorum uno Amasia, Drusus Bructeros nauali praelio
uicit. Sed et Petrarcha auctor, arcum triumphalem Romae sibi uisum Druso
Neroni huic inscriptum : e quo fracto hos dumtaxat uersus a se lectos.
"-------ad diuortia RheniPersuasi hostiles depopulatus agros.Dum tibi Roma decus aeternaque sudo Trophaea,Ister pacatis lenior ibit aquis."
Ego
Geographica
Lacus nominat semper plures, ut
lib.I. supra :
"Ipse impositas
nauibus quattuor legiones per lacus uexit."
At hodie unus, quod mare
Meridionale appellant. Apparet autem clare gentes ibi terrasque fuisse
pluribus lacubus interstinctas.
Lectio
Lego prauehitur.
2Classis Amisiae <ore> relicta
laeuo amne, erratumque in eo quod non subuexit [transposuit] militem dextras in
terras iturum ; ita plures dies efficiendis pontibus absumpti.
Ego
Lectio
Realia
Politica
Locus mihi ambiguae
sententiae et perplexae. Vidi qui sic uellet. Classem relictam in ripa
citeriore (aspectu Galliae dico:) et in hoc culpari Germanicum, quod non in
ripa ulteriore. Pontibus enim tunc nihil opus fuisset, quibus nunc iunxit
amnem, et dies plures adsumpsit. Simplex haec sententia, fateor, et ex primo
uerborum aspectu. At qui scrutetur, ualde, uereor, repugnet. Primum si
classis in citima ripa posita : quomodo apte annectitur, militem
transpositum in terras dextras ? Sane eo positu, si quid ego capio, uti
amnis classi laeuus fuit, ita et terrae trans amnem. Deinde, quis hic
(malum) Germanici et Romanorum stupor, classem non appellere ad ultiorem
ripam, in flumine iam noto : et uanam illam operam sumere in exstruendo
ponte? Praesertim re nulla aut hoste impediente. Tertio, si ea res, cur
Pontes multitudinis numero nominat ? Potuit enim et debuit transmitti ponte
uno. Cur Subuendhi uerbo utitur, cum uerius Transuehendi ? Nescio an haec
diluent. Mea de Taciti mente mens est : Classem relictam in ulteriore ripa
fluminis, uti debuit : sed tamen in ima, et mari proxima, quod tamen debuit.
Quomodo igitur tunc, inquies, amnis illi laeuus ? Ex positura nempe nauium,
quas verisimile est quiescentes eos et in statione habuisse. Nempe proras in
Oceanum uerterunt, tamquam rediturae, nec ultra scilicet progressurae. Pone
autem milites in iis et uectores ut solet, facie ad proram uersa : nonne sic
laeuus iis amnis, et terrae in quas transponuntur dextrae ? Peccatum tamen a
Germanico, quod humilibus et humentibus illis locis militem exposuerit
(debuisset longius subuehere:) in quibus transeundis, opus pontum structura.
Ad mare enim aestuaria : non sic supra.
3Et eques quidem ac legiones prima
aestuaria, nondum adcrescente unda, intrepidi transiere : postremum auxiliorum
agmen Batauique in parte ea, dum insultant aquis artemque nandi ostentant,
turbati et quidam hausti sunt.
4Metanti castra Caesari Angriuariorum
defectio a tergo nuntiatur ; missus ilico Stertinius cum equite et armatura
leui igne et caedibus perfidiam ultus est.
9
1Flumen Visurgis Romanos Cheruscosque
interfluebat ; eius in ripa cum ceteris primoribus Arminius adstitit,
quaesitoque an Caesar uenisset, postquam adesse responsum est, ut liceret cum
fratre conloqui orauit. Erat is in exercitu cognomento Flauus, insignis fide et
amisso per uulnus oculo paucis ante annis, duce Tiberio.
Geographica
Mutua Romanorum
Germanorumque clade nobilis amnis cui famam praecipue Tacitus dedit : et
ipse Tacito (mirum fatum) uitam. Nam quinque hi primores libri inuenti
Corbeiae, quod monasterum ad Visurgim est. Atque illinc depromptum uere hunc
thesaurum Quaestor quidam Pontificius ad magnum Leonem detulit, donatus ab
eo aureis quingentis.
2Tum, permissu progressus[que],
salutatur ab Arminio ; qui, amotis stipatoribus, ut sagittarii nostra pro ripa
dispositi abscederent postulat, et, postquam digressi, unde ea deformitas oris
interrogat fratrem.
3Illo locum et proelium referente,
quodnam praemium recepisset exquirit.
4Flauus aucta stipendia, torquem et
coronam aliaque militaria dona memorat, inridente Arminio uilia seruitii
pretia.
10
1Exim diuersi ordiuntur, hic
magnitudinem Romanam, opes Caesaris et uictis graues poenas, in deditionem
uenienti paratam clementiam, neque coniugem et filium eius hostiliter haberi ;
ille fas patriae, libertatem auitam, penetrales Germaniae deos, matrem precum
sociam, ne propinquorum et adfinium, denique gentis suae desertor et proditor
quam imperator esse mallet.
Vocabulum
Stylus
Valet, penetrales, prisco scribendi more : id est,
penates. Et tamen uis quaedam in uerbo
est, quasi intimos penates.
2Paulatim inde ad iurgia prolapsi, quo
minus pugnam consererent, ne flumine quidem interiecto cohibebantur, ni
Stertinius adcurrens plenum irae armaque et equum poscentem Flauum attinuisset.
3Cernebatur contra minitabundus
Arminius proeliumque denuntians : nam pleraque Latino sermone interiaciebat, ut
qui Romanis in castris ductor popularium meruisset.
11
1Postero die Germanorum acies trans
Visurgim stetit. Caesar, nisi pontibus praesidiisque impositis dare in
discrimen legiones haud imperatorium ratus, equitem uado tramittit. Praefuere
Stertinius et e numero primipilarium Aemilius, distantibus locis inuecti, ut
hostem diducerent. Qua celerrimus amnis, Charioualda, dux Batauorum, erupit.
Lectio
Malim diducerent. Vt infra. Quia diductis terris
hauriebantur.
2Eum Cherusci, fugam simulantes, in
planitiem saltibus circumiectam traxere ; dein coorti et undique effusi trudunt
aduersos, instant cedentibus collectosque in orbem pars congressi, quidam
eminus proturbant.
3Charioualda, diu sustentata hostium
saeuitia, hortatus suos ut ingruentes cateruas globo perfringerent atque ipse
densissimos inrumpens, congestis telis et suffosso equo labitur, ac multi
nobilium circa : ceteros uis sua aut equites cum Stertinio Aemilioque
subuenientes periculo exemere.
12
1Caesar, transgressus Visurgim, indicio
perfugae cognoscit delectum ab Arminio locum pugnae ; conuenisse et alias
nationes in siluam Herculi sacram ausurosque nocturnam castrorum oppugnationem.
Habita indici fides et cernebantur ignes, suggressique propius speculatores
audiri fremitum equorum immensique et inconditi agminis murmur attulere.
2Igitur, propinquo summae rei
discrimine explorandos militum animos ratus, quonam id modo incorruptum foret
secum agitabat ;
3tribunos et centuriones laeta saepius
quam comperta nuntiare, libertorum seruilia ingenia, amicis inesse
adulationem ; si contio uocetur, illic quoque quae pauci incipiant reliquos
adstrepere. Penitus noscendas mentes, cum secreti et incustoditi inter
militares cibos spem aut metum proferrent.
13
1Nocte coepta, egressus augurali per
occulta et uigilibus ignara, comite uno, contectus umeros ferina pelle, adit
castrorum uias, adsistit tabernaculis fruiturque fama sui, cum hic nobilitatem
ducis, decorem alius, plurimi patientiam, comitatem, per seria, per iocos
eundem animum laudibus ferrent reddendamque gratiam in acie faterentur, simul
perfidos et ruptores pacis ultioni et gloriae mactandos.
Realia
Vocabulum
Lectio
Mentio
Controuersia
Nihil muto. In castris
Romanis ad dextram Praetorii Auguraculum fuit, ubi duces auspicarentur et ex
pullis auguria captarent. Quod οἰωνιστήριον est. Hyginus manuss. uerbis tamen corruptis.
" Auguratorium parte
dextra praetoriatur a principalem agnouimus, ut dixi, ne et augurium
recte capere potest. Parte laeua tribunal statuitur, ut augurio accepto
insuper ascendat ad exercitum *felicia
hospicio adloquatur."
Ita Tacito Auguralis ara commemoratur in
castris Corbulonis, lib. XV. Erudito tamen uiro, egressus Augustali,
legend.uidetur, quia in Quinctiliano scriptum lib. VIII.
" Carmen funebre, proprie
Naenia, et tabernaculum ducis, Augustale."
Non idem mihi uidebatur.
Realia
Quare ferina pelle ? Vt
habitum mentiretur Germani, credo, qui plerumque pelliti. Germani autem
multi non in castris solum sed, ut opinor, inter eius custodes.
Controuersia
Militaria
De portis castrorum multi
scripsere, de hac ne uerbum quidem me legisse memini, nisi diuinare libet
cum Io. Maumontio nostro, portam illam auguriis captandis destinatam fuisse.
Nam Augures Orientem uersus sedebant, auguriis operam dantes uelato capite :
de quibus plura Festus. Atque idem forte pro Augurali, Augustali reponendum
putat, tametsi non temere antiquorum authorum lectionem dicat immutandam. ac
ut porta Augustatlis dicatur in castris, quae olim Praetoria. quid uero
Augustale dicatur, ab Ouidio satis notum est. Ipse postea Maumontius me
monuit, sibi uideri Augustali, lengendum sine additione portae, cuius nulla
mentio fit a Tacito hoc loco : quod ab audaculo quoque adnotatore ad
scriptum dicit. neque enim necessarium fuit Duci castris egredi, ut militum
uoluntatem exploraret, sed Augustali, uel Praetorio. Auguralis arae meminit
Tacitus lib. 15. ubi ait Tyridatem insignia imperii deposuisse ad Neronis
imaginem.
2Inter quae unus hostium, Latinae
linguae sciens, acto ad uallum equo, uoce magna, coniuges et agros et stipendii
in dies, donec bellaretur, sestertios centenos, si quis transfugisset, Arminii
nomine pollicetur.
3Intendit ea contumelia legionum iras :
ueniret dies, daretur pugna ; sumpturum militem Germanorum agros, tracturum
coniuges ; accipere omen et matrimonia ac pecunias hostium praedae destinare.
4Tertia ferme uigilia adsultatum est
castris, sine coniectu teli, postquam crebras pro munimentis cohortes et nihil
remissum sensere.
Realia
Hoc est, a sexta hora noctis. Suidas dictione προφυλακὴ, quattuor esse uigilias seu φυλακὰς tradit in nocte, quarum unaquaeque treis horas habet.
De his Vergilius :
" - et noctem custodia
ducit."
14
1Nox eadem laetam Germanico
quietem tulit, uiditque se operatum et sanguine sacro respersa praetexta
pulchriorem aliam manibus auiae Augustae accepisse. Auctus omine, addicentibus
auspiciis, uocat contionem et quae sapientia prouisa aptaque imminenti pugnae
disserit.
Lectio
Mentio
Realia
Operandi uerbum, ad
sacra. Tibullus :
"Tunc pubes
operata deo"
. Curtius :
"Per dies decem Libero patri operatum
habuit exercitum."
Restitue apud Liuium, lib.X :
" Dum hostes operati
superstitionibus, concilia secreta agunt, Amiternum opidum de Samnitibus
ui cepit."
Ita meus codex. uulgo,
"superati"
. Quod ait,
respersam praetextam : scire licet pontifices, imo sacerdotes omnes, cum
diis facerent, praetexta usos : Germanicus autem Augur. Lampridius in
Alexandro :
"Accepit
praetextam etiam cum sacra faceret, sed loco Pontificis maximi, non
Imperatoris."
Appianus
" ἐμφυλ.α.οὕτως μὲν Ασελλίων στρατηγῶν τε καὶ σπενδῶν, καὶ
ἱερὰν καὶ ἐπίχρυσoν ἐσθῆτα ὡς ἐν θυσίᾳ, περικείμενος, ἀμφί δευτέραν ὥραν
ἐσφάζετο ἐν ἀγορᾷ μέσῃ παρὰ ἱεροῖς"
Quinctilianus declamat. CCCXL :
"Ego uobis allego etiam ipsum
illud sacrum praetextarum, quo sacerdotes uelantur, quo magistratus :
quo infirmitatem pueritiae sacram facimus ac uenerabilem"
. Spartianus
in Hadriano :
"Natali suo ultimo cum Antonium commendaret, praetexta
sponte delapsa caput ei operuit."
Vbi corrigo aperuit : quia
sacrificabant capite uelato. Adi et Zosimum lib.IIII, ubi delata ad
Gratianum Christianum Principem praetexta pontificia et spreta. Ab hac mente
Plinius placari purpura deos scripsit, respiciens scilicet ad praetextam,
lib. IX :
" distinguit ab
equite Curiam, dis aduocatur placandis, omnemque uestem
illuminat."
2Non campos modo militi Romano ad
proelium bonos, sed, si ratio adsit, siluas et saltus ; nec enim immensa
barbarorum scuta, enormes hastas inter truncos arborum et enata humo uirgulta
perinde haberi quam pila et gladios et haerentia corpori tegmina.
Opera
Dicimus in Germania,
infra.
3Denserent ictus, ora mucronibus
quaererent : non loricam Germano, non galeam, ne scuta quidem ferro neruoue
firmata, sed uiminum textus uel tenues et fucatas colore tabulas ; primam
utcumque aciem hastatam, ceteris praeusta aut breuia tela. Iam corpus, ut uisu
toruum et ad breuem impetum ualidum, sic nulla uulnerum patientia. Sine pudore
flagitii, sine cura ducum abire, fugere, pauidos aduersis, inter secunda non
diuini, non humani iuris memores.
Opera
Ibidem uide.
Moralia
Videntur adumbrata
e Thucydide, qui Brasidam inducit hortantem suos contra Illurios : eosque
iisdem moribus fingit lib.III.ubi inter cetera :
" οὔτε γὰρ τάξιν ἔχοντες,
αἰσχυνθεῖεν ἄν λιπεῖν τινα χώραν βιαζόμενοι, ἥ τε φυγὴ καὶ ἡ ἔφοδος
αὐτῶν, ἲσην ἔχουσα δόξαν τοῦ καλοῦ, ἀνεξέλεγκτον καὶ τὸ ἀνδρεῖον ἔχει.
"
4Si taedio uiarum ac maris finem
cupiant, hac acie parari : propiorem iam Albim quam Rhenum neque bellum ultra,
modo se patris patruique uestigia prementem isdem in terris uictorem
sisterent.
Historica
Drusi et Tiberi
15
1Orationem ducis secutus militum ardor,
signumque pugnae datum. Nec Arminius aut ceteri Germanorum proceres
omittebant suos quisque testari hos esse Romanos Variani exercitus
fugacissimos, qui, ne bellum tolerarent, seditionem induerint ; quorum pars
onusta uulneribus terga, pars fluctibus et procellis fractos artus infensis
rursum hostibus, aduersis dis obiciant, nulla boni spe.
Lectio
Ita correxi : uulgo,
odiis.
2Classem quippe et auia Oceani quaesita
ne quis uenientibus occurreret, ne pulsos premeret ; sed ubi miscuerint manus,
inane uictis uentorum remorumue subsidium.
3Meminissent modo auaritiae,
crudelitatis, superbiae ; aliud sibi reliquum quam tenere libertatem aut mori
ante seruitium ?
Lectio
Malim. Non aliud sibi
reliquum, Aut, nihi aliud sibi reliquum.
16
1Sic accensos et proelium poscentes in
campum cui Idistauiso nomen deducunt. Is medius inter Visurgim et colles, ut
ripae fluminis cedunt aut prominentia montium resistunt, inaequaliter sinuatur.
Pone tergum insurgebat silua, editis in altum ramis et pura humo inter arborum
truncos.
Ego
Geographica
Ea loca in peregrinatione
uidi, et uel scriptoris huius caussa curiosius lustraui. Animus autem mihi
dicit, hunc ipsum campum esse, qui infra Bremam, mare uersus, pulchre
lateque se pandit, inter flumen et colles saltusque circumiectos. Non potest
aptior pugnae magnae planicies, et pro Taciti hic descriptione. Distat ab
opido Brema duobus circiter Germanicis milliaribus, circa pagum qui Vegesaku
dicitur.
2Campum et prima siluarum barbara acies
tenuit ; soli Cherusci iuga insedere, ut proeliantibus Romanis desuper
incurrerent.
3Noster exercitus sic incessit :
auxiliares Galli Germanique in fronte, post quos pedites sagittarii ; dein
quattuor legiones et cum duabus praetoriis cohortibus ac delecto equite
Caesar ; exim totidem aliae legiones et leuis armatura cum equite sagittario
ceteraeque sociorum cohortes. Intentus paratusque miles ut ordo agminis in
aciem adsisteret.
17
1Visis Cheruscorum cateruis, quae
per ferociam proruperant, ualidissimos equitum incurrere latus, Stertinium cum
ceteris turmis circumgredi tergaque inuadere iubet, ipse in tempore adfuturus.
2Interea, pulcherrimum augurium, octo
aquilae petere siluas et intrare uisae imperatorem aduertere. Exclamat irent,
sequerentur Romanas aues, propria legionum numina.
Lectio
Ego
Vocabulum
Sic lib. IV. Hist. :
"Aduertit ea res
Vespasianum."
Et Liuius libro.I. emendante me :
" Aduerteratque ea res etiam
Sabinos tanti periculo uiri."
Nam hactenus :
"auerteratque"
scriptum reperias, ignorantia historicae dictionis. Ceterim, illud mirum
unde hic aquilae nostris terris haud temere uisae. Ac subuereor ut falsa
species obiecta Germanico, aliaque alites fuerint.
Opera
Aquilas
intellegit, quae a C. Marii aeuo propriae Romanis. De quibus in
Excurs.C.
Militaria
Religio
Ita alibi :
" Mox conuersus ad signa et
bellorum deos"
. Dionysius, de iisdem :
"τιμιώτατα γὰρ ῥωμαίοις ταῦτα ἐπὶ
στρατείας, καὶ ὥσπερ ἱδρύματα θεῶν ἱερὰ νομίζονται."
Liuius, lib.
VI :
"Obstringere periurio non
se solum suumque caput, sed signa militaria et aquilas, sacramentique
religionem."
Tertullianus :
"Religio Romanorum tota castrensis signa ueneratur, signa
iurat, omnibus diis praeponit."
Exemplum eius sacramenti egregium
apud Lucanum lib. I. ubi Laelius Caesari :
"per signa decem felicia castris.Perq.tuos iuro quocumque ex hoste triumphos."
Imo et adorata ea. Disce e Sozomeno Eccles. Hist. Lib.1. cap. IV.ubi de
Labaro:
"Σημεῖον
δὲ τοῦτο τιμιώτατον, καθότι ἀεὶ τοῦ βασιλέως ἡγεῖσθαι καὶ προσκυνεῖσθαι
νενόμιστο παρὰ σρατιωτὴς ."
Hoc signum uenerabile maxime quia et
principem antecedere, et adorari etiam a militibus solebat.
3Simul pedestris acies infertur et
praemissus eques postremos ac latera impulit. Mirumque dictu, duo hostium
agmina diuersa fuga, qui siluam tenuerant in aperta, qui campis adstiterant in
siluam ruebant.
4Medii inter hos Cherusci collibus
detrudebantur, inter quos insignis Arminius manu, uoce, uulnere sustentabat
pugnam. Incubueratque sagittariis, illa rupturus, ni Raetorum Vindelicorumque
et Gallicae cohortes signa obiecissent.
5Nisu tamen corporis et impetu equi
peruasit, oblitus faciem suo cruore ne nosceretur. Quidam adgnitum a Chaucis
inter auxilia Romana agentibus emissumque tradiderunt. Virtus seu fraus eadem
Inguiomero effugium dedit.
6Ceteri passim trucidati. Et plerosque
tranare Visurgim conantes iniecta tela aut uis fluminis, postremo moles
ruentium et incidentes ripae operuere. Quidam turpi fuga in summa arborum nisi
ramisque se occultantes admotis sagittariis per ludibrium figebantur, alios
prorutae arbores adflixere.
18
1Magna ea uictoria neque cruenta nobis
fuit. Quinta ab hora diei ad noctem, caesi hostes decem milia passuum
cadaueribus atque armis oppleuere, repertis inter spolia eorum catenis quas in
Romanos ut non dubio euentu portauerant.
Religio
Fecit idem M.Antonius
apud Florum lib.III. qui
"Cretam inuasit cum ingenti quidem uictoriae spe atque fiducia, adeo ut
plures cathenas in nauibus quam arma portaret."
Fecit Flaminius in
Polybio lib. III. qui suos ita uanitatis impleuit,
" ut plures essent qui ἀλύσεις καὶ πέδας καὶ
τοιαυτὴν παρασχευὴν ferrent, quam in arma."
Sed utriusque quis
exitus ? Qui nunc Germanorum. Nec aliter solet magnus ille deus, qui deiicit
quidquid uane se attollit.
2Miles in loco proelii Tiberium
imperatorem salutauit struxitque aggerem et in modum tropaeorum arma
subscriptis uictarum gentium nominibus imposuit.
Historica
Oportuerat
Germanicum ipsum, quo dux et auctor facti. Sed Augustus ut auspicia seruauit
sibi ; sic honorem omnem rei a ducibus suis legatisue gestae. Nam qui ductu
quidem suo, alienis tamen auspiciis uicerat : ne antiquitus quidem Imp.
salutabatur, aut triumphabat. Hoc adulans suo Principi Horatius uoluit :
"Te copias, te consilium, et tuosPraebente diuos."
Et ab hac re statim, in trophaei inscriptione legis :
" Exercitum Tiberii Imperatoris ea
monumenta consecrauisse"
,non, Germanici, qui ducebat.
19
1Haud perinde Germanos uulnera, luctus,
excidia quam ea species dolore et ira adfecit. Qui modo abire sedibus, trans
Albim concedere parabant, pugnam uolunt, arma rapiunt ; plebes, primores,
iuuentus, senes agmen Romanum repente incursant, turbant.
2Postremo deligunt locum flumine et
siluis clausum, arta intus planitie et umida ; siluas quoque profunda palus
ambibat, nisi quod latus unum Angriuarii lato aggere extulerant quo a Cheruscis
dirimerentur. Hic pedes adstitit ; equitem propinquis lucis texere, ut
ingressis siluam legionibus a tergo foret.
20
1Nihil ex his Caesari incognitum :
consilia, locos, prompta, occulta nouerat astusque hostium in perniciem
ipsis uertebat. Seio Tuberoni, legato, tradit equitem campumque ; peditum
aciem ita instruxit ut pars aequo in siluam aditu incederet, pars obiectum
aggerem eniteretur ; quod arduum sibi, cetera legatis permisit.
2Quibus plana euenerant, facile
inrupere ; quis impugnandus agger, ut si murum succederent, grauibus superne
ictibus conflictabantur. Sensit dux imparem comminus pugnam remotisque paulum
legionibus funditores libritoresque excutere tela et proturbare hostem iubet.
Missae e tormentis hastae, quantoque conspicui magis propugnatores, tanto
pluribus uulneribus deiecti.
Vocabulum
Lectio
Mentio
Sunt qui tormentis hastas aut
lapides excutiunt : quia librant scilicet, et iactus arte expendunt. Sic
.III. Histor.
" uincla ac
liberamenta tormentorum "
appellat. Hoc uerius, quam referri ad
librilia : quod suspicabar .IIII. Poliorcet. Dialog. III.
3Primus Caesar cum praetoriis
cohortibus, capto uallo, dedit impetum in siluas ; conlato illic gradu
certatum. Hostem a tergo palus, Romanos flumen aut montes claudebant : utrisque
necessitas in loco, spes in uirtute, salus ex uictoria.
21
1Nec minor Germanis animus, sed genere
pugnae et armorum superabantur, cum ingens multitudo artis locis praelongas
hastas non protenderet, non colligeret, neque adsultibus et uelocitate corporum
uteretur, coacta stabile ad proelium, contra miles, cui scutum pectori
adpressum et insidens capulo manus, latos barbarorum artus, nuda ora foderet
uiamque strage hostium aperiret, imprompto iam <Arminio> ob continua
pericula, siue illum recens acceptum uulnus tardauerat. Quin et
Inguiomerum, tota uolitantem acie, fortuna magis quam uirtus deserebat.
Realia
Militaria
Diuersum a Germanico. Illud
planum, non sic tegebat : hoc incuruum, corpori adhaerebat, et
circumfundebatur.
Realia
Militaria
Pulchre et significanter
dictum, in minoribus gladiis. In oblongis, quibus ritu Gallorum Germani
utebantur, non eadem manus habitudo : neque firmiter aut tenere gladios, aut
regit.
Realia
Militaria
Nam, ait noster in Germania,
"uix uni alteriue cassis aut
galea"
.
Lectio
Adderem
ego nomen Arminii, & legerem : Imprompto iam Arminio ob continua &c.
2Et Germanicus, quo magis
adgnosceretur, detraxerat tegimen capiti orabatque insisterent caedibus : nil
opus captiuis, solam internicionem gentis finem bello fore. Iamque sero diei
subducit ex acie legionem faciendis castris ; ceterae ad noctem cruore hostium
satiatae sunt. Equites ambigue certauere.
Realia
Militaria
Idem uideo Cyrum minorem
fecisse in pugna illa sibi extrema : cuius caussam tamen Xenophon ambigue
refert ad morem Persarum, qui nudis capitibus pugnam inibant.
22
1Laudatis pro contione uictoribus,
Caesar congeriem armorum struxit, superbo cum titulo : debellatis inter Rhenum
Albimque nationibus, exercitum Tiberii Caesaris ea monimenta Marti et Ioui et
Augusto sacrauisse. De se nihil addidit, metu inuidiae an ratus conscientiam
facti satis esse.
2Mox bellum in Angriuarios Stertinio
mandat, ni deditionem properauissent. Atque illi supplices nihil abnuendo
ueniam omnium accepere.
23
1Sed, aestate iam adulta, legionum
aliae itinere terrestri in hibernacula remissae ; plures Caesar classi
impositas per flumen Amisiam Oceano inuexit.
Stylus
Mentio
Vocabulum
Saepe ita loquitur
noster, imitatione aperta Sallusti. Quam phrasim operae est semel a
iuuentute intelligi, ex Seruianis notis, ad illud.
"Vere nouo, id est,"
ait,
"primo mense Martio. Nam ueteres per singula tempora anni, quae in
tres menses diuiduntur, obseruant, ut sic dicant : Primum mensem, Nouum
uer : secundum, Adultum : tertium, Praeceps. Ita de hieme, Aestate,
Autumno. Sic semper Sallustius."
Simile quod Graecis annum
partiuntur :
"ἱσαμὲνου τοῦ ἔτους, μεσοῦτος, ἢ λήγοντος."
2Ac primo placidum aequor mille nauium
remis strepere aut uelis impelli. Mox atro nubium globo effusa grando,
simul uariis undique procellis incerti fluctus prospectum adimere, regimen
impedire ; milesque pauidus et casuum maris ignarus, dum turbat nautas uel
intempestiue iuuat, officia prudentium corrumpebat.
Geographica
Sub quam, occulta caussa,
semper, ut aiunt, Oceanus intumescit.
3Omne dehinc caelum et mare omne in
austrum cessit, qui tumidis Germaniae terris, profundis amnibus, immenso nubium
tractu ualidus et rigore uicini septentrionis horridior rapuit disiecitque
naues in aperta Oceani aut insulas saxis abruptis uel per occulta uada
infestas.
Geographica
Ego
Non abnuo de uero
Austro. Nam ille a terra naues in mare interius rapiat : quod ostendit
factum, cum subdit,
"
disiecitque naues in aperta Oceani"
. Procul igitur a littore : cui
Notus impegisset. Facit eodem, quod de
"insulis longius sitis"
adiungit : et potest Orcadas
intelligere, aut potius eas, quae haud procul litore Frisico hodieque
exstant. Nam quod
"longinquas "
facit, fama et redeuntes haec auxerunt,
ac timidis insolitisque maris ita uisae.
Geographica
Hoc est,
inflatis. Alioqui posset etiam legi, humidis.
4Quibus paulum aegreque uitatis,
postquam mutabat aestus eodemque quo uentus ferebat, non adhaerere ancoris, non
exhaurire inrumpentes undas poterant ; equi, iumenta, sarcinae, etiam arma
praecipitantur, quo leuarentur aluei manantes per latera et fluctu
superurgente.
Lectio
Non male etiam,
"eodemque quo uentus"
: atque ita iam didici in Florentino esse.
Liuius lib. XXVI :
" Acer etiam
Septemtrio ortus inclinatum stagnum eodem quo aestus ferebat."
Lectio
Nec displiceret scribi,
nantes.
24
1Quanto uiolentior cetero mari Oceanus
et truculentia caeli praestat Germania, tantum illa clades nouitate et
magnitudine excessit, hostilibus circum litoribus aut ita uasto et profundo ut
credatur nouissimum ac sine terris mare.
2Pars nauium haustae sunt, plures apud
insulas longius sitas eiectae ; milesque nullo illic hominum cultu fame
absumptus, nisi quos corpora equorum eodem elisa tolerauerant. Sola Germanici
triremis Chaucorum terram adpulit ; quem per omnes illos dies noctesque
apud scopulos et prominentes oras, cum se tanti exitii reum clamitaret, uix
cohibuere amici quo minus eodem mari oppeteret.
Ego
Geographica
Quantum ego uidi uel
audiui, non sunt in eo tractu litorales scopuli. Est mollis aut arenosa
terra, nec nisi arte aut opere elata.
3Tandem, relabente aestu et secundante
uento, claudae naues raro remigio aut intentis uestibus et quaedam a
ualidioribus tractae reuertere ; quas raptim refectas misit ut scrutarentur
insulas. Collecti ea cura plerique ; multos Angriuarii, nuper in fidem accepti,
redemptos ab interioribus reddidere ; quidam in Britanniam rapti et remissi a
regulis.
4Vt quis ex longinquo reuenerat,
miracula narrabant, uim turbinum et inauditas uolucres, monstra maris, ambiguas
hominum et beluarum formas, uisa siue ex metu credita.
Moralia
Nec eae quidem sunt.
Libuit istis apud ignaras aures, in his et sequentibus,
"τραγωδεῖν"
et
narrare quae noster merito ambigit,
"uisa, siue ex metu credita"
. Imo nec uisa, nec credita,
sed uanitate efficta.
25
1Sed fama classis amissae, ut Germanos
ad spem belli, ita Caesarem ad coercendum erexit. C. Silio cum triginta
peditum, tribus equitum milibus ire in Chattos imperat ; ipse maioribus copiis
Marsos inrumpit, quorum dux Mallouendus, nuper in deditionem acceptus,
propinquo luco defossam Varianae legionis aquilam modico praesidio seruari
indicat.
Lectio
Malim, luco. Hic autem
inuenta aquilarum una, et supra lib.1. altera. ergo receptae nunc omnes,
quia tertia seruata militis astu. Florus tamen scripsit :
" Signa et aquilas duas
adhuc Barbari possident, tertiam signifer etc "
Parum considerate,
nisi ex Liuii persona et aetate loqui hominem placet.
2Missa extemplo manus, quae hostem a
fronte eliceret, alii qui terga circumgressi recluderent humum ; et utrisque
adfuit fortuna. Eo promptior Caesar pergit introrsus, populatur, exscindit non
ausum congredi hostem aut, sicubi restiterat, statim pulsum nec umquam
magis, ut ex captiuis cognitum est, pauentem.
Lectio
Legerim haec et
sequentia, non auso c.hoste, pulso, pauente.
3Quippe inuictos et nullis casibus
superabiles Romanos praedicabant, qui, perdita classe, amissis armis, post
constrata equorum uirorumque corporibus litora, eadem uirtute, pari ferocia et
uelut aucti numero inrupissent.
26
1Reductus inde in hiberna miles, laetus
animi quod aduersa maris expeditione prospera pensauisset. Addidit
munificentiam Caesar, quantum quis damni professus erat exsoluendo. Nec dubium
habebatur labare hostes petendaeque pacis consilia sumere et, si proxima aestas
adiceretur, posse bellum patrari.
Lectio
Controuersia
Ego
Vera correctio Beroaldi,
""
in hiberna miles, ex Taciti uerbis ipsis. Rhenanus
qui, inhiona, legit, et ego qui serio olim refelli, dignis ambo qui
piemur.
Lectio
Corrigeres forte non inepte, in
Hyberna.
Lectio
Scripsimus
Iuhiona. Malim tamen Iuhionem.
Iuhionum ciuitatis meminit Tacitus libro
decimotertio, ad calcem. Et nos libro tertio rerum Germanicarum, huius loci
facta mentione.
2Sed crebris epistulis Tiberius monebat
rediret ad decretum triumphum : satis iam euentuum, satis casuum. Prospera illi
et magna proelia ; eorum quoque meminisset, quae uenti et fluctus nulla ducis
culpa, grauia tamen et saeua damna intulissent.
3Se, nouies a diuo Augusto in Germaniam
missum, plura consilio quam ui perfecisse : sic Sugambros in deditionem
acceptos, sic Suebos regemque Maroboduum pace obstrictum. Posse et Cheruscos
ceterasque rebellium gentes, quoniam Romanae ultioni consultum esset, internis
discordiis relinqui.
Historica
Non toties in
proprie Germaniam : quare in Historiis et examina : sed intellegit sumitque
una missiones, opinor, in Pannoniam, et Illyricum.
Mentio
Opera
Historica
Id accidit Tiberio ipso duce.
Vide Dionem. Lib.LV. In cuius uerbis menda, Cantabrique appellantur in
Germania, qui reuera Sugambri : ut monui olim Antiquar.lect.lib.I.cap.VI
Suetonius :
" Sueuos et
Sugambros dedentes se in Galliam traduxit, et in proximis Rheno agris
collocauit."
Eutropius lib.VII.
" Tiberius cccc.M. captiuorum ex Germania transtulit, et
supra ripam Rheni in Gallia collocauit."
Isidorus non obscure indicat
hos ipsos esse, qui Burgondiones postea appellati, largiter potuerunt.
" Burgondiones, inquit,
quondam a Romanis subacta* interiore
Germania per castrorum limites positi a Tiberio Caesare, in magnam
coaluerant gentem atque ita nomen ex locis sumpserunt, quia crebra per
limites habitacula constituta, Burgos uulgo uocant. Hi postea rebelles
effecti Romanis, plusquam LXXX.∞.armatorum ripas Rheni fluminis
insederunt et nomen gentis obtinuerunt."
A quo tamen diuersus it
Ammianus, qui originem eorum a Romanis trahit :
" Gratanter ratione gemina Principis acceptae sunt
litterae. Prima, quod iam inde temporibus priscis sobolem se esse
Romanam Burgundii sciunt : dein quod salinarum, finiumque caussa
Alemanis saepe iurgabant."
4Precante Germanico annum efficiendis
coeptis, acrius modestiam eius adgreditur alterum consulatum offerendo,
cuius munia praesens obiret. Simul adnectebat, si foret adhuc bellandum,
relinqueret materiem Drusi fratris gloriae, qui, nullo tum alio hoste, non nisi
apud Germanias adsequi nomen imperatorium et deportare lauream posset.
Vocabulum
Historica
Opera
Id est,
triumphare. Triumphantes enim ascendere Capitolium soliti, et laurum quam
manu tenebant, quaeque in fascibus lictorum, deponere in gremio Iouis :
arbitri scilicet uictoriae et auctoris. Plura in Excurs.D.
5Haud cunctatus est ultra Germanicus,
quamquam fingi ea seque per inuidiam parto iam decori abstrahi
intellegeret.
27
1Sub idem tempus e familia Scriboniorum
Libo Drusus defertur moliri res nouas. Eius negotii initium, ordinem, finem
curatius disseram, quia tum primum reperta sunt quae per tot annos rem publicam
exedere.
2Firmius Catus, senator, ex intima
Libonis amicitia iuuenem improuidum et facilem inanibus, ad Chaldaeorum
promissa, magorum sacra, somniorum etiam interpretes impulit, dum proauum
Pompeium, amitam Scriboniam, quae quondam Augusti coniunx fuerat, consobrinos
Caesares, plenam imaginibus domum ostentat, hortaturque ad luxum et aes
alienum, socius libidinum et necessitatum, quo pluribus indiciis
inligaret.
Ego
Historica
Opera
Ante lucem quaerere
occepi hoc stemma, et uereor ut concubium noctis sit priusquam pertingam.
Cur Liboni huic proauus Pompeius, scio : cur Caesares consobrini. In
Scribonia amita haereo, quae ex historiis quidem adstruitur saltem matertera
maior. Nisi placet amitae nomine abusum Tacitum esse. Si non est : sequitur
ut paternum genus etiam (nam de materno constat) huic adolescenti e
Scriboniis sit. Et suadet hercle nomen : quia Tacito dicitur, Scribonius
Libo Drusus. Censeo L. Scribonio Liboni, qui consul cum M.Antonio fuit,
fratrem fuisse alium Scribonium, cuius nepos iste. Ita, inquam, ut maritus
Pompeiae Scribonius aliquis fuerit. Liquere res nisi ex genesi non potest :
quam in Excurs., uide. E.
Mentio
Digna lectu de tota hac
re apud Senec.epist. LXXI.
Religio
Controuersia
Chaldaei uocabantur
scientiae sideralis periti, authore Gellio Mathematici dicti. Erant uero in
Babylonia astrologiae periti, qui ex quotidiana siderum obseruatione
effecerant, ut praedicerent, quid cuique uenturum, et quo quis fato esset
natus. Magorum, et Magicorum sacrorum meminit Tacitus lib. 16. ubi ait
Seruiliam Sorani filiam interrogatam num ipsa monile uendiderit, faciendis
magicis sacris. Sacrorum quoq. Magicorum mentio sit a Suetonio in Nerone
cap. 34. fuit enim ipse Nero, teste Plinio, magiae studiosissimi (appel de note 9). Tacitus lib. 3. sacra, et
immolationes nefandas uocat. De Magis multa Gellius, et Strabo. Hi Physici,
Mathematici, Magi, Chaldei, Planetarii, Astrologi dicti sunt, qui Claudio et
Vitellio imperantibus, ut Tacitus lib. 12. refert, S. Cto. sunt Italia
pulsi. Verum locus hic me admonet, ut Modestini locum declarem, a nullo ante
explicatum, qui habetur in Pandectarum tractatu de sicariis et ueneficis, c.
Ex Senatusconsulto ; ubi ait Modestinus eum teneri poena legis Corneliae,
qui mala sacrificia fecit. quod Accursius ad paganica sacra refert, ego ad
illa, de quibus hoc loco tractamus. Horum quoque sacrificiorum uel sacrorum
meminit Iustinianus in postremis I. Codicis, in tractatu de thesauris. Notat
Seruius in ecloga 8. Virgilii Mathematicos solere sacris quibusdam
praeuertere hominum mentes. Vide quoq. I. Aeneid. 4. Virgilium, ubi Massylae
mentionem facit. Facit ad explicationem Modestini caput ultimum Codicis
Theodosiani in tractatu de maleficis, ubi haec sacra funesta uocat, quae a
Romanis semper sunt damnata, ut ibidem scribit Seruius. Iurisconsultus
Vlpianus mathematicos libros improbatae lectionis uocat, et statim
comburendos statuit. Tacitus lib. I. Hist. Mathematicos, genus hominum
potentibus infidum, et sperantibus, fallax dicit.
28
1Vt satis testium et qui serui eadem
noscerent repperit, aditum ad principem postulat, demonstrato crimine et reo
per Flaccum Vescularium, equitem Romanum, cui propior cum Tiberio usus erat.
Historica
Qui tamen infra
lib.V. est, Vescularius Atticus insidiarum in Libonem internuncius.
2Caesar, indicium haud aspernatus,
congressus abnuit : posse enim eodem Flacco internuntio sermones commeare.
Atque interim Libonem ornat praetura, conuictibus adhibet, non uultu alienatus,
non uerbis commotior (adeo iram condiderat) ; cunctaque eius dicta factaque,
cum prohibere posset, scire malebat, donec Iunius quidam, temptatus ut infernas
umbras carminibus eliceret, ad Fulcinium Trionem indicium detulit.
Religio
Vocabulum
Carmina
hic pro incantamentis accipi nemo nescit, ut ex hoc Virgilii uersu patet,
Haec se carminibus promittit soluere mentes Quas uelit. Et ecloga 8.
eiusdem, quam uelim lectorem diligenter legere, atq. Iustiniani tractatum de
Physicis, et mathematicis, ut quid carminibus fieri possit, his perlectis
atque intellectis cognoscat. Infernas uero umbras carminibus elicere, etiam
Latine, authore Suetonio in Nerone c. 34. euocare dices.Tibullus de saga
foemina. Hac cantu finditque solum, manesque sepulchris Elicit. Fiebatque
euocatio illa sanguine in fossam uictimarum, melle, uino, lacte commistis.
Horatius. cruor in fossam confusus, ut inde Manes elicerent ; animas
responsa daturas. Detestanda, et famosa carmina uocat lib. 16. Tacitus pro
libellis, ut a Iuriconsultis usurpantur.
3Celebre inter accusatores Trionis
ingenium erat auidumque famae malae. Statim corripit reum, adit consules,
cognitionem senatus poscit. Et uocantur patres, addito consultandum super re
magna et atroci.
29
1Libo interim, ueste mutata, cum
primoribus feminis circumire domos, orare adfines, uocem aduersum pericula
poscere, abnuentibus cunctis, cum diuersa praetenderent, eadem formidine.
Politica
Omnes enim timebant
Principis offensam.
Realia
Solebant olim amici sordes cum reo accipere ad
misericordiam captandam, et plebem deprecabundi prehensare, aut circumire,
ut cum dies iudicii aduenisset, facilius absoluerentur. Cicero in oratione
de reditu suo, Senatores ait in suo periculo, id est reatu, uestem mutasse.
Plutarchus author grauissimus ait omnem prope equestrem ordinem. et iuuenes
ad viginti millia sordidatos cum Cicerone fuisse, et cum eo supplices per
urbem fuisse. Suetonius in Tiberio c. 2. Vt ne capitis quidem quisquam reus
apud populum, mutare uestem, aut deprecari sustinuerit. Titus Liuius 6. ab
urbe condita, Quoq ad eum diem nunquam usu uenisset, ut in tanto discrimine
non et proximi uestem mutarent.
2Die senatus, metu et aegritudine
fessus, siue, ut tradidere quidam, simulato morbo, lectica delatus ad fores
curiae innisusque fratri et manus ac supplices uoces ad Tiberium tendens,
immoto eius uultu excipitur. Mox libellos et auctores recitat Caesar, ita
moderans ne lenire neue asperare crimina uideretur.
Realia
Quod receptum in solis
agris. Nam lecticae quamquam iam uulgatae, tamen spernebantur adhuc a curiae
aditu. Suetonius de Tiberio :
" Numquam curiam nisi solus intrauit : lectica quondam
introlatus aeger, comites a se remouit."
Historica
Puto L.Scribonio Liboni,
qui hoc anno consul.
30
1Accesserant praeter Trionem et Catum
accusatores Fonteius Agrippa et C. Vibius, certabantque cui ius perorandi
in reum daretur, donec Vibius, quia nec ipsi inter se concederent et Libo sine
patrono introisset, singillatim se crimina obiecturum professus, protulit
libellos uaecordes adeo ut consultauerit Libo an habiturus foret opes quis uiam
Appiam Brundisium usque pecunia operiret.
Lectio
Nescio an, Cluuius.
Realia
Mentio
Ego
Non temere de uia Appia
consultauit uanum caput, quia ea inter Romanas uias longissima, et quasi
regina, ut ait Statius :
"------qua limite notoAppia longarum teritur regina uiarum."
Sed pertinuitne ea Brundisium usque ? Negat Frontinus de Aquaeductibus,
qui ultra Capuam non porrigit.
" Appia aqua, inquit, inducta est ab Ap. Claudio Censore.
qui et uiam Appiam a porta Capena usq. ad urbem Capuam muniendam
curauit. "
Adfirmat tamen hic Tacitus et Strabo, prolixe lib.V et VI
et Horatius :
" Brundisium
melius Numici uia ducat, an Appi."
aliique. Omnes bene. Nam Appius
ipse non hercle ultra Capuam perduxit. Ne potuit quidem, ut fines tunc erant
imperii Romani : perduxit postea siue C.Gracchus Tribunus, qui plerasque
uias fecit, refecit : siue C.Caesar, qui curator uiae Appiae non leuiter in
eam impendit : siue Augustus de quo inscriptiones priscae :
" S.P.Q.R. QVOD.VIAE.MUNITAE.SVNT."
Nam certum aliquid non alii, non ergo inuueni.
2Inerant et alia huiusce modi stolida,
uana, si mollius acciperes, miseranda. Vni tamen libello manu Libonis nominibus
Caesarum aut senatorum additas atroces uel occultas notas accusator arguebat.
Vocabulum
Quae ad mortem eorum
pertinerent, aut caedem.
Religio
Intelligo atroces et occultas notas nominibus
Caesarum, et Senatorum additas magia, ut eis noceretur. Quemadmodum Ephesii
notas quasdam habebant, et magicas uoces, quibus adhibitis semper erant uoti
compotes, quicquid tentassent. De simulachris cereis, quae a magis fieri
solent, uide Virgilium eadem ecloga 8. Et Ouidium hoc uersu, Deuouet ab
sentes simulchraque cerea fingit. atque Paulum Aemilium in Ludouico Vtino,
ubi Pauioti Magi meminit. Plurimum luminis addit huic loco Tacitus infra,
ubi ait erutas solo humanorum corporum reliquias, atq. carmina, et
deuotiones, et nomen Germanici plumbeis tabulis insculptum.
3Negante reo, adgnoscentes seruos per
tormenta interrogari placuit. Et, quia uetere senatus consulto quaestio in
caput domini prohibebatur, callidus et noui iuris repertor Tiberius mancipari
singulos actori publico iubet, scilicet ut in Libonem ex seruis saluo senatus
consulto quaereretur.
Historica
Mentio
Quando et a quo
latum id SC. quaero. Sane antiquum est, et Cicero referre uidetur ad morem
maiorum potius, quam ad legem.
" Nam cum more maiorum de seruis in dominum ne tormentis
quidem quaeri liceat : exortus est seruus, qui quem in eculeo appellare
non posset, eum accuset solutus."
Idem :
" Maiores nostri in dominum de seruo quaeri
noluerunt, non quia non posset uerum inueniri, sed quia uidebatur
indignum esse, et domino morte ipsa tristius."
Derogatum ei legi
antiquitus, in caussa incesti. Pro Milone :
" Se seruis nulla lege quaestio est in dominum,
nisi de incestu, ut fuit in Clodium."
Iurisconsulti excipiunt etiam
adulterii crimen, fraudati census, et maiestatis. l.I.C.de
quaestionibus.
Historica
Imo infamia
huius inuenti penes Augustum : Erratque noster, si non errat Dio lib.LV.
" Ὅτι δὲ οὑκ
ἐξον ὂν δοῦλον κατὰ δεσπότου βασανισθῆναι, ἐκελευσεν ὁσακις ἄν χρεία
τοιοῦδε τινὸς γένηται, τῷ δημοσίῳ αὐτὸν, ἤ καὶ ἑαυτῷ πιπράσκεσθαιμ ὅπως
ἀλλότριος τοῦ κρινομένου ὤν ἐξετάζηται, οἱ μὲν ἠτιῶντο, ὅτι ὁ νόμος τῇ
τοῦ δεσπότου μετταλαγῇ καταλύεσθαι ἔμελλεν."
Quod uero cum non
liceret seruum in caput domini torqueri, iussit ut quoties eius rei usus
esset, uendi seruum uel Actori publico, uel sibi ipsi Principi, ut iam quasi
alienus a reo examinari posset : id sane nonnulli criminati sunt, quasi
legem ea domini mutatione dissolueret.
Vocabulum
Historica
Mancipari, mancupio
tradi :
" πιπράσκεσσην"
siue uendi, dixit Dio. Supra :
" Hortisque uenditis statuam Augusti simul mancipasset."
Lib.III.
"Seruos quoque Silani, ut
tormentis interrogaretur, actor publicus mancipio acceperat. "
Sed
quis publicus auctor ? Non alius, quam publicus siue seruus siue libertus. :
proprio tamen munere, qui rationesque Reip.administrabat. Plura in Excurs.
F.
Realia
Controuersia
Diligenter hoc loco explicat Aemilius Ferretus qui sint actores
publici. Sed addendum, Actores uocari a Suetonio in Iulio c. 55. Actuarios.
Vtrumque ab actis dicitur, quibus scribendis serui publici operam dabant.
Non quod id munus esset libero homine indignum, ut multi existimant, sed
quod per eos solum nobis acquirebantur qui erant in eorum potestate : et
saepius accideret, ut pro absentibus dominis stipularentur. Tacit. lib. 3.
Seruos quoque Sillani, ut tormentis interrogentur, actor publicus mancipio
acciperat. Postea Arcadii constitutione hoc munus ad solos liberos homines
translatum in Codice de Tabulariis.
4Ob quae posterum diem reus petiuit
domumque digressus extremas preces P. Quirinio, propinquo suo, ad principem
mandauit.
Historica
Est P. Sulpicius
Quirinus, qui Aemiliam Lepidam habuit uxorem. Vnde adfinitas. Nam ipse
ignobilis.
31
1Responsum est ut senatum rogaret.
Cingebatur interim milite domus, strepebant etiam in uestibulo, ut audiri, ut
aspici possent, cum Libo, ipsis quas in nouissimam uoluptatem adhibuerat epulis
excruciatus, uocare percussorem, prensare seruorum dextras, inserere gladium.
Historica
Qui necessitatem ostenderent,
et sponte aut ui pereundum.
2Atque illis, dum trepidant, dum
refugiunt, euertentibus adpositum <in> mensa lumen, feralibus iam
sibi tenebris duos ictus in uiscera derexit. Ad gemitum conlabentis adcurrere
liberti, et, caede uisa, miles abstitit.
3Accusatio tamen apud patres
adseueratione eadem peracta, iurauitque Tiberius petiturum se uitam quamuis
nocenti, nisi uoluntariam mortem properauisset.
32
1Bona inter accusatores diuiduntur, et
praeturae extra ordinem datae iis qui senatorii ordinis erant. Tunc Cotta
Messalinus, ne imago Libonis exequias posterorum comitaretur, censuit, Cn.
Lentulus, ne quis Scribonius cognomentum Drusi adsumeret.
Historica
An supra numerorum
eos Praetores adiectos uult ? Certe enim unius praetura tantum uacabat. An
potius in annum proximum destinatos eos, extra sortem aleamque
comitiorum.
Historica
Mentio
Opera
Cotta hic inter notas
et uibices eius sedi, filius, ut Plinius
ait, Messallae oratoris, patris optimi degener proles. De imaginibus in
funere, deque hoc interdicto, non repeto ea quae scripsi, in Electis. Cap.
XXIX. Sic Bruti et Cassi imagines abolitae infra libro. III :
" Viginti clarissimarum
imagines familiarum antelatae sunt. Manlii, Quinctii, aliaque eiusdem
nobilitatis nomina : sed praefulgebant Cassius atque Brutus hoc
ipso,quod effigies eorum non uisebantur."
Religio
In funerum pompis solebant maiorum fumosae imagines ferri ad
gentilitatem ostentandam. Cicero pro Milone, Nec uero non eadem ira deorum
hanc eius satellitib(appel de note 9) iniecit amentiam, ut sine
imaginib(appel de note9), sine cantu, ac ludis, sine exequiis, sine
lamentis, laudationibus, spoliatus illius supremi diei celebritate, quam
concedere etiam inimici solent, ambureretur, etiam abiectus. Quo in loco
ceremonias omnes funerum enumerat. Plinius l. 35. Apud maiores in atriis
imagines erant, quae spectarentur, expressi cera uultus singulis
disponebantur armariis, ut essent imagines, quae comitatentur gentilitia
funera : semperque defuncto aliquo, totus aderat familiae eius, qui unquam
fuerat populus. Solebat quoq. imago cerea defuncti ferri, ut ex Appiano lib.
2. belli ciuilis patet. Quod etiam imagines ferrentur, ex ipso Tacito
colligitur infra, ubi ait Germanici funus sine imaginibus, et pompa, per
laudes, et memoriam celebre fuisse. et l. 3. Circumfusas lecto Claudiorum,
Iuliorumque imagines. et l. 4. ubi Drusi funeris mentio fit.
2Supplicationum dies Pomponii Flacci
sententia constituti, et dona Ioui, Marti, Concordiae, utque iduum Septembrium
dies, quo se Libo interfecerat, dies festus haberetur, L. Plancus et Gallus
Asinius et Papius Mutilus et L. Apronius decreuere. Quorum auctoritates
adulationesque rettuli, ut sciretur uetus id in re publica malum.
Historica
Lectio
Mentio
Vereor ut elapsum
exscriptori sit aliquod nomen. Diuinabam olim L.Paetus, Gallus Asinius,
Paetus sane illo aeuo in Senatu fuisse, docet lib.XV ubi Caesonius Paetus.
Quid si etiam L.P et Gallus Asinii ? Vt praenominibus distinguat plures eius
gentis. Nam Asinii aliosque senatores, imo consulares, uti infra dicam.
3Facta et de mathematicis magisque
Italia pellendis senatus consulta ; quorum e numero L. Pituanius saxo deiectus
est, in P. Marcium consules extra portam Esquilinam, cum classicum canere
iussissent, more prisco aduertere.
Historica
Opera
Imo repetita
potius. Nam ueteri lege edictoque, pridem amota, e rep.illa pestis. Adde
quae in Excurs.G.
Historica
Vocabulum
Tarpeio, ita dicebant,
sine alia additione. Plautus :
"Qui in amore , (malim amorem) praecipitauit, peius perit, quam si saxo saliat."
Lucretius :
"------scelerisque luelaCarcer et horribilis de saxo iactus deorsum."
Realia
Opera
Politica
Supplicia pleraque
apud Romanos sumi solita extra portas, credo, ne frequentis sanguine et
caede, contaminari oculi ciuium, aut delibari uideretur libertas. Exempla in
Excurs. H.
Controuersia
Historica
Non cuilibet e plebe
doctorum notus mos. Cum ciui rei capitalis dies dicta esset, classicum in
celeberrimis urbis locis canabat, et postremo ante ianuam damnati.
Plutarchus in Gracchis:
" καίτοι πάτριον ἐστιν ἡμῖν, εἴ τις ἔχων δίκην θανατικήν μὴ
ὑπακούει, τοῦτου πρὸς τὰς θύρας ἔωθεν ἐλθόντα σαλπιγκτὴν ἀνακαλεῖσθαι τῇ
σαλπιγγί, καὶ μὴ πρότερον ἐπιφέρειν ψῆφον αὐτῳ τοὺς δικαστὰς."
Patrius
nobis mos est, siquis capitis accusatur, neque obaudit, ad eius fores mane
Tubicinem ire, et classicum canere, nec ante iudices sententiam de eo ferre.
Seneca lib. I de Ira :
"
Itaque etsi peruersa induenda magistratui uestis et conuocanda classico
concio est, procedam in tribunal non furens nec infestus, sed uultu
lenis, et illa sollennia uerba graui magis quam rabida uoce concipiam
."
In Commentario MV. Sergii apud Varronem, lib.V. de.LL.
" Quo die comitia erunt, in
arce classicum canat, endo ( sic
emendo) circumque moeros et ante priuati huiusce T. Quinctii
Trogi scelerosi hominis hosticum (leg.est,
hostium) canat, et ut in campo cum primo luci adsit."
Seneca iterum huc respexit Epist. XVII. :
"Cum classicum cecinit, scit non se peti: cum
aliqua conclamatio est, quomodo exeat, non quid efferat, quaerit. "
Puto et Lucilius, hoc uersu Trochaico.
"Rauco concionem sonitu et curuis cogant cornibus."
Nec Romae solum et inter ciues seruatus ille mos : sed etiam in
prouinciis, nisi fallunt me Declamatores ( et hercle uereor ut animi
ingeniique caussa fallant) apud Senecam patrem lib. IX. Controu.II. de
Flaminio qui inter coenam noxium puniuit. Capito :
" Fit a praecone silentium : adhibentur deinde
legitima uerba : canitur ex altera parte classicum."
Cassius
Seuerus :
"Si tribunal
conscenderit conuiuiali ueste : si cum classicum canere debeat,
symphoniam canere iusserit."
Opera
Supplicium prisci moris quale,
pete, a me in lib. XV.
Realia
Fuere Romae Gemoniae scale in Auentino, et rupes Tarpeia in
Capitolino, ex qua sontes deiiciebantur. Rupes illa saxum quoque dicebantur,
cuius hic Tacitus meminit, Horatius sermonum I. Tune Syri Dama, aut Dionisi
filius audes Deiicere e faxo ciues ? aut tradere Cadmo ? Tacitus lib. 5. de
Sex. Mario loquens, Defertur incestasse filiam, et saxo Tarpeio deiicitur.
Vtitur eadem loquendi forma A. Gellius lib. 11. cap. 18.
Realia
Aduertere hic et libro 5. pro Punire sumitur. Praeco
uero sontem semper praecedebat. Talis uero ratio condemnandi habetur apud
Senecam, Ascendit, inquit, Praetor tribunal, noxiae post terga ligantur
manus, fit a praecone silentium, deinde adhibentur legitima uerba, canitur
ex altera parte classicum. Mos quoque priscus animaduerti fuit, ut nudus per
publicum ductus, furca capiti inserta, virgis usque ad mortem caederetur,
atque praecipitaretur e saxo, ut scribit Eutropius de Nerone : uel ut alii
malunt, ut strangularetur. et ea causa, Cicero in Pisonem uocat supplicium
more maiorum, cum caput praeciditur. Tacitus lib. 4. Dictis dein sententiis,
ut Serenus more maiorum purriretur, quo molliret inuidiam, intercessit
Gallus Asinius.
33
1Proximo senatus die multa in
luxum ciuitatis dicta a Q. Haterio, consulari, Octauio Frontone, praetura
functo ; decretumque ne uasa auro solida ministrandis cibis fierent, ne uestis
serica uiros foedaret. Excessit Fronto ac postulauit modum argento,
supellectili, familiae. Erat quippe adhuc frequens senatoribus, si quid e re
publica crederent, loco sententiae promere.
Moralia
Ego
Mentio
Vide luxum eius aeui, et
gratulare saeculo nostro. Dio paullo communis id concipit quasi interdicta
omnia Vasa auri, nisi quae ad sacra.
Realia
Opera
Nolim erres distincta
genera uestium olim. Bysina, Bombycina, Serica quae persequor et euoluo in
Excurs.I.
Realia
Id est, certum pondus
numerumque definiri uoluit : tot pondo argenti, tot seruos, talem
supellectilem.
Realia
Maximi
pretii fuisse hanc uestem, illud argumento est, quod Alexander Imperator
numquam holosericam induit. Procopius ex Indis Romanos mercatores sericum
emere solitos tradit, unde uestis conficiatur, quae olim Medica dicebatur.
Celebratur et a Paulo Iurisconsulto νῆμα
σηρικòν tanquam Indica species Arcadii Principis constitutione
"sericobaptae usus priuatis hominibus
prohibitus est"
, ut fere suspicer sericas uestes non esse quibus
uulgo utimur.
2Contra Gallus Asinius disseruit :
auctu imperii adoleuisse etiam priuatas opes, idque non nouum, sed e
uetustissimis moribus : aliam apud Fabricios, aliam apud Scipiones pecuniam ;
et cuncta ad rem publicam referri, qua tenui angustas ciuium domos, postquam eo
magnificentiae uenerit, gliscere singulos.
Mentio
Larga
significatione pecuniam dixit, ut lex X. uiralis et iurisconsulti.
3Neque in familia et argento quaeque ad
usum parentur nimium aliquid aut modicum nisi ex fortuna possidentis.
Distinctos senatus et equitum census, non quia diuersi natura, sed ut locis,
ordinibus, dignationibus antistent, ita iis quae ad requiem animi aut
salubritatem corporum parentur, nisi forte clarissimo cuique plures curas,
maiora pericula subeunda, delenimentis curarum et periculorum carendum esse.
Lectio
Quid est illud,
tales ? Censeo rescribendum, dignationibus antistent, aliisque, quae ad
requiem. Ideo (inquit bonus patronus luxuriae) repertum discernere censum
Senatorum equitumque a plebe : non solum ut loco, ordine, dignitate,
praemineant, sed etiam supellectile, ueste, aliisque quae animo aut corpori
cara. Potes etiam legere, ita aliis quae ad. minusque recedes a
scriptura.
4Facilem adsensum Gallo sub nominibus
honestis confessio uitiorum et similitudo audientium dedit. Adiecerat et
Tiberius non id tempus censurae nec, si quid in moribus labaret, defuturum
corrigendi auctorem.
Moralia
Possit legi,
consensio.
34
1Inter quae L. Piso ambitum fori,
corrupta iudicia, saeuitiam oratorum accusationes minitantium increpans, abire
se et cedere Vrbe, uicturum in aliquo abdito et longinquo rure testabatur ;
simul curiam relinquebat. Commotus est Tiberius, et, quamquam mitibus uerbis
Pisonem permulsisset, propinquos quoque eius impulit ut abeuntem auctoritate
uel precibus tenerent.
2Haud minus liberi doloris documentum
idem Piso mox dedit, uocata in ius Vrgulania, quam supra leges amicitia
Augustae extulerat. Nec aut Vrgulania obtemperauit, in domum Caesaris, spreto
Pisone, uecta, aut ille abscessit, quamquam Augusta se uiolari et imminui
quereretur.
3Tiberius, hactenus indulgere matri
ciuile ratus ut se iturum ad praetoris tribunal, adfuturum Vrgulaniae, diceret,
processit Palatio, procul sequi iussis militibus. Spectabatur, occursante
populo, compositus ore et sermonibus uariis tempus atque iter ducens, donec,
propinquis Pisonem frustra coercentibus, deferri Augusta pecuniam quae
petebatur iuberet.
4Isque finis rei, ex qua neque Piso
inglorius et Caesar maiore fama fuit. Ceterum Vrgulaniae potentia adeo nimia
ciuitati erat ut testis in causa quadam, quae apud senatum tractabatur, uenire
dedignaretur ; missus est praetor qui domi interrogaret, cum uirgines
Vestales in foro et iudicio audiri, quotiens testimonium dicerent, uetus mos
fuerit.
Historica
Quod egregiis personis
obseruari Paulus iubet, l.XV. De iureiurando :
"Ad egregias personas, eosque qui ualetudine
impediuntur, domum mitti oportet ad iurandum."
Vocabulum
Testimonium dicere, uulgo deponere, cum
scilicet testis testimonium dicit, Cicero pro Archia poeta, pro Testimonio
dicere usurpauit. Tacitus lib. 3. Caeteris ad dicendum testimonium
exterritis. qua loquendi forma usus est Arcadius Iurisconsultus cap. 1.
tractatus digestorum de testibus, et alii Iurisconsulti in eodem. tractatu
saepius.
35
1Res eo anno prolatas haud referrem, ni
pretium foret Cn. Pisonis et Asinii Galli super eo negotio diuersas sententias
noscere. Piso, quamquam afuturum se dixerat Caesar, ob id magis agendas
censebat, ut absente principe senatum et equites posse sua munia sustinere
decorum rei publicae foret.
Politica
Omnino sic legendum.
Atqui non abfuit, ut e sequentibus omnibus colligas. Ita est : sed dixerat,
ut saepe, et haec talia ex usu aut caussa simulabat.
2Gallus, quia speciem libertatis Piso
praeceperat, nihil satis inlustre aut ex dignitate populi Romani nisi coram et
sub oculis Caesaris, eoque conuentum Italiae et [ei] adfluentes prouincias
praesentiae eius seruanda dicebat. Audiente haec Tiberio ac silente, magnis
utrimque contentionibus acta, sed res dilatae.
36
1Et certamen Gallo aduersus Caesarem
exortum est. Nam censuit in quinquennium magistratuum comitia habenda, utque
legionum legati, qui ante praeturam ea militia fungebantur, iam tum praetores
destinarentur, princeps duodecim candidatos in annos singulos nominaret. Haud
dubium erat eam sententiam altius penetrare et arcana imperii temptari.
Historica
Non a se id inuenit
Gallus, sed imitari decretum C. Caesaris uoluit, de quo Appianus, in persona
M.Antonii.II.Ciuil.
" ἡμεῖς γὰρ αὐτοι σχεδὸν ἅπαντες, οἱ μὲν ἤρξαμεν ὑπο τῷ
Καίσαρι, οἱ δὲ ἔτι ἄρχομεν, αἱρετοί πρὸς ἐκείνου γενόμενοι, οἱ δὲ ἐς τὸ
μελλὸν ἄπχειν κεχειροτονήμεθα. ἐς γὰρ πενταετὲς, ὠς ἴστε, καὶ τὰ ἀστικὰ
ἡμῖν καὶ τὰ ἐτήσια, καὶ τὰς τῶν ἐθνῶν ἤ στρατοπέδων ἡγεμονίας
διετάξατο:"
Νos enim prope omnes, alii gessimus magistratus electi a
Caesare, alii iam nunc gerimus, alii geremus etiam ab eo designati. Nam in
quinquennium, ut scitis, urbanos annuosque magistratus, et item prouinciarum
aut exercituum Praefecturas ordinauit. De quo etiam Sueton. sentit.
cap.LXXXVI. In Iulio :
"Magistratus in plures annos ordinauit. "
Historica
In excercitu duplices
legati, Consulares et Praetorii. Consularis toti exercitui, Praetorius
legioni uni praesidebat. At ecce Gallus, quia multae legiones, et plures
sane quam quotannis Praetores (nam ad XXV.aut VI. illo aeuo erant:) Gallus,
inquam, hic blanditum legatis iuit, et, ut putabat, Caesari. Voluit illos,
qui ab eo praepositi ante Praeturam, iamtum Praetores designatos eoipso
facto esse ; et sequenti anno inire. Quid amplius ?
"duodecim candidatos in singulos annos a Principe
nominari."
Sed cuius rei candidatus ? Legationis, an praeturae ? Si
istud, tum augeatur ualde Praetorum numerus, aut certe Praetoriorum : quod
tamen Gallus callide suasit nouo reperto, quia Caesar iurauerat (I Annal.)
se numerum duodenarium in Praetoribus non excessurum. At nunc potest
excedere, sed alio titulo et mantello. An placet legationibus candidatos
accipi ? et ut Caesar quotannis omnes illos nominet, solusque comitia haec
peragat ? Neque id sperno : sed spreuit ualde Tiberius, qui totum hoc caput
eius sententiae nec refutatione, imo nec repetitione dignum censuit : et in
oratione reiicit, prius caput tantum, de magistratibus in quinque annus.
Politica
Quare ? Quia ualidi nimis
illi electi fuissent, et potuissent tractu in Principem coire. Item, odia
serebantur in ipsum, et fortasse conspiratio, a repulsis. Et sane ea mens
Taciti, quod uerba illa mox ostendunt :
"fauorabili oratione uim imperii tenuit :"
quae resoluta
igitur,et uelut eneruata fuisset, illa sententia. Nam addo etiam, inter
arcana imperii esse, ut Princeps gratiae et beneficii sit potens : uix aut
non esset, in tam longum tempus honoribus semel datis.
2Tiberius tamen, quasi augeretur
potestas eius, disseruit : graue moderationi suae tot eligere, tot
differre. Vix per singulos annos offensiones uitari, quamuis repulsam propinqua
spes soletur : quantum odii fore ab iis qui ultra quinquennium proiciantur ?
Lectio
Politica
In Medicaea : auretur,
legitur uoce admutilata. Illa uera lectio. Augebatur enim potestas, cum in
eius manum comitia tot annorum, noua ratione darentur.
Lectio
Si corrigeres,
augeretur, plane bene consistet sensus.
Lectio
Lego ;
quasi augeretur potestas eius.
3Vnde prospici posse quae cuique tam
longo temporis spatio mens, domus, fortuna ? Superbire homines etiam annua
designatione : quid si honorem per quinquennium agitent ? Quinquiplicari
prorsus magistratus, subuerti leges, quae sua spatia exercendae candidatorum
industriae quaerendisque aut potiundis honoribus statuerint.
Historica
Tot mensibus aut
diebus petant, et in candida sunto : tot deinde adepti, gerant. Neque enim
sollenniter petere toto anno licebat. Atque hoc est
"spatium exercendae
candidatorum industriae,"
olim legibus finitum.
4Fauorabili in speciem oratione uim
imperii tenuit.
37
1Censusque quorundam senatorum iuuit.
Quo magis mirum fuit quod preces Marci Hortali, nobilis iuuenis, in paupertate
manifesta, superbius accepisset. Nepos erat oratoris Hortensii, inlectus a diuo
Augusto liberalitate decies sestertii ducere uxorem, suscipere liberos, ne
clarissima familia exstingueretur.
Historica
Controuersia
Mentio
Ortalus scribitur in
Suetonio :
" Plerosque
modestia et pudore deteruit, in quibus Ortalum Q.Hortensii oratoris
nepotem, qui permodica re familiari, auctore Augusto, quattuor liberos
tulerat."
Ortalus igitur Hortensiae gentis cognomen. Cicero ad
Atticum, lib.IV: Ortalus in ea caussa fuit, cuiusmodi solet. Infanda quaedam
de hoc ipso, nisi fallor, Hortensio Valerius Maximus narrat lib.III :
"Iam Q. quidem Hortensii,
qui in maximo et ingenuorum ciuium et amplissimorum prouentu, summum
auctoritatis atque eloquentiae gradum obtinuit. Nepos Hortensius Corbio
omnibus scortis abiectiorem et obscaeniorem uitam exegit : ad ultimumque
lingua eius tam libidini cunctorum inter lupanaria prostitit, quam aui
pro salute ciuium in foro excubuerat. "
sed uocat Corbionem. Anne
igitur scrib. Hortalus Corbio ? An corrupta ea
uox substituendumque Ortalus ? Alterum certe
horum.Principio etiam Valerianae narrationis emendo,
"in maximo et ingeniorum,
et ciuium amplissimorum prouentu."
Facio iudicem nostrum Pighium, cui scriptor hic non medicinam debet,
sed uitam. Sed hic Ortalus Hortensii nepos, numquid ex filio ? Apparet. Nam
et Valerius diserte Hortensium eum appellat. Attamen filius magni illius
Oratoris bello ciuili Bruttiano periit praemature . Velleius :
" Eadem Lucullum
Hortensiumque eminentissimorum uirorum filios fortuna abstulit."
Sed
debuit scilicet iam tunc prolem seuisse, et reliquisse in Vrbe. Catulli
Elegia quae ad Ortalum est : censeo eam esse ad huius auum.
Historica
Ego
Is est ipse census Senatorius,
qui sub Augusto fuit.Nam auxit eum et produxit. Sunt ista : uingintique
millia Philippicum
Lectio
Scribo
; Quo magis mirum fuit, quod.
2Igitur, quattuor filiis ante limen
curiae adstantibus, loco sententiae, cum in Palatio senatus haberetur, modo
Hortensii inter oratores sitam imaginem, modo Augusti intuens, ad hunc modum
coepit : « Patres conscripti, hos, quorum numerum et pueritiam uidetis, non
sponte sustuli sed quia princeps monebat ; simul maiores mei meruerant ut
posteros haberent.
3Nam ego, qui non pecuniam, non studia
populi neque eloquentiam, gentile domus nostrae bonum, uarietate temporum
accipere uel parare potuissem, satis habebam, si tenues res meae nec mihi
pudori nec cuiquam oneri forent. Iussus ab imperatore uxorem duxi. En stirps et
progenies tot consulum, tot dictatorum.
Historica
Vaniloqua hominis oratio et
falsa. Vbi enim isti tot Consules, tot Dictatores ? Certe ego in Hortensia
gente unum Dictatorem reperio, et consulem unum. Dictatorem anno Vrbis
CDLXVII secessione plebis. Consulem, Q.Hortensium, huius auum. Sed
intelligit fortasse maiores suos etiam ex gente materna.
4Nec ad inuidiam ista, sed conciliandae
misericordiae refero. Adsequentur florente te, Caesar, quos dederis honores :
interim Q. Hortensii pronepotes, diui Augusti alumnos, ab inopia
defende. »
38
1Inclinatio senatus incitamentum
Tiberio fuit quo promptius aduersaretur, his ferme uerbis usus : « Si quantum
pauperum est uenire huc et liberis suis petere pecunias coeperint, singuli
numquam exsatiabuntur, res publica deficiet. Nec sane ideo a maioribus
concessum est egredi aliquando relationem et quod in commune conducat loco
sententiae proferre ut priuata negotia et res familiares nostras hic augeamus,
cum inuidia senatus et principum, siue indulserint largitionem siue abnuerint.
Historica
Quare illa impediuit,
aut arcuit ? Debuisset incitare. Nam uideri uolebat omnia per Senatum agere.
Sed hic aliud. ista inclinatio popularitatem quamdam referebat, et seuerum
Principem, quasi ad famam et gratiam componebat : spretum Tiberio. Fortasse
etiam, quia sponte uolebat dare, et solus gratiam habere, non ab aliis
inuitatus, aut impulsus.
2Non enim preces sunt istud, sed
efflagitatio, intempestiua quidem et improuisa, cum aliis de rebus conuenerint
patres, consurgere et numero atque aetate liberum suorum urgere modestiam
senatus, eandem uim in me transmittere ac uelut perfringere aerarium, quod, si
ambitione exhauserimus, per scelera supplendum erit.
Lectio
Controuersia
Prisca scriptura, in me transmerei ex quo Beatus, transumere. Legebam :
eadem, inuidiam in me transmittere. uel
etiam, tandem uim. Primo, inquit, urgentem
modestiam Senatus, denique uelut uim mihi adhibent, et aerarium perfrigunt.
Vim dico, quia uelut pro sententia dicunt, et Senatus assensum capiunt, aut
captant : cui parere me sit necessum.
Lectio
Fortassis
legendum transumere.
3Dedit tibi, Hortale, diuus Augustus
pecuniam, sed non compellatus nec ea lege ut semper daretur. Languescet
alioqui industria, intendetur socordia, si nullus ex se metus aut spes, et
securi omnes aliena subsidia exspectabunt, sibi ignaui, nobis graues. »
4Haec atque talia, quamquam cum adsensu
audita ab iis quibus omnia principum, honesta atque inhonesta, laudare mos est,
plures per silentium aut occultum murmur excepere. Sensitque Tiberius ; et, cum
paulum reticuisset, Hortalo se respondisse ait ; ceterum, si patribus
uideretur, daturum liberis eius ducena sestertia singulis, qui sexus uirilis
essent.
5Egere alii grates ; siluit Hortalus,
pauore an auitae nobilitatis etiam inter angustias fortunae retinens. Neque
miseratus est posthac Tiberius, quamuis domus Hortensii pudendam ad inopiam
delaberetur.
39
1Eodem anno mancipii unius audacia, ni
mature subuentum foret, discordiis armisque ciuilibus rem publicam perculisset.
Postumi Agrippae seruus, nomine Clemens, comperto fine Augusti, pergere in
insulam Planasiam et fraude aut ui raptum Agrippam ferre ad exercitus
Germanicos non seruili animo concepit.
2Ausa eius impediuit tarditas onerariae
nauis : atque interim patrata caede, ad maiora et magis praecipitia conuersus,
furatur cineres uectusque Cosam, Etruriae promunturium, ignotis locis sese
abdit, donec crinem barbamque promitteret : nam aetate et forma haud
dissimili in dominum erat.
Historica
Quare hoc ? An ne
constaret eo argumento mortuum Postumum, quem uiuum ille, et se esse, credi
uolebat ? An caritate in dominum fecit, et alibi sepulturus ?
Geographica
Mentio
Lectio
Apud Dionem leges, in
Galliam profectum eum. Sed Corae nomen ego apud Geographos in hoc tractu non
reperio : reperio Cosae, quod Etruriae opidum fuit in sublimi colle ad mare,
cum subiecto sinu. Strabo.lib.V :
" μετὰ δὲ Ποπλώνιον Κόσσα πόλις, μικρὸν ὑπερ
τῆς θαλάττης. ἔστι δὲ ἐν κόλπῳ βουνὸς ὑψηλος."
Vicinum id portui
Herculis Sex.Rutilius in Itinerario locat :
" Et desolatae moenia foeda Cosae."
Seruius de
eodem :
" Cosae ciuitas
Thusciae, quae numero singulari etiam secundum Sallustium dicitur.
"
Nominat et Plinius lib.II. Itaque qui me audiet, Cosam, hic
restituet.
3Tum per idoneos et secreti eius socios
crebrescit uiuere Agrippam, occultis primum sermonibus, ut uetita solent, mox
uago rumore apud imperitissimi cuiusque promptas aures aut rursum apud turbidos
eoque noua cupientes.
4Atque ipse adire municipia obscuro
diei, neque propalam aspici neque diutius isdem locis, sed, quia ueritas uisu
et mora, falsa festinatione et incertis ualescunt, relinquebat famam aut
praeueniebat.
Historica
Vocabulum
Statim abeundo
scilicet, priusquam bene innotesceret :
praeueniebat, autem, ex inopinato et celeriter se sistendo. Ita
parum gnaros relinquebat, parum prouidis se sistebat.
40
1Vulgabatur interim per Italiam
seruatum munere deum Agrippam, credebatur Romae ; iamque Ostiam inuectum
multitudo ingens, iam in Vrbe clandestini coetus celebrabant, cum Tiberium
anceps cura distrahere, uine militum seruum suum coerceret an inanem
credulitatem tempore ipso uanescere sineret ; modo nihil spernendum, modo non
omnia metuenda ambiguus pudoris ac metus reputabat.
Historica
Rectum est. Etsi
enim Clemens hic seruus Agrippae olim : tamen nunc Tyberii. Ad quem scilicet
universa Agrippae haereditas uenerat.
2Postremo dat negotium Sallustio
Crispo. Ille e clientibus duos (quidam milites fuisse tradunt) deligit atque
hortatur, simulata conscientia, adeant, offerant pecuniam, fidem atque pericula
polliceantur. Exsequuntur ut iussum erat. Dein speculati noctem incustoditam,
accepta idonea manu, uinctum clauso ore in Palatium traxere.
3Percunctanti Tiberio quo modo
Agrippa factus esset respondisse fertur : « Quo modo tu Caesar. » Vt ederet
socios subigi non potuit. Nec Tiberius poenam eius palam ausus, in secreta
Palatii parte interfici iussit corpusque clam auferri. Et, quamquam multi e
domo principis equitesque ac senatores sustentasse opibus, iuuisse consiliis
dicerentur, haud quaesitum.
41
1Fine anni arcus propter aedem Saturni
ob recepta signa cum Varo amissa, ductu Germanici, auspiciis Tiberii, et aedes
Fortis Fortunae Tiberim iuxta in hortis quos Caesar dictator populo Romano
legauerat, sacrarium genti Iuliae effigiesque diuo Augusto apud Bouillas
dicantur.
Historica
Addito etiam
ludicro Circensi. quod docent Cornelii uerba, lib.XV :
" Ludicrum Circense, ut
Iuliae genti apud Bouillas, ita Claudiae Domitiaeque apud Antium
ederetur."
At de Sacrario, exemplum imitatus in gente Flauia
Domitianus. Statius .V.Siluar:
" ------aeternae modo quia sacraria gentiCondidit, inque alio posuit sua sidera caelo."
2C. Caelio L. Pomponio consulibus,
Germanicus Caesar, a<.> d<.> VII Kal. Iunias, triumphauit de
Cheruscis Chattisque et Angriuariis quaeque aliae nationes usque ad Albim
colunt. Vecta spolia, captiui, simulacra montium, fluminum, proeliorum ;
bellumque, quia conficere prohibitus erat, pro confecto accipiebatur.
Mentio
Plures gentes in
hoc triumpho Strabo nominat, sed uerbis corruptis : de quibus uidere in
Germania Taciti.
3Augebat intuentium uisus eximia ipsius
species currusque quinque liberis onustus. Sed suberat occulta formido,
reputantibus haud prosperum in Druso, patre eius, fauorem uulgi, auunculum
eiusdem Marcellum flagrantibus plebis studiis intra iuuentam ereptum,
breues et infaustos populi Romani amores.
Historica
Militaria
Mentio
Ex triumphantium
ritu, qui pueros minores in curru, grandiores interdum equis triumphalibus
imponebant. Cicero, pro Murena, Plutarch.Suetonius, alii.
42
1Ceterum Tiberius nomine Germanici
trecenos plebi sestertios uiritim dedit seque collegam consulatui eius
destinauit. Nec ideo sincerae caritatis fidem adsecutus, amoliri iuuenem specie
honoris statuit struxitque causas aut forte oblatas arripuit.
2Rex Archelaus quinquagesimum annum
Cappadocia potiebatur, inuisus Tiberio quod eum Rhodi agentem nullo officio
coluisset. Nec id Archelaus per superbiam omiserat, sed ab intimis Augusti
monitus, quia, florente C. Caesare missoque ad res Orientis, intuta Tiberii
amicitia credebatur.
Historica
Mentio
Iusta putatio.
Cepit enim regnum ab Antonio, anno Vrbis DCCXVIII. Consule Dionem
lib.XLIX.
3Vt, uersa Caesarum subole, imperium
adeptus est, elicit Archelaum matris litteris, quae non dissimulatis filii
offensionibus clementiam offerebat, si ad precandum ueniret. Ille, ignarus doli
uel, si intellegere crederetur, uim metuens, in Vrbem properat ; exceptusque
immiti a principe et mox accusatus in senatu, non ob crimina quae fingebantur,
sed angore, simul fessus senio et quia regibus aequa, nedum infima insolita
sunt, finem uitae sponte an fato impleuit.
4Regnum in prouinciam redactum est,
fructibusque eius leuari posse centesimae uectigal professus, Caesar
ducentesimam in posterum statuit.
Historica
Ego
Non nunc
quidem, sed paullo post a Germanico misso ad res Orientis. Infra :
"At Cappadoces in formam
prouinciae redacti, Q.Veranium legatum accepere."
Strabo, lib.XII.
"Τῆς δὲ
μεγάλες Καππαδοκίας νῦν μὲν οὺκ ἴσμεν πρώτην διάταξιν. Τελευτὴσαντος γὰρ
τὸν βίον Αρχελάου τοῦ βασιλεύσαντος, ἔγνω Καίσάρ τε καὶ ὴ σύγκλητος
επαρχίαν εἶναι Ῥωμαίων αὐτήν."
Regnum autem Cappadociae a Tiberio
primum in prouinciam redactum, consensu traditum est. Appianum quis hic
audiet, qui refert ad Augustum ? Verba eius in Mithridatico :
" Ἀριοβαρζάνης
μὲν οὖν τὴν βασιλείαν ὅλην τῷ παιδὶ ἐνεχείρισε. Καὶ πολλαὶ μεταβολαὶ
μέχρι Καίσαρος ἐγένοντο τοῦ Σεβαστοῦ, ἐφ' οὗ, καθάπερ τὰ λοιπά, καὶ ἥδε
ἡ βασιλεία περιῆλθεν ἐς στρατηγίαν."
Ariobarzanes regnum filio
tradidit : uariaeque mutationem interuenerunt ad Caesarem usque Augustum.
Is, ut pleraque alia, etiam hoc regnum (Cappadociam) in Prouinciam redegit.
Via excedisti, o bone et fidele scriptor.
Historica
Mentio
Controuersia
Onus hoc impositum
urbi et Italia, post bella ciuilia, ab Augusto : anno, nisi erro, DCCLIX quo
tempore aerarium militare institutum, ut tradit Dio lib.LV. Colligo ex
uerbis Taciti, quae lib.I :
"Centesimam rerum uenalium post bella ciuilia institutam deprecante
populo, edixit Tiberius militare aerarium eo subsidio niti."
Non
aliud autem hoc uectigal, quam centesimum rerum in auctione uenalium nummus.
Auctor sic interpretandi Suetonius, qui ducentesimam auctionum appellat, in
Caligula, cap.XVI :
"
Ducentesimam auctionum Italiae remisit."
Vbi bene Turnebus emendat, Centesimam. Bene, inquam,
maximus ille Criticus aeui nostri. Nec iuuat Suetonii receptam lectionem hic
locus Taciti : quia ille idem Tiberius, quasi poenitentia beneficii,
centesimam iterum instituit, ducentesima inducta. Clare Dio.lib.LVII
" καὶ μετὰ
τοῦτο ( id est, post Seiani mortem) τέλος διακοσιοστὴν ἒχον, ἑκατοστὴν
ἤγαγε."
Non narrat id Tacitus, fateor, quia ea omnis historia
exstincta. At Dio idem, ubi de Caligula, sibi constans, centesimam ab eo
sublatam ait, non ducentesimam. Vide eius verba, LIX.
5Per idem tempus, Antiocho
Commagenorum, Philopatore Cilicum regibus defunctis, turbabantur nationes,
plerisque Romanum, aliis regium imperium cupientibus ; et prouinciae Syria
atque Iudaea, fessae oneribus, deminutionem tributi orabant.
43
1Igitur haec et de Armenia quae supra
memoraui apud patres disseruit, nec posse motum Orientem nisi Germanici
sapientia componi : nam suam aetatem uergere, Drusi nondum satis adoleuisse.
Tunc decreto patrum permissae Germanico prouinciae quae mari diuiduntur,
maiusque imperium, quoquo adisset, quam iis qui sorte aut missu principis
obtinerent.
Vocabulum
Lectio
Recte : quasi dicat,
turbatum commotumque Orientem. Alias, non peccabis si legas : motum Orientis.
Historica
Opera
Id eximium ius tributum
etiam olim Pompeio Magno, bello in piratas. Quod ait, sorte aut missu :
diuidit Proconsules a Propraetoribus Legatisque. Vt uere notaui. Lib.1.
supra.
2Sed Tiberius demouerat Syria Creticum
Silanum, per adfinitatem conexum Germanico, quia Silani filia Neroni,
uetustissimo liberorum eius, pacta erat, praefeceratque Cn. Pisonem, ingenio
uiolentum et obsequii ignarum, insita ferocia a patre Pisone, qui ciuili bello
resurgentes in Africa partes acerrimo ministerio aduersus Caesarem iuuit, mox,
Brutum et Cassium secutus, concesso reditu petitione honorum abstinuit, donec
ultro ambiretur delatum ab Augusto consulatum accipere.
Historica
Mentio
Ex Iunia familia hic
Silanus, sed adoptione in Caeciliam transierat. Itaque nomina illi,
Q.Caecilius Metellus Creticus Silanus. Ex Dione, Cassiodore, aliisque qui
scripserunt Factos. Consul fuit anno urbis DCCLX. Cum Nerua Siliano.
non classé
Ita est, et nominat semel
iterumque inter duces aduersarios Hirtius tersissimo belli Africi
Commentariolo :
" M.
Petreius et Cn.Piso cum equitibus Numidis mille centum electis,
peditatuque eius generis satis grandi occurrunt"
. Item ante :
" Adrumeti Cn.Piso cum
Mauris circiter III.millibus apparuit."
À corriger
Consul fuit
Cn.Calpurnius Piso, cum ipso Augusto, anno DCCXXXI. De ministerio eius in
bello Africo, uide, si lubet, Hirtium initio libri.
3Sed praeter paternos spiritus uxoris
quoque Plancinae nobilitate et opibus accendebatur ; uix Tiberio concedere,
liberos eius ut multum infra despectare.
Historica
Mentio
A Dione Munatia
Plancina dicitur : ut certum sit eam celebris illius L.Munatii Planci filiam
fuisse aut neptem. Nominat hanc ipsam Romae lapis, in aedibus Caesiis :
" DIS.MANIBUS L.MUNATIPLANCINAE.L.POLYCLITI."
id est, Plancinae liberti.
Historica
Germanicum intellege et
Drusum.
4Nec dubium habebat se delectum qui
Syriae imponeretur ad spes Germanici coercendas. Credidere quidam data et a
Tiberio occulta mandata ; et Plancinam haud dubie Augusta monuit aemulatione
muliebri Agrippinam insectandi.
Vocabulum
Non muto, etsi dictio non
trita. Sic lib.XV :
"Vologesi
penitus infixum erat arma Romana uitandi."
5Diuisa namque et discors aula erat
tacitis in Drusum aut Germanicum studiis. Tiberius ut proprium et sui sanguinis
Drusum fouebat ; Germanico alienatio patrui amorem apud ceteros auxerat, et
quia claritudine materni generis anteibat, auum M. Antonium, auunculum Augustum
ferens.
Opera
Historica
Tu qui in historia tiro,
haec pete ex Tabula stirpis Augustae, quam inserui, fine librorum. Videbis
autem auunculum, intellegi proauunculum.
6Contra Druso proauus eques Romanus,
Pomponius Atticus, dedecere Claudiorum imagines uidebatur : et coniunx
Germanici, Agrippina, fecundidate ac fama Liuiam, uxorem Drusi, praecellebat.
Sed fratres egregie concordes et proximorum certaminibus inconcussi.
44
1Nec multo post Drusus in Illyricum
missus est, ut suesceret militiae studiaque exercitus pararet ; simul iuuenem,
urbano luxu lasciuientem, melius in castris haberi Tiberius seque tutiorem
rebatur, utroque filio legiones obtinente.
2Sed Suebi praetendebantur auxilium
aduersus Cheruscos orantes ; nam discessu Romanorum ac uacui externo metu
gentis adsuetudine et tum aemulatione gloriae arma in se uerterant. Vis
nationum, uirtus ducum in aequo <;> sed Maroboduum regis nomen inuisum
apud populares, Arminium pro libertate bellantem fauor habebat.
Stylus
Simile illi
Sallustiano :
" Postquam
remoto metu punico simultates exercere uacuum fuit."
Historica
Ego
Iure. Nam hic
Maroboduus adulescens, Romae benigne ab Augusto habitus, reuersus ad suos,
artes et seruitudinem intulit externas. De quo iucunda et necessaria scitu
Strabo.lib.VII.
" Ἐν ταύτῃ δέ ἐστὶν καὶ ὁ Ερκύνιος δρύμος καὶ τά τῶν
Σούηυων ἔθνη. Τὰ μὲν οἰκοῦντα ἐντὸς τοῦ δρυμοῦ, καθάπου τὰ τῶν
Κολδούλων. ἐν οἷς ἐστὶ καὶ τὸ Βουίασμον, τὶ τοῦ Μαροβόδου βασίλειον, εἰς
ὃν ἔκεῖνος τόπον, ἅλλοις τε μετανέστησε πλείους, καὶ δή τοῖς ὁμοεθνεῖς
ἑαυτῷ Μαρκομάννους.Επέστη γὰρ τοῖς πράγμασιν οὗτος ἐξ ἰδιώτου μετὰ τὴν
ἐκ Ρώμης ἐπάνοδον. νέος γὰρ ἦν ἐνθάδε, καὶ εὐεργετεῖτο ὑπο τοῦ Σεβαστοῦ·
ἐπανελθών δὲ ἐδθνάστευσε, καὶ κατεκτήσατο,πρὸς οἶς εἶπον, Λουγίους τὸ
μέγα ἔθνος. Καὶ Ζοῦμους, καὶ Βούτονας, καὶ Μουγιλὼνας καὶ Ζιβινους καὶ
τῶν Ζούηυων αὐτῶν μέγα ἔθνος Ζέμνωνας·"
in hac Germaniae parte est
etiam Hercynius saltus, et gentes Sueuorum : quarum aliae ipsam incolunt
siluam, ut Colduli ( suspecta lectio, nec eam
gentem nominatam alibi reperio) in quibus est et Bouiasmum (forte, Boyhainum uera
scriptura, quasi Boiorum domus) Marobodui regia. In quem locum
cum alios complures transtulit, tum populares suos Marcomannos. Occupauit
enim dominationem priuatus, post reditum suum Roma : ubi iuuenis uixerat, et
beneficiis ab Augusto affectus fuerat. Reuersus autem regnauit, et subiecit
sibi, praeter dictos, Luios ( omnino scribo Λυγίους, siue Lygios, quae
praecipua Sueuorum gens Tacito) magnam nationem, Zumos, Butones
(lego, Guthones
) Mugilones, Sibinos, et inter ipsos Sueuos magnum populum
Semnonas. Ex his clara illa Taciti, quae sequuntur, Maroboduum
"Hercyniae latebris
defensum : Caesaris satellitem "
: magisque e Velleio, quem omnino
uide.
45
1Igitur non modo Cherusci sociique
eorum, uetus Arminii miles, sumpsere bellum, sed e regno etiam Marobodui
Suebae gentes, Semnones ac Langobardi, defecere ad eum. Quibus additis,
praepollebat, ni Inguiomerus cum manu clientium ad Maroboduum perfugisset, non
aliam ob causam quam quia fratris filio iuueni patruus senex parere
dedignabatur.
Historica
Iuueni prorsus
aetate res magnas gessit, decus illud Germaniae.Varum fudit anno
uigesimosexto aetatis. Maroboduum nunc, anno XXXV. facile collectu ex Tacito
qui eum trigintaseptem annos uitae, duodecim imperii explesse scribit. Obiit
autem anno DCCLXXII biennio post hanc pugnam.
Lectio
Lego, Igitur non modo Cherusci sociique eorum.
2Deriguntur acies, pari utrimque spe,
nec, ut olim apud Germanos, uagis incursibus aut disiectas per cateruas :
quippe longa aduersum nos militia insueuerant sequi signa, subsidiis firmari,
dicta imperatorum accipere.
3Ac tunc Arminius, equo conlustrans
cuncta, ut quosque aduectus erat, reciperatam libertatem, trucidatas legiones,
spolia adhuc et tela Romanis derepta in manibus multorum ostentabat, contra
fugacem Maroboduum appellans, proeliorum expertem, Hercyniae latebris defensum,
ac mox per dona et legationes petiuisse foedus, proditorem patriae, satellitem
Caesaris, haud minus infensis animis exturbandum quam Varum Quintilium
interfecerint.
4Meminissent modo tot proeliorum,
quorum euentu et ad postremum eiectis Romanis satis probatum penes utros summa
belli fuerit.
46
1Neque Maroboduus iactantia sui aut
probris in hostem abstinebat, sed, Inguiomerum tenens, illo in corpore decus
omne Cheruscorum, illius consiliis gesta quae prospere ceciderint testabatur :
uaecordem Arminium et rerum nescium alienam gloriam in se trahere, quoniam
tres uagas legiones et ducem fraudis ignarum perfidia deceperit, magna cum
clade Germaniae et ignominia sua, cum coniunx, cum filius eius seruitium adhuc
tolerent.
2At se, duodecim legionibus petitum
duce Tiberio, inlibatam Germanorum gloriam seruauisse, mox condicionibus aequis
discessum ; neque paenitere quod ipsorum in manu sit, integrum aduersum Romanos
bellum an pacem incruentam malint.
3His uocibus instinctos exercitus
propriae quoque causae stimulabant, cum a Cheruscis Langobardisque pro antiquo
decore aut recenti libertate et contra augendae dominationi certaretur.
4Non alias maiore mole concursum neque
ambiguo magis euentu, fusis utrimque dextris cornibus ; sperabaturque rursum
pugna, ni Maroboduus castra in colles subduxisset.
5Id signum perculsi fuit et,
transfugiis paulatim nudatus, in Marcomanos concessit misitque legatos ad
Tiberium, oraturos auxilia. Responsum est non iure eum aduersus Cheruscos arma
Romana inuocare, qui pugnantes in eundem hostem Romanos nulla ope iuuisset.
Missus tamen Drusus, ut rettulimus, paci firmator.
47
1Eodem anno duodecim celebres
Asiae urbes conlapsae nocturno motu terrae, quo inprouisior grauiorque pestis
fuit. Neque solitum in tali casu effugium subueniebat in aperta prorumpendi,
quia diductis terris hauriebantur. Sedisse immensos montes, uisa in arduo quae
plana fuerint, effulsisse inter ruinam ignes memorant.
Historica
Mentio
Ego
Terraemotus huius mentio
Plinio :
"Maximus terrae,
memoria mortalium, exstitit motus Tiberii Caesaris principatu, XII
urbibus Asiae una nocte prostratis."
Bonum Orosium quam fugit ratio,
qui hunc tremorem terrae ad tempus refert mortui nostri Seruatoris ? Quod
nos quidem scimus totis quatordecim annis posterius fuisse. Scilicet egebant
hoc fuco Sacrae litterae. De eodem Strabo, lib.XIII :
"καὶ τὰ περὶ
Σίπυλον δὲ καὶ τὴν ἀναξοπὴν αὐτου, οὐ δεῖ μῦθον τίθεασθαι. Καὶ γὰρ νῦν
τὴν Μαγνησίαν, τὴν ὑπ'αὐτῳ, κατέβαλον σεισμοὶ. Ἡνίκα καὶ Σάρδεις καὶ τῶν
ἄλλων τὰς ἐπιφανεστέτας, καὶ πολλὰ μέρη διελυμήνατο. Ἐπινώρθωσε δὲ ὁ
ἡγεμων χρήματα ἐπιδούς, καθάπερ καὶ πρότερον ἐπὶ τῆς γενομένης συμφορᾶς
Τραλλιανοῖς ὁ πατὴρ αὐτοῦ καὶ Λαοδικεῦσιν."
Et quae de Sipylo, deque
eius subuersione dicuntur, non opportet fabulam censere. Nam et nunc
Magnesiam, quae sub ipso est, terrae motus deiecerunt ; quando et Sardes et
alias illustres urbium, pluribus locis labefactauit. Instaurauit autem
Princeps, pecunias largiens : sicut et pater eius (Augustus) antea, in
simili clade, Trallianis et Laodicenis subuenerat.
Historica
At Tredecim eas facit Eusebius
in Chronico, sed nominibus ualde corruptis.
"Tredecim urbes terraemotu corruerunt. Ephesus,
Magnesia, Sardis, Mosthene, Megaechyereo, Caesarea, Philadelphia,
Tmolus, Temis, Cumae, Myrrhyna, Appolonia, Diahircania. Emendabis :
Mosthene, Aegae, Hierocaesarea, Philadelphia, Tmolus, Temnus, Cumae,
Myrina, Apollonia, Hircania."
2Asperrima in Sardianos lues plurimum
in eosdem misericordiae traxit : nam centies sestertium pollicitus Caesar, et
quantum aerario aut fisco pendebant in quinquennium remisit.
À corriger
Bianoris
epigramma in hanc rem est lib.I. Anthologiae :
""
Σάρδιες αί τὸ πάλαι Γύγου πόλις ἅιτ'ἄλυάτου Σάρδιες, ἁ βασιλεῖ περσις ἐν ἀσιὰδι,αἵ κροίσῳ τὸ παλαιὸν ἐπλινθάσασθαι μέλαθρον, ὄλβον πακτώλου ῥεύματι δεξάμεναι,νῦν δε ὅλαι δύστηνοι, ἐς ἑν κακὸν ἁρπασθεῖσαιἐς Βυθὸν ἐς ἀχανοῦς χάσματος ἠρίπετε. Βοῦρα, καὶ ἐις ἐλικὴν κεκλωσμεία, αἱδ'ἐνί χέρσῳ. Σάρδιες, ἐν Βυθίαις εἰς ἕν ἒκεισθαι τὲλος.
3Magnetes a Sipylo proximi damno ac
remedio habiti. Temnios, Philadelphenos, Aegeatas, Apollonidenses, quique
Mosteni aut Macedones Hyrcani uocantur, et Hierocaesariam, Myrinam, Cymen,
Tmolum leuari idem in tempus tributis mittique ex senatu placuit, qui
praesentia spectaret refoueretque.
Geographica
Strabo.
" Οὐκ ἄπωθεν
δὲ τούτων τῶν πόλεων, οὐδ'ἡ Μαγνησία ἔστιν ἡ ὑπὸ Σιπύλῳ ἐλευθέρα πόλις
ἐς ὑπὸ Ῥωμαίων κεκριμένη. καὶ ταύτην δὲ ἐνάκωσαν οἱ νεωστὶ γενόμενοι
σεισμοὶ."
Haud procul his urbibus et Magnesia est a Sipylo : quae
libera iudicata est a Romanis. Hanc et terrae motus ii adflixerunt, qui
nuper exstiterunt. Scitum iam autem duas Magnesias esse, a Sipylo, et a
Meandro. Tiberiani nummi exstant, monumentum beniuolentiae et liberalitatis
in adflictas urbes, quibus inscriptum :
"CIVITATIBUS ASIAE RESTITVTIS."
Mentio
Vrbs ipsa Temnus Straboni.
XIII.
Geographica
Lectio
Verius Mosteni : quo
nomine urbs Lydiae.
Geographica
Mentio
"Mosthenorum"
fit Plinio.
4Delectus est M. Ateius, e praetoriis,
ne, consulari obtinente Asiam, aemulatio inter pares et ex eo impedimentum
oreretur.
48
1Magnificam in publicum largitionem
auxit Caesar haud minus grata liberalitate, quod bona Aemiliae Musae,
locupletis intestatae, petita in fiscum, Aemilio Lepido, cuius e domo
uidebatur, et Pantulei, diuitis equitis Romani, hereditatem, quamquam ipse
heres in parte legeretur, tradidit M. Seruilio, quem prioribus neque suspectis
tabulis scriptum compererat, nobilitatem utriusque pecunia iuuandam praefatus.
Ego
Historica
In tenebroso loco
collineabo ad scopum, et nescio an tangam. Aemiliam hanc Musam libertatem
fuisse, id primum pono, argumento cognominis Graeci, quod scio notam
seruitutis. Ideo in Tacito legerim,
"Musae L.Locupletis"
, id est Libertae locupletis, usitata
formula scribendi. Sed cur, inquies, bona eius petita in fiscum ? cur non
data patrono patronisue, uti lex iubet ? Iulianus ait 1:
" Si libertus intestato
decesserit, patronum aut filium nepotemue eius ad successionem uocari,
indubitatum est"
.Vlpianus ait 2:
"Liberto intestato mortuo, primum suis deferri hereditatem
uerum est : si hi non fuerint, tunc patrono."
Haec si uera, quis
locus potuit esse fisco ? An forte nec suus heres huic Musae, nec patronus
super quisquam fuit ? Tale aliquid elicias ex Taciti uerbis, dum ait :
"Lepido concessit, cuius e
domo uidebatur"
: quasi ambiguum de domo patronoque fuisset. Erant
autem non Romae solum, sed et in prouinciis Procuratores siue Rationales,
qui bona eiusmodi caduca legerent tollerentque. Strabo de Aegyptο:
" ἄλλος δὲ
ἐστὶν ὁ προσαγορευόμενος ἴδιος λὸγος,ὃς τῶν ἀδεσπότῶν καὶ τῶν εἰς
Καίσαρα πίπτειν ὀφειλόντων ἐξεταστὴς ἐστι."
2Neque hereditatem cuiusquam adiit nisi
cum amicitia meruisset ; ignotos et aliis infensos eoque principem nuncupantes
procul arcebat.
3Ceterum, ut honestam innocentium
paupertatem leuauit, ita prodigos et ob flagitia egentes, Vibidium Virronem,
Marium Nepotem, Appium Appianum, Cornelium Sullam, Q. Vitellium mouit senatu
aut sponte cedere passus est.
non classé
Suetonius in Vitellio
Cap.II. satis obscure:
"
Quintus caruit ordine, cum auctore Tiberio secerni minus idoneos
Senatores remouerique placuisset."
49
1Isdem temporibus deum aedes uetustate
aut igni abolitas coeptasque ab Augusto dedicauit, Libero Liberaeque et Cereri
iuxta circum maximum, quam A. Postumius dictator uouerat, eodemque in loco
aedem Florae, ab Lucio et Marco Publiciis aedilibus constitutam, et Iano
templum, quod apud forum holitorium C. Duilius struxerat, qui primus rem
Romanam prospere mari gessit triumphumque naualem de Poenis meruit.
Lectio
Religio
Emendo, quam.
His enim tribus unum templum. A solo Dionysio copiosa lux huic loco, lib.VI
de A. Postumio :
" ἀπὸ δὲ τῶν λαφύρων ἐξελόμενος τὰς δεκάτας, ἀγῶνας τε καὶ
θυσίας τοῖς θεοῖς ἐποίει, καὶ ναοῦ κατασκευὰς ἐξεμίσθωσε Δήμητρι, καὶ
Διονύσῳ, καὶ Κόρῃ, κατ`εὐχὴν"
Vouit igitur A.Postumius, sed dedicauit
C.Cassius Consul. Idem Dionysius, fine eiusce libri :
" Κάσσιος δὲ ὁ
ἕτερος τῶν ὑπάτων, ὁ καταλειφθεὶς ἐν τῇ Ρώμῃ, τόν τε νεὼν τῆς Δήμητρος
καὶ Διονύσου καὶ Κόρης ἐν τῷ μεταξὺ χρόνῳ καθίερωσε, ὁς ἐστιν επὶ τοῖς
τοῦ μεγίσοθ ἱπποδρόμου τέρμασιν, ὑπὲρ αὐτὰς ἰδρυμένος τὰς ἀφέσεις,
εὐξαμένου μέν αὐτὸν Αυλοῦ Ποστουμίου τοῦ δικτὰτορος."
Cassius alter
Consul relictus Romae templum interim Cereris, Liberi, Liberaeque dedicauit.
Quod est in extremo Circo maximo super ipsos carceres situm, uotum olim ab
A. Postumio dictatore, etc... Est autem Liber, Bacchus : Libera, soror eius
Proserpina, nati ex Cerere uterque. Ideo ordo decentior in Dionysio, qui
matrem religiose ubique praeponit, quam in nostro qui post habuit. Libera
autem alias Cora. Lapis Romae:
"
DEO.BACCHO.CERERI.ET. CORAE.SACRATAE.APUD.AEGYNAM."
Estque eadem cum
Proserpina. E Solino tolli uelim glossema cap.XI.
"Quem propter est demersum foramen quo Ditem patrem
ad raptus Proserpinae libere exeuntem fama est in lucem ausum."
Scribe, ad raptus Liberae exeuntem et fama est lucem ausum. Adde Liuii locum
lib.III.
"Familia ad aedem
Cereris, Liberi, Liberaeque uenum iret."
Religio
Mentio
Aedes Iani ad infimum
Argiletum, in foro Olitorio fuit : et structam uolunt Liuius atque alii a
Numa. An aliud ab illo templum noster igitur intelligit ? an restitutum, aut
amplius structum, a Duillio fuit ? Hoc putem.
Historica
Pro Libera Proserpinam accipiendam arbitror. Diodorus in IIII autor est, ex
Ioue Cererem, Liberum genuisse. In antiquis spectationibus legitur huiusmodi
epitaphium ;
"FAB. ACCONIAE PAVLINAE. C. F.
ACCONIL CATVLINI. V. C. EX PRAEF. CONSVL. ORD. VXORI. VECTI.
PRAETEXTATI. V. C. PRAEF. ET CONS. DES. SACRATAE APVD ELEVSINAM DEO.
BACCHO. CERERI. ET CORAE. SACRATAE. APVD LAERNAM. DEO. LIBERO. CERERI ET
CORAE. SACRATAE. APVD AEGINAM. DEABVS. TAVROBOLIAE. ET
HIEROPHANTRIAE."
2Spei aedes a Germanico sacratur ; hanc
A. Atilius uouerat eodem bello.
non classé
Cicero II. de Legibus :
"Recte etiam a Calatino Spes
consecrata est."
Liuius lib. XXIII.
" Aedem Spei, quae in foro olitorio est, fulmine
tactam."
50
1Adolescebat interea lex
maiestatis. Et Appuleiam Varillam, sororis Augusti neptem, quia probrosis
sermonibus diuum Augustum ac Tiberium et matrem eius inlusisset Caesarique
conexa adulterio teneretur, maiestatis delator arcessebat.
Historica
Vtrius sororis ?
Octauiae maioris, an minoris ? Sane de minoris liberis aut coniugio, nihil
legi : si maioris, oportet aliquam Marcellarum (duae fuerunt) nuptam in
gentem Apuleiam, et liberos habuisse. Facit, quod Dio Cassius duobus locis
(lib.LXV. et LXVI
"Sext.
Apuleium"
), qui consul fuit in Augusti morte, eum
" συγγενῆ
Aὐγουστου"
appellat, cognatum Augusti.
Historica
Politica
Duplex crimen in hac
inscriptione Maiestatis. Prius, conuicia in Principes : alterum, adulterium.
Quomodo istud ? Quia, inquit,
" Caesari connnexa"
. Est enim interpretatio ab ipso Augusto
petita,
" qui culpam inter
uiros ac feminas uulgatam, ( noster III,
Annali) graui nomine laesarum religionum, ac uiolatae
Maiestatis, appellabat."
Ita nunc igitur delator Maiestatis accessit,
quia cognata Caesari.
2De adulterio satis caueri lege Iulia
uisum ; maiestatis crimen distingui Caesar postulauit damnarique, si qua de
Augusto inreligiose dixisset ; in se iacta nolle ad cognitionem uocari.
Interrogatus a consule quid de iis censeret quae de matre eius locuta secus
argueretur, reticuit ; dein, proximo senatus die, illius quoque nomine orauit
ne cui uerba in eam, quoquo modo habita, crimini forent.
3Liberauitque Appuleiam lege
maiestatis ; adulterii grauiorem poenam deprecatus, ut exemplo maiorum
propinquis suis ultra ducentesimum lapidem remoueretur suasit. Adultero Manlio
Italia atque Africa interdictum est.
Opera
De hoc loco, et poena
legitima adulterii, dicendum mihi infra lib.IV.si tibi cura est, uide.
Stylus
Mentio
Historica
Id est, a propinquis.
Amat ita loqui noster, ut,
"
Ceterasque urbes, quae Macedonibus sitae Graeca uocabula retinent."
Suetonius in Aug.Cap.I.
" Et
ostendebatur ara Octauio consecrata."
id est, ab Octauio, nec crede
eum interpretibus, rudi illo et ignaro adulandi aeuo, Octauio ipsi sacratam
aram. Quod ait, exemplo maiorum : satis notum est, ex lege Romuli uxorem ita
fuisse in manu uiri , ut de crimine eius omni, cum propinquis cognosceret,
statueretque. Dionysius auctor lib.II et Cato :
"Vir cum diuortium facit ( ita inibi leg.est)
mulieri iudex procensorque est. Imperium quod uidetur habet. Siquid
peruerse tetreque factum est a muliere, multatur : si uinum bibit, si
cum alieno uiro probri quid facit, condemnatur."
Liuius lib. XXXIX.
" Mulieres damnatas
cognatis, aut in quorum manu essent, tradebant, ut ipsi in priuato
animaduerterent. si nemo erat idoneus supplicii exactor, in publico
animaduertebatur."
Suetonius in Tiberio :
" Matronas prostratae pudicitiae, quibus accusator
publicus deesset, ut propinqui, more maiorum de communi sententia
coercerent, auctor fuit."
Tacito lib.XIII .
"prisco instituto, propinquis coram, de capite
famaque coniugis cognouit, et insontem nuntiauit."
Adi et Valerium
lib.VI.cap.III.
51
1De praetore in locum Vipstani Galli,
quem mors abstulerat, subrogando certamen incessit. Germanicus atque Drusus
(nam etiam tum Romae erant) Haterium Agrippam, propinquum Germanici, fouebant.
Contra plerique nitebantur ut numerus liberorum in candidatis praepolleret,
quod lex iubebat.
Historica
Est is, qui supra
Tribunus plebis fuit:
"intercessit Haterius Agrippa Tribunus Plebei, Increpitusque est Asinii
Galli oratione."
De propinquitate, nihil mihi compertum.
Historica
Non ergo prorsus
libera comitia illa patrum, sed deuincta lege. Legem quam intellegit, est
Papia quae in magistratu, et sorte prouinciarum, praetulit improlibus eos
quibus proles. Noster lib.XV.
"Percrebuerat ea tempestate prauissimus mos, cum propinquis
comitiis aut forte prouinciarum, plerique orbi fictis adoptionibus
adsciscerent filios praeturasque et prouincias inter patres sortiri,
statim emitterent manu quos adoptauerant."
Vbi clare de Praeturis, ut
hic. Simile in Tribunatu. Plinius lib.VII1:
" Calestrium Tironem familliarissime diligo. ille
me in Tribunatu liberorum iure praecessit : ego illum in Praetura sum
consecutus, cum mihi Caesar annum remisisset."
2Laetabatur Tiberius, cum inter filios
eius et leges senatus disceptaret. Victa est sine dubio lex, sed neque statim
et paucis suffragiis, quo modo, etiam cum ualerent, leges uincebantur.
52
1Eodem anno coeptum in Africa
bellum, duce hostium Tacfarinate. Is, natione Numida, in castris Romanis
auxiliaria stipendia meritus, mox desertor, uagos primum et latrociniis suetos
ad praedam et raptus congregare, dein more militiae per uexilla et turmas
componere, postremo non inconditae turbae sed Musulamiorum dux haberi.
Mentio
Historica
Ptolomaeus uocat :
"Μισουλάμοις
"
: Plinius, Misulanos.
2Valida ea gens et solitudinibus
Africae propinqua, nullo etiam tum urbium cultu, cepit arma Maurosque accolas
in bellum traxit ; dux et his, Mazippa. Diuisusque exercitus, ut Tacfarinas
lectos uiros et Romanum in modum armatos castris attineret, disciplina et
imperiis suesceret, Mazippa leui cum copia incendia et caedes et terrorem
circumferret.
3Compulerantque Cinithios, haud
spernendam nationem, in eadem, cum Furius Camillus, pro consule Africae,
legionem et quod sub signis sociorum in unum conductos ad hostem duxit, modicam
manum, si multitudinem Numidarum atque Maurorum spectares ; sed nihil aeque
cauebatur quam ne bellum metu eluderent ; spe uictoriae inducti sunt ut
uincerentur.
Historica
Mentio
Plinio dicti uidentur
Ethini.
Politica
Controuersia
Optime. id est, ne metu
Romanorum uirium traherent bellum, nulla copia pugnae. Assidet huic illud
Claudiani, De laudib., Stilic.lib.I.
"-----res mira relatu: Ne timeare, times et quem uindicta manebat, Desperare uetas."
Rhenanus tamen, astu, maluit.
Lectio
Fortasse scribendum, quam ne bellum astu eluderent.
4Igitur legio medio, leues cohortes
duaeque alae in cornibus locantur. Nec Tacfarinas pugnam detrectauit. Fusi
Numidae, multosque post annos Furio nomini partum decus militiae.
5Nam post illum reciperatorem
Vrbis filiumque eius Camillum penes alias familias imperatoria laus
fuerat ; atque hic, quem memoramus, bellorum expers habebatur. Eo pronior
Tiberius res gestas apud senatum celebrauit ; et decreuere patres triumphalia
insignia, quod Camillo ob modestiam uitae impune fuit.
Historica
Tamen ex eadem gente duo
adhuc triumphi notantur, alter P. Furii de Galeis, anno DXXX. alter L.Furii
Purpureonis de hisdem Galleis, DLIII. Huius autem Camilli, de quo nunc,
filius credo fuit, qui imperium temporibus Claudii frustra sibi
uindicauit.
53
1Sequens annus Tiberium tertium,
Germanicum iterum consules habuit. Sed eum honorem Germanicus iniit apud urbem
Achaiae Nicopolim, quo uenerat per Illyricam oram, uiso fratre Druso in
Delmatia agente, Hadriatici ac mox Ionii maris aduersam nauigationem perpessus.
Historica
Geographica
Opera
Bene late Achaie nomen
sumit, pro Graecia solum (quod alibi annotamus) sed pro Epiro, ubi sane haec
urbs est, ab Augusto structa ad Ambracium sinum : monumentum scilicet
uictoriae Actiacae. Credo ideo, quia illo aeuo tota haec regio uni Praesidi
permissa, ideoque et nomine uno dicta.
2Igitur paucos dies insumpsit
reficiendae classi ; simul sinus Actiaca uictoria inclutos et sacratas ab
Augusto manubias castraque Antonii cum recordatione maiorum suorum adiit.
Namque ei, ut memoraui, auunculus Augustus, auus Antonius erant, magnaque illic
imago tristium laetorumque.
Historica
Tristium, si
Antonium spectaret : laetorum, si Augustum. Et ipse ab utroque, in utrumque
affectus.
3Hinc uentum Athenas, foederique sociae
et uetustae urbis datum ut uno lictore uteretur. Excepere Graeci quaesitissimis
honoribus, uetera suorum facta dictaque praeferentes, quo plus dignationis
adulatio haberet.
Historica
Realia
Mentio
Vim terroremque
imperii Romani ostendebant, lictores, secures, fasces. Ideo cum, adempto
illo metu, magistratus quasi ad amicos agere uolebant : remouebant insignia
potestatis. Sic Antonio olim in eadem urbe (ait Appianus)* :
" ἔξοδοι ἦσαν
ἄνευ σημείων, σὺν δύο φίλοις καὶ σὺν ἀκολούθοις δύο, εἰς διδασκάλων
διατριβὰς ἢ ἀκροάσεις."
Et Tiberius Rhodi, genus uitae admodum ciuile
instituit, sine lictore aut uiatore, gymnasio interdum obambulans. Suetonius
cap.XI.
54
1Petita inde Euboea, tramisit Lesbum,
ubi Agrippina nouissimo partu Iuliam edidit. Tum extrema Asiae
Perinthumque ac Byzantium, Thracias urbes, mox Propontidis angustias et os
Ponticum intrat, cupidine ueteres locos et fama celebratos noscendi ;
pariterque prouincias internis certaminibus aut magistratuum iniuriis fessas
refouebat.
2Atque illum, in regressu sacra
Samothracum uisere nitentem, obuii aquilones depulere. Igitur, adito Ilio
quaeque ibi uarietate fortunae et nostri origine ueneranda, relegit Asiam
adpellitque Colophona, ut Clarii Apollinis oraculo uteretur.
Geographica
Controuersia
Mentio
Samothracia insula non
eadem cum Imbrasia, ut censeret Musarum decus : nec Imbrasus fluuius siue
Parthenius in hac, sed in Ionica Samo, quae ideo Parthenias dicta, ut
discimus ex Strabone, Plinio, Hygino. Eustathius :
" ἡ δὲ Θρακὶα Σάμος λέγεται, καὶ
Σαμοθράκη συνθέτως· καλεῖται καὶ οὕτω πρὸς διαστολὴν τὴς ἑτέρας Σάμου
τῆς Ιωνικῆς ."
Imo tres distinctae Sami, de quibus docte noster
Ortelius in Thesauro Geographico, quem uide. Ideo firmanda in Varrone prisca
lectio :
" Terra et caelum,
ut Samothracum initia docent, sunt Dei magni, et hi, quos dixi multis
nominibus. Nam neque quas Samothracia (non Ambracia, aut Imbrasia) ante
portas statuit duas uiriles species ahenas, dei magni : neque ut uolgus
putat, hi Samothraces dii, qui Castor et Pollux : sed hi, mas et femina,
et hi quos augurum libri scriptos habent sic Diui potes : et sunt pro
illis qui in Samothrace θεοί δυνατοί."
Initia quae Varro dicit, sunt
haec sacra, de quibus noster. Sacra religiosa in primis etiam apud Romanos.
Ideo poeta satyricus :
"------iuret licet et SamothracumEt nostrorum aras."
Suidas:
"Ἐν Σαμοθράκῃ ἦσαν τελεταί τινες, ἅς ἑδοκουν τελεῖσθαι πρὸς
ἀλεξιφάρμακον κινδύνων τινῶν. Ἦν δε ἐνεῖσε καὶ τὰ τῶν κορυβάντων
μυστήρια, καὶ τὰ τῆς Εκάτης."
Propter religionem loci, confugiebant
illuc olim nocentes, ut colliges ex II. Anthologiae, et facto Persei
Macedonum regis, apud Liuium. Adde Strabonem lib.X.
Lectio
Mentio
Historica
Turbatus locus, aut
mutilus. Si turbatus tantum, sic reponito : Atque illum regressu sacra
Samotracum uisere nitentem, aliaque quae ibi uarietate fortunae et origine
nostri ueneranda, obuii Aquilones depulere. Igitur relegit Asiam. Sed quae
uarietas fortunae aut origo Romanorum in Samothrace ? Principium Troianae
gentis inde : a Troianis autem Romani. Dionysus lib.I Dardanum facit hanc
insulam uenisse, quae tunc Melane dicta ; et pulsum inde sterilitate soli
deuenisse ea Phrygiae loca, ubi post Troia. Ideo olim Dardania dicta
Samothrace, ut Plinius auctor. Bene ergo,
" origine nostri."
Sed et Varro II.
"Humanarum, Dardanum Deos penates ex Samothrace in
Phrygiam, Aeneam ex Phrygia Italiam aduexisse"
,tradidit. Et quaedam
huic rei suggeret Seruius, in illud uatis magni
"-------antiquam exquirite matrem."
Varietatem fortunae uel ad Dardanum refert ; uel ad Romanos, qui ex tam
paruis magni. Fieri tamen potest, ut mutilus locus fit, fueritque aliquid de
Ilio et iam insertum, fonte non dubio Romulae gentis.
non classé
Strabo tamen,
qui huic aetati compar, ita loquitur de hoc oraculo, tamquam nullum tunc
fuerit :
"Κολοφὼν πὸλις Ιωνικὴ, καὶ πρὸ αὐτῆς ἄλσος τοῦ Κλαρίου Απόλλωνος, ἐν ᾧ
καὶ μαντεῖον ἦν πότε παλαίον."
Lectio
Arbitror hic
a librario factam transpositionem. Vt forsan sit scripserit Tacitus : Atque
illum in regressu sacra Samothracum uisere intentum aliaque ibi uarietate
fortunae, et nostri origine ueneranda. Igitur relegit Asiam, appellitque
Colophona. Nam, quae, relatiuum pronomen uidetur mihi uacare. Ideouero
dixit, nostri origine ueneranda, quod Aeneas propter oraculi responsum,
"Antiquam exquirite matrem"
, quum
Italiam peteret, protectus ad Thraciam, Samothracas deos sustulerit, et
pertulerit secum, proter originem matris. Autor Seruius, exponens illud
Maronis carmen Aeneidos lib. 7.
3Non femina illic, ut apud Delphos, sed
certis e familiis et ferme Mileto accitus sacerdos numerum modo consultantium
et nomina audit ; tum, in specum degressus, hausta fontis arcani aqua, ignarus
plerumque litterarum et carminum, edit responsa uersibus compositis super rebus
quas quis mente concepit.
4Et ferebatur Germanico per ambages, ut
mos oraculis, maturum exitum cecinisse.
55
1At Cn. Piso, quo properantius
destinata inciperet, ciuitatem Atheniensium, turbido incessu exterritam,
oratione saeua increpat, oblique Germanicum perstringens quod, contra decus
Romani nominis, non Athenienses, tot cladibus exstinctos, sed conluuiem illam
nationum comitate nimia coluisset : hos enim esse Mithridatis aduersus Sullam,
Antonii aduersus diuum Augustum socios.
2Etiam uetera obiectabat, quae in
Macedones improspere, uiolenter in suos fecissent, offensus urbi propria quoque
ira quia Theophilum quendam, Areo iudicio falsi damnatum, precibus suis non
concederent.
Lectio
Lego, Aero
iudicio, est iudicio Areipagi.τῇ ἀρείῳ κρίσει. Dicasterii notum nomen est
apud Athenas ἄρειος πάγος. ubi capitales causae cognoscebantur.
3Exim nauigatione celeri per Cycladas
et compendia maris adsequitur Germanicum apud insulam Rhodum, haud nescium
quibus insectationibus petitus foret ; sed tanta mansuetudine agebat ut, cum
orta tempestas raperet in abrupta possetque interitus inimici ad casum referri,
miserit triremes, quarum subsidio discrimini eximeretur.
4Neque tamen mitigatus Piso, et, uix
diei moram perpessus, linquit Germanicum praeuenitque.
5Et, postquam Syriam ac legiones
attigit, largitione, ambitu, infimos manipularium iuuando, cum ueteres
centuriones, seueros tribunos demoueret locaque eorum clientibus suis uel
deterrimo cuique attribueret, desidiam in castris, licentiam in urbibus, uagum
ac lasciuientem per agros militem sineret, eo usque corruptionis prouectus est
ut sermone uulgi parens legionum haberetur.
6Nec Plancina se intra decora feminis
tenebat, sed exercitio equitum, decursibus cohortium interesse, in Agrippinam,
in Germanicum contumelias iacere, quibusdam etiam bonorum militum ad mala
obsequia promptis, quod haud inuito imperatore ea fieri occultus rumor
incedebat. Nota haec Germanico, sed praeuerti ad Armenios instantior cura
fuit.
Historica
Moralia
Mentio
Alia haec
Decursio ab illa funebri, de qua dixi. Nam haec exercitus fuit : solitae
usurpari ter quot mensibus ex institutione diui Augusti. Vegetio Campicursio
dicitur : quem uide lib.I, cap.XXVII et lib.III, cap.IV Campestris decursio
Suetonio in Galba :
"Campestrem decursionem scuto moderatus."
in Nerone :
"Indictaque decursione
Praetorianis, scutum sua manu praetulit."
Et sane indecorum, feminam
in his spectari, et uelut moderari.
Stylus
Ita infra :
" Aut si quando ad interna
praeuerterent."
Curtius VI :
" Tamen ad Satisbarzanem opprimendum praeuerti, optimum
ratus."
Apuleius.Apol.II. :
"Nunc tempus est ad epistolas Pudentillae praeuerti."
Plautus et Liuius quoque, sed sine praepositione.
56
1Ambigua gens ea antiquitus hominum
ingeniis et situ terrarum, quoniam, nostris prouinciis late praetenta, penitus
ad Medos porrigitur ; maximisque imperiis interiecti et saepius discordes sunt,
aduersus Romanos odio et in Parthum inuidia.
2Regem illa tempestate non habebant,
amoto Vonone : sed fauor nationis inclinabat in Zenonem, Polemonis regis
Pontici filium, quod is, prima ab infantia instituta et cultum Armeniorum
aemulatus, uenatu, epulis et quae alia barbari celebrant, proceres plebemque
iuxta deuinxerat.
Lectio
Historica
Mentio
Melius regis
Ponti.Polemo autem Zenonis Rhetoris filius ad regnum peruenit concessu
Antonii et Augusti. De quo uide Dionem in actis anni DCCXXIX. Vxorem habuit
Pythodorim, quam mire a prudentiam aliisque uirtutibus laudat Strabo et quae
nunc, mortuo marito, praeerat rebus regni. Polemoni illi filius item Zeno,
qui nunc Armenia datus rex. Strabo lib. XII :
" τῶν δὲ τῆς Πυθοδώριδος ὑιῶν ὁ μὲν
ἰδιώτης συνδιῴκει τῇ μήτρι τῆν ἀρχὴν, ὁ δὲ νεωστὶ καθίσταται, τῆς
μεγάλης Ἀρμενίας Βασιλεύς."
Stylus
Lectio
Possit Sallustiano exemplo
legi :
" aemulus. At
Pompeius a prima adolescentia, Alexandri regis facta dictaque aemulus
erat."
Historica
Zenonem itaque regem
Armenia dedit Germanicus, sed sine ullo, ut uides, bello. Addo, nec metu
belli. Mirum igitur a Suetonio scribi, Cal.cap.I Germanicus :
"ad componendum Orientis
statum expulsus, cum Armeniae regem deuicisset, Cappadociam in
prouinciae formam redegisset, Antiochiae obiit."
Quem, sodes, ille
regem deuicit ? auctoritate tota res perfecta, non armis. Videbar apposite
corrigere, deiecisset sed nec id plene uerum : quia Vonones a Silano dudum
regno amotus, ante Germanici aduentum. Itaque corrigas potius, regem
dedisset.
3Igitur Germanicus in urbe Artaxata,
adprobantibus nobilibus, circumfusa multitudine, insigne regium capiti eius
imposuit. Ceteri, uenerantes regem, Artaxiam consalutauere, quod illi uocabulum
indiderant ex nomine urbis.
Historica
Mirum. cum iam ante
plures reges eo nomine fuerint : et urbs ipsa potius numen habuit ab aliquo
regum, uti Triganocerta.
4At Cappadoces, in formam prouinciae
redacti, Q. Veranium legatum accepere ; et quaedam ex regiis tributis deminuta,
quo mitius Romanum imperium speraretur. Commagenis Q. Seruaeus praeponitur, tum
primum ad ius praetoris translatis.
Ego
Historica
Hiems media est, tamen
aestuo. Legatum, inquit, nonne id est, Praetorem siue Propraetorem ? Ita
enim dicti, qui in Caesaris provincias missi : et hos omnes legi reperio e
Senatu. Si id est : quis Dionem nobis conciliet, super eamdem re
scribentem ?
" Κἁν τούτου καὶ ἡ Kαππαδοκία τῶν τε Ῥωμαίων ἐγένετο, καὶ
ἱππεῖ ἐπεξάπη."
Secundum haec et Cappadocia Romam iuris facta et
Equiti regenda permissa. Si enim Equiti, quomodo Legato ? Fateor in minores
prouincias saepe Equites missos, imo et Libertos ; sed cum Procuratorum
titulo, non Legatorum. Tamen a Dione et Tranquillus est, in Vespas.cap.II :
"Cappadociae propter
assiduos Barbarorum incursus, Legiones addidit, Consularemque rectorem
impositum pro Equite Romano."
Ego censeam primo quidem Legatum
impositum : sed post id mutasse. Dionem autem oculos habuisse in eo quod
obtineret, non quod obtinuisset.
Historica
Mentio
Verius esset,
Propraetoris :sed ista miscentur, et passim in Tacito Praetor, Propraetor,
Legatus, munere eodem. Strabo ad hanc rem :
" ἡ Κομαγηνή μικρά τις ἐστίν ἔχει
δὲ ἐρυμνὴν πόλιν Σαμόσατα, ἐν ἧ τὸ βασίλειον ὑπῆρχε. νῦν δὲ ἐπαρχία
γέγονε."
id est : Comagene, modica regio, urbem munitam habet
Samosata, in qua regia fuit. Nunc in prouinciam redacta est. Nec moueat te
quod Suetonius prouinciam eam factam primum uult a Vespasiano ; cap.VIII,
quia Caligula regibus eam iterum tradiderat, ut narrat Dio LIX :
" Antiochio, inquit,
Antiochi filio Comagenem paternum regnum adiectis Ciliciae maritimis
dedit."
Vti ergo Caligula Tiberii, sic Caligulae decretum Vespasianus
rescidit.
57
1Cunctaque socialia prospere composita
non ideo laetum Germanicum habebant ob superbiam Pisonis, qui, iussus
partem legionum ipse aut per filium in Armeniam ducere, utrumque neglexerat.
2Cyrri demum apud hiberna decumae
legionis conuenere, firmato uultu, Piso aduersus metum, Germanicus, ne minari
crederetur ; et erat, ut rettuli, clementior. Sed amici, accendendis
offensionibus callidi, intendere uera, adgerere falsa ipsumque et Plancinam et
filios uariis modis criminari.
Historica
Politica
Lectio
Haec de dissidio et
calumniis inter Pisonem et Germanicum. quique partium utriusque ibi erant.
Sed quomodo filios criminantur? Sane unus ibi
M.Piso filius : et Cneius alter omne hoc
tempus in urbe egit, quod ipse Tacitus infra lib.III scripsit : nec paternae
fortunae aut crimini potuit adiungi. Vide an non
filium : nisi et Cneius Romae aliquid in Germanicum aut
criminati uniuerse sunt filiorum superbiam, contumaciam, aut tale.
3Postremo, paucis familiarium
adhibitis, sermo coeptus a Caesare, qualem ira et dissimulatio gignit,
responsum a Pisone precibus contumacibus ; discesseruntque apertis odiis. Post
quae rarus in tribunali Caesaris Piso et, si quando adsideret, atrox ac
dissentire manifestus.
Lectio
Lego,
apertis.
4Vox quoque eius audita est in
conuiuio, cum apud regem Nabataeorum coronae aureae magno pondere Caesari et
Agrippinae, leues Pisoni et ceteris offerrentur, principis Romani, non Parthi
regis filio eas epulas dari ; abiecitque simul coronam et multa in luxum
addidit, quae Germanico, quamquam acerba, tolerabantur tamen.
Realia
Coronae conuiuiorum e
floribus foliisque uulgatae : non aeque ex auro. Quas tamen non solum in
illo Orientis luxu, sed etiam Romae usum aliquem habuisse discas ex
Capitolino : qui in Aelio Vero scribit :
"Data etiam conuiuis aurea atque argentea pocula
et gemmata : coronas quin etiam datas lemniscis aureis interpositis, et
alieni temporis floribus."
Item Vlpiano, de auro et argento
legato :
" Cedent igitur
gemmae fialis uel lancibus inclusae auro argentoue sed et in coronis
mensarum gemmae coronis cedent et hae mensis."
At in Aegypto hunc
morem Iustinus tangit lib.XVIII.
" Missi, inquit, a Senatu in Aegyptum Legati, cum ingentia
sibi a Ptolemaeo rege missa munera spreuissent, interiectis diebus ad
caenam inuitatis aureae coronae missae sunt quas illi honoris caussa
receptas, postera die statuis regis imposuerunt."
Etiam Polybius
lib.XV. qui ostendit tamen Regibus tantum ex auro dari solere, aliis alias.
Itaque narrat de Aristomene quodam, qui Agathocli, etsi non regi, per
adulationem eius generis imposuit :
" Πρῶτος μὲν γὰρ,inquit, ὡς ἑαυτόν ἐπὶ δέιπνου
καλέσας τὴν Αγαθοκλέα, χρυσοῦν στέφανον ἀνέδωκε μόνη τῶν παρόντων ὁ τοῖς
βασιλεῦσιν αὐτοῖς ἔθος ἐστὶ μόνοις συγχωρεῖασθαι."
Primus hic enim
Agathoclem ad se in caenam inuitans, auream ei coronam dedit soli omnium
conuiuarum. quod solis regibus tribui mos est. Neque scio an huc faciat,
quod Laërtius in Xenocrate scribit :
" χρυσῳ στεφάνῳ τιμηθέντα ἐπ'ἄλθω πολυποσὶας, aurea corona
donatum, in praemium multae potationis."
Certe ad conuiuia etiam
spectat.
Moralia
Stylus
Claret sententia. quasi
dicat, luxum illum alienum Romanis moribus, dignum Parthorum. Aemilius tamen
hic λεπτολογεῖ et perdit multa
uerba.
Historica
Solebant antiqui compotationibus coronas gestare, ut est apud Aristophanem
in Equitibus ubi poeta
"ὥσπερ
(ait) Κοννᾶς, στέφανον μὲν ἔχων, δίψῃ δ’
ἀπολωλὼς "
. Inuehitur enim in Cratinum tamquam ebrium et insanientem.
Meminit et Diogenianus, unde Plauti carmen in Pseud. :
"Quid ergo uideo ? Cum corona ebrium
Pseudolum tuum ?"
Mentio est etiam Athenaeo, et aliis autoribus.
58
1Inter quae ab rege Parthorum Artabano
legati uenere. Miserat amicitiam ac foedus memoraturos, et cupere renouari
dextras, daturumque honori Germanici ut ripam Euphratis accederet ; petere
interim ne Vonones in Syria haberetur neu proceres gentium propinquis
nuntiis ad discordias traheret.
Sensus
Tacitus lib. II
ostendit dextras concordiae signa ultro citroque destinari ab exercitibus
solitas.
Lectio
Forte, se cupere
r. d.
2Ad ea Germanicus de societate
Romanorum Parthorumque magnifice, de aduentu regis et cultu sui cum decore ac
modestia respondit. Vonones Pompeiopolim, Ciliciae maritimam urbem, amotus est.
Datum id non modo precibus Artabani, sed contumeliae Pisonis, cui gratissimus
erat ob plurima officia et dona, quibus Plancinam deuinxerat.
59
1M. Silano L. Norbano consulibus,
Germanicus Aegyptum proficiscitur cognoscendae antiquitatis. Sed cura
prouinciae praetendebatur, leuauitque apertis horreis pretia frugum multaque in
uulgus grata usurpauit : sine milite incedere pedibus intectis et pari cum
Graecis amictu, P. Scipionis aemulatione, quem eadem factitauisse apud
Siciliam, quamuis flagrante adhuc Poenorum bello, accepimus.
Politica
Ego
Auditus
Principes ? imitamini. Haec cognitio ad gloriam honestumque excitat : haec
parandi uias ostendit.
Historica
Publicis, opinor. Vti
frumentum asseruabant in plebis Romanae, et quod superesset, in alios usus.
At ille, in caritate, forte annonae, indigenis indulsit.
Realia
Opera
Interpretor,
incessisse crepidatum palliatumque : Plura in Excurs.K.
2Tiberius, cultu habituque eius lenibus
uerbis perstricto, acerrime increpuit quod, contra instituta Augusti, non
sponte principis Alexandriam introisset.
Mentio
Opera
Vide Suet. Tiberio,
cap.III. et quae dicam ad lib.I. Histor.
3Nam Augustus, inter alia dominationis
arcana, uetitis nisi permissu ingredi senatoribus aut equitibus Romanis
inlustribus, seposuit Aegyptum, ne fame urgeret Italiam quisquis eam prouinciam
claustraque terrae ac maris quamuis leui praesidio aduersum ingentes exercitus
insedisset.
Opera
De hoc
cognomine equitum infra.
Geographica
Intelligit
Pelusium, Paraetonium, et Alexandriam. In Propertio :
"Claustraque Pelusii Romano
subruta ferro. "
Historica
Quia Aegyptus bello alendo maxime opportuna erat, noluit deuicto
Antonio, et mortua Cleopatra, Augustus eam per populum regi, sed per
praefectum Augustalem, sub quo dicaeodotes reddebat ius, et priuata ratio
rem Augusti procurabat.
Ego
Vulgo la clef des
passages ut Suetonius in Vespas. Augusto uocat Claustra
Aegypti quod nostrates uulgo la clef de
l’Egypte(. et Tacitus in eodem Vespasiano li. 18. Vespasianum
obtinere claustra Aegypti placuit. Veluti si quis Massiliam claustrum regni
Francici dicat. Cicero pro Flacco, Claustra imperii dixit pro eodem. Infra
Tacitus Claustra Romani imperii pro Limite, quod ad Rubrum usque mare
extendi affirmat.
60
1Sed Germanicus, nondum comperto
profectionem eam incusari, Nilo subuehebatur, orsus oppido a Canopo. Condidere
id Spartani ob sepultum illic rectorem nauis Canopum, qua tempestate Menelaus,
Graeciam repetens, diuersum ad mare terramque Libyam deiectus.
2Inde proximum amnis os dicatum
Herculi, quem indigenae ortum apud se et antiquissimum perhibent eosque qui
postea pari uirtute fuerint in cognomentum eius adscitos ; mox uisit ueterum
Thebarum magna uestigia.
Geographica
Hae
Thebae Aegyptiae, centum portarum fama nobiles fuere, diuersae a Thebis,
quae sunt in Boetia. De Memnone, cuius hic Tacitus meminit. uide Diodorum,
et Strabonem, et de peregrinatione Seueri, Spartianum eodem.
3Et manebant structis molibus litterae
Aegyptiae, priorem opulentiam complexae ; iussusque e senioribus sacerdotum
patrium sermonem interpretari, referebat habitasse quondam septingenta milia
aetate militari atque eo cum exercitu regem Rhamsen Libya, Aethiopia Medisque
et Persis et Bactriano ac Scytha potitum quasque terras Suri Armeniique et
contigui Cappadoces colunt, inde Bithynum, hinc Lycium ad mare imperio
tenuisse.
Historica
Mentio
Opera
Intelligit obeliscos, de
quorum frequentia et notis consule omnino Ammianum, lib.XVII, atque in hac
ipsa re. Nos etiam in Aegyptiis ADMIRANDIS.
Historica
Mentio
De hac tanta potentia
Aegyptiorum nihil legi. Nec facile credam. Nam quod Suidas ait, Thulim
quemdam Aegyptium regem, usquead oceanum imperium tenuisse, a quo dicta sit
Thule : quid tam infandum somniauit ullus aegrotus ? Nescio an hic sit
Rhamsen, quo regnante Ilium captum esse. Vult Plinius libro XXXVI.cap.VIII,
ubi tamen leges,
"Ramises"
, corrupte.
Historica
Fuisse hunc in
ordine 18. Hieronymus et Eusebius authores sunt. Caeterum regum illius
regionis inenarrabilem fere opulentiam, eo coniectari est, quod Suidas
tradit, idcirco memoratu dignum, quoniam Christianae ueritatis dogma
summopere adiuuat. Fuisse enim Aegypti regem Thulem (corrupte Thuris legitur
apud Eusebium) qui usque ad Oceanum dominatus sit, nomenque insulae Thyle
dederit. Hic cum Serapidis oraculum adiuisset, inter caetera rogauit :
"Num quisquam esset, uel futurus foret se
potentior ?"
Cui respondit oraculum ;
"Πρῶτα θεὸς μετέπειτα λόγος, καὶ πνεῦμα σὺν αὐτοῖς ·Σύμφυτα δὲ τρία, πάντα καὶ εἰς ἒν ἴοντα ·Est Deus inprimis, mox Verbum, et spiritus ipse : Iuncta
simil tria sunt, sed conuenientia in unum. "
4Legebantur et indicta gentibus
tributa, pondus argenti et auri, numerus armorum equorumque et dona templis,
ebur atque odores, quasque copias frumenti et omnium utensilium quaeque natio
penderet, haud minus magnifica quam nunc ui Parthorum aut potentia Romana
iubentur.
Mentio
De his prioribusque
uide Strabonem in descriptione Thebarum lib.XVII qui cum Cornelio Gallo
illuc profectus pleraque refert occulata fide : egregius mehercules, et non
ad uulgi gustum scriptor.
61
1Ceterum Germanicus aliis quoque
miraculis intendit animum, quorum praecipua fuere Memnonis saxea effigies, ubi
radiis solis icta est, uocalem sonum reddens, disiectasque inter et uix peruias
arenas instar montium eductae pyramides certamine et opibus regum, lacusque
effossa humo, superfluentis Nili receptacula ; atque alibi angustiae et
profunda altitudo, nullis inquirentium spatiis penetrabilis.
Mentio
Visitur, ut
Plinius uult, in Serapis templo forma colossi:
" quem, ait, cottidiano solis ortu contactum
radiis crepare dicunt."
Iuuenal.
" Dimidio magicae resonant ubi Memnone chordae."
Dimidium
cur uocet, explicat Strabo : τοῦ δὲ ἑτέρον τὰ ἄνω μέρη τὰ ἀπο τῆς καθέδρας
πέπθωκε σεισμοῦ γενηθέντος, ὥς φασι. qui etiam uidisse se ait, et cum multis
aliis circiter horam primam diei sonitum aliquem audisse. Philostratus ab
Apollonio eam statuam in Aethiopia uisam ait : et mentitur non insolens,
siue ipse, siue impurus ille magnus. Nam certum est in Aegypto fuisse. Vide
praeter alios Pausaniam, in Atticis.
2Exim uentum Elephantinen ac Syenen,
claustra olim Romani imperii, quod nunc Rubrum ad mare patescit.
Vocabulum
Ego
Alio sensu
Claustra, quam paullo ante. nam nunc terminum et finem intelligit, qui
claudit. Insertum hoc autem in gratiam laudemque Traiani, qui res magnas
gessit ad Orientem, limitibus imperii ad rubrum mare promotis. Eleganter
apud Suidam scriptor incertus super hac ipsa re :
"Ρωμαὶων ἀρχὴ, αὕτη τῆς Ασσυρίον καὶ
Περσῶν καὶ Μακεδόνων τῶν πρὶν, μακρῷ ὑπερῆρεν. ὡρισαμένη πέρατα ἑαυτῆς,
πρὸς μὲν ἕω, Ινδοὺς καὶ ἐρυθρὰν θάλασσαν, καὶ Νεῖλον καὶ καταῤῥακτας,
καὶ λίμνην Μαιῶτιν."
et reliqua, quae non dubie adtexit de rebus
Traiani. Ita Tacitus lib.III :
" Quanto sit angustius imperatum : prae quam nunc uidelicet
meo aeuo."
62
1Dum ea aestas Germanico plures per
prouincias transigitur, haud leue decus Drusus quaesiuit, inliciens Germanos ad
discordias utque fracto iam Maroboduo usque in exitium insisteretur.
2Erat inter Gotones nobilis iuuenis
nomine Catualda, profugus olim ui Marobodui et tunc dubiis rebus eius ultionem
ausus. Is ualida manu fines Marcomanorum ingreditur corruptisque primoribus ad
societatem inrumpit regiam castellumque iuxta situm.
Geographica
Bouiasmum in Hercynia
silva, de quo attuli supra Strabonis uerba.
3Veteres illic Sueborum praedae et
nostris e prouinciis lixae ac negotiatores reperti, quos ius commercii, dein
cupido augendi pecuniam, postremum obliuio patriae suis quemque ab sedibus
hostilem in agrum transtulerat.
63
1Maroboduo undique deserto non
aliud subsidium quam misericordia Caesaris fuit. Transgressus Danuuium, qua
Noricam prouinciam praefluit, scripsit Tiberio non ut profugus aut supplex, sed
ex memoria prioris fortunae : nam, multis nationibus clarissimum quondam regem
ad se uocantibus, Romanam amicitiam praetulisse.
2Responsum a Caesare tutam ei
honoratamque sedem in Italia fore, si maneret ; sin rebus eius aliud
conduceret, abiturum fide qua uenisset.
3Ceterum apud senatum disseruit non
Philippum Atheniensibus, non Pyrrhum aut Antiochum populo Romano perinde
metuendos fuisse. Exstat oratio, qua magnitudinem uiri, uiolentiam subiectarum
ei gentium et quam propinquus Italiae hostis suaque in destruendo eo consilia
extulit.
4Et Maroboduus quidem, Rauennae
habitus, [ne] si quando insolescerent Suebi, quasi rediturus in regnum
ostentabatur. Sed non excessit Italia per duodeuiginti annos consenuitque,
multum imminuta claritate ob nimiam uiuendi cupidinem.
Lectio
Aut scribendum nae, cum
diphthongo. ut fit particula Graeca. certe, siue
utique significans. Et tum in habitus subauditur uerbum est. Aut scribendum
ne quando ; uel, ne aliquando. Aut omittendum ne, ut legas, si quando ins.
Sueui.
5Idem Catualdae casus neque aliud
perfugium : pulsus haud multo post Hermundurorum opibus et Vibilio duce
receptusque, Forum Iulium, Narbonensis Galliae coloniam, mittitur.
Lectio
Scripsi, duce.
6Barbari utrumque comitati, ne quietas
prouincias immixti turbarent, Danuuium ultra inter flumina Marum et Cusum
locantur, dato rege Vannio gentis Quadorum.
Mentio
Ego
Geographica
Marisus hic fluuius dictus
Straboni lib.VII, Maris, Herodoto : Marisia, Iornandi : Aethico Margus.
Retinet nomen hodie, et incolis appellatur Maros.
64
1Simul nuntiato regem Artaxian
Armeniis a Germanico datum, decreuere patres ut Germanicus atque Drusus ouantes
Vrbem introirent. Structi et arcus circum latera templi Martis Vltoris cum
effigie Caesarum, laetiore Tiberio quia pacem sapientia firmauerat quam si
bellum per acies confecisset.
Historica
Germanici et
Drusi.
2Igitur Rhescuporim quoque, Thraeciae
regem [regem], astu adgreditur. Omnem eam nationem Rhoemetalces tenuerat ; quo
defuncto, Augustus partem Thraecum Rhescuporidi, fratri eius, partem filio
Cotyi permisit. In ea diuisione arua et urbes et uicina Graecis Cotyi, quod
incultum, ferox, adnexum hostibus, Rhescuporidi cessit ; ipsorumque regum
ingenia, illi mite et amoenum, huic atrox, auidum et societatis impatiens erat.
Historica
Mentio
Non alio nomine magis
uariatum. Dio
"
Ῥασκύποριν"
: Velleius Rhascupolin, Suetonii optimus in Vaticano
codex, Thrascipolin. quomodo et in Liuio scriptum leges. Lucanus uocat
"-------gelidae dominum
Rascipolin orae."
De historia autem ipsa consule Dionem lib.LIII. In
actis anni DCCXXXVIII.
Mentio
Historica
Ego
Adeo hoc uerum est, ut
Cotys ille etiam litteris et poesi excultus fuerit. Ad eum enim est elegia
IX. Ouidii lib.III. De Ponto : et in huius regno Vates ille exsulauit. Quod
scire uolo iuuentutem.
3Sed primo subdola concordia egere ;
mox Rhescuporis egredi fines, uertere in se Cotyi data et resistenti uim
facere, cunctanter sub Augusto, quem auctorem utriusque regni, si sperneretur,
uindicem metuebat. Enimuero, audita mutatione principis, immittere latronum
globos, exscindere castella, causas bello.
Lectio
Tu scribe, Et
resistentiam facere.
65
1Nihil aeque Tiberium anxium habebat
quam ne composita turbarentur. Deligit centurionem qui nuntiaret regibus ne
armis disceptarent ; statimque a Cotye dimissa sunt quae parauerat auxilia.
2Rhescuporis ficta modestia postulat
eundem in locum coiretur : posse de controuersiis conloquio transigi. Nec diu
dubitatum de tempore, loco, dein condicionibus, cum alter facilitate,
alter fraude cuncta inter se concederent acciperentque.
3Rhescuporis sanciendo, ut dictitabat,
foederi conuiuium adicit, tractaque in multam noctem laetitia per epulas ac
uinolentiam, incautum Cotyn et, postquam dolum intellexerat, sacra regni,
eiusdem familiae deos et hospitales mensas obtestantem, catenis onerat.
4Thraeciaque omni potitus, scripsit ad
Tiberium structas sibi insidias, praeuentum insidiatorem ; simul, bellum
aduersus Bastarnas Scythasque praetendens, nouis peditum et equitum copiis sese
firmabat.
5Molliter rescriptum, si fraus abesset,
posse eum innocentiae fidere, ceterum neque se neque senatum nisi cognita causa
ius et iniuriam discreturos ; proinde, tradito Cotye, ueniret transferretque
inuidiam criminis.
66
1Eas litteras Latinius Pandusa, pro
praetore Moesiae, cum militibus quis Cotys traderetur, in Thraeciam misit.
Rhescuporis, inter metum et iram cunctatus, maluit patrati quam incepti
facinoris reus esse : occidi Cotyn iubet mortemque sponte sumptam ementitur.
2Nec tamen Caesar placitas semel artes
mutauit, sed, defuncto Pandusa, quem sibi infensum Rhescuporis arguebat,
Pomponium Flaccum, ueterem stipendiis et arta cum rege amicitia eoque
accommodatiorem ad fallendum, ob id maxime Moesiae praefecit.
Historica
Mentio
Est ipse de quo Ouidius
lib.IV. De Ponto eleg.IX.:
""
Praefuit, Graecine, locis modo Flaccus, et illo,Ripa ferox Istri sub duce tuta fuit. Hic tenuit Mysas gentes in pace fideli:Hic arcu fisos, terruit Getas. Atque idem praefuit postea Syria, ue
scribit noster in lib.IV.
67
1Flaccus, in Thraeciam
transgressus, per ingentia promissa quamuis ambiguum et scelera sua reputantem
perpulit ut praesidia Romana intraret. Circumdata hinc regi specie honoris
ualida manus, tribunique et centuriones monendo, suadendo, et quanto longius
abscedebatur, apertiore custodia, postremo gnarum necessitatis in Vrbem
traxere.
2Accusatus in senatu ab uxore Cotyis,
damnatur ut procul regno teneretur. Thraecia in Rhoemetalcen, filium, quem
paternis consiliis aduersatum constabat, inque liberos Cotyis diuiditur ;
iisque nondum adultis, Trebellenus Rufus, praetura functus, datur, qui regnum
interim tractaret, exemplo quo maiores M. Lepidum Ptolemaei liberis tutorem in
Aegyptum miserant.
Historica
Valerius Maxim.lib.IV cap.IV :
"Cum Ptolemaeus Rex
tutorem populum Rom.filio reliquisset, Senatus M.Aemilium Lepidum
Pontif.Max. Bis consulem ad pueri tutelam gerendam Alexandream misit :
amplissimique et integerrimi uiri sanctitatem, reip.usibus et sacris
comparatam externae procurationi uacare uoluit, ne fides ciuitatis
nostrae frustra petita existimaretur."
Iustinus lib.XXX :
"Mittitur et M.Lepidus in
Aegyptum, qui tutoris nomine regnum pupilli administraret."
Exstant
et denarii argentei cum inscriptione,
"
M.LEPIDUS.PONT.MAX.TVTOR.REG."
in parte uerta, caput turritum,
subscriptum : ALEXANDREA.
3Rhescuporis, Alexandriam deuectus
atque illic fugam temptans, an ficto crimine, interficitur.
68
1Per idem tempus Vonones, quem amotum
in Ciliciam memoraui, corruptis custodibus, effugere ad Armenios, inde [in]
Albanos Heniochosque et consanguineum sibi regem Scytharum conatus est. Specie
uenandi, omissis maritimis locis, auia saltuum petiit, mox pernicitate equi ad
amnem Pyramum contendit, cuius pontes accolae ruperant, audita regis fuga,
neque uado penetrari poterat.
Historica
Politica
Pompeiopolim,
supra. Suetonius paullo aliter haec narrat et cum Tiberii probro:
"Sed et Vononem Parthorum
regem, qui pulsus a suis quasi in fidem populi Romani cum ingenti gaza
Antiochiam se receperat, spoliauit perfidia et occidit."
Vt Taciti
narratio est,Imperator extra culpam.
2Igitur in ripa fluminis a Vibio
Frontone, praefecto equitum, uincitur, mox Remmius, euocatus, priori
custodiae regis adpositus, quasi per iram gladio eum transigit. Vnde maior
fides conscientia sceleris et metu indicii mortem Vononi inlatam.
69
1At Germanicus, Aegypto remeans, cuncta
quae apud legiones aut urbes iusserat abolita uel in contrarium uersa
cognoscit. Hinc graues in Pisonem contumeliae, nec minus acerba quae ab illo in
Caesarem temptabantur.
Lectio
Ad eam quam posui
notam, suspicio mihi est, ne quid desit. Non enim satis plena uidetur
narratio.
2Dein Piso abire Syria statuit ; mox,
aduersa Germanici ualitudine detentus, ubi recreatum accepit uotaque pro
incolumitate soluebantur, admotas hostias, sacrificalem apparatum, festam
Antiochensium plebem per lictores proturbat. Tum Seleuciam degreditur,
opperiens aegritudinem, quae rursum Germanico acciderat.
Religio
Vocabulum
Mentio
Sacrorum uerbum est.
Suetonius in Caligula,
"
Admota altaribus uictima, succintus poparum habitu."
Idem significat,
quod Tibullo et aliis, statuere ad aram.
Realia
Laeto habitu et
candidatam.
Geographica
Mentio
Plures Seleuciae, atque adeo in
ipsa Syria. Sed hanc puto, quae Pieria
cognominatur Straboni, Ciceroni, Polybio, Ptolomaeo. Nam in litore maris
est, parabatque nauigationem Piso : tum etiam haud procul Antiochia, a qua
ueniebat.
Religio
Ego
Concipiebantur olim uota anniuersaria ob diem imperii, cum ad
imperium Princeps assumptus erat. Horum habetur mentio in cap. Omnes, Codice
de feriis. Mos quoque erat Romanis uota suscipere pro Principibus in
expeditionem euntibus, ut incolumes irent, et redirent, quae pro itu, et
reditu Suetonius appellat in Tiberio, c, 38. et in Calig. c. 14. Sic
Horatius uoto prosequitur Cesarem expeditionem parantem in Britannos. Vota
quoq. suscipiebantur pro aegro Principe, et ipsius salute. Caius in cap. Si
Calumnietur, in tractatu Pandectarum de uerborum significatione, Post
Calendas Ianuarias die tertio pro salute Principis uota suscipiuntur.
Cornelius Tacitus ipsus Calendis fieri uota ipsa lib. 4. sentit. Apud
Francos seruatur : nempe uota soluendi pro itu et reditu Regis, et prospera
eius ualetudine. Idem Sueto. in Calig. cap. 6. Tacitus lib. 3. Decreuere
patres uota pro reditu eius, supplicationesque, et alia decora. et lib. 12.
3Saeuam uim morbi augebat persuasio
ueneni a Pisone accepti ; et reperiebantur solo ac parietibus erutae humanorum
corporum reliquiae, carmina et deuotiones et nomen Germanici plumbeis tabulis
insculptum, semusti cineres ac tabo obliti aliaque malefica, quis creditur
animas numinibus infernis sacrari. Simul missi a Pisone incusabantur ut
ualitudinis aduersa rimantes.
Controuersia
Lectio
Muretus, parietinis coniicit.
Lectio
Dio
sic expressit
"
ὀς γὰρ ἀνθπώπων ἐν τῇ οἰκία ἐν ἧ ὤκει κατορωρυγμενία, καὶ ἐλασμοι
μολίβδινοι ἀράς τινας μετὰ τοῦ ὀνόματος αὐτου ἔχοντες εὐρέθη."
Sunt
hae persuasiones a uulgo : et ideo uanae. Appulleius callide
descripsit III. Milesiar:
"Instruxit feralem officinam omne genus aromatis et ignorabilliter
laminis litteratis, et infelicium manium durantibus caluis, defletorum,
sepultorum etiam cadauerum expositis multis admodum membris. hic nares
et digiti, illic carnosi (uel etiam cariosi ) claui pendentium : alibi
trucidatorum seruatus cruor, et extorta dentibus ferarum trunca
caluaria. "
Ita nos eum locum totum emaculamus.
Lectio
Malim, tabo.
Religio
Deuotiones hic, et lib.
3. et 12. ubi ait Agrippinam deuotionibus coniugium Principis petiuisse, et
lib.16. ubi ait Seruilia Sorani filia se nullas deuotiones, nullos impios
deos inuocasse, quam ut pater incolumis maneret : pro Magicis execrationibus
sumuntur. Talibus Atteius Tribunus pleb. Crassum in Parthos euntem est
execratus. Hae tantam uim dicuntur habere, ut nullus possit euadere, qui in
eas incidit, ut scribunt Plutarchus, et Appianus. Horatius in epodo, Diris
agam uos, dira detestatio Nulla expiatur uictima. Deuotiones illae dirae
quoque dicebantur.
70
1Ea Germanico haud minus ira quam per
metum accepta. Si limen obsideretur, si effundendus spiritus sub oculis
inimicorum foret, quid deinde miserrimae coniugi, quid infantibus liberis
euenturum ? Lenta uideri ueneficia ; festinare et urgere, ut prouinciam, ut
legiones solus habeat. Sed non usque eo defectum Germanicum, neque praemia
caedis apud interfectorem mansura.
2Componit epistulas, quis amicitiam ei
renuntiabat ; addunt plerique iussum prouincia decedere. Nec Piso moratus
ultra, naues soluit, moderabaturque cursui quo propius regrederetur, si mors
Germanici Syriam aperuisset.
Moralia
Opera
Mos ex ueteri illa et
simplici uita : qua receptum, amicitiam et inimicitiam promptam habere in
ore et in fronte. Adi Excurs.in L
Vocabulum
Bene, suo quodam sensu. Quid
si tamen, properius ?
Lectio
Id est, quo.
71
1Caesar, paulisper ad spem erectus,
dein fesso corpore, ubi finis aderat, adsistentes amicos in hunc modum
adloquitur : « Si fato concederem, iustus mihi dolor etiam aduersus deos esset,
quod me parentibus, liberis, patriae intra iuuentam praematuro exitu raperent ;
nunc, scelere Pisonis et Plancinae interceptus, ultimas preces pectoribus
uestris relinquo : referatis patri ac fratri quibus acerbitatibus dilaceratus,
quibus insidiis circumuentus miserrimam uitam pessima morte finierim.
Historica
Atqui unica parens
supererat, Antonia mater, Druso pridem functo.
Historica
Romano more, quibus
iuuenta finiebatur anno XLV.
2Si quos spes meae, si quos propinquus
sanguis, etiam quos inuidia erga uiuentem mouebat, inlacrimabunt quondam
florentem et tot bellorum superstitem muliebri fraude cecidisse. Erit uobis
locus querendi apud senatum, inuocandi leges.
Historica
Moralia
Plancinam intellege : nec
Liuiam omitte. quam certum mihi est huic sceleri fuisse architectam.
3Non hoc praecipuum amicorum munus est,
prosequi defunctum ignauo questu, sed quae uoluerit meminisse, quae
mandauerit exsequi. Flebunt Germanicum etiam ignoti ; uindicabitis uos, si me
potius quam fortunam meam fouebatis.
4Ostendite populo Romano diui Augusti
neptem eandemque coniugem meam, numerate sex liberos. Misericordia cum
accusantibus erit fingentibusque scelesta mandata aut non credent homines aut
non ignoscent. »
5Iurauere amici, dextram morientis
contingentes, spiritum ante quam ultionem amissuros.
Historica
Quae sedes
fidei. Sed et apud Xenophontem Cyrus moriens hortatur amicos ut dextram suam
contingant.
" εἵτις οὖν ὑμῶν, ἤ δεξιάς βούλεται τῆς ἐμῆς ἅψασθαι, ἣ ὄμμα τοὐμὸν
ζῶντος ἔτι προσιδεῖν ἐθέλει, προσίτω."
72
1Tum, ad uxorem uersus, per memoriam
sui, per communes liberos orauit exueret ferociam, saeuienti fortunae
summitteret animum, neu regressa in Vrbem aemulatione potentiae ualidiores
inritaret. Haec palam et alia secreto, per quae ostendisse credebatur metum ex
Tiberio.
2Neque multo post exstinguitur, ingenti
luctu prouinciae et circumiacentium populorum. Indoluere exterae nationes
regesque : tanta illi comitas in socios, mansuetudo in hostes ! Visuque et
auditu iuxta uenerabilis, cum magnitudinem et grauitatem summae fortunae
retineret, inuidiam et adrogantiam effugerat.
73
1Funus sine imaginibus et pompa per
laudes ac memoriam uirtutum eius celebre fuit. Et erant qui formam, aetatem,
genus mortis, ob propinquitatem etiam locorum in quibus interiit, magni
Alexandri fatis adaequarent.
2Nam utrumque corpore decoro, genere
insigni, haud multum triginta annos egressum, suorum insidiis externas inter
gentes occidisse ; sed hunc mitem erga amicos, modicum uoluptatum, uno
matrimonio, certis liberis egisse, neque minus proeliatorem, etiam si temeritas
afuerit praepeditusque sit perculsas tot uictoriis Germanias seruitio premere.
Historica
Obiit
Germanicus anno XXXIV uitae acceptae.
3Quod si solus arbiter rerum, si iure
et nomine regio fuisset, tanto promptius adsecuturum gloriam militiae quantum
clementia, temperantia, ceteris bonis artibus praestitisset.
4Corpus, antequam cremaretur, nudatum
in foro Antiochensium, qui locus sepulturae destinabatur, praetuleritne
ueneficii signa parum constitit : nam, ut quis misericordia in Germanicum et
praesumpta suspicione aut fauore in Pisonem pronior, diuersi
interpretabantur.
Historica
Realia
Multi
adfirmant. Plinius lib.IX
":Cor negatur cremari posse in iis qui cardiaco morbo obierunt, aut
ueneno interemptis. Certe exstat oratio Vitelii qua reum Pisonem eius
sceleris coarguit, hoc usus argumento: palamque testatus non potuisse ob
uenenum cor Germanici Caesaris comburi."
74
1Consultatum inde inter legatos quique
alii senatorum aderant quisnam Syriae praeficeretur. Et, ceteris modice nisis,
inter Vibium Marsum et Cn. Sentium diu quaesitum ; dein Marsus seniori et
acrius tendenti Sentio concessit.
2Isque infamem ueneficiis ea in
prouincia et Plancinae percaram nomine Martinam in Vrbem misit, postulantibus
Vitellio ac Veranio ceterisque, qui crimina et accusationem tamquam
aduersus receptos iam reos instruebant.
75
1At Agrippina, quamquam defessa luctu
et corpore aegro, omnium tamen quae ultionem morarentur intolerans, ascendit
classem cum cineribus Germanici et liberis, miserantibus cunctis quod femina,
nobilitate princeps, pulcherrimo modo matrimonio, inter uenerantes gratantesque
aspici solita, tunc ferales reliquias sinu ferret, incerta ultionis, anxia sui
et infelici fecunditate fortunae totiens obnoxia.
2Pisonem interim apud Coum insulam
nuntius adsequitur excessisse Germanicum. Quo intemperanter accepto, caedit
uictimas, adit templa, neque ipse gaudium moderans et magis insolescente
Plancina, quae luctum amissae sororis tum primum laeto cultu mutauit.
Opera
Mentio
Religio
Quasi in
gratulatione, aut quasi uoti damnata. Vide Festum,in uerbis, Minuitur
luctus. Quis autem feminae tristis, quis laetus cultus, nos in Excurs.
quaerimus, in M.
76
1Adfluebant centuriones monebantque
prompta illi legionum studia : repeteret prouinciam, non iure ablatam et
uacuam.
2Igitur quid agendum consultanti M.
Piso, filius, properandum in Vrbem censebat : nihil adhuc inexpiabile admissum
neque suspiciones imbecillas aut inania famae pertimescenda. Discordiam erga
Germanicum odio fortasse dignam, non poena ; et ademptione prouinciae satis
factum inimicis.
3Quod si regrederetur, obsistente
Sentio, ciuile bellum incipi ; nec duraturos in partibus centuriones
militesque, apud quos recens imperatoris sui memoria et penitus infixus in
Caesares amor praeualeret.
77
1Contra Domitius Celer, ex intima eius
amicitia, disseruit utendum euentu : Pisonem, non Sentium Syriae praepositum ;
huic fasces et ius praetoris, huic legiones datas. Si quid hostile ingruat,
quem iustius arma oppositurum <quam> qui legati auctoritatem et propria
mandata acceperit ?
2Relinquendum etiam rumoribus tempus
quo senescant : plerumque innocentes recenti inuidiae impares. At, si teneat
exercitum, augeat uires, multa quae prouideri non possint fortuito in melius
casura.
3« An festinamus cum Germanici
cineribus adpellere, ut te inauditum et indefensum planctus Agrippinae ac
uulgus imperitum primo rumore rapiant ? Est tibi Augustae conscientia, est
Caesaris fauor, sed in occulto ; et perisse Germanicum nulli iactantius maerent
quam qui maxime laetantur. »
Lectio
Scripsi. Ac uulgus imperitum primo rumore rapiant.
78
1Haud magna mole Piso, promptus
ferocibus, in sententiam trahitur missisque ad Tiberium epistulis incusat
Germanicum luxus et superbiae ; seque pulsum, ut locus rebus nouis patefieret,
curam exercitus eadem fide qua tenuerit repetiuisse.
2Simul Domitium, impositum triremi,
uitare litorum oram praeterque insulas lato mari pergere in Syriam iubet.
Concurrentes desertores per manipulos componit, armat lixas, traiectisque in
continentem nauibus, uexillum tironum, in Syriam euntium, intercipit, regulis
Cilicum ut se auxiliis iuuarent scribit, haud ignauo ad ministeria belli iuuene
Pisone, quamquam suscipiendum bellum abnuisset.
79
1Igitur oram Lyciae ac Pamphyliae
praelegentes, obuiis nauibus quae Agrippinam uehebant, utrimque infensi arma
primo expediere ; dein mutua formidine non ultra iurgium processum est,
Marsusque Vibius nuntiauit Pisoni Romam ad dicendam causam ueniret. Ille
eludens respondit adfuturum ubi praetor qui de ueneficiis quaereret reo atque
accusatoribus diem praedixisset.
Vocabulum
Controuersia
Id est, ut
uulgo dicunt, ut iudicium subiret, quod pluribus uerbis a G. Budaeo
explicatur. Tacitus lib. 3. Ad decendam maiestatis causam retraxit.
2Interim Domitius, Laodiciam, urbem
Syriae, adpulsus, cum hiberna sextae legionis peteret, quod eam maxime nouis
consiliis idoneam rebatur, a Pacuuio, legato, praeuenitur. Id Sentius Pisoni
per litteras aperit monetque ne castra corruptoribus, ne prouinciam bello
temptet.
3Quosque Germanici memores aut inimicis
eius aduersos cognouerat, contrahit, magnitudinem imperatoris identidem
ingerens et rem publicam armis peti ; ducitque ualidam manum et proelio
paratam.
80
1Nec Piso, quamquam coepta secus
cadebant, omisit tutissima e praesentibus, sed castellum Ciliciae munitum
admodum, cui nomen Celenderis, occupat ; nam, admixtis desertoribus et tirone
nuper intercepto suisque et Plancinae seruitiis, auxilia Cilicum quae reguli
miserant in numerum legionis composuerat.
Mentio
Historica
Nominat id Iosephus lib.XVII.
collocatque in uia qua Romam ibatur. Sed in eo scriptum reperies,
Celenderis, meminit et Ptolemaeus. Antiquissimum id fuit, si Apollodoro
fides lib.III. Biblioth. qui conditionem eius refert ad Sandarum Tithoni
nepotem.
" ὅς inquit ἐκ Συρίας ἑλθών εἰς Κιλικὶαν πόλιν ἔκτισε
Κελένδεριν."
2Caesarisque se legatum testabatur
prouincia quam is dedisset arceri, non a legionibus (earum quippe accitu
uenire), sed a Sentio, priuatum odium falsis criminibus tegente. Consisterent
in acie, non pugnaturis militibus ubi Pisonem, ab ipsis parentem quondam
appellatum, si iure ageretur, potiorem, si armis, non inualidum uidissent.
3Tum pro munimentis castelli manipulos
explicat colle arduo et derupto ; nam cetera mari cinguntur. Contra ueterani
ordinibus ac subsidiis instructi. Hinc militum, inde locorum asperitas, sed non
animus, non spes, ne tela quidem nisi agrestia aut subitum <in> usum
properata.
4Vt uenere in manus, non ultra
dubitatum quam dum Romanae cohortes in aequum eniterentur ; uertunt terga
Cilices seque castello claudunt.
81
1Interim Piso classem haud procul
opperientem adpugnare frustra temptauit ; regressusque et pro muris, modo
semet adflictando, modo singulos nomine ciens, praemiis uocans, seditionem
coeptabat, adeoque commouerat ut signifer legionis [uocans] sextae signum ad
eum transtulerit.
2Tum Sentius occanere cornua tubasque
et peti aggerem, erigi scalas iussit ac promptissimum quemque succedere, alios
tormentis hastas, saxa et faces ingerere.
Stylus
Occulte surreptum
Sallustio est :
" Iussu
Metelli cornicines occanuere."
3Tandem, uicta pertinacia, Piso orauit
ut, traditis armis, maneret in castello, dum Caesar cui Syriam permitteret
consulitur. Non receptae condiciones nec aliud quam naues et tutum in Vrbem
iter concessum est.
82
1At Romae, postquam Germanici ualitudo
percrebuit cunctaque, ut ex longinquo aucta, in deterius adferebantur, dolor,
ira et erumpebant questus. Ideo nimirum in extremas terras relegatum, ideo
Pisoni permissam prouinciam, hoc egisse secretos Augustae cum Plancina
sermones.
2Vera prorsus de Druso seniores
locutos : displicere regnantibus ciuilia filiorum ingenia, neque ob aliud
interceptos quam quia populum Romanum aequo iure complecti, reddita libertate,
agitauerint.
3Hos uulgi sermones audita mors adeo
incendit ut ante edictum magistratuum, ante senatus consultum, sumpto iustitio,
desererentur fora, clauderentur domus. Passim silentia et gemitus, nihil
compositum in ostentationem ; et, quamquam neque insignibus lugentium
abstinerent, altius animis maerebant.
Historica
Controuersia
Olim in tumultu aut
calamitate a Dictatore consulibusue indici iustitium solitum, ex decreto
Senatus : nunc passim in funere principum uirorum. Sic.lib.I.
" Qui fine Augusti et
initiis Tiberii auditis, ob iustitium aut gaudium intermiserat solita
munia."
De ui habituque iustitii nihil melius possum Petro Fabro, eruditae diligentiae uiro. Quem
consule lib.II. Semestrium cap.X.
Realia
Indicto enim
iustitio, mutabant etiam uestem. Lucanus :
" --------- ferale per urbem.Institium, latuit plebeio tectus amictu.Omnis honos, nullos comitata est purpura fasces."
Iuuenalis :
"Pullati
proceres, differt uadimonia Praetor."
Seneca Epist.XVIII.
" Nam quod fieri nisi in
tumultu et tristi tempore ciuitatis non solebat, uoluptatis caussa
uestem mutauimus."
Religio
His uerbis Tacitus
describit luctus publici formam : tum enim Romani ueste mutata sordidati
incedebant. Meminit et talis luctus T. Liuius lib. 9. ab urbe condita, cum
de Flauio scriba loquitur : ait enim Romanos phaleras, anulosque deposuisse.
Quid uero sit hoc loco Iustitium, nemo nescit. quod si quis ignorat
diligenter perpendat uerba Taciti, cum ait fora deseri, et claudi domus.
Reliqua pertinent ad publicum luctum, scilicet silentium, gemitus, et nihil
compositum ostentationem.
4Forte negotiatores, uiuente adhuc
Germanico Syria egressi, laetiora de ualitudine eius attulere. Statim credita,
statim uulgata sunt : ut quisque obuius, quamuis leuiter audita in alios atque
illi in plures cumulata gaudio transferunt. Cursant per urbem, moliuntur
templorum fores ; iuuat credulitatem nox et promptior inter tenebras
adfirmatio.
Realia
Nam uespere
haec gesta, aut nocte, et tum clausa templa. Suetonius Calig.cap.VI.de ipsa
hac re :
" Repente iam
uesperi, cum incertis auctoribus conualuisse percrebuisset ; passim cum
luminibus et uictimis in Capitolium concursum est, ac pene reuulsae
templi fores, nequid gestientes uota reddere moraretur."
5Nec obstitit falsis Tiberius, donec
tempore ac spatio uanescerent : et populus quasi rursum ereptum acrius
doluit.
83
1Honores, ut quis amore in Germanicum
aut ingenio ualidus, reperti decretique : ut nomen eius Saliari carmine
caneretur ; sedes curules sacerdotum Augustalium locis superque eas querceae
coronae statuerentur ; ludos circenses eburna effigies praeiret neue quis
flamen aut augur in locum Germanici nisi gentis Iuliae crearetur.
Religio
Qui honos non nisi
nominibus deorum. Hoc exemplo M.Antoninus Philosophus, mortuo filio Vero,
" iussit ut nomen eius
Saliari carmini insereretur. ita malo apud Spartianum, quam,
infertur."
Realia
Historica
Ego
Spectaculis Romam
transductis, magno honori fuit publicus in iis locus. exempla multa. Eualuit
paullatim adulatio, ut non solum uiuis, sed etiam absentibus mortuisque
daretur is locus, memoriae conseruandae. Loci praebiti indicium, sella
esset. Primum uestigium eius ritus odorari uideor in Liuii uerbis, lib.II.de
Valerio Dictatore :
"Dictator
triumphans in urbem inuehitur. Super solitos honores locus in Circo ipsi
posterisque, ad spectaculum datus : sella in eo loco curulis posita."
Caesari habitus deinde idem honos, ut clare Dio lib.XLIV.
"ἐψηφίσαντο
τόν τε δίφρον αὐτοῦ τὸν ἐπίχρυσον εἰς τὰ θέατρα καὶ τὸν στέφανον τὸν
διάλιθον καὶ διάχρυσον εἰσάγεσθαι."
Mox M.Marcello defuncto. de quo
uerba eiusdem scriptoris, lib.LIII.
"Μαρκέλλῳ δὲ καὶ εἰκόνα χρυσῆν, καὶ στέφανον
χρυσοῦν, δίφρον τε ἀρ χικὸν ἕς τε τὸ θέατρον ἐκ τῇ τῶν ῥωμαίων
πανηγθρειέσφέρεσθαι, καὶ ἑς τὸ μέσον τῶν ἀρχόντων τῶν τελούτων αὐτά
τίθεσθαι ἐκέλευσε."
id est.Marcelli et imaginem auream et coronam
auream et sedem curulem Romanis ludis in theatrum inferri iussit, mediaque
illa poni inter sedes editorum. Sed et Seuerus, Pertinaci mortuo non unam
sellam, sed tres in theatro posuit : uti apud Xiphilinum scribitur his
uerbis.
" Καὶ
χρυσῆν εἰκόνα αὐτοῦ ἐφ' ἅρματος ἐλεφάντων ἐς τὸν ἰππόδρομον ἐσάγεσθαι,
καὶ ἐς τὰ λοιπὰ ἐκέλευσε θέατρα θρόνους τε τρεῖς καταχρύσοις αὐτῳ
ἐσκομιζεσθαι"
Lego etiam sedes aureas in Theatrum illatas Tiberio et
Seiano absentibus, et miror interpretem id uertisse, currus, apud Dionem
lib.LVIII.
"
δίφροις τε ἐπιχρύσους ἐς τὰ θέατρα ἀμφοῖν ἐσέφερον."
Germanico igitur
decretae eiusmodi curules sedes per trina, ut opinor, theatra inter
sacerdotum Augustalium sedes : et coronae in iis e quercu, ob ciues scilicet
seruatos. Hunc ritum non alibi adhuc uideram explicatum.
Realia
Qui honos diis habitus,
et qui diuinos deinde honores meriti uidebantur. Ritus non obscurus.
2Arcus additi Romae et apud ripam Rheni
et in monte Syriae Amano cum inscriptione rerum gestarum ac mortem ob rem
publicam obisse ; sepulchrum Antiochiae ubi crematus, tribunal Epidaphnae quo
in loco uitam finierat ; statuarum locorumue in quis coleretur haud facile
quis numerum inierit.
non classé
Hoc Druso quoque
fratri eius tributum et uoluit dictum Pedo ad Liuiam :
" Consul et ignoti uictor Germanicus orbis, Qui fuit heu mortis publica caussa : legor. Sed tu rescribe, Cui fuit : ad hanc mentem."
3Cum censeretur clipeus auro et
magnitudine insignis inter auctores eloquentiae, adseuerauit Tiberius solitum
paremque ceteris dicaturum : neque enim eloquentiam fortuna discerni et satis
inlustre si ueteres inter scriptores haberetur.
Historica
Realia
Opera
Veteris inuenti
fuit imagines illustrium uirorum publice in templo, curiaque deponi et quasi
dedicari. Sit Africani imago in Capitolio, Catonis Censoris in Curia
collocatae. Valerus Maximus, lib.VIII.cap.XV.
"Africanus imaginem in cella Iovis opt.max.
Positam habet : quae quotiescumque funus aliquod Corneliae genti
celebrandum est inde petitur : unique illi instar atrii, Capitolium est.
Tam hercle quam superiori Catoni, Curia. unde effigies illius ad eiusdem
generis officia expromitur. Gratum ordinem, qui utilissimum
reip.Senatorem tantum non semper secum habitare voluerit."
Sed
cumulatius id fecit ut apparet, Augustus ; qui primarias imagines in Curia
collocauit, suis quasque locis distinctas : siue quis belli, siue pacis
artibus claruisset. Ita supra legimus :
" Hortensii imaginem positam inter Oratores "
: idemque
honos nunc Germanico petitus. Sed clypei nomine Tacitus cur usus ? quia
imagines illae, ut censeo, instar militaris clypei rotunda : ex aere, auro,
argento. Firmamentum aut lucem Excurs. noster dabit, in N.vide.
4Equester ordo cuneum Germanici
appellauit qui iuniorum dicebatur, instituitque uti turmae idibus Iuliis
imaginem eius sequerentur. Pleraque manent ; quaedam statim omissa sunt aut
uetustas oblitterauit.
Historica
Opera
Ita accipio, ut in sollenni
illa transuectione equitum Germanici imago pro uexillo esset ; quod
sequerentur. libro VI :
"
Quorum imagines pro uexillis secuti essent, duces imperatoresque
diligerent."
Aliud autem transuectio equitum : aliud Recognitio, siue
Censio, siue Probatio et caue ea confundas. Transuectio a Q.Fabio Rulliano
instituta, ut Liuius lib.IX Valerius I. auctores sunt. eiusque formam et
quasi Pompam graphice depinxit Dionysus lib.IV.Idibus. Quinctilibus siue
Iuliis fieri solitam Dionysus dixit, quia uictoria ad lacum Regillum incidit
in eum diem. Sed et
"Castorum
aedes Idibus Quinctilibus dedicata,"
ait Liuius lib.II quorum honori
praecipue transuectio instituta. At recognitio equitum, olim a censoribus
singulis lustris : postea ab Imperatoribus passim facta tempore non certo.
Idque non aliud fuit, quam censura quaedam in equites equosque publicos, et
quasi examen. Nos plura, lib.I. De Milit.Adi, si lubet.
84
1Ceterum, recenti adhuc maestitia,
soror Germanici, Liuia, nupta Druso, duos uirilis sexus simul enixa est. Quod
rarum laetumque etiam modicis penatibus tanto gaudio principem adfecit ut non
temperauerit quin iactaret apud patres nulli ante Romanorum eiusdem fastigii
uiro geminam stirpem editam : nam cuncta, etiam fortuita, ad gloriam uertebat.
Historica
Disce ergo hinc, quod
nondum alii, Tiberium illum Drusi F.Tiberii N.quem Caius sustulit,
superfuisse ex his geminis : et ideo Gemellum cognominatum. Et sane
numismata quaedam huius Drusi aerea exstare aiunt, in quibus expressa
gemellorum capita surgentia e copiae cornu.
2Sed populo tali in tempore id quoque
dolorem tulit, tamquam auctus liberis Drusus domum Germanici magis
urgeret.
85
1Eodem anno, grauibus senatus decretis
libido feminarum coercita cautumque ne quaestum corpore faceret cui auus aut
pater aut maritus eques Romanus fuisset.
non classé
Quorum decretorum
particula haec apud Tertullianum de pallio:
"Habes spectare quod Caecina Seuerus grauiter
Senatui impressit, matrona sine stola in publico. denique Lentuli
Auguris consultis, quae ita sese exauctorasset, pro stupro erat poena :
quoniam quidem indices custodesque dignitatis habitus, ut lenocinii
factitandi impedimenta, sedulo quaedam desuefecerant."
2Nam Vistilia, praetoria familia
genita, licentiam stupri apud aediles uulgauerat, more inter ueteres
recepto, qui satis poenarum aduersum impudicas in ipsa professione flagitii
credebant.
Mentio
Moralia
Opera
Minus expressa
apud alios uestigia huius moris : quae hic in Tacito clara. Apparet autem in
stupra matronarum ordinis primi aut secundi, grauiter semper animaduersum,
ad seruandum publicum decus : non tam grauiter in libertinarum aut e plebe.
quibus haec militia Venerea, moribus tantum non permissa : quod uel ex
Horatio, Ouidio aliisque liquere potest. Sed et illud paret cuiuis feminae
licitum fuisse uulgare corpus, modo apud Aediles id profiteretur. Cui
professioni consequens, ut iure cederet et dignitate matronali, etiam, ut
opinor, ornamentis ; censereturque inter togatas. Quod facile adstruo ex
Suetonii uerbis in Tiberio, cap.XXXV.
"Feminae famosae, ut ad euitandas legum poenas iure ac
dignitate matronali exsoluerentur, lenocinium profiteri caeperant :
quas, ne quod refugium tali fraude cuiquam esset,exsilio affecit."
Vt
ergo ibi lenocinium profitebatur, ad amittendum ius matronarum : sic hic
stuprum, eadem fine. Plura in Excurs.O.
Realia
Nominis mutatio
permissa est iure, atque nomina mutabantur in adoptionibus, et
manumissionibus seruorum. Mulieres quoque, quae quaestum faciebant corpore,
nomen mutabant in professione, atque tyrocinio meretriciae artis, quod ex
hoc Taciti loco ostenditur, et Plauto in Penulo, Namque hodie earum
muntarentur nomina, Facerentque indignum genere quaestum corpore. Iuuenal.
de Messal. titulum mentia Lyciscae. Martial. 11. Intristi quoties inscriptae
limina cellae.
3Exactum et a Titidio Labeone,
Vistiliae marito, cur in uxore delicti manifesta ultionem legis omisisset.
Atque, illo praetendente sexaginta dies ad consultandum datos necdum
praeterisse, satis uisum de Vistilia statuere ; eaque in insulam Seriphon
abdita est.
Controuersia
Lectio
Vertranius, exactum : cui adsentio.
Mentio
Dies sexaginta dati lege
Iulia, a die divortii, marito ad accusandum. Clarum ex l.XI.XIV.XV. Ad legem
Iuliam de adulteriis. quas uide.
Historica
Crimen adulterii ex lege Iulia publici iudicii est.
Expectantur autem sexaginta dies quibus maritus in accusatione praefertur :
qui si interim neglexerit, adulterae pater admittitur, hinc alii,
iurisconsultis auctoribus maritus autem qui matrimonium suum ita contemnit,
ut adulteram uxorem non accuset, lege Iulia tenetur Vlpiano.
4Actum et de sacris Aegyptiis
Iudaicisque pellendis factumque patrum consultum ut quattuor milia libertini
generis ea superstitione infecta, quis idonea aetas, in insulam Sardiniam
ueherentur, coercendis illic latrociniis et, si ob grauitatem caeli
interissent, uile damnum ; ceteri cederent Italia nisi certam ante diem
profanos ritus exuissent.
Historica
Mentio
Religio
Non tunc primum. Nam et
Agrippa Praefectus urbi Augusto, sacra Aegyptia repressit : edicto, nequis
ea intra quingentos ab urbe passus exerceret. Id accidit anno DCCXXXIV. Vt
habes apud Dionem lib.LIV. Sed de hoc Tiberiano edicto capiendus Seneca
epist.CIX.
"His instinctus
abstinere animalibus coepi : et anno peracto, non tantum facilis mihi
erat consuetudo, sed dulcis. Quaeris quomodo desierim ? In Tiberii
Caesaris principatum iuuentae tempus inciderat. alienigena tum sacra
mouebantur : et inter argumenta superstitionis ponebatur animalium
quorumdam abstinentia."
Apparetque eum intellegere etiam Iudaica
sacra, qui abstinerunt animalibus quibusdam, ut sue. Quamquam et Romani
postea diebus religiosis abstinere carne ceperint, Aegyptio ritu. Spartianus
in Iuliano :
" Saepe autem,
nulla existente religione, oleribus leguminibusque contentus, sine carne
caenauit."
Mentio
Religio
Iosephus lib.XVIII. id
deplorat et ostendit in eo numero solos Iudaeos fuisse. cui subscribit
Suetonius :
"Iudaeorum
iuuentutem, per speciem sacramenti, in prouincias grauioris caeli
distribuit."
Huic calamitati occasionem caussamque praebuisse supra
quaedam et fraudes tectas nomine religionis non iucunde Iosephus idem
describit, in historia Paullinae.et.Mundi. quem si animus fert.vide
lib.XVIII.cap.VII.
Geographica
Notum est ex authoribus
Sardiniam insulam melioris soli, quam coeli esse, quam ob eam rem Florus in
epitome pestilentem uocat, et Silius Italicus tristem coelo. Vnde Cicero in
epistolis, Tigellium quendam Sardum patria sua pestilentiorem uocat.
Rationem uero pestilentiae, alii acri, nonnulli Salpugae formicae, reliqui
Sardiniae herbae tribuunt. Demum Martialis indicans ubique homines morti
obnoxios, ait medio in Tibure esse Sardiniam.
86
1Post quae rettulit Caesar capiendam
uirginem in locum Occiae, quae septem et quinquaginta per annos summa
sanctimonia Vestalibus sacris praesederat ; egitque grates Fonteio Agrippae et
Domitio Pollioni quod offerendo filias de officio in rem publicam certarent.
Opera
Religio
Et de uerbo, et de
ritu toto, scripsi in proprio Syntagmate De Vesta et Vestalibus.
Religio
Historica
At lex
definiebat ministerio uirginum tantum annos triginta. spontanea igitur
mansio illa Occiae.
2Praelata est Pollionis filia, non ob
aliud quam quod mater eius in eodem coniugio manebat ; nam Agrippa discidio
domum imminuerat. Et Caesar quamuis posthabitam decies sestertii dote solatus
est.
Vocabulum
Id est, uniuira esset.
Cuius rei honos. Tertullianus :
"Monogamia apud ethnicos in summo honore est : ut et
uirginibus nubentibus uniura pronuba adhibeatur, et sic auspicii initium
est. Item in quibusdam sollennibus et auspiciis, ut prior sit uniuirae
locus. Certe Flaminia non nisi uniuira est."
Mentio
Numerus hic in
dote, quod obseruauimus, inter honestiores quasi legitimus et solemnis.
notatque diserte Iuuenalis :
""
------et ritu decies centena dabuntur Antiquo : Et Seneca :
"Beatioresne istos putas,
quorum Pantomimae decies sestertio nubunt, quam Scipionem, cuius liberi
a Senatu in dotem aes graue acceperunt?"
Et Martialis non uno
loco.
87
1Saeuitiam annonae incusante
plebe, statuit frumento pretium quod emptor penderet, binosque nummos se
additurum negotiatoribus in singulos modios. Neque tamen ob ea parentis patriae
delatum et antea uocabulum adsumpsit, acerbeque increpuit eos qui diuinas
occupationes ipsumque dominum dixerant. Vnde angusta et lubrica oratio sub
principe qui libertatem metuebat, adulationem oderat.
Mentio
Realia
De modo
pretioque annonae, infra lib.XV.
Facsimilé du commentaire
Facsimilé du commentaire