1

1Vrbem Romam a principio reges habuere ; libertatem et consulatum L. Brutus instituit. Dictaturae ad tempus sumebantur ; neque decemuiralis potestas ultra biennium, neque tribunorum militum consulare ius diu ualuit. Non Cinnae, non Sullae longa dominatio ; et Pompei Crassique potentia cito in Caesarem, Lepidi atque Antonii arma in Augustum cessere, qui cuncta, discordiis ciuilibus fessa, nomine principis sub imperium accepit.
Lectio
Id uerum huic scriptori praenomen adserui. Sidonius lib. IV. ad Polemium epistola: "Caius Tacitus e maioribus unus tuis, Vlpianorum temporum consularis" . Et ad Leonem: "Namque et antiquitus Caius Cornelius Tacitus Caio Plinio Secundo paria suasisset " . Sed et epigraphe Farnesiani libri, "C. Cornelii Taciti Romanas historias scribentis ex his qui reperiuntur liber primus" . Publium praenomen quod in libris tritis, a casu aut a uulgo est. Mihi autem in ipso aditu testari placet, " Odi profanum uulgus et arceo ."
Controuersia Lectio
Bene Rhenanus, qui hanc inscriptionem adserit, etiam contra libros. In quibus plerisque est, Actorum diurnalium, uel, ut in Veneto, Actionum diurnalium . Qui tamen titulus non accepto referendus alicui imperito. Vnde enim illi in mentem fuissent Acta, uel Diurna? sed cuipiam antiquioris aeui, qui Taciti Annales non ineptissime comparauit cum Actis urbis. Quem tamen refellit ipse Tacitus libro XIII. "Nerone II. L. Pisone Coss. pauca memoria digna euenere, nisi cui lubeat laudandis fundamentis et trabibus uolumina implere: cum ex dignitate Populi Rom. repertum sit, res illustres Annalibus, talia diurnis urbis Actis mandare " . Alibi: "Nemo Annales nostros cum scriptura eorum contenderit" . Itemque: "Ni destinatum mihi foret suum quaeque in annum referre" . Etiam Iornandes in rebus Gothicis, Cornelium hunc citat, "Annalium scriptorem" .
Historica Politica
Quas diuturnas primus Sulla fecit. Caesar perpetuas. Et hic gradus ad Principatum: quo praefatio ista ducit.
Historica Mentio Lectio
Ita accipio, quasi dicat, haud multo ultra biennium. Nam exacte si putas, reuera ultra biennium Decemuiri imperium tenuere. Liuium et Fastos uide. Nec tamen Vetranio adsentior, ultra triennium, sufficienti. Nam id includat triennium eos imperasse. quod contra est, et non nisi supra biennium aliquot menses.
Historica Politica Vocabulum
Non ergo tam celebre tunc Imperatoris nomen, ea quidem notatione. Et Augusto uisum istud Principis, minuendae inuidiae: quia etiam olim Princeps Senatus. Quod exemplum non dubie secutus. Noster infra: "Non regno tamen neque dictatura, sed Principis nomine constitutam rempublicam" . Ouidius de Augusto ad Romulum: "Tu domini nomen, Principis ille tenet." Dio de Tiberio: "πρόκριτός τε τῆς γερουσίας κατὰ τὸ ἀρχαῑον, ὠνομάζετο. καὶ πολλάκις γε ἔλεγεν ὅτι δεσπότης μἑν τῶν δούλων, αὐτοκράτωρ δἑ τῶν στρατιωτῶν, τῶν δὲ δὴ λοιπῶν πρόκριτός εἰμι:" "Princeps autem Senatus, ritu prisco, dicebatur. et ipse saepe aiebat, Dominum se seruorum esse, Imperatorem militum, Principem ceterorum " nec temere aliter Tacitus appellat. Inde Principatus, et Principium etiam pro imperio, Suetonii cap. XXXI. "Augusti Principium, clade Variana; Tiberii, ruina spectaculorum memorabile factum" . Ita opt. liber, et puto sincere. Tertullianus quidem receptam eam significationem fuisse ostendit, aduersus Hermogenem: "Possunt et aliter, inquit, principium interpretari, non abs re tamen " . Nam et in Graeco principii uocabulum quod est ἀρχὴ, non tantum ordinatiuum sed et potestatiuum capit principatum. Vnde etἄρχοντες dicuntur principes. Ergo secundum hanc quoque significationem, Principium pro potestate et principatu sumetur. Sed et Glossae Graecae distincte ἀρχὴ, τὸ πρoοίμιον, exordium. et deinde Ἀρχὴ, imperium, magisterium, praesidatus, principium .
Lectio
Scripturus annales libros P. Cornelius Tacitus, an ab Augusti morte cuiusque anni ceperit ordinem obseruare, disquisitio facti est, sed in qua coniectatio non iniucunda uidetur. Placuit hoc aliis quaerere ad initium libri XVII. consequentis: quod sub operis principium posuisse, ne curiosi diutius animis penderent, operae praetium existimaui. Siquidem inter omnes conuenit, exemplar a quo caetera descripta sunt omnia, sine inscriptione fuisse ; argumento libri Coruiniani, quem "ἀνεπίγραφον" ii testantur quibus datum est legere. Et ipse Cornelius utroque loco initium operis significat scribere se, et ibi nominatim exprimit. Fuit qui diutina suspicione sibi persuaderet, Tacitum posteaquam libros ab imperio Galbae Annales inscripserat, ad Augusti exactum imperium calamum retulisse, unde sexdecim libris Annalium nomen ab illius excessu datum, quod Beroaldi inuentum magis puto. Equidem horum qui uulgo inscribuntur Annales, libros XVI ab autore nuncupatos facile credo : sed eorum qui supersunt quinque posteriores, ne Annalium titulum habuisse putem, Caecilii et Tertuliani autoritas, multaque nec leuia argumenta suadent. Ille sic ad Cornelium lib. VII epistolarum scribit : "Auguror, nec me fallit augurium, historias tuas immortales futuras : quo magis illis, ingenue fatebor, inferi cupio" . At non tam inops uerborum fuit Caecilius, qui Annales cum dicere debuerit, Historias scripserit. Quare diuersum ab Annalibus Cornelianis historiarum opus existisse, credibile est. Hoc arguit in Apologetico Q. Septimius Tertullianus : qui ex lib. V. historiarum Taciti profert, quod in uulgaribus lib. XXVI reperias : et ad eum si ex decimoseptimo numeres, librum quintum uere produci a Septimio iudicabis. Idem uero libros Annalium, historiarum libros dixisse potuit, sed libros historiarum quos appellat Plinius, quos citat Florens, nemo potuit Annales recte dicere. Et enim ait Agellius lib. 5. C. 7. "audire soliti sumus, Annales omnino id esse, quod Historiae sint historias non omnino esse id, quod Annales sint"  ; dicerem, nisi haec satis essent, historias esse rerum gestarum narrationem, quibus plerumque interfuerit is, qui narret, interesseue potuerit : annales uero esse, cum res gestae plurimorum annorum, obseruato cuiusque anni ordine, deinceps componuntur. Sane quinque posteriores Annalium dicti libri, huiusmodi minime sunt, ut aptius loco proprio scripsi. Ad hunc quod attinet praefatur Cornelius multa, et ea quae per annos complures gesta, nobis non est propositum explicare. Neque enim iustos commentarios scribimus, qui locos tantum obseruatos, quibus ingeniorum remora subsit, et notis breuibus explicare in animum induximus.
Lectio Historica
Si uerum prodidit Eutropius, "Decem uiris, cum primo anno bene gessissent, altero potestatem abrogatam fuisse"  : nihil hic muto. Sed Liuius contra lib. III. refert, cum et omnium uoluntate biennio praefuissent, Decemuiros in annum tertium magistratibus detinuisse. Quod si est, ultra triennium, legendum hoc loco fuit : qui forte cum exscriberetur, ultra tri, delicatis auribus displicuit, indeque temerarius facile pro tr,b, se ipso sibi duce, autoreque reposuit
2Sed ueteris populi Romani prospera uel aduersa claris scriptoribus memorata sunt ; temporibusque Augusti dicendis non defuere decora ingenia, donec gliscente adulatione deterrerentur. Tiberii Gaique et Claudii ac Neronis res florentibus ipsis ob metum falsae, postquam occiderant recentibus odiis compositae sunt.
Lectio
Ita Vetranio placitum, traiectis notis, quae uulgo, p. r.
Lectio
Ita recte. non deterrerentur . Tacitus lib. II. Histor. "Siquid ardoris ac ferociae miles habuit, popinis et comessationibus et principis imitatione deteritur " . Horatius pari metaphora: "--- Culpa deterit ingeni."
Lectio
Fines designat intra quos hi libri. qui attingunt quattuor dumtaxat principes. Vt uel hinc liqueat Historias seorsum scriptas, finemque Annalium fuisse in fine Neronis.
Politica Moralia
Itaque uerissima scriptio de Principibus, cum iam esse desierunt. Quod Arrianus in rebus Alexandri pro argumento habet, fideliter eas a Ptolomeo et Aristobulo traditas, "ὅτι τελευτηκότος ἤδη Ἀλεξάνδρου συγγράφουσιν, ὅτε αὐτοῖς ἥτε ἀνάγκη καὶ ὁ μισθὸς τοῦ ἄλλως τι, ἢ ὡς συνηνέχθη, συγγράψαι, ἀπῆν: quod mortuo iam Alexandro scripserint, cum necessitas aut praemium aliter aliquid scribendi abesset" .
Lectio Mentio
Excitantur potius ingenia eorum, qui adulantur, facile mendacio subministrante materiam scribendi : consumuntur tamen, et exeduntur, et corrumpuntur adulando. Itaque legendum arbitror, detererentur ; uocabulo uulgo notissimo. Idem Corn. infra lib. 2. Hist. "si quid, inquit ardoris ac ferocia miles habuit, popinis, et comessationibus, et principis imitatione deteritur" .
Lectio
Non solet "populus vetus" aut nouus dici, qui semper idem est, ut Alfenus lib. VI. Digestorum suorum scripsit : contra, "uetus, noua respublica" dicitur Velleio et Tacito, ob eam quae retinetur, aut mutatur forma ciuitatis. Quamobrem scripserim hoc in loco, veteris reipubl. Estque in autoribus huiuscemodi peccatum frequens. De caeteris apud Senecam suasoriam VI. libri omnes habent, "Quis non hoc populi Romani statu Ciceronem ut uiuat cogi putat ?" ubi scribendum, Quisnam hoc reipublicae statu. Similia quoque alii tam in Cicerone, quam in Liuio obseruauerant. Nos consimile peccatum in Valerio notamus, et libro Memorabilium VI. Titu. IV. ubi Scipio Aemilianus dixit, "se ex maiestate reipublicae omnia gesturum"  : imo uero dixit ex maiestate populi Romani : quod haec uerba Romanis solennia essent, illa nusquam usurpata reperiantur. Et enim e literis R.P. significata Republica, facile fuit notarum ordinem inuertere, hoc modo, P.R. quo facto insecutum est, ut pro republica nomen populi Romani ex scriptores sine dolo malo subiecerint.
Lectio
Ingenia consumuntur potius, exeduntur, et corrumpuntur, adulando. Itaque legendum Aemylius censet, recteque, detererentur uocabulo notissimo. Sic infra lib. XVIII. " Popinis, et comessationibus et principis imitatione deteritur militis ferocia." Ad haec Porphirium ad illud Horatii libr. I. "Culpa deteret ingenii : deterere, inquit, minuere signat, ex consequenti : quia quae detereruntur comminuuntur."
3Inde consilium mihi pauca de Augusto et extrema tradere, mox Tiberii principatum et cetera, sine ira et studio, quorum causas procul habeo.
Moralia Sensus Mentio
Causae irae, atque studii, sunt odium et amor. Idem Corn. infra lib. 1. Hist. "sed incorruptam fidem professis nec amore quisquam, et fine odio dicendus est" .

2

1Postquam, Bruto et Cassio caesis, nulla iam publica arma, Pompeius apud Siciliam oppressus, exutoque Lepido, interfecto Antonio, ne Iulianis quidem partibus nisi Caesar dux reliquus, posito triumuiri nomine, consulem se ferens et ad tuendam plebem tribunicio iure contentum, ubi militem donis, populum annona, cunctos dulcedine otii pellexit, insurgere paulatim, munia senatus, magistratuum, legum in se trahere, nullo aduersante, cum ferocissimi per acies aut proscriptione cecidissent, ceteri nobilium, quanto quis seruitio promptior, opibus et honoribus extollerentur ac, nouis ex rebus aucti, tuta et praesentia quam uetera et periculosa mallent.
Historica Politica
Senatus populique, pro republica et a republica. Tantum priuata nunc arma, et in propriam potentiam.
Historica Mentio
Non mehercules apud Siciliam. In Asia oppressum eum iugulatumque, consentiunt scriptores. De urbe tamen ambigitur. Dio caesum uult "ἐν Μιδαείῳ τῆς Φρυγίας, in Phrygiae oppido Midaio" . Florus et Appianus Mileti, quae Cariae adscripta. Sed noster uictum eum saltem intellegit, et copias eius apud Siciliam oppressas. Ita et Florus de eodem: "In siculo freto iuuenis oppressus est" .
Historica Stylus Vocabulum
Eleganter, id est, exarmato, et exercitu spoliato. Nam XX legiones ei ademit.
Militaria
Respexit huc Victor cum de eodem Augusto scripsit: "Illectis per dona militibus, atque annonae curandae specie uulgo, ceteros haud difficulter subegit" .
Politica Mentio
Vt triumuir appellaretur : postea uero princeps appellabatur. Supra paulo : "Nomine, inquit, principis imperium accepit" : ut uideatur principis nomen, fuisse uetustius in eo, qui rerum potiretur, imperatoris appellatione. Idem sequenti pagina : "principis, ait, nomine constitutam remp" .
Historica Politica Mentio
Appianus scribit Augustum misisse ad Ciceronem, ut pro se peteret Consulatum, asserebatque se Consulis nomine dumtaxat contentum fore. Quot Consulatus gesserit Augustus, leges apud Suetonium in eodem, cap.25. ipse quoque Tribunitiam potestatem perpetuam accepit. De vita Caesarum Reddit Dion rationem, quare Augustus, et reliqui post eum Imperatores Tribunitiam potestatem receperint, quae erat sacrosancta, ipsa uero Tribunitia dignitas eos faciebat inuiolabiles.
Mentio Historica Opera
Certum est appellatione Annonae non solum frumentum, sed caeteras quoque fruges et edulia contineri. Vnde Capitolinus urbicas annonas uocat omne genus alimentorum. Cicero in 2. de Diuinat. scribit annonam futuram cariorem in macello. De diuinatione Romanis erat Magistratus, qui praeerat annonae, de cuius origine lege T. Liuium in 4. ab urbe condita. At imperatores frumentum Populo dabant, quod Frumentatio dicebatur. De qua re lege Suetonium in Iulio cap.41. et in Augusto cap.40. et a me pluribus in Iulii Capitolini Antonino Pio.
Historica Politica Mentio Controuersia Opera
Et post paulo Ex his locis ostenditur aperte Romanos Imperatores per uim omnia iura usurpasse. Quod ex ipsius Iulii uoce deprehenditur, cum nihil amplius Rempub. esse, ac appellationem sine corpore esse diceret, atque pro lege habenda, quae loqueretur. Quare fieri non potest, ut credam legem illam regiam esse ueram, qua Vlpianus, et Iustinianus uolunt populum Romanum omne suum imperium, et potestatem Principi concessisse, Id est, ut eandem haberet Princeps, quam populus potestatem. Quod si uerum esse fatebuntur Iurisconsulti, non poterat Imperator legem ullam iubere, magistratum creare, de pace, aut bello aliquid statuere, sine Senatus authoritate. Id si uerum est, minime, credo, negabunt (quod tamen affirmant) id quod Principi placuit, legis non habere uigorem. Verum ne Iurisconsultis bellum indixisse uidear, Placere hoc loco significat Statuere, probare, constituere ut a nobis plurib. Hist. li.3. explicabitur. Omne uero malum omnimodae illius potestatis profluxit post deuictum Antonium, cum Augustus legibus solutus est, quod reliqui post eum Imperatores usurparunt, ut ex Iustinianeis Pandectis patet. Itaque, ut uerum dicam libere arbitror Imperat. Romanos armis, fraude, dolo, ui usurpasse illam potestatem, quidlibet pro arbitrio agendi atque adulatione huiusce legis a Iurisconsultis factam mentionem, ut pleraque alia ab his scribuntur in Principum fauorem. Veluti illud, quod a Pomponio scribitur in c.2. tractatus Pandectarum de origine iuris, fuisse "necesse Reip. per unum consuli" , quod ab eo adulatorie dictum nemo dubitat, quemadmodum Asinii Galli illud, quod infra a Tacito refertur. Nam cum Tiberius se toti Reipub. esse imparem diceret, Gallus interrogauit, Annaliumquam partem sibi mandari uellet, atque tum Tiberius indecorum pudori suo legere dixit : cumque Asinius se eum offendisse cerneret, addit unum Reipub. corpus unius arbitrio regendum. Quare nemo miretur Imperatores Romanos illam potestatem usurpasse omnia pro arbitrio agendi, cum eandem authoritatem habuerint omnes ante eos Reges. Nam, ut ait Samuel iura Regis sunt haec. id quod Alexandri exemplo potest demonstrari, qui cum moleste, ut par erat, ferret Clitum a se interfectum, tum Anazarchus respondit, sine causa Alexandrum discruciari, cum Clitum iure occidisset addiditque ueteres memoriae prodidisse Iustitiam perpetuo Ioui adsidere. quo nos monemur, quicquid Regi placet aut facere, aut dicere, id iustum esse. Nullum uero legi authorem, qui huiusce legis Regiae meminerit, praeter Marcellum Iurisconsultum in tractatu Pandectarum de mortuo inferendo, ubi ait uetari lege Regia mulierem pregnantem mortuam humari, priusquam partus excidatur. Verum omnibus uestigiis disquiro, quaenam fuerit lex illa Regia. quid enim quaeso habet commune lex illa Regia de potestate Principum, cum hac de sectione partus mulieris grauidae mortuae ? nisi forte dixeris, ut Franciscus Duarenus me monuit, hoc postremum illius aliquod caput fuisse : nam unaquaeq. lex plura capita complectebatur.
Historica Politica
Caesar Octauius Triumuiratum Reipubl. Constituendae annis decem administrauit, quousque caesis collegis, nomen illud deposuit, et IV. Consul a Senatu decretam perpetuo Tribunitiam potestatem accepit : si quae Dioni libro LI. seruata fides est, Pauli Orosii autoritate non minuitur. Hic enim libro VI. cap. XIX. antequam fieret IV. Consul, Caesarem ius adeptum scribit. Quod disquirere, non est hunc locum explicare. Porro consulem se ferens Octauius, Tribunitio iure ad plebem tuendam, ut Cornelius ait, quomodo uti potuit ? Plebem defendere magistratus plebei fuit : in quo alii decernendo, quid licuit patribus, quorum nemo eundem gerere potuisset. Testis mihi et fautor adest Liuius Libro II. Et alibi saepe. Praeterea, Tribuniciam potestatem Imperatores susceperunt, ut iis quae alii contra ipsorum placitum mouerent, pro suo iure intercederent. Gerere autem Tribunatum plebis, nefas ipsi ducere cum utrique patricii sint: omnem uero Tribuniciam potestatem, quanta unquam maxima fuit, accipiant: et quia quotannis eam cum Tribunis pleb. eius anni renouarunt, inde soliti ipsorum principum anni enumerari, autore Dione libro LIII. Neque uero ex Romanis antiquitatibus reperias ullos, praeter Sp. Tarpeium, et A. Aeternium, patricios et consulares, Tribunos plebei fuisse. Quae si tam uera sunt, quam uidentur, Octauius ob aliud quiduis potius ius illud recepit, quam ut plebem tueretur. Qua de re monitos, ingeniosos imprimis cupio.
2Neque prouinciae illum rerum statum abnuebant, suspecto senatus populique imperio ob certamina potentium et auaritiam magistratuum, inualido legum auxilio, quae ui, ambitu, postremo pecunia turbabantur.
Historica
Factiones in urbe, et tum bella quae miseras prouincias affligebant.
Historica Vocabulum
Rapinas et extorsiones praesidum, in populi imperio dissimulatas, aut inuicem donatas.

3

1Ceterum Augustus subsidia dominationi Claudium Marcellum, sororis filium, admodum adulescentem, pontificatu et curuli aedilitate, M. Agrippam, ignobilem loco, bonum militia et uictoriae socium, geminatis consulatibus extulit, mox, defuncto Marcello, generum sumpsit ; Tiberium Neronem et Claudium Drusum priuignos imperatoriis nominibus auxit, integra etiam tum domo sua.
Historica
Magnam illam Romae et libertatis spem. De cuius laudibus plena manu Seneca ad Martiam: "Octauia Marcellum amisit, cui et auunculus et socer incumbere coeperat, in quem onus imperii reclinaret : (malo, reclinare) adolescentem animo alacrem, ingenio potentem, sed et frugalitatis continentiaeque in illis aut annis aut opibus non mediocriter admirandae: patientem laboris, uoluptatibus alienum, et quantumcumque imponere illi auunculus, et, ut ita dicam, inaedificare uoluisset, laturum " .
Historica
Adeo ut ipsum generis sui nominisque poeniteret. Narrat comiter Seneca pater Controuers. lib. II. "Tanta autem Maecenas sub diuo Augusto libertate fuit (corrigo, Tanta autem sub diuo Augusto libertas fuit . Nihil hic de Maecenate, et exculcanda uox male inculcata) ut praepotenti tunc M. Agrippae non defuerint qui ignobilitatem obiicerent. Vipsanius Agrippa fuerat. Vipsanii nomen quasi argumentum paternae humilitatis sustulerat, et M. Agrippa dicebatur. Cum defenderet reum, fuit accusator qui diceret Agrippam et quod in medium est(iterum rescribo, Agrippa M. et quod in medio est . Ea enim uerba ioci, et gentis nomen medium inter cognomen praenomenque) uolebat Vipsanium intellegi. Fuit qui diceret * Concurrite Agrippa malum habebis responde diis. Ea in arte (potius parte ) utique mihi uidetur admiratione dignus Augustus: sed horum non possum non misereri, qui tanti putant caput potius quam digitum perdere. scribendum, dictum" .
Historica Mentio Politica
Ideone geminatis, quia bis consul? Caue censeas. tertium enim fuisse Dio docet et Fasti. itemque Velleius: "Agrippa, inquiens, quem usque in tertium consulatum et mox collegium Tribuniciae potestatis, amicitia Principis euexerat. Sed ideo id dixit, quia postremi duo consulatus Agrippae coniuncti continentesque. Qui sane honos erat: et raro cuiquam ea aetate tributus, praeter principes re, aut destinatione " .
Controuersia Historica Mentio Moralia
Qui Baiis obiit, ut clare testatum reliquit, Elegia huic rei propria, poeta Vmber. Nec scio cur uir doctus tanto opere pertendat mortuum eum potius in Stabiano. Quid? Propertius qui uixit id aeui, locum nesciuit funestum iuueni tam illustri? Sciuit. Sed dedit hoc, inquit, Liuiae, quae suspicione laborabat Marcelli interempti. Nec hercle immerito. Num ergo uenenum dari Baiis minus potuit, ac in Stabiano? Scilicet soluta omni crimine illa aulica Medea, si Marcellus obiit Baiis. Ego uero, uir maxime, caussam nullam uideo huius tuae tam seriae adsertionis: placetque cum Propertio et uulgatis Seruii libris mortuum eum in Baiano. Suspicionem quidem de Liuia Dio huiusmodi inseruit: "αἰτίαν μὲν οὖν ἡ Λιβία τοῦ θανάτου τοῦ Μαρκέλλου εἴχεν, ὅτι τῶν υἵεων αὐτῆς προετετίμητο: Caussam mortis Marcelli Liuia habuit, quod is eius filiis anteponeretur" . At Tacitus Pliniusque ea culpa non liberant etiam Augustum Annal. II. "Sed suberat occulta formido reputantibus, haud prosperum in Druso patre eius fauorem uulgi: auunculum eiusdem Marcellum flagrantibus plebis studiis ereptum, breues et infaustos populi Romani amores " . Plinius lib. VII. inter Augusti infortunia: "Suspecta Marcelli uota, pudenda Agrippae ablegatio" . Quasi conceperit aliquid cupiueritque contra Augustum, amore pristini status et libertatis.
Controuersia Historica Mentio Politica
Non eo more quo rei Romanae domini, Imperatores dicti: sed quo olim, qui rempub. militiae feliciter gessissent. Vulgatus olim honos: non item sub imp. qui rei prospere gestae lauream et laudem sibi adscribi uolebant auspiciisque suis. Turbat in sententia huius loci uir doctus, et miror. Tu uide Dionem Cassium lib. LIV. et LV. et Velleium, itemque ea quae scribo ad extremum librum quartum.
Sensus Historica Politica
Fortasse ratus est Cornelius ab Augusto Drusum et Tiberium priuignos, quod filiorum loco essent, Imperatores dictos, simili iure quod ipse ut diui Iulii filius, ex senatus decreto id nominis acceperat: quo nisi respexerit autor, sensus me eius loci fugit. Plane uterque fratrum post uictoriam Imperator salutationis exultatione a militibus dici meruit: quod ex Cassii LIV. extremo, et Vellei posteriore in promptu est. Sed Augustum id nomen illis tribuisse, hoc excepto loco nusquam in illius, Tiberiiue actis legas. Quid si nomina Imperatoria exponas, quae ducibus a uictoria dantur, de nomine gentium deuictarum? Neque tamen Druso inditum Germanici nomen nisi mortuo neque Tiberio datum reperias: huic sane quem Augustus eo cognomine quod se defuncto suscepturus esset, contentum fore promisit, cum quidam Pannonicum dicerent, ut habet Sueton. Tiberio cap. 27. Videndum igitur ne non sit aptius explicare, "Imperatoriis nominibus auxit" , id est, augendos curauit in quo fluctuans nondum conquiescit cogitatio.
2Nam genitos Agrippa Gaium ac Lucium in familiam Caesarum induxerat, necdum posita puerili praetexta, principes iuuentutis appellari, destinari consules specie recusantis flagrantissime cupiuerat.
Historica Mentio Vocabulum
Emptos domi a patre per aes et libram. Ita loquebantur, non per assem, ut perperam inoleuit Suetonii capite LXIV. Quamquam reuera in ea formula Aes non aliud notat quam Assem. Varro libro VIII. "Pro assibus nonnumquam aes dicebant antiqui. a quo dicimus assem tenentes, Hoc ab aere aeneaque libra" . Ritum hunc (ut omittam notata aliis) notat explicatque eleganter Clemens Alexandrinus Strom. quinto: "Καὶ τὰ παρὰ ῥωμαίοις ἐπὶ τῶν διαθηκῶν γινόμενα τάξιν εἴληχε διά δικαιοσύνην, ἐκεῖνα ζυγὰ καὶ ἀσσάρια, καρπισμοί τε καὶ αἱ τῶν ὤτων ἐπιψαύσεις. τὰ μὲν γὰρ ἵνα δικαίως γένηται, τὰ δὲ εἰς τὸν τῆς τιμῆς μερισμὸν, τὰ δ'ὅπως ὁ παρατυχῶν, ὡς βάρους τινὸς αὐτῶ ἐπιτιθεμένου, ἑστὼς ἁκούσῃ, καὶ τάξιν μεσίτου λάβῃ." . Triplex antiquitatis ritus, interpreti non intellectus. Aes et libra in testamentis, Vindiciae, et Antestatio. Nam καρπισμοῦς ad uindicias adsertionemque refero: τὰς τῶν ὤτων ἐπιψαύσεις, aurium tactiones, ad Antestationem. Omnia enim haec ad familiae mutationem pertinent, quae per testamentum de qua Quinctilianus Declamat. CCCVII. "Non dixerim testamentum, cui libripens deest et familiae emptor, et cetera iuri necessaria " . Agellius et Iurisconsulti.
Controuersia Historica Mentio Moralia Politica Vocabulum
Quod sane ridiculum, ut principes iuuentutis sint, qui etiamnum in pueris. Natus autem Gaius anno urbis DCXXXIV. Sex Apuleio, P. Silio Coss. At Lucius biennio toto minor ex Dione LV. in actis eius anni. Princeps iuuentutis ( "πρόκριτον τῆς νεότητος" Zonaras hic reddidit) ab Augusto inualuit, ad futurum imperium titulus et omen. Sunt nummi cum inscriptione: "C. L. CAESARES. AVGVSTI. F. COS. DES. PRINC. IVVENT." adpositae effigies Caii Luciique cum clypeis et hastis. quae Tirocinii die equites dederant, honoris Augusti caussa. Dio: "καὶ αἱ πέλται τάτε δόρατα, ἅ παρὰ τῶν ἱππέων εἰς τοὺς ἐφήβους ἐσίοντες χρυσᾶ εἰλήφεσαν, εἰς τὸ βουλευτήριον ἁνετήθη." . Obserua Dionem aureas hastas dicere, quas lapis Ancyranus (magnae apud me fidei, ut quem uiuus conceperit Augustus ipse) argenteas. Verba sunt, uti ad me missa beneficio uiri illustris Augerii Busbequii: "EQVITES. AVTEM. ROMANI. VNIVERSI. PRINCIPEM. . . . . . . . . HASTIS. ARGENTEIS. DONATVM. APPELLAVERVNT." quam lacunam rite expleuerit: Principem iuvent. Caium.
Mentio Politica Vocabulum
Et vero perfecerat, Romae marmor, de Caio: "QVEM. POPVLVS. COS. CREAVIT. ANNOS. NATVM. XIIII." Ait annos natum quatuordecim: et addicit Dionis ratio, qui consulem facit designatum anno urbis DCCXLVIII. Tamen Augustus in iam dicto lapide, XV. illi annum circumdat, sed nempe quem ingressus erat et iam agebat. Verba sunt: "Honoris mei caussa Senatus populusque Romanus annum quintum et decimum * agentis Consulis designauit, ut eum magistratum inirent post quinquennium ex eo die quo deducti in forum " .
Politica
Gradus hic erat principis informandi, et ueluti designati atque electi : quod hodie in Imperatoribus, regis est Romanorum : in regno Galliae, Delphini ; in Hispaniae, Principis.
Mentio Opera Realia Politica Controuersia
Paucis, in Commentariis nostris de Magistratibus Francorum (cum Delphini meminimus) de hac re uerba fecimus, quam studiosorum causa pluribus explicatam uolumus. Caesares itaque dicebantur quasi Principum filii, et designati Augustae maiestatis haeredes, ut scribunt Dion Cassius, Nicaeus in Nerua, et Spartianus in Aelio Vero. Quanta fuerit ipsius Caesaris dignitas, explicat Iustinianus in Nouella constitut.30. his uerbis, τοῦ φιλτάτου Καίσαρος ἡμῖν ἐπωνύμου τοῦ δόντος αρχών αγαθών τῆς καθ' ἡμάς μοναρχίας, δἱο ἐν ἃπασιτῆς γῆς ἔθνεσι ὀνοματότατόν ἐπι τοῦ Καίσαρος ὄνομα, καὶ ὦσπερ ἡμεῖς ἀντ’ ἄλλου τινὸς τῶν τῆς βασιλείας συμβόλων σεμνυνόμεθα. Novellae Constitutiones Eiusdem quaenam partes fuerint, sic Herodianus describit, ubi Albinum ait a Seuero Caesarem designatum. Quare eum Caesarem designat, ipsius spem, et cupiditatem, imperii communione praeocupans, et ad eum mittit literas humanitatis plenas, obsecrans procurationem susciperet imperii, opus esse uiro forti et aetatis integrae, se iam aetatis ingrauescentis, et morbo articulari confectum : sibi quidem liberos esse, sed eius aetatis, qui fari non possint. Legat studiosus quisque diligentissime Commodi epistolam ad Albinum, quam Iulius Capitolinus historiae suae addidit, de Albino loquens, Herodianus quoq. lib.5. cum refert Alexianum ab Heliogabalo Caesarem declaratum, ait aliquo opus esse, qui res curaret humanas, et qui illi imperium ab omni cura uacans praestaret. Haec quidem de Caesare, qui Princeps quoq. iuuentutis dicebatur. Hoc uero auspicium erat futuris Imperatoribus. Suet. in Caligula cap.15. Patruum Claudium equitem Romanum ad id tempus collegam sibi in Consulatu assumpsit, Fratrem Tiberium die uirilis togae adoptauit, appellauitque Principem iuuentutis. De vita Caesarum Lampridius in Commodo, Cooptatus inter tres solos Principes iuuentutis, cum togam sumpsit. Historia Augusta Tacitus lib.12. sumpta uirili toga Neronem Principem iuuentutis appellatum Annalium refert. Toga uirilis sumebatur anno decimo septimo, et deponebatur praetexta, et bulla. hinc Anni Praetextae Plinio pro Annis pueritiae, et Aetas praetexta Gellio, et Mores praetextati.
Historica Politica
Obseruandum est in Antiquitatibus Romanis usos magistratus etiam in summa potestate, minus imperiosis nominibus, quo ab inuidia remotiores et tutiores essent: et quemque ab ea cui praecipue incumberet cura, appellationem habuisse. Eius rei euidens notatio est, in dictatore, censore, praetore, quaestore, et in ipso principe. Cum enim regimentis reipublicae ad unum translatis, legi princeps senatus a censoribus desiit, tum est uulgari principis nomine imperium singulare constitutum: etsi antea, qui primum caperet locum diceretur, ut et apud Valerium, "Metellus Pius princeps ciuitatis" , apud Ciceronem, "M. Aemilius princeps et senatus et ciuitatis" , apud Quinctilianum, "Domitius Aper princeps fori" , et "M. Tullius in republica princeps." Exinde quemadmodum Augustus in senatu, ciuitate, republica princeps, id sibi nomen tametsi minus imperio, satis speciosum ratus est, adoptatitios liberos, et Tiberium priuignum uoluit, ut Cornelius noster scribit, "principes iuuentutis" appellari: ut quanto ipse patribus caeteris emineret, tanto eius liberi caeteris adolescentibus antestarent. Eam ob rem apud Suetonium, Caligu. Capite decimoquinto C. Caesar Caligula eo nomine fratrem Tiberium auxit et infra lib. XII. Claudius Neroni eam appellationem permisit. Neque uero primum illa fuit ab Augusto excogitata appellatio, sed antea uulgaris erat, ut legas apud Liuium libro XXVI. "Hieronymum a principibus iuuentutis prope consilio publico interfectum" . Alii ad honorem publicum nomen id translatum putant a Troiae ludicro, ut is qui praeesset ex primariis iuuenibus, ductor turbae puerorum maiorum aut minorum principio iuuentus princeps dictus fuerit. Sic etiam alibi quam in urbe edito ludo, ut in Hispania princeps iuuentutis Lasio dici uidetur, ex huiusmodi spectatione, "Q. HERENNIO HETRVSCO MESSIO DECIO NOBILISS. CAES. PRINCIPI IVVENTVTIS VALENTVE TE VETERES" . Sed ideo de sententia non deiicior, qui non scriptorum duntaxat autoritatem, sed scripsi rationem expendo.
3Vt Agrippa uita concessit, Lucium Caesarem euntem ad Hispanienses exercitus, Gaium remeantem Armenia et uulnere inualidum mors fato propera uel nouercae Liuiae dolus abstulit, Drusoque pridem exstincto, Nero solus e priuignis erat, illuc cuncta uergere : filius, collega imperii, consors tribuniciae potestatis adsumitur omnesque per exercitus ostentatur, non obscuris, ut antea, matris artibus, sed palam hortatu.
Controuersia Historica
In Lycia mortuum eum uoluit Suetonius cum Velleio. Ille his uerbis: "Caium et Lucium in duodeuiginti mensium spatio amisit ambos: Caio in Lycia, Lucio Massiliae defunctis " . Iste his: "Deinde reluctatus inuitusque reuertens in Italiam, in urbe Lyciae, Limyram uocant, morbo obiit" . Etiam Florus: "Massiliae Lucius morbo soluitur: in Lycia Caius ex uulnere" . Fugerit ergo ratio memoriosum illum senem necesse est, qui in Syria tradidit defunctum. Dico Senecam patrem in controuersiis: "Itaque cum mortuo in Syria C. Caesare codicillo questus esset Augustus, quod in tam magno et recenti luctu suo caenasset " . Sed erit fortasse, qui culpam eam in exscriptorem conferet, rescriberetque, Lycia. Addi uelim Suetonii locum, Tib. cap. XV.: "Caio et Lucio intra triennium defunctis, adoptatur ab Augusto " . nec addi solum, sed et corrigi. Nam hoc de triennio, nonne nimis laxum? apparet e Velleio: "Caius, inquit, in urbe Lyciae morbo obiit, cum ante annum ferme L. Caesar Massiliae morbo decessisset " . En, dum taxat interuallum facit paullo plus anni. Et ipse Suetonius "Duodeuiginti modo menses " interponit, uerbis quae supra. Non ergo ambiges, quin scribend. intra biennium : si hunc putamus sensum. Nam in alium me duxit P. Iohannes Deckerius e societate Iesu, qui refert ad triennium Tiberiani reditus, et uult utrumq. periisse intra tres primos annos, ex quo ille Rhodo reuersus. Historia approbat.
Moralia Politica
Nata exitio reip. haec mulier, et suae domus. Sed bene quod Tacitus nusquam dissimulat fraudem eius et scelus. Plinius cautior, qui suspicionem hanc tangens, cauit sibi obscuritate sermonis: "Incusatae filiorum mortes, luctusque non tantum orbitate tristes" . Nec enim alio traxeris ea uerba, non me quidem interprete.
Historica Mentio Opera
Nempe ante annos circiter XII priusquam Caius moreretur. Quippe Drusus obiit ex lapsu equi, in Germania, anno urbis DCCXLV. ex Dione libro LV. initio: et Caius anno DCCLVI. Imposuerat mihi Dion olim, in cuius libro hiatus est, et anni aliquot omissi. atque ita narratur mors Caii, quasi biennio post illam Drusi. sed, ut dixi, defectio et hiatus est, atque anni plures medii desunt: quod in Notis ad Velleium obseruamus.
4Nam senem Augustum deuinxerat adeo uti nepotem unicum, Agrippam Postumum, in insulam Planasiam proiecerit, rudem sane bonarum artium et robore corporis stolide ferocem, nullius tamen flagitii compertum.
Historica Moralia
Atqui Siciliam uocat Scholiastes Iuuenalis uetus. "Agrippa, inquit, in Sicilia propter morum feritatem ad Augusto relegatus est " . Errat. nam de Planasia adfirmat cum nostro etiam Dio, et ait uicinam Corsicae esse, libro extremo LV. In qua narratiuncula quod legitur, "καὶ τὴν Ἰουλίαν ὡς μητρυίαν διέβαλλεν : et Iuliam ut nouercam aspernabatur " : meo iudicio τὴν Λιουίαν faciendum est. Non enim matrem suam Agrippa insectabatur ( et illa uero iam relegata aberat) sed Liuiam, ut probabile est, Augustae stirpi nunquam aequam.
Stylus
Imitatione Liuii, si forte, qui de T. Manlio: "Filium iuuenem, nullius probi compertum, extorrem urbe egit" .
Controuersia Lectio Vocabulum
Vere emendaui. Filii enim haeredesque, passim dicuntur subsidia et firmamenta regni. Tacitus V. Histor. "Non legiones, non classes, proinde firma imperii munimenta quam numerum liberorum" . Euripides: "φῦναι τυράννους παῖδας ἔρυμα δώμασι" Sic "Subsidia aulae" , Suetonio; "Adminicula Augusti" , Senecae: haeredes imperii dicuntur: et uere: Siculus ille momar (exprimit quod uerum est a me indignatio) cum sua coniectura, "sed qui pluribus morum uitiis insisteret" , abeat Morboniam.
Geographica Ego
Insula est Planasia maris Tyrrheni, siue inferi, Galli nostri mare massiliense uocant.
5At hercule Germanicum, Druso ortum, octo apud Rhenum legionibus imposuit adscirique per adoptionem a Tiberio iussit, quamquam esset in domo Tiberii filius iuuenis, sed quo pluribus munimentis insisteret.
6Bellum ea tempestate nullum nisi aduersus Germanos supererat, abolendae magis infamiae ob amissum cum Quintilio Varo exercitum quam cupidine proferendi imperii aut dignum ob praemium.
7Domi res tranquillae, eadem magistratuum uocabula ; iuniores post Actiacam uictoriam, etiam senes plerique inter bella ciuium nati ; quotus quisque reliquus, qui rem publicam uidisset ?
Politica Vocabulum
Sed non uis aut potestas. Caesar in se traxerat.
Lectio
Lego et iam

4

1Igitur, uerso ciuitatis statu, nihil usquam prisci et integri moris : omnes, exuta aequalitate, iussa principis aspectare, nulla in praesens formidine, dum Augustus aetate ualidus seque et domum et pacem sustentauit.
2Postquam prouecta iam senectus aegro et corpore fatigabatur aderatque finis et spes nouae, pauci bona libertatis in cassum disserere, plures bellum pauescere, alii cupere. Pars multo maxima imminentes dominos uariis rumoribus differebant :
Lectio
Velim traiici, et aegro corpore .
Politica
Notabis ingenium plebis, "----- cui mos humili laesisse uenenoSumma, nec impositos, umquam ceruice uolentiFerre duces" .
Lectio
Cum saepe in ueteribus libris erratum hoc animaduerterim, "et", pro "etiam": legendum hic puto "aegro etiam corpore fatigabatur".
3trucem Agrippam et ignominia accensum, non aetate neque rerum experientia tantae moli parem ; Tiberium Neronem maturum annis, spectatum bello, sed uetere atque insita Claudiae familiae superbia ; multaque indicia saeuitiae, quamquam premantur, erumpere.
4Hunc et prima ab infantia eductum in domo regnatrice ; congestos iuueni consulatus, triumphos ; ne iis quidem annis quibus Rhodi specie secessus exulem egerit aliquid quam iram et simulationem et secretas libidines meditatum.
Controuersia Lectio Mentio
Ita principem agere, et Agere se paullo minus quam priuatum, in Suetonio aliisque lego. Et in nostro lib. III. Histor. "Quanto ferocius paullo ante se egerint, tanto cupidius uoluptates hausisse" . M. Antonio tamen Mureto, cuius scripta Venus inhabitat pariter cum Musis, leg. uidetur, exul egerit .
Stylus Lectio Controuersia
Ita est in omnibus uulgatis libris, et in codice item, quem habeo domi scriptum manu accurati uiri locundi Veronensis. Illud autem, exulem egerat. Licet non ita usitatum sit, Latine tamen dici, exemplis aliorum scriptorum confirmari potest. Vt non necesse sit, exulem, in, exul mutare, nec aliquid, in, aliud. Cum praesertim constet Tacitum ab usitatis loquendi formulis plerumque discessisse, secutum Sallustii scripta, qui et ipse M. Catonis antiqua uerba, et phrases paene iam exoletas in plerisque imitatus est.
5Accedere matrem muliebri impotentia : seruiendum feminae duobusque insuper adulescentibus qui rem publicam interim premant quandoque distrahant.
Controuersia Lectio
Dixi corruptum olim locum mutilumque. Redeo in uiam admonitu amici qui explicat: Drusus et Germanicus nunc quidem coniuncti prement rempub. at olim orto, fors fuit, discidio, eamdem distrahent per bellum civile dissipabuntque. Consule Muretum lib. XI. cap. I.

5

1Haec atque talia agitantibus grauescere ualitudo Augusti et quidam scelus uxoris suspectabant. Quippe rumor incesserat paucos ante menses Augustum, electis consciis et comite uno Fabio Maximo, Planasiam uectum ad uisendum Agrippam ; multas illic utrimque lacrimas et signa caritatis spemque ex eo fore ut iuuenis penatibus aui redderetur.
Mentio Moralia Politica
Haec est tertia uenerariae huius palma, et iure lemniscata. Tangit uero suspicionem illam de ficubus, quae nota ex Dione.
2Quod Maximum uxori Marciae aperuisse, illam Liuiae. Gnarum id Caesari ; neque multo post exstincto Maximo, dubium an quaesita morte, auditos in funere eius Marciae gemitus semet incusantis quod causa exitii marito fuisset.
Historica Politica
Habes eleganter historiam totam in Plutarchi περὶ ἀδολεσχίας. quem locum pretium puto ut conuertam paene uerbatim. "Fuluius uero Caesaris Augusti amicus, cum iam senem eum saepius querentem audiret de solitudine suae domus: quodque duobus nepotibus fato functis, Postumo, qui solus reliquus, ex calumnia nescio qua exsulante, cogeretur uxoris suae filium ad successionem imperii uocare, quamquam miserans et consilium captans reuocandi ab exsilio nepotis: cum, inquam, haec audiret Fuluius, enuntiauit suae uxori, illa Liuiae. Liuia autem acerbe cum Caesare egit, cur, quoniam iampridem id decreuisset, non accerseret nepotem, sed se odio inuidiaeque successoris obiiceret? Venientem igitur, de more, mane Fuluium et solitum illud dicentem Aue, Caesar resalutauit, * Vale, inquit, Fului. Atque ille id intellegens, domum se illico subduxit, et uocata uxore: Resciuit, inquit, Caesar, non siluisse me arcana. ideo mori mihi decretum est. Vxor autem: Iure, ait, quoniam tamdiu mecum habitans uiuensque nec noueris nec caueris intemperantiam meae linguae. Sed praecedam tamen ego. et accepto gladio, seipsa uiro coram interemit " . Haec Plutarchus: nec nec alibi tam liquide narrata res. Hoc tantum male, quod "φούλϐιον" ubique uocat, qui Fabius est. Fabius ille Maximus, qui consul fuit anno urbis DCCXL. Item quod Martiam interfectam uult ante maritum. cum noster clare uixisse eam dicat, et auditos gemitus eius in funere mariti. Atq. haec homini uera caussa mortis: ne innocuum poëtam oneremus, aut potius ipse se. de Ponto, "Occidis ante preces, caussamque ego Maxime mortis,Nec fueram tanti, me reor esse tuae." Est enim hic Maximus, quem Naso coluit, et ad quem Elegia non una. Sed et uxor Nasonis, propinqua Maximi seu coniugis eius Martiae, ex his uersibus: "Ille ego, de uestra cui data nupta domo est.Hanc probat, et primis dilectam semper ab annis Est inter comites Martia censa suas." Est censa, pro censuit, satis noue, imo antique. sic Adsectatus est regnum, pro Adsectauit: "spectatus est suem" , in Varrone lego: retineoque: "Communicati sunt" , pro communicauerunt, in Livio, "Peragratus est regionem" , in Velleio et plura. Tangit hanc de Fabio tragoediam etiam Plinius: "Iuxta haec abdicatio Postumi Agrippae post adoptionem: desiderium post relegationem. inde suspicio in Fabium, arcanorumque proditiones" .
Lectio Mentio
Pridem emendaui firmauique Gnarum id Caesari. Gaii Naui persona est in hoc actu. sic lib. V. " Gnarum id Caesari. eoque dubitauit de tradenda repub" . Alibi: "Gnarum id duci. incessitque itineri et proelio " . Sed ecce hanc mihi quasi desponsam coniecturam, est qui sine ullo deuortio uelit abducere. Ego uero non dimitto. " Nec enim soli Atridae uxores suas amant" , ait ille.
Moralia Vocabulum
Illata, et uiolenta, machinatione Augusti.
Lectio
Id, superfluum arbitror.
3Vtcumque se ea res habuit, uixdum ingressus Illyricum, Tiberius properis matris litteris accitur ; neque satis compertum est spirantem adhuc Augustum apud urbem Nolam an exanimem reppererit.
4Acribus namque custodiis domum et uias saepserat Liuia, laetique interdum nuntii uulgabantur, donec, prouisis quae tempus monebat, simul excessisse Augustum et rerum potiri Neronem fama eadem tulit.

6

1Primum facinus noui principatus fuit Postumi Agrippae caedes, quem ignarum inermumque quamuis firmatus animo centurio aegre confecit. Nihil de ea re Tiberius apud senatum disseruit : patris iussa simulabat, quibus praescripsisset tribuno custodiae adposito ne cunctaretur Agrippam morte adficere quandoque ipse supremum diem expleuisset.
Historica
A Tribuno interfectum Suetonius uoluit: " Hunc, ait, Tribunus custos adpositus occidit, lectis codicillis quibus id facere iubebatur " . sed Dio pariter ut noster, a centurione: "ὁ ἑκατόνταρχος ὁ τὴν φρουρὰν αὐτοῦ ἔχων καινοτομοῦντα τι ἀπέσφαξεν : Centurio qui custodiam eius habebat, res nouas molientem, interfecit" . Credo uerum esse ut a centurione occisus sit, at iussu Tribuni.
2Multa sine dubio saeuaque Augustus de moribus adulescentis questus, ut exilium eius senatus consulto sanciretur perfecerat ; ceterum in nullius umquam suorum necem durauit, neque mortem nepoti pro securitate priuigni inlatam credibile erat. Propius uero Tiberium ac Liuiam, illum metu, hanc nouercalibus odiis, suspecti et inuisi iuuenis caedem festinauisse.
Vocabulum
Abiit in prouerbium, Nouercale odium, et pro insigni malo nouerca; sic scriptum : "Dies quandoque parens quandoque nouerca." Et Menander in sententiis Comicis Graecorum capite 24. " δεινότερον ἂλλοδὲν μητρείς κακὸν hoc est, nullum maius malum nouerca. " Charondas Sibaritis tulit legem, "ut qui liberis superinduxisset nouercam, consilio senatus, et patriae submoueretur : numquam ab eo existimans patriam recta ac salubria consilia sperare posse, qui liberis propriis male consuluisset "   : quod scripsit Diodorus Siculus libro 12. Bibliot. Glossa in § socrum, de Nupt. tradit Nouercam dici, quasi noua arca, rectius tamen alii, quasi "νέα ἀρχὴ"  , id est, noua princeps . statim enim atque in domum mariti traducitur, omnia sibi arrogare nititur. et saepe nouercalibus delinimentis infatuati mariti coguntur iudicium ferre contra proprium sanguinem, et filios exhaeredare, ex l. 4 de inofficioso testamento in P. Sic Euripides in Alcestide scribit : "ἐχθρὰ γὰρ ὑπιοῦσα μητρήα τέκνοις τοῖς πρόσθ΄ ἐχίδνης οὐδὲν ἠπιωτέρα, hoc est : Inimica est enim subiens nouerca prioribus liberis, uipera nihilo mitior." hinc scriptores semper nouercae uoci impiam, crudelem, iniustam, saeuam et huiusmodi adiiciunt. Virg. in Bucol. "Est mihi namque domi pater, est iniusta nouerca" . Cestius Pius apud Senecam lib.4. Controuersiarum ait: "Sed adhuc crudelis et pertinax nouerca post omnia deuicta, nihilominus saeuit " . Et Ouidius in Epist. Medeae ad Iasonem. "Saeuiet in partus dira nouerca meos." Et Claudianus de raptu Proserpinae : "In dirae subito mores transisse nouercae." Virgilius iterum 2. Georg. "Pocula si quando saeuae infecere nouercae." Ouidius rursus 2. Tristium : "Nam quid in Hippolyto, nisi saeuae flamma nouercae?" Et Seneca in Tragoed. Octauia: "Tulimus saeuae iussa nouercae,Hostilem animum, uultusque truces." Et iterum: "Saeua cui lacrymas dedit etiam nouerca." Itemque in Hippolyto : "Vicit saeuas cura nouercas." Et rursum : "Audite Athenae, tuque funesta pater-Peior nouerca." Et Statius lib.2. Syl. "-Cui sibila serpensponeret, et saeuae uellent seruire nouercae." Valerius Flaccus lib.I. Argon. "-Heu saeuae nequicquam erepta nouercae" Et iterum : "-Heu saeuae formido nota nouercae." Ovidius lib. Metamorph. "Lurida terribiles miscent aconita nouercae." Et lib.9. Metamorphos. "Mors mihi munus erit, decet haec dare dona nouercam." Horatius lib. Epod. Ode 5. "Quod ut nouerca me intueris." Iure Itaque Tacitus odia Vatiniana, quibus Liuia Drusum prosequebatur, nouercalia appellauit. Et paulo infra inquit : "Nouercalibus Liuiae in Agrippinam stimulis." Et rursus : "Liuia grauis domui Caesarum nouerca" . Et " manus auidae nouercales."
3Nuntianti centurioni, ut mos militiae, factum esse quod imperasset, neque imperasse sese et rationem facti reddendam apud senatum respondit. Quod postquam Sallustius Crispus, particeps secretorum, (is ad tribunum miserat codicillos) comperit, metuens ne reus subderetur, iuxta periculoso ficta seu uera promeret, monuit Liuiam ne arcana domus, ne consilia amicorum, ministeria militum uulgarentur, neue Tiberius uim principatus resolueret cuncta ad senatum uocando : eam condicionem esse imperandi, ut non aliter ratio constet quam si uni reddatur.
Historica
Sollennia militiae uerba, Factum quod imperasti. Suetonius: "Renuntianti Tribuno factum esse quod imperasset" . Et in Claudio: "De nece Consularis uiri renuntiante centurione factum esse quod imperasset" .
Historica Mentio
Est ille, cuius uitam mortemque infra memorat lib. III. Sallustii historiarum regis ex sorore nepos. Nominat eum Seneca inter intimos Augusti, lib. I. de Clementia: "Ignouit abauus tuus uictis. Nam si non ignouisset, quib. imperasset? Sallustium, et Cocceios, et Duillios, et totam cohortem interioris admissionis ex aduersariorum castris conscripsit " . Sed cedo, quis in Seneca Duillius? Falsus. scribendumque, Deillios, siue Dellios . Deillius a Seneca patre dicitur, in Suasoria: "Bellissimam tamen rem Deillius dixit, quem Messalla Coruinus desertorem bellorum ciuilium vocat: quia a Dolabella ad Cassium, a Cassio deinde transiuit ad Antonium, nouissime ab Antonio transfugit ad Caesarem. Hic est Deillius cuius epistolae lasciuae ad Cleopatram feruntur" . Graecis tamen est Dellius, Plutarcho Dionique. Item Horatio, inscriptione Odes tertiae libro II. Vbi temere interpretes Gellium sufficiunt. Plutarchus cum historias quoque scripsisse ostendit: "πολλοὺς inquit, καὶ τῶν ἄλλων φίλων οἱ Κλεοπαίτρας κόλακες, ἐξέβαλον, τὰς παροινίας καὶ βωμολοχίας οὐχ ὑπομένοντας, ὧν καὶ Μάρκος ἦν Σίλανος, καὶ Δέλλιος ὁ ἱστορικός : Multos et alios Antonii amicos Cleopatrae asseclae et adulatores exegerunt, quod petulantia ista et scurrilia non ferrent: inter quos fuit M. Silanus, et Dellius historicus " . Eadem Dio, quinquagesimo libro. Ad Sallustium autem istum facit, quod Plinius lib. XXXIV. "Metallum quoddam Sallustianum appellatum, scribit, ab amico diui Augusti " .
Historica
Ita enim receptum, quo magis cautum militibus esset, caedem mandari per libellum. Scilicet ne Imperator auctoritatem posset defugere. Pulchre Herodianus lib. III. de Saturnino et Plautiano: "ὁ δὲ Σατουρνῖνος γραμματεῖον ἤτησε τοῦ φόνου φέρον τὰς ἐντολάς. ἔθος γάρ τοῦτο τυραννικὸν, εἴτινα ἐκπέμποιεν ἐπὶ φόνον ἄκριτον, ἐντέλλεσθαι τοῦτο δὶα γραμμάτων, ἵνα μὴ γιγνόμενον ἦ ἀρατασήμαντον. At Saturninus codicillos, siue libellum petiit, qui caedis mandata haberet. Mos enim ille regius, ut cum mittunt ad caedem alicuius, sine sententia aut iudicio, patrandam; tunc id per scriptum iubeant, ne cum factum fuerit, sine tessera aut nota sit" . Ad quem usum Duplices adhibitos, alibi lectum.
Historica
Ficta, si a Tiberio crimen amoliretur; ne ipse eius damnaretur a Senatu. Vera, si Tiberium auctorem ederet, ab eo puniendus aut tollendus.
Mentio Vocabulum
Scitum dictum, nec quidquam mutemus. A mensulariis dictum est, quibus constant rationes cum pares sunt. Plin. lib. I. epist. "Mirum est quam singulis diebus in urbe ratio aut constet, aut constare uideatur, cunctisque non constet" . Idem Panegyrico: "Augeo principis munus, cum ostendo liberalitati eius inesse rationem. Ambitio enim, et iactantia, et effusio, et quiduis potius quam liberalitas est, cui ratio non constat " . Vsi et auctores prisci iuris L. I. De obseq. parent. l. paenult. De re militari. Adde Valentis dictum apud Spartianum: "Non sibi apud deos inferos constare rationem, quod quamuis hostem suum, Pisonem tamen iussisset occidi, uirum cuius similem Rom. resp. non haberet" .
Lectio
Malim, reddatur.
Sensus
Sensus est cum aeque esset periculosum, seu uerum dicere, seu fingere falsa.
Sensus Politica
Hoc est, ne palam inuulgarentur, quae domi secreto tractabantur ; quid, et a quibus consuleretur principi ; cur aliquid fieret ministerio militum.
Sensus Politica
Ratio scilicet imperandi.
Politica Lectio
Ratio constat, si equitatis effigiem ostendit: quo sensu Caecilius Minutio libro I. Epist. in princ. "Mirum est quam singulis in urberatio aut constet, constare uideatur pluribus, cunctisque non constet" , et Traiano epistola x. " Obsequio meo opto, ut existimes constare rationem." Item eodem Papinianus XIX. Responsorum: "si ratio constiterit, neque desertorem fuisse apparuerit." D. de re militar. Quare sic Cornelius scriptum intellexisse videtur. Principatus ea conditio est, ut sit pluribus arcana patefiant, ratione legitima omnia minus geri credantur. Esset tamen in planiore loco sensus autoris, si quis uti tentaui, legeret, ut non aliter rata constet, id est subsistat imperandi conditio quam si uni reddatur, et mortuo Augusto, ad Tiberium perueniat.

7

1At Romae ruere in seruitium consules, patres, eques. Quanto quis inlustrior, tanto magis falsi ac festinantes, uultuque composito, ne laeti excessu principis neu tristiores primordio, lacrimas, gaudium, questus, adulationem miscebant.
Controuersia Lectio
Acute Muretus: "lacrimas gaudio, questus adulatione miscebant" . Placet rei hominisque caussa.
Lectio
Forte corrigendum erit, tristiores. Vel sit numerus pro numero, quod amicum est huic scriptori.
Lectio
Hic non erat opus asterisco. Nam quod sequitur, neu tristior primordio, refertur ad illud quod praecessit, eques, et subauditur, quisnam esset.
Lectio Sensus
Malim tristiores, ut sit sensus : ne laeti morte Augusti, neue tristiores ingresso Tiberio ad principatum, partim illachrymabantur, partim gaudebant, etc.
Lectio
malim tristiores. Aemi.
Stylus
Vt omnes pluraliter nominarentur, uideretur etiam legendum, Equites. Obseruaui tamen, frequentem apud Tacitum esse huius uocis usum in singulari numero. Sic infra: ""non senatus modo et eques: item et sacerdotes, et senatus, et eques."
2Sex. Pompeius et Sex. Appuleius consules primi in uerba Tiberii Caesaris iurauere, apudque eos Seius Strabo et C. Turranius, ille praetoriarum cohortium praefectus, hic annonae ; mox senatus milesque et populus.
Historica Mentio Politica
Et quidem primus in eo munere, ab Augusto. Nam Augustus acceptam a populo Praefecturam, nisi fallor, tenuit dum uixit: aut certe paullo ante mortem substituit sibi Turranium istum. Adsero id ex Cornelii nostri uerbis Annalium XI. "Tum potissimum amicorum uocat, primumque rei frumentariae Praefectum Turranium" : nisi tamen aliter accipis, ut in loco uidebo. Turranii etiam mentio Senecae, ad Paulinum cap. extremo: nescio an huius, quia procurationem illi tribuit, non praefecturam. Nominat et Ouidius in poëtarum albo: "Musaque Turrani tragicis subnixa cothurnis." et in doctorum, Plinii index. Sed quaeras. cum praef. praetorio et Annonae in uerba Tiberii iurarint, cur omissus praefectus urbis? cuius auctoritas non minor, (maior imo illo Annonario) et cui proprius in urbe miles. Credo equidem omissus, quia nemo fuit. Taurus Statilius defunctus erat, cui Piso suffectus post aliquot annos a Tiberio, uti doceo clare lib. VI.
3Nam Tiberius cuncta per consules incipiebat, tamquam uetere re publica et ambiguus imperandi. Ne edictum quidem, quo patres in curiam uocabat, nisi tribuniciae potestatis praescriptione posuit, sub Augusto acceptae.
Politica
Quamobrem omnes apud consules iurauere in uerba Tiberii.
Politica
Nomine tituloue.
Sensus Politica
Nulla sui principatus praescriptione, nullo praepositio imperii titulo, quae dictaret, scriberetur Tiberius, a consulum nomine incipiebat. Quod in ueteri republica solemne, in noua ex more maiorum seruatum est, et eius adhuc uestigia licet cernere ex edicto Praetoris de edendo. D. et ex Paullo de adulteriis libro III. D. de accusationibus.
Politica Mentio
Consulum ius uocandi Senatum fuisse elicimus ex Liuio libro 23. scribente : "Consules edixerunt, quoties Senatum uocassent, uti Senatores, quibusque in Senatu dicere sententiam liceret, ad portam Capenam conuenirent." Clarius Dionysius Halicarnassaeus lib.10. Quamobrem dubium uidetur Taciti dictum, quum ait, Tiberium qui "cuncta per Consules incipiebat" , Senatum conuocasse Tribunitiae potestatis praescriptione. Cui difficultati obuiam ire possum ex Gellii sententia lib.14.c.7. ubi habet, ex Varronis sententia, " ius uocandi Senatum fuisse non solum penes Consules, sed et Dictatorem, Praetores, Tribunos plebis, Interregem, Praefectum Vrbis, Tribunos militares, qui pro Consulibus fuissent Decemuirosque qui Consulare imperium habebant. Item et Triumuiros Reipub. constituendae causa creatos." De uocatione Senatus a Praetoribus facta plura habemus apud Liuium exempla, praesertim absentibus Consulibus, uti lib. 8 post principium, et lib. 10 ubi de Sempronio Praetore creato loquitur, et libro 32. ubi de Senatu a Praetoribus post Cannensem cladem uocato. Et iterum libro 3. ubi de Senatu uocato a M. Aemilio Praetore, et lib. 42. ubi de L. Cor. Lentulo Praetore : et lib. 40 ubi de M. Iunio prima luce, Catone authore, Senatum uocante, et lib. 8 ubi de Seruio Sulpicio, et li.5 ad finem, et lib.31. Quod pariter habemus ex Tacito lib. Hist.1. ubi Praetor Vrbanus, quem non nominat, "Senatum uocauit." De Vrbis Praefecto, erat authoritas Liuii lib. 31. ubi inquit, " Senatum absentibus Consulibus conuocatum fuisse a V. Fabio Praefecto Vrbis" . Sed quod magis ad praesentem rem facit, quod scil. a Tribunis plebis conuocaretur Senatus, multae extant authoritates: praesertim Cic. lib. Epist. famil.10. Epist. 27. ubi inquit: "Nam quum Senatum ad 13.Kal. Ian. Tribuni plebis uocassent, deque alia re referrent totam Rempub. sum complexus, egique acerrime" Ex Lib.I. Epist.6 "Quum Tribuni plebis edixissent Senatus adesset ad 14.Kal.Ian. haberentque in animo de praesidio Consulum designatorum referre." Ex his itaque satis patere puto, non solum Consules, sed et Tribunos, ut alios omittam, Senatum conuocasse quod sicuti primis temporibus Reipub. frequens Consulum munus fuit, rarum uero Tribunorum plebis, ita posterioribus, quibus imperantes Tribuniciam potestatem sibi adiunxerant, eadem Senatum conuocare non infrequens. De qua re libet Dionysii Halic. libro 10. uerba subscribere. "Antea (inquit) tantum in concionibus regnabant Tribuni, Senatum uocare, aut sententiam dicere eis non licuit sed Consulum is honos fuit. Huius anni Tribuni primi Senatum conuocare ausi sunt, authore Icilio, qui eius collegii Princeps erat, uir industrius et pollens Rom. facundia."
4Verba edicti fuere pauca et sensu permodesto : de honoribus parentis consulturum, neque abscedere a corpore, idque unum ex publicis muneribus usurpare.
Controuersia Historica
Non reip. corpore, ne inducat te Maurus ; sed Augusti. Datum enim honori defuncti Augusti a Tiberio, quod ab eo olim Druso. Lib. III. "Ipsum quippe Augustum asperrimo hiemis Ticinum usque progressum, neque abscedetem a corpore urbem simul intrauisse" . Sed cur id e publicis muneribus? Visum ita Tiberio loqui, ad honorem Augusti. quasi magistratuum praecipue esset, et eorum qui reip. primi, curare funus sermonis illius, et uiri supra uiros.
Sensus Politica
Corpus Augusti assiduum comitem Tiberium habuit, qui cum illud attigisset (salua autem religione cadauer tangi non potuit) impune id ei fui. Sed ab eo corpore parentis sui non abscedere Tiberium, non habuit in animo Tacitus, potius hoc uoluit dicere: Tiberium iure Trib. pot. coacto senatu inchoataq. allocutione de Repub. se membrum corporis Senatorum, et unum ex eo ordine agnouisse, uti quoque postea Claudius Iulianus A. se senatoribus annumerari non dedignatus est I. De exhibendis reis, Cod. Theod.8. de dignitatibus C. Iustin. Interea solo iure Tribunitio usus Tiberius, Senatui ac magistratibus et maiestatem pristinam et potestatem uideri uoluit conseruare, uti legas apud Suetonium Tib. capite 30. Hic uero non corpus, quod uno spiritu continetur, et Graecis est GREC, sed pro illo accipit Cornelius, quod ex distantibus constat, ut infra, unum esse Reip. corpus. Qua de re ex Pomponio. XXX.D. de usurpatio.
5Sed, defuncto Augusto, signum praetoriis cohortibus ut imperator dederat ; excubiae, arma, cetera aulae ; miles in forum, miles in curiam comitabatur. Litteras ad exercitus tamquam adepto principatu misit, nusquam cunctabundus nisi cum in senatu loqueretur.
Historica
Praecipua haec signa tunc Principis. Noster de Muciano: Nec deerat ipse stipatus armatis, "apparatu, incessu, excubiis, uim Principis amplecti, nomen remittere" .
Historica Mentio Opera Vocabulum
Quae haec cetera? puto lictores, fasces laureati, et siquid praetera tunc receptum principi distinguendo. Neque enim adhuc illa Principatus insignia, Ignis, Diadema, Purpura: quae reperta sequenti aeuo, et ad exemplum regum. Vide Excurs. in littera A.
Sensus
Vocale exaudiendum est quod in uigiliis uoce humana pronunciatur, neque scribitur Vegetio lib. III. c. v. et more militiae petenti tribuno dari solitum fuit. Idem Cornelius infra lib. XIII.
Militaria
Sup. erant : scilicet, ex institutione Augusti, militibus in custodiam Imperatoris adlectis. Indeque mos dictus fuit, cohortem excubiis adesse pro foribus Palatii principis, teste eodem infra lib. XII. extremo.
6Causa praecipua ex formidine, ne Germanicus, in cuius manu tot legiones, immensa sociorum auxilia, mirus apud populum fauor, habere imperium quam exspectare mallet.
Historica
Cunctandi nempe caussa, formido ex Germanico: ne si ille tantis uiribus et gratia imperium uellet, ipse turpiter abiiceretur. Melius ergo censebat non agnoscere, donec nosset eius mentem.
Historica
Octo ad Rhenum, in ripa Gallica: praecipuum, uno loco imperii robur. Atque eae cum suis auxiliis et equitatu, facile ad C. M. militum accedebant.
7Dabat et famae, ut uocatus electusque potius a re publica uideretur quam per uxorium ambitum et senili adoptione inrepsisse. Postea cognitum est ad introspiciendas etiam procerum uoluntates inductam dubitationem : nam uerba, uultus in crimen detorquens recondebat.
Historica
Matris Liuiae, quae a marito id exambierat.
Sensus
Volebat etiam ut crederetur.
Moralia Sensus
Verba cuiusque uultumque notabat : eaque in id accipiens, ut mali in se esse animi signa crederet ; reponebat animo ; deprompturus ex occasionibus.

8

1Nihil primo senatus die agi passus nisi de supremis Augusti, cuius testamentum, inlatum per uirgines Vestae, Tiberium et Liuiam heredes habuit ; Liuia in familiam Iuliam nomenque Augustum adsumebatur ; in spem secundam nepotes pronepotesque, tertio gradu primores ciuitatis scripserat, plerosque inuisos sibi, sed iactantia gloriaque ad posteros.
Historica Mentio Religio
More scilicet Romano qui pactiones, foedera, testamenta, pecunias etiam deponebant in templis: et saepissime in isto Vestae, quod religione primum. Dio XLVIII. de pace inter Triumuiros et Sextum inita: "ταῦτα οὐν συνθέμενοι, καὶ συγγραψάμενοι, τὰ τε γραμματεῖα ταῖς ἱερείαις ταῖς ἀειπαρθένοις παρακατέθεντο: Haec ita pacti, et scriptis consignantes, tabellas apud Vestales deposuerunt " . Eadem in re Appianus: "καὶ ταῦτα συνεγράψαντο, ἐσημίναντο καὶ ταῖς ἱεραῖς παρθένοις, φυλάσσειν ἔπεμψαν ἐς ῥώμην" Sed et Iulianum testamentum uirgini Maximae traditum, Suetonius ait: M.Antonii, depositum apud Vestales, Plutarchus. Et generatim de templis, Vlpianus: "Si custodiam testamenti aedituus suscepit" . Dixi et pecunias in templis deponi solere, quod uerum adeo, ut quidam omnes fortunas in iis haberent, quasi custodia certa. Herodianus lib. I de templo Pacis, quod exustum sub Commodo: "πλουσιώτατον δὲ ἦν πάντων ἱερῶν, δι'ἀσφάλειαν. ἕκαστος δὲ ἅ εἶχεν, ἐκεῖσε ἐθησαυρίζετο. ἀλλὰ τὸ πῦρ ἐκ τῆς νυκτὁς πολλοὺς ἐκ πλουσίων πένητας ἐποίησεν." . Nec mirum, quia milite haec templa custodiebantur. Tertullianus de Corona, ubi non uult Christianum militem scribi: "Et excubabit pro templis, quibus renunciabit? et caenabit illic, ubi Apostolo non placet? et quos interdiu exorcismis fugauit, noctibus defensabit, incumbens et requiescens super luncho quo perfossum est latus Christi? " Et in Apologetico: "Aedes suas dii tuerentur et imagines; quae, ut opinor, Caesarum milites excubiis salua praestant " . Ideo Iuuenalis Castora uigilem dixit: "---- et ad uigilem ponendi Castora nummi. "
Historica Mentio Moralia
Ideo in nummis et lapidibus exhinc fere Iulia scripta aut sculpta, non Liuia: quod item in Notis ad Valerium obseruamus. sed nomen Augustae an recepit? Negat ecce Suetonius Claudio, cap. XI. "Auiae Liuiae diuinos honores, et Circensi pompa currum elephantorum Augustaeo similem decernendum curauit. Patri Circenses annuos natali die matri carpentum quod per circum duceretur, et cognomen Augustae ab auia recusatum " . Dicit ab Auia id recusatum: quae non alia quam Liuia est. Mirum. Liuiam enim Augustam faciunt scribuntque alii omnes. et hercle si ambitionem feminae noui, non recusauit. Tacitus lib. IIII. "Decretum quotiens Augusta theatrum introisset" . Alibi "Augustae ualetudo atrox" . Et: "Iulia Augusta mortem obiit" . Plinius: "Liuia Drusilla, quae postea Augustae matrimonii nomen accepit" . Idem lapides sexcenti testantur et nummi. Quid ergo Suetonio uisum dissentire? Non ipsi quidem, sed librario qui peruertit. Liquet enim nobis corruptum locum, scribendumque ab uiua recusatum : uel, ab ea uiua . Ad matrem Antoniam haec referuntur, non ad Auiam: uti docet uel ἀκολουθία sermonis. Quae uiua donata Augustae nomine a Caligula ( "ταύτην τε γὰρ Ἀυγούσταν εὐθὺς καὶ ἱέρειαν τοῦ Ἀυγούστου ἀπόδειξε" , ait Dio) id sprevit: et mortua nunc per Claudium recepit. Itaque in lapidibus Claudiani aeui: "ANTONIAI AVG. DRVSI" sculptum hodieq. Hoc uerum. at interpretes in Suetoniano loco quam natant? qui licet ad portum se recipiant, me duce.
Moralia Politica
Quare iactantia ? quasi sine affectu scilicet, optimos utilissimosque patriae legisset.
Historica
Si aliquis olim quem testamento haeredem scripsisset, eumque iussisset ferre nomen suum, uidebatur adoptasse. Veluti Iulius Caesar scripsit haeredem ex dodrante Octauium, eumque in familiam, nomenque adoptauit De vita Caesarum, ut scribit Suetonius. At ipse Octauius Tiberium ex parte dimidia, et sextante, Liuiam ex parte tertia haeredes instituit, et nomen suum ferre iussit. Quod in Iulio dixit, In familiam, et nomen adoptareDe vita Caesarum, id in Augusto, Ferre nomenDe vita Caesarum dixit Suetonius. Idem in Tiberio, A M. Gallio senatore adoptat haereditate adita mox nomine abstinuit, quod Gallius aduersarum ab Augusto partium fuerat. De vita Caesarum. Tacit.lib.3. Crispum Equestri ortum loco C. Sallustius rerum Romanarum florentissimus author sororis nepotem in nomen adsciuit.Annalium
Realia Historica
Nam Augustus testamentum apud sex uirgines Vestales deposuerat, et totidem erant. Apud eas enim testamenta, et si quid secretioris consilii erat, deponi solebat, ut in fideli custodia esset.
Lectio Historica Politica
Mirum qua confidentia Augustus cognomen amplissimum a Senatu sibi honoris causa datum, testamento suo tam Tiberio, quam Liuiae conmunicarit. Fuit potius honorificum nomen Senatui reddendum, qui ex arbitrio principi bene merenti conferret, uti in creando principe postea solemne fuit. Tiberius tamen de quo Tacitus noster reticuit, sicut olim M. Galii Senatoris testamento adoptatus, eius ferre nomen, adita haereditate recusarat, ita relicta Augusti testamento cepit in urbe nomine haereditario abstinuit. Liuia heres ex parte uiri testamento et admirabili etiam praeter naturam adoptione Augusti Velleio teste, filia facta, in nomen Iuliae accisci iure potuit : in nomen Augustae non debuit : quod a Senatu datum secutis seculis, ut Faustinae, legitur. Sed cum solutus legib. Augustus esset, id supremum uoluit, quod passim deinde principes acceperunt. Vnde Cornelius ait infra lib. XII. "Augetur Agrippina cognomento Augustae. lib. XV. Nero natam sibi ex Poppaea filiam appellauit Augustam, dato et Poppaea eodem cognomento." Hist. II. Vitell. Matrem complexus, "Augustae nomine honorauit." Igitur qua haeres scripta Liuia, nomen Iuliae Augustae cepit : et id est apud eundem li.III. extr. Lib. V. initio. Patercul. Lib. II. poster. Et Dion, LVI. exer. Plinius tamen qua uxor Augusti, fuit, ita dictam sentire uidetur. Lib. XV. C. XXX. ubi de Liuia Caesari pacta sic habet, " Liuia Drusilla, quae postea Augusta, matrimonii nomen accepit " . Equidem a tot autoribus ne dissentiat solus Plinius, pro matrimonii legere, mariti melius censeo et tutius : nisi placeat interpretari matrimonii nomen accepit, nomen quod dum uiueret mariti fuerit, illo defuncto accepit. Sed memores professionis, ad Tacitum regrediamur.
2Legata non ultra ciuilem modum, nisi quod populo et plebi quadringenties tricies quinquies, praetoriarum cohortium militibus singula nummum milia, <urbanis quingenos>, legionariis aut cohortibus ciuium Romanorum trecenos nummos uiritim dedit.
Controuersia Historica
Id est, nihil praecipuum nouumque in legatis, nihil regium, aut praeter ciuium modum moremque. Nam de Falcidiae modo accipere, (ignoscent uiri magni) pravum acumen est.
Controuersia Lectio
Video placere uiro docto, emendari e Suetonio: "populo et plebi CCCC. tribubus XXXV " . Vt intelligamus, ait, praeter quadrigenties legatum populo, etiam in singulas tribus centena millia relicta esse. Haereo: et e uulgatis Taciti uerbis eruo bonum sane sensum. Coniunctim scilicet extulit noster, quae magis distincte Tranquillus. Ea tamen eius mens, ut populo legatum sit quadringenties, tribubus siue plebi XXXV Ni esset; non iunxisset duas eas voces, populo et plebi . Sed populus ergo alius a tribubus? Alius, hac quidem in parte. Populo legauit quadrigenties uiritim distribuendum, etκαθ'ἕνα tribubus triciesquinquies. id est, corpori tribuum uniuerso. Veluti si collegio legem, et collegis singulis seorsum. Discrimen hoc summamque exactam neglexit Dio, qui satis habet dicere legatum populo CCCC. neglexi uereor et ego, dum in Electis motus haesitatione aliorum tentaui corrigere in Suetonii verbis, "tribulibus XXXV" .
Historica
Bene additum, ne accipiamus etiam cohortes sociales Ideo et Dio uertit, "τῷ τε λοιπῷ τῷ πολιτικῷ πλήθει πέντε καὶ ἑβδομήκοντα δραχμάς: reliquis militibus e civibus septuagintaquinque drachmas" . Itaque ille idem legiones πολιτικὰ στρατόπεδα non semel appellat, quia scripta ex ciuibus tantum. Fuit tamen cum in Dione placeret, τῷ ὁπλητικῷ πλήθει male. Suetonius: "Legionariis trecenos nummos: quam summam repraesentari iussit. nam et confiscatam semper, repositamque habuerat " . Vbi confiscatam, in fiscis adseruatam: ut Tertullianus eleganti metaphora, de Fuga, "Felices itaque pauperes, qui animam totam in confiscato habent" .
Historica Realia
Praescriptos hosce numeros Tranquillus quadringenties item tricies quinquies significare ostendit. Subaudiuntur autem ex consuetudine loquendi, centena millia, quod infra ex Liuio demonstraturus sum. Extant adhuc argentea numismata cum denarii nota X quorum octo unam unciam pedunt, ut inde constet nostris assibus nouem ualuisse denarium, hincque nummi quoque ualorem cognoscamus, quorum quatuor denarius complectitur. Idem autem est nummus, quod sestertius aeris. At mille nummis argenti sestertium neutro genere aestimatur : qua ratione uiginti quinque coronatos nostros aequabit. Igitur quadringenties centena millia nummorum, quadringenties centena sestertiorum argenteorum sunt; hoc est monetae nostrae coronatorum decies centena millia; quibus si addas trities quinquies, hoc est, octagies septies millies coronatorum cum quingentis, totum legatum quod Tacitus coniunctim, Tranquillus separatim retulit, confeceris : et cum tribus pop. Rom. XXXV essent; sequitur centena sestertia unicuique legata.
Historica Lectio
Augustus ab haeredibus suis multa praedia magnamque pecuniam, plerisq. hominibus, propinquis suis, extraneisque legauit : inquit Xiphilinus, at non ultra ciuilem modum, et legitimum lege Falcidia praescriptum : quique modus legis Falcidiae a Iulio Paullo et T. Caio dicitur. I. §. interdum. et LXXXI. D. ad L. Falcidiam. Ea namq. legandi libertatem coangustauit, ne minus quam partem quartam haereditatis testamento haerede capiant : quae olim uerba legis fuere. Sed ciuilis modus hic esto. Subdit Cornelius. " Nisi quod populo et plebi CCCCXXXV." dedit : ergo ultra modum legis (ne quae sequuntur relicta fuisse enumerem) id legauit Augustus. Qua de re apud Suetonium Augusti extremo, reperio : "Legauit populo Romano quadringenties, Tribubus triciesquinquies H. S." subaudi, centena milia, et infra : " nec plus peruenturum ad haeredes suos quam milies et quingenties professus." Quae si uera professio fuit, aut nihil prorsus intelligo aut non sine peccato scriptus sese locus hic habet, in quo aciem ingenii retusam ingenue confitebor. Sic ueram lectionem ignoro, et nescire me fateor, qui receptam esse falsam, paucis indico, Si millies et quingenties centena millia H.S. ad haeredes Augusti peruentura fuerunt, cum certis tum incertis personis relicta, quae hic noster Dio, et Tranq. referunt : aut legando necesse est Augustum extra Falcidiae legis cancellos egressum, aut se intra legis modum continuisse. Si excessit, aut male scriptum a Tacito, aut, quam ab eo, prius ad nos peruenit, Legata non ultra ciuilem modum data. Si legis praescriptum non transiliit, pessime scriptum libri omnes habent, nisi quod populo, et caetera.
3Tum consultatum de honoribus ; ex quis maxime insignes [uisi], ut porta triumphali duceretur funus, Gallus Asinius, ut legum latarum tituli, uictarum ab eo gentium uocabula anteferrentur, L. Arruntius, censuere.
Controuersia Historica
Suetonius cap. C. in Aug. "Inter alia complura censuerunt quidam, funus porta triumphali ducendum, praecedente Victoria" . Neque dicit id factum: quod tamen uiri docti ex Dione asserunt, me mirante, qui uideo Dionem nihil tale, imo contra scribere, "funus eius ab equitib. noctu urbi illatum" . Si noctu, quid refert per quam portam? Hoc tamen Dio, "imaginem eius a Palatio ceream, habitu triumphali, ductam; itemque alteram in curru triumphali" .
Realia Historica Vocabulum Realia
Per eam enim portam triumphi die aurati currus, captiua praeda, et pompa triumphali procedebant, ab eoque nomen accepit.
Militaria
Nam ante Triumphantem solebant ferri montium, fluuiorum, oppidorum, et urbium species: postea spolia hostium, tum currus armis onusti. Quod a Tacito lib.2. sic describitur, ubi ait "Germanicum de Cheruscis, et Cattis triumphasse, uecta spolia, captiui, simulachra montium, fluminum, praeliorum" , etc. Quem locum, moneo, ut studiosus quisque legat diligenter. Denique Eunones Adorsorum Rex, ut idem scribit lib.12 capto Zorsine, et fugato Mithridate, cum ultro ipse Zorsines in Mithridatis manus uenisset, rogat Claudium, ne triumphetur Mithridates, id est, ne ipse, uel eius effigies in triumphum ducantur atque ibidem Cataractum in triumphum ductum ait, unaque phaleras, et torques bello quaesitas traductas. Legat studiosus libro 4.4. decadis, triumphum T. Quinctii.
4Addebat Messala Valerius renouandum per annos sacramentum in nomen Tiberii ; interrogatusque a Tiberio num se mandante eam sententiam prompsisset, sponte dixisse respondit, neque in iis quae ad rem publicam pertinerent consilio nisi suo usurum, uel cum periculo offensionis : ea sola species adulandi supererat !
Historica Mentio
De eo ritu dico ad lib. XVI. Valuit autem haec sententia et uoluit, Tiberium iam principem esse: neque enim alii iuratur. Eoque uelut offensus, rogat, quo auctore dixisset?
5Conclamant patres corpus ad rogum umeris senatorum ferendum. Remisit Caesar adroganti moderatione, populumque edicto monuit ne, ut quondam nimiis studiis funus diui Iulii turbassent, ita Augustum in foro potius quam in campo Martis, sede destinata, cremari uellent.
Historica Mentio
Qui honor, nisi fallor, Sulla habitus primo Romanorum. Appianum lege I. Ciuil.
Controuersia Historica Lectio Mentio Moralia Politica
Quid ? non ergo elatum corpus humeris Senatorum? Est uero Suetonius: "Senatorum humeris delatus in campum crematusque" . Idem Dio. At Remittendi verbum eo valet, ut non sit factum. Libro IIII. "Remissa aedilibus talis cura" . Lib. XI. "Hortantibus dehinc inediam et leuem exitum. remittere beneficium Asiaticus ait " . Scribo ergo, permisit Caesar. Sed eam ipsam permissionem arrogantem esse uult Tacitus: quia per speciem modestiae, et quasi pugnare cum Senatu nollet, habuit amplissimum ordinem inter Vespillones. Simile illud libri VI. de Asinio Gallo: "Consultusque Caesar an sepeliri sineret, non erubuit permittere" . ADD. De correctione nunc ambigo, quia docuit me uir ille qui omnes, (Cuiacium dico, quem nemo satis unquam miratus est qui cepit) eamdem uim inesse uerbo Remittendi. Exempla apud ipsum in postremis Obseruationibus. Et sane in Irenaeo etiam legi: "Remittite mortuos sepelire mortuos suos" .
Historica
Primum Sullam in campo Martio, per honorem sepultum tradit Appianus. Nam alii etiam illustres uiri, extra urbem. At postea Iuliae ibi tumulus, et mox ipsius Iulii: nunc Augusti, sede destinata : id est, in Mausoleo, quod sibi struxit.
6Die funeris milites uelut praesidio stetere, multum inridentibus qui ipsi uiderant quique a parentibus acceperant diem illum crudi adhuc seruitii et libertatis improspere repetitae, cum occisus dictator Caesar aliis pessimum, aliis pulcherrimum facinus uideretur : nunc senem principem, longa potentia, prouisis etiam heredum in rem publicam opibus, auxilio scilicet militari tuendum, ut sepultura eius quieta foret !
Sensus Lectio
Diem scilicet, cum seruitium fere tunc inciperet, et libertas repeteretur infeliciter : ab aliisque facinore pessimo, ab aliis honestissimo uideretur occisus Caesar Dictator : quo die turbatum fuit funus eius. Sed comparandum haud quamquam cum hoc : tunc enim recens erat principatus, facilis restitutio libertatis : nunc senem, etc. Legimus autem in codicibus uetustissimis non, inprospera repetita, ut uulgo habetur, sed improspere repetitae, scilicet libertatis.
Controuersia Lectio Politica
Ex chirographis ante admonuit Aemilius legendum improsperae repetita : pro die quo Caesare trucidato, ad pileum a Bruto uocatus populus Romanus, rediisse in statum pristinae libertatis uidebatur : et quidem in eum sed improspere redierat, nisi Pompeio, liberi, Caesari haeres Octauius et collega M. Antonius superfuisset ; inter quos pene extincta, iterum ciuilia bella exarserunt, uarsusque et multiplex motus ciuitatis fuit. Ex Flori li. II. Et Orosi lib. VI. C. XVIII. Sane uterque Bruti cum sociis coniurationis Caesare, populum ad pileum uocauit et numisma cudi fecit, in quo signum erat pileus duobus pugionibus impositus, ut in argenteis Cauletii numismatis uidimus. Etenim libertatis id erat indicium, quod ex ueteri more, qui e seruis liberi fiebant, capite raso pileum accipiebant ut apud Dionem libro XLVIII. et in Nerone extremo.

9

1Multus hinc ipso de Augusto sermo, plerisque uana mirantibus, quod idem dies accepti quondam imperii princeps et uitae supremus, quod Nolae in domo et cubiculo in quo pater eius Octauius uitam finiuisset.
Historica
Erit fortasse qui hic adhaereat, cui adiutorium ego. Triplex enim ratio numerandi imperii Augustaei. Alii, plurimique, ab Actiaca pugna numerant, cum uicto Antonio potens fuit imperii solus. Ea pugna pugnata IV. Nonas septembres. Quidam a sexto eius consulatu, cum imperium illi a Senatu firmatum. datuq. cognomen Augusti quasi is legitimi principatus primus dies. Id fuit, VII. eidus Ianuar. Atque ea ratio numerandi prouinciis fere familiaris. ita in lapide, cui Narbone: "VII. QVOQVE. IDVS. IANVARIAS. QVA. DIE PRIMUM. IMPERIVM. ORBIS. TERRARVM. AVSPICATVS. EST. THVRE. VINO.SVPPLICENT" . Orosius paullum a lapide dissentiens, VIII. nominat. Idus. "Caesar, inquit, uictor ab Oriente rediens, octavum Idus Ianuar. urbem triplici triumpho ingressus est. Hoc die primum Augustus consalutatus est. atque ex ea die summa rerum ac potestatum penes unum esse coepit et mansit, quod Graeci μοναρχίαν vocant " . Longius recedit Censorinus, qui reiicit in XVI. Kal. Febr. "Ante diem, inquit, XVI. Kal. Febr. C. Iulius Caesar diui filius Imp. Augustus sententia Munatii Planci dictus est " . Ouidius Idus dumtaxat nominat: "Idibus in magni custos Iouis aede sacerdosSemimaris flammis uiscera libat ouis.Redditaque est omnis * populo prouincia nostro: Et tuus Augusto nomine dictus auus." Sed lapidem ego credo uerum dicere. Tertii denique numerabant a primo eius consulatu: scilicet quia is gradus et aditus ad reliquos honores. Is fuit XIIII. Kal septembres. Eam rationem secutus est quicumque ille scriptor de caussis corruptae eloquentiae, qui imperitasse Augustum ait annis LVI. fallente numero, nisi ad hanc rationem. Quam ipsam secuti curiosi isti, qui initium imperii et finem Augusti uitae in eumdem diem, miraculi caussa, conferebant. Satis dixi: tu abi liber et expeditus.
2Numerus etiam consulatuum celebrabatur, quo Valerium Coruum et C. Marium simul aequauerat ; continuata per septem et triginta annos tribunicia potestas, nomen imperatoris semel atque uicies partum aliaque honorum multiplicata aut noua.
Historica
Nam Valerius Sextum, Marius septimum consul. At "Ter Latio deciesque tulit labentibus annisAugustus falces." Vt ait Statius in siluis.
Historica Mentio
Fuit Augustus Consul terdecies : cum Valerius Coruinus sexies consulem, et C. Marius septies egerint. Testis Cicero in Officiis. Qui coniuncti, numerum aequant consulatuum Augusti. Ideoque ait, "simul aequauerat" .
Stylus Mentio Politica
In eamdem ferme sententiam Tranquillus : "Magistratus, inquit, atque honores et ante tempus, et quosdam noui generis perpetuosque capit" .
Politica
Qua Cornelius, in eadem haeresi est Tranquillus, Augusto : ab illisque stat non tenue testimonium sermonis, quo terdecies inito consulatu, Augustus M. Valerium Coruinum Caiumque Marium solus aequarat : e quibus ille VI. hic primus omnium VII. coss. Fuit Cicerone, Liuio Plutarcho, et Pliniis autoribus. Sed Dionis praescriptio in fronte lib. LV. ponit Augustum XIV. Cum L. Aemilio Paullo consulem, eorumque Cassiodorus meminit : de quo Xylandro coniicere, per me licet.
3At apud prudentes uita eius uarie extollebatur arguebaturue. Hi pietate erga parentem et necessitudine rei publicae, in qua nullus tunc legibus locus, ad arma ciuilia actum, quae neque parari possent neque haberi per bonas artes.
Moralia Vocabulum
Id est, necessitate. quia, ut mox loquitur, tempora reip . id poscebant, et asperum hoc remedii.
Stylus Mentio
Necessitate, uerbo uetusto, et quo frequentissime usus fuit Sallustius.
Vocabulum
Idem infra libro IV. Secundum necessitudinem legis, et lib. V.seque ea necessitudine cogi, dixit ; pro necessitate, ut ex aliis obseruatum Agellio Noctium lib. XIII. C. III.
4Multa Antonio, dum interfectores patris ulcisceretur, multa Lepido concessisse. Postquam hic socordia senuerit, ille per libidines pessum datus sit, non aliud discordantis patriae remedium fuisse quam <ut> ab uno regeretur.
Lectio
Deesse arbitror particulam, ut, uel, quo. Quam correctionem qui non respuit, suo addat codici.
Lectio
Lego. Multa Antonio, ut interfectores patris ulcisceretur, multa Lepido concessisse.
5Non regno tamen neque dictatura, sed principis nomine constitutam rem publicam ; mari Oceano aut amnibus longinquis saeptum imperium ; legiones, prouincias, classes, cuncta inter se conexa ; ius apud ciues, modestiam apud socios ; Vrbem ipsam magnifico ornatu ; pauca admodum ui tractata quo ceteris quies esset.
Historica Mentio
Hoc uerum, et docui in admirandis. Tamen addendum hic ex Herodiano, de Augusto: "ποταμῶν τε μεγέθει, καὶ τάφρων, ἢ ὀρῶν προβλήμασιν, ἐρήμῳ τε γῆ καὶ δυσβάτῳ ἔφραξε τὴν ἀρχήν. Fluminum magnitudine, et fossarum, uel montium superciliis, terra item deserta et aegre peruia, muniuit imperium " . Illic distincte pleraque: noster uniuerse, et praecipua dixit. Sed fuere alibi, Fossae, Castra, Stipites quae talia "Limites" appellat Spartianus in Hadriano. "In plurimis, inquit, locis, in quibus Barbari non fluminibus, sed limitibus diuiduntur, stipitibus magnis, in modum muralis sepis, funditus iactis atque connexis, Barbaros separauit " . Fuit instar ualli castrensis, aut potius Sudeti. Hic passim limitanei milites, quos Zosimus narrat a Costantino sublatos, magno rei Romanae malo.

10

1Dicebatur contra : pietatem erga parentem et tempora rei publicae obtentui sumpta ; ceterum cupidine dominandi concitos per largitionem ueteranos, paratum ab adulescente priuato exercitum, corruptas consulis legiones, simulatam Pompeianarum gratiam partium.
Politica Stylus
Vberius hanc partem exsequitur: an quia ipse in ea? non ambigo.
Historica
D. Iunii Bruti, quas in Mutinensi obsidio ad se traxit.
Sensus
Fuisse praetextum.
2Mox, ubi decreto patrum fasces et ius praetoris inuaserit, caesis Hirtio et Pansa, siue hostis illos, seu Pansam uenenum uulneri adfusum, sui milites Hirtium et machinator doli Caesar abstulerat, utriusque copias occupauisse ; extortum inuito senatu consulatum, armaque quae in Antonium acceperit contra rem publicam uersa ; proscriptionem ciuium, diuisiones agrorum ne ipsis quidem qui fecere laudatas.
3Sane Cassii et Brutorum exitus paternis inimicitiis datos, quamquam fas sit priuata odia publicis utilitatibus remittere : sed Pompeium imagine pacis, sed Lepidum specie amicitiae deceptos ; post Antonium, Tarentino Brundisinoque foedere et nuptiis sororis inlectum, subdolae adfinitatis poenas morte exsoluisse.
Historica Mentio Stylus
Ὑστερολογία est. Nam Brundisinum foedus aliquot annis prius Tarentino. Vtrumque autem a loco, ubi ictum. Brundisinum, quod Caesar cum Antonio coiit, Perusia capta: cum morte opportuna Fuluiae, sublatum esset non dubium bellum, anno urbis DCCXIV. Octauia tunc Antonio data, et prouinciae Orientis. At Tarentinum triennio posterius est: cum iterum simultate exorta, "ὁ μὲν Ἀντώνιος (uerba Appiani sunt Ciuilium quinto) ἐξ Ἀθηνιῶν ἐς Τάραντα διέπλει ναῦσι τριακοσίαις: Antonius ex urbe Athenarum nauigauit Tarentum, cum trecentis nauibus" . Sed prudentia Octauiae, adnitente item Agrippa et Maecenate; iterum compositae res. Antonius Caesari centum naues ad bellum Siculum, ipse illi duas legiones ad bellum Parthicum attribuit. Adi, si libido est, Plutarchum Antonio, Dionem XLIX.
Historica Mentio Opera
Octauiae ex Ancharia. de quo instabili coniugio mire foedatus Senecae patris locus Suasoria prima. Vide Excurs. in B.
Lectio
Legerim ; Sed Pompeium imagine pacis, et Lepidum specie amicitiae deceptos.
Lectio Controuersia
Aduersatiua simili modo est a Plinio multiplicata epist. Lib. 4. Romano ibi, " sed timuit, sed rogauit, sed opus uenia fuit." Beatus tamen legit pacis et Lepid. Tu uideris quid magis placeat : ego nihil mutarim. Enim uero infra hoc ipso libro Cornelius habet : " non praefectum ab iissed Germanicum ducem, sed Tiberium Imperatorem uiolari."
4Pacem sine dubio post haec, uerum cruentam : Lollianas Varianasque clades, interfectos Romae Varrones, Egnatios, Iullos.
Mentio
Non impleo paginas istis, quae alibi exposita et prompta. In hac Lolliana Clade Iulium Obsequentem emendo de prodigiis: "Insidiis Romanorum Germani circumuenti, sub M. Lollio Legato, grauiter uexati" . Nam contra scribo, insidiis Germanorum Romani circumuenti . Vide praeterea Suetonium in Aug. Dionem LIV. Eusebium Chronicis, olympiad. CXC.
Historica Moralia
Clades ea nota, sed Seneca de illa locus non sine labe, etiam in emendatis nuper libris. Epist. XLVII. "Mariana clade quam multos splendidissime natos, Senatorium per militiam auspicantes gradum, fortuna depressit? alium ex illis pastorem, alium custodem casulae fecit" . Cladene Mariana? Vbi ista, aut quando? Nam C. ille Marius uictor ubique, si memini, et fecit seruos, non dedit. Quod de ea accipias, quam Germanis intulit: nugae. An Germani Senatorium per militiam auspicantur gradum? Certissime rescribendum: Variana . Hanc enim nostram intellegit: et opportuno recentique exemplo admonet, posse e summa fortuna labi ad imam.
Historica
Fuit Licinius Varro Murena, de cuius insidiis, praeter alios, Strabo libro XIIII. "εἶτ'ἐμπεσὼν εἰς τὴν Μυρῆνα φιλίαν, ἐκείνῳ συνεάλω φεύγων, φωραθείσης τῆς κατὰ Καίσαρος τοῦ Σεβαστοῦ ἐπιβολῆς" .
Historica Mentio
M. Egnatius Rufus Aedilis. de quo Dio LIII. Sueton. cap. XIX. "Mox M. Egnatii, exin Plautii Rufi" . Ita ibi scrib. non Genutii . Vide Senecam de Clementia I. cap. IX.
Historica Mentio Moralia
Dicere uidetur iussu Augusti occisum Iulum: idque et Dio prodidit, lib. LV. At Velleius sua manu cecidisse eum dat intellegi: "Iulus Antonius, inquit, singulare exemplum clementiae Caesaris, uiolator eius domus, ipse sceleris a se commissi ultor fuit " . Quid tum? nihil haec pugnant. Praecessit scilicet iussus Augusti: quem ille exsecutus sua manu. Iulum autem Antonium intellegit Triumuiri filium, ad quem Horatii Oda. Cognomen ei Africanus: quod male adhaesit Fabio, cum quo consul fuit. apud Sueton. in Claudio cap. II. Paullo enim Fabio cognomen Maximi fuit et sunt duae ex ordine Horatianae Odae, libri quarti prima et secunda, ad hos non dubie consules, perque eam occasionem coniunctim scriptae. De eo Iulo Seneca in De breuitate uitae: "Filia et tot nobiles iuuenes, adulterio uelut sacramento adacti, infractam aetatem territabant postquam ( melius, postque ) iterum timenda cum Antonio mulier " . Apparet enim hunc Iulum arcanum aliquod scelus (cui proximus ab adulterio gradus est) cum Iulia in Augustum concepisse: uti olim cum Cleopatra eius pater.
5Nec domesticis abstinebatur : abducta Neroni uxor et consulti per ludibrium pontifices an concepto necdum edito partu rite nuberet ; † que tedii † et Vedii Pollionis luxus ; postremo Liuia grauis in rem publicam mater, grauis domui Caesarum nouerca.
Controuersia Historica Lectio Mentio
Non extrico quis hic Tedius. Vtrumne Atedius scribendum? Vt sit ille qui Ciceroni dictus inter Caesaris amicos. An Sex. Tedium Afrum capimus, qui consul designatus se praecipitauit, apud Suetonium? Leuiter placet. magis est, ut geminata ab haesitante librario uox sit. scribamusque: "Qui Vedii Pollionis luxus" . In Seneca sane simile mendum succreuerat, tertio de Ira, cap XL. "Diuus Augustus cum caenaret apud Vedium Pollionem" . ita restituit Pincianus, cum antea, "Atedium" , legeretur. Pincianus, selectus mihi censor, et uerbis modicus, re iudicioque ingens. Mentio huius Vedii luxuriaeque eius apud multos, Dionem LIIII. Plinium lib. IX. Tertullianum de Pallio. Hic est ille Pollio qui testamento Caesari Pausylypum legavit: et e [...] diruta domo, facta Romae porticus quae Liuiae dicta.
Lectio
Et infra, Opinor corrigendum : Qui Tedii & Vedii & Grauis domui Caesarum.
Lectio
Et infra, Opinor corrigendum : Qui Tedii & Vedii & Grauis domui Caesarum.
Lectio
Lego. Q. Vedii Pollionis luxus, hoc est, Quincti Vedii.
Lectio Mentio
Tedios, et Vedios nusquam legi : praeterquam quod idem Cornel. infra lib. 12. cap. 60. "Mathios, inquit, et Vedios et caetera equitum Romanorum praeualida nomina" . Vbi pro, Mathios, inusitata omnino uoce Romanis, legendum fortasse est, Tedios.
Controuersia Lectio
Beatus legit Q.Vedii, et tollendum Tedium censet, quem sibi incognitissimum Aemilius profitetur. Ego locum corruptionem reor, quam ut ex scripto sensus elici possit, Manuscriptis codicibus deest quidpiam ante illa Qui Tedii, etc. ubi nisi me animus fallit, Cornelius olim iam ita posuit ; tum mors, quae Tedii, Vedii et Pollionis luxus : quasi utriusque nomine male audiret Augustus. De illo sic habet Tranquillus Augusto c.27. " Tedium Afrum Cos. designatum, qui factum quoddam suum maligno sermone carpsisset, tantis perterruit minis, ut is se praecipitauerit." Sed Vediani luxus exprobratio cur uergat in crimen Augusti ? Opinor eo quod Augustus magister morum, luxuriam illius, diuitiarum et saeuitiae causa celeberrimi, coercere debuisset potius quam ita fouere, et familiaritate et amicitia, Velianae magnam partem haereditatis meruisse uideretur, uti est apud Dionem, LIV. Sane Plinius lib. IX. C. XXIII. Vedium Pollionem equitem Roma. ex amicis Augusti scribit. Ante nos Aldus relatiuum in foemineo posuit, ut prus chirographum habuit, et Beroaldus immutauit : iam uero extremum clausulae luxus nomen, si in hoc luxuria demutari possit, apertam huius difficultatis fenestram licebit cuique cernere : neque uero quicquam inter utrumque nomen constituo discriminis, qui referens tantum respicio. ut tam morti, quam luxuriae conueniat. Factu autem facile fuit, ut exscribentes luxuria, cursim praetermisso, causam dederint librariis subsecutis luxus, pro luxuria in publicum educendi.
Controuersia Lectio
Faernus legebat : Postremo Liuia grauis in remp. mater, et grauis domui Caesarum, etc. uel si magis placet, legi potest : grauis in remp. mater, grauior domui, etc. et paulo post idem Faernus ex coniectura legebat : Comparatione deterrimi sibi gloriam quaesiuisse, etc. pro eo, quod uulgati libri habent, comparatione deterrima, etc. Quae lectio magnopere placet.
6Nihil deorum honoribus relictum, cum se templis et effigie numinum per flamines et sacerdotes coli uellet.
Historica Mentio Moralia Opera
Magna et insana ambitio. quam exemplo Herculis et Liberi patris, excusare tamen uidetur libro IV. noster. sed Augustus adhuc uiuus et hominem fungens, in prouinciis esse colique uoluit pro deo. in prouinciis, non in Italia aut Romae. Suetonius: "Templa quamuis sciret etiam proconsulibus decerni solere: nulla tamen in prouincia recepit, nisi communi suo Romaeque nomine. Nam in urbe quidem pertinacissime abstinuit hoc honore" . De urbe ait: Dio etiam de Italia lib. LIIII. Quod Tacitus scribit effigie numinum: ualet in eam mentem, ut signa adposita Augusti statuis sint, quae solent deorum. puta, radius, hasta, fulmen. Lucanus: "Fulminibus manes, radiisque ornabit et astris. " Itaque Nummi etiam hodie, in quibus Augusti caput radiatum. At de Flaminibus et sacerdotibus Augusti, plena omnia monumenta: et putidum sit referre. Vide pluscula in Excurs. in C.
7Ne Tiberium quidem caritate aut rei publicae cura successorem adscitum, sed, quoniam adrogantiam saeuitiamque eius introspexerit, comparatione deterrima sibi gloriam quaesiuisse. Etenim Augustus, paucis ante annis, cum Tiberio tribuniciam potestatem a patribus rursum postularet, quamquam honora oratione, quaedam de habitu cultuque et institutis eius iecerat, quae uelut excusando exprobraret.
Lectio
Siue placet, taeterrima . De re Suetonius, Tib. cap. XXI. "Augustum ambitione tractum, ut tali successore, desiderabilior ipse quandoque fieret" .
Historica
Ad habitum spectant haec Suetonii, Tib. cap. LXVIII. "Incedebat ceruice rigida et obstipa, adducto fere uultu, plerumque tacitus: nullo aut rarissimo, cum proximis etiam sermone, eoque tardissimo, nec sine molli quadam digitorum gesticulatione " . Addit pro Tacito etiam: "Quae omnia ingrata, et arrogantiae plena animaduertit Augustus, et excusare tentauit saepe apud Senatum et populum " . Atque haec ad habitum : in cultu eiud quid notabile aut arrogans, haud nunc memini legere.
8Ceterum sepultura more perfecta, templum et caelestes religiones decernuntur.
Historica Mentio
Templum in Palatio ipso, ex decreto Senatus. Dio: "καὶ αὐτῷ ἔν τε τῇ Ῥώμῃ ἡρῷον ψηφισθὲν μὲν ὑπὸ τῆς γερουσίας οἰκοδομηθὲν δὲ ὑπό τε τῆς Λιουίας καὶ ὑπὸ τοῦ Τιβερίου ἐποιήθη, καὶ ἄλλοθι πολλαχόθι. Ipsi Augusto templum Romae decretum quidem a Senatu, sed a Liuia et Tiberio structum est: idque alibi, et pluribus locis " . Liuiae tamen soli id opus attribuit (praeter Dionis et Suetonii mentem cap. XLVII.) Plinius lib. XII. "Radicem eius magni ponderis uidimus in Palatii templo, quod fecerat diuo Augusto coniux Augusta, aureae paterae impositam" . Huc respicientem credo Senecam scribere, Consolatione ad Polybium: "Fortuna ibit uiolentior per omnia, sicut est solita, eas quoque domos ausa iniuriae caussa intrare, in quas non nisi per templa aditur, et atram laureatis foribus inducere uestem " . Puto enim id templum in palatii uestibulo fuisse. etsi referre forte an possis ad templum Apollinis Palatini. Ceterum ἀποθέωσις hanc Augusti, quam Tacitus commemorat, carmine singularis libri complexus uidetur Ouidius, ut ipse quidem indicat, de Ponto: "Quale tamen potui de celite, Brute, recentiVestra procul positus carmen in ora dedi." et alibi.
Mentio Religio
Eadem loquendi formula utitur Tacitus libris 5. et 12. Hoc uero pendet ex more antiquorum Romanorum, qui Imperatores solebant inter diuos referre, ἀποθέωσιν Graeci uocant, quam pluribus describit Herodian. lib.4. Mos quoque fuit omnibus gentibus bene de se meritos coelo donare. Vnde factum est, ut Romani Imperatoribus uiuentibus templa construxerint, ut scribit Suetonius in Iulio, cap. 76. et notat Maurus Seruius Augusto uiuenti templa esse consecrata. refertque Tac.li.4. Hispanos Tiberio templa extruere uoluisse. Ad hunc uero locum explicandum multum possunt haec Xiphilini uerba, "Τότε δ᾽ οὖν ἀθανίσατες αυτόν, ἱεραν τὴν Λιβίαν Αὐγούσταν ἤδη χαλουμένην, ἀπέδειξαν." Id est, cum in deorum numerum eum retulissent, Liuiam quoq. quae uocabatur Augusta, sacerdotem ei constituerunt. Nam Imperatoribus mortuis sacrari solebant sacredotes, qui Sodales dicebantur. Vnde Liuia se in templo effigie numinum per flamines, et sacerdotes coli uoluit, ut supra ait Tacitus. Capitolinus in Antonino Philosopho meminit flaminis et sodalium Antoninorum in ipsius honorem dedicatorum. Idem puellas Faustinianas in honorem uxoris mortuae instituit. Spartianus quoque scribit Heluio Pertinaci flaminem, et sodales Heluianos sacratos, atque infra lib.3. Tacitus meminit sodalium Augustalium.

11

1Versae inde ad Tiberium preces. Et ille uarie disserebat de magnitudine imperii, sua modestia : solam diui Augusti mentem tantae molis capacem ; se, in partem curarum ab illo uocatum, experiendo didicisse quam arduum, quam subiectum fortunae regendi cuncta onus. Proinde, in ciuitate tot inlustribus uiris subnixa, non ad unum omnia deferrent : plures facilius munia rei publicae sociatis laboribus exsecuturos.
Controuersia Moralia Vocabulum
Id est, moderatione: animo minime ambitioso. atque sic alibi usurpat, Mureto notatum.
2Plus in oratione tali dignitatis quam fidei erat ; Tiberioque, etiam in rebus quas non occuleret, seu natura siue adsuetudine, suspensa semper et obscura uerba ; tunc uero nitenti ut sensus suos penitus abderet, in incertum et ambiguum magis implicabantur.
3At patres, quibus unus metus si intellegere uiderentur, in questus, lacrimas, uota effundi ; ad deos, ad effigiem Augusti, ad genua ipsius manus tendere, cum proferri libellum recitarique iussit.
Historica
Quae in ipsa curia. Apparet enim ex illis quae de Hortensio infra: "Modo Hortensii inter oratores sitam imaginem modo Augusti intuens" .
Controuersia Historica
Libellum eum se, quem Suetonius Rationarium imperii non incommode adpellat. scilicet quia rationes eo publicae continebantur. Videbatur autem prolatione libelli flexus paullum Tiberius, et imperium accepturus, cum curas susciperet. Vocat idem auctor etiam Breuiarium imperii, cap. ultimo: "De tribus uoluminibus, uno mandata de funere suo complexus est: altero, indicem rerum a se gestarum quem uellet incidi in aeneis tabulis, quae ante Mausoleum statuerentur: tertio, breuiarium totius imperii, quantum militum sub signis ubique esset, quantum pecuniae in aerario et fiscis, et uectigaliorum residuis " . Vbi nota mihi etiam, Indicem hunc rerum Augusti, certo illum esse cuius exemplar Ancyrae positum, et curante nobilissimo Busbequio, exscriptum. Nam titulus in ea ipsa tabula iste: "Rerum gestarum diui Augusti, quibus orbem terrarum imperio Populi Romani subiecit, et impensarum, quas in rempublicam populumque Romanum fecit, incisarum in duabus aheneis pilis, quae sunt Romae positae, exemplar subiectum " . Ex quo haud temere collegerim dixerimque, in Suetonio scribendum: in aeneis pilis, non tabulis . De eadem re loqui utrumque, id quidem clarum est.
Ego Opera Mentio
Vno uerbo Suetonius Breuiarum imperii uocat, nostrates Statum appellant, cum scilicet Rex singulis annis in publico instrumento totius regni describit, quid de omni prouentu, de canone, indictione, oblatione fieri uelit, quam pecunia in lautia, in bella, in auitia, et reliqua similia impendi uelit. Sed haec a nobis pluribus in libello de Magistratibus Francorum.
4Opes publicae continebantur, quantum ciuium sociorumque in armis, quot classes, regna, prouinciae, tributa aut uectigalia, et necessitates ac largitiones. Quae cuncta sua manu perscripserat Augustus addideratque consilium coercendi intra terminos imperii, incertum metu an per inuidiam.
Vocabulum
Necessitates uocat onera publica, quaeque necessario in milites, in populum, aliasque imperii res eroganda. Liuius eadem sententia lib. XXIIII. "Prodeundum in concionem Fuluio praetori esse, indicandasque populo publicas necessitates" . Lampridius Alexandro: "Quartarios iam formatos in moneta detinuit, expectans ut si uectigal contrahere potuisset, eosdem ederet. Sed cum non potuisset per publicas necessitates, conflari eos iussit" . Capitolinus paullo aliter in Gordianis: "Familiae Gordiani hoc Senatus decreuit, ut a tutelis atque legationibus, et a publicis necessitatibus semper uacarent " . Tacitus libro II. pro onere uel angore, ex aere alieno: siue et pauperie: "Hortaturque ad luxum et aes alienum, socius libidinum et necessitatum, quo pluribus indiciis illigaret " .
Historica
Quod consilium suum plene extollit Augustus ipse apud Iulianum in Menippaea de Caesaribus: "ὑπό δέ τῶν ἐμφυλίων στάσεων τὴν ῥώμην ὁρῶν εἰς ἔσχατον ἐλαύνουσαν πολλάκις κίνδυνον, οὕτω διεθέμην τὰ περὶ αὐτὴν, ὥστε εἶναι δι'ἡμᾶς, ὧ θεοὶ, τὸ λοιπὸν ἀδαμαντίνην. οὐ γὰρ ταῖς ἀμέτροις ἐπιθυμίαις εἴκων, ἐπικτᾶσθαι πάντως αὐτῇ διενοήθην, ὅρια δὲ διττὰ ὥσπερ ὑπὸ τῆς φύσεως ἀποδεδομένα, Ἰστρον καὶ Ἐυφράτην ποταμοὺς ἐθέμην." . Sed qui termini siue limites Rom. imperii sub Augusto? Duos nominat Iulianus, Istrum et Euphratem: quibus adde Rhenum, et Oceanum, et quae supra dixi.
Historica Mentio
Metu quem pro ipsis habebat, "ne studio plura quaerendi, ante parta amitterent" . Atque hanc rationem ab ipso Augusto in libello datam, Dio est auctor.
Politica Stylus
Quae necessario essent eroganda, et quae sponte donarentur. Idem infra lib. 13. "necessitatem" appellauit.
Lectio
Malim, ut et sua.

12

1Inter quae, senatu ad infimas obtestationes procumbente, dixit forte Tiberius se ut non toti rei publicae parem, ita, quaecumque pars sibi mandaretur, eius tutelam suscepturum.
2Tum Asinius Gallus « Interrogo », inquit, « Caesar, quam partem rei publicae mandari tibi uelis ». Perculsus improuisa interrogatione, paulum reticuit ; dein, collecto animo, respondit nequaquam decorum pudori suo legere aliquid aut euitare ex eo, cui in uniuersum excusari mallet.
Historica Mentio Moralia
Explicat Dio. Tiberius, inquit, tres fecerat reip. partes. prima Romam et Italiam complectebatur: altera, exercitus: tertia, prouincias. Vni ex istis parem se aiebat, non omnibus. At bono histrioni detracta propemodum persona est, improuisa interrogatione Galli.
3Rursum Gallus (etenim uultu offensionem coniectauerat) non idcirco interrogatum ait ut diuideret quae separari nequirent, sed ut sua confessione argueretur unum esse rei publicae corpus atque unius animo regendum. Addidit laudem de Augusto Tiberiumque ipsum uictoriarum suarum quaeque in toga per tot annos egregie fecisset admonuit.
Lectio
Accipiendum, et pro etiam, nam sub auditur ut, quod mox praecessit.
4Nec ideo iram eius leniuit, pridem inuisus, tamquam ducta in matrimonium Vipsania, M. Agrippae filia, quae quondam Tiberii uxor fuerat, plus quam ciuilia agitaret Pollionisque Asinii patris ferociam retineret.
Politica Vocabulum
Calpurnius Flaccus declamatione VI. "Sceleratis ingeniis et plusquam ciuilia cupientibus non dominari instar seruitutis est " .

13

1Post quae L. Arruntius, haud multum discrepans a Galli oratione, perinde offendit, quamquam Tiberio nulla uetus in Arruntium ira ; sed diuitem, promptum, artibus egregiis et pari fama publice, suspectabat.
Historica Mentio
Est is qui consul anno urbis DCCXXXII. Artes in eo doctrinamque suspicit. non uane, quoniam ex Plinii Indice lib. III. et V. inter scriptores censitus illustres fuit. et scripsit, nisi fallor, Geographica. Diuitias etiam commemorat. quas Seneca non fuisse ostendit a bona arte, si de eo quidem sensit lib. VI. De Benef. "An tu Arruntium et Haterium et ceteros qui captandorum testamentorum artem professi sunt, non putas eadem habere, quae designatores et libitinarios uota? " sed alium ab isto, opinor, intellegit Seneca: qui sub Caio magnus, et qui ante praeco. Iosephum vide XIX. Antiq. cap. I. sub finem.
2Quippe Augustus supremis sermonibus, cum tractaret quinam adipisci principem locum suffecturi abnuerent, aut impares uellent, uel idem possent cuperentque, M. Lepidum dixerat capacem sed aspernantem, Gallum Asinium auidum et minorem, L. Arruntium non indignum et, si casus daretur, ausurum.
Sensus Politica
Hoc est, cum tractaret, qui possent sufficere imperio, et nollent : qui non possent, et uellent ; qui postremo possent, et cuperent.
3De prioribus consentitur, pro Arruntio quidam Cn. Pisonem tradidere ; omnesque praeter Lepidum uariis mox criminibus struente Tiberio circumuenti sunt.
4Etiam Q. Haterius et Mamercus Scaurus suspicacem animum perstrinxere, Haterius cum dixisset : « Quo usque patieris, Caesar, non adesse caput rei publicae ? », Scaurus quia dixerat spem esse ex eo non inritas fore senatus preces quod relationi consulum iure tribuniciae potestatis non intercessisset. In Haterium statim inuectus est ; Scaurum, cui implacabilius irascebatur, silentio tramisit.
Controuersia Lectio Stylus
Sententiam potius in hoc loco expedimus, quam uerba. Lectio quam posui, a Ferreto est, qui adseuerat in Medicao codice sit scriptum. Et cur ambigimus? Sententia hercle percommoda est: offensum Tiberium, pro reliqua sua modestia, quod caput reip. nominaretur, qui tamquam ueteri libertate unus uellet esse e multis. Nec absurde legeris e uulgatis, non esse caput te reip. ?
Lectio
Quid si quis legat, Quousque patieris Caesar non adesse caput Reipublicae ?
Lectio Mentio
Eam dictionem, tunc, culpa librarorium huc irrepsisse suspicor : et in duas, ut, esse uertendam : quarum hic una manebit ; alia transferetur in alium qui paulo post subiicitur locum, "quam ab uno regeretur" ; ut sit, quam ut ab uno regeretur.
Lectio Ego
Legi in codice Medicaeo, longe omnium quos legerim emendatissimo pro, apud te, caput.
Lectio
Quidam subiungunt, Rempublicam. Aemylius pro apud te, legit ex codice Medicaeo caput. Ego utrunque admitto, et ita scriptum censeo, non esse apud te caput Reipublicae. Sic infra dicitur, caput rerum.
5Fessusque clamore omnium, expostulatione singulorum, flexit paulatim, non ut fateretur suscipi a se imperium, sed ut negare et rogari desineret.
6Constat Haterium, cum deprecandi causa Palatium introisset ambulantisque Tiberii genua aduolueretur, prope a militibus interfectum, quia Tiberius casu an manibus eius impeditus prociderat. Neque tamen periculo talis uiri mitigatus est, donec Haterius Augustam oraret eiusque curatissimis precibus protegeretur.
Lectio
Ita correxi: uulgo, et usque .

14

1Multa patrum et in Augustam adulatio : alii parentem, alii matrem patriae appellandam, plerique ut nomini Caesaris adscriberetur « Iuliae filius » censebant.
Controuersia
Prudenter monuerunt studiosos antiqui communicanda cum aequalibus studia. quod cum a nobis fieret, et Aegidium Girardum Patronum Curiae supremae Pariensis, amicum, de ara illa adoptionis consulerem, docte monuit hoc loco non Iuliae filius, sed Liuiae filius legi debere, ut Suetonii authoritas clare demonstrat in Tiberio, cap.50. cum ait, "Tulit indigne actum a Senatu, ut titulis suis quasi Augusti, ita et Liuiae filius adiiceretur."
2Ille, moderandos feminarum honores dictitans eademque se temperantia usurum in iis quae sibi tribuerentur, ceterum anxius inuidia et muliebre fastigium in deminutionem sui accipiens, ne lictorem quidem ei decerni passus est, aramque Adoptionis et alia huiusce modi prohibuit.
Historica
Quo tamen uulgo foeminae principes usae, Vestalium exemplo. Claudii quidem Agrippina, etiam duobus. Tacitus, "Decreti et a Senatu lictores duo, Flaminium Claudiale " .
Controuersia Historica Lectio
Ludos hic facit uir doctus, equite non plaudente. Damnat lectionem ueterem, et multis uerbis suadet hanc nouam, aeraque adoptionis. quasi Tiberius, inquit, in aes incidi adoptionem publiceque proponi uetuerit. Mi homo, hodie nihil credo tibi. Nam notus mihi mos Romanus, quo receptum ut propagandae memoriae caussa, ara aut templum statueretur uirtuti reique, quam cuperent laudatam. Noster lib. III. "Praeceperant animis orationem patres: quo quaesitior adulatio fuit. nec tamen repertum, nisi ut effigies principum, aras deum, templa et arcus, aliaque solita censerent " . Ita apud eumdem, cum Tiberius publico iudicio ultus esset Germanici mortem: "Caecina Seuerus censuit aram Vltioni" . Et ob amicitiam cum Seiano, lib. IV. Patres "aram Clementiae, aram Amicitiae, effigiesque circum Caesaris, et Seiani censuere " . Et lib. XV. post natam ex Poppaea prolem, "Supplicationes a Senatu decretae, et templum Fecunditati " . Eodem traho Suetonii illud in Caligula, cap. VIII. praeter interpretum mentem: "Addit etiam pro argumento, aras ibi ostendi inscriptas, ob Agrippinae puerpuerium" . Errat idem ille dum censet, de Tiberii adoptione hic agi: cum Tacitus intellegat de Liuiae. Nam Liuia testamento adoptata in familiam Iuliam nomenque Augustae: et nouo exemplo, coniux facta filia mariti. Ideo dum Liuiae adulantur, decreta ara Adoptioni. Passim in lapidibus et Nummis, Diui filia lego. Vt in marmore Hispaniensi: "IVLIAE. AVG.DIVI. F. MATRITI. CAESARIS. AVG. PRINCIPIS. ET. CONSERVATORISET. DRVSI. GERMANICIM. CORNELIVS. PROCVLVSPONTIFEX. CAESARVM." Nummo aeneo, "S.P.Q.R. DIVAE. IVLIAE. AVGVSTI. FIL." carpenti forma tracti a duobus mulis.
Controuersia
Ego locum hunc me non intellegere fateor, et quaenam fuerit Ara adoptionis plane nescire : tametsi doctissimos quosque, et in primis Hugonem Salellium Coenobiarcham, et Ioannem Maumontium sim de ea re percontatus diligentissime, gratum fuerit ab alio doceri.
Lectio Historica
Contendo aeraque legi debere, neque factam similis arae mentionis alias legisse me scio, licet adoptionis quae frequens in tot Caesarum successione fuit, complures mentionem habeant. Amplius autem ita disquiro : Cla. Tiberius cum pater familias esset, filius Augusti fieri, nisi arrogatione non posuit. Illum igitur aut ut priuatus, aut ut princeps, Augustus adoptauit. Si ut priuatus lege Curiata, ex more maiorum opus fuit, cuius in oratione Galbae lib. XVII. infra uestigium remanet, de quo Agellius lib. V. C. XIX. At aram, quo loco comitia Curiata haberentur, condi non licuisse coniicenti mihi dabunt omnes. Si ut princeps, legibus solutus sicut alias nepotes suos Caium et Lucium adoptarat, domi creditur priuignum arrogasse : quis in ea extructam aram dixerit, quam erigere in area solemne fuit ? Oculis, ut puto subieci, aram hinc tollendam quo facto aeris nomen aptius esse nemo non uidet ; hoc sensu Tiberius in aes incidi adoptionem et publice exponi prohibuit : ne perpetuum eius rei testimonium superesset, quod ab hominum memoria prorsus intercidisse cupiebat, se uidelicet, per uxorium ambitum, et senili adoptione in principatum irrepsisse. de eodem Suetonius ait Tiber. Cap. 50. "Tulit perindigne actum a Senatu ut titulis suis quasi Augusti, ita et Iuliae filius adiiceretur." Fuit autem (quod in rem praesentem adduco) usus aeris ad perpetuitatem monumentorum, translatus, tabulis aeris, in quib. Publicae constitutiones inciduntur, ait Plin, XXXIX.C.IX.
3At Germanico Caesari proconsulare imperium petiuit, missique legati qui deferrent, simul maestitiam eius ob excessum Augusti solarentur. Quo minus idem pro Druso postularetur, ea causa quod designatus consul Drusus praesensque erat.
Historica Mentio
Quodne ante habebat? Nam Dio diserte proconsulare imperium illi tribuit. anno DCCLXIIII. id est, triennio ante. Lib. LV. "Τιβέριος μὲν Γερμανικὸς ἀντὶ ὑπάτου ἄρχων ἐς τὴν Κελτικὴν ἐσέβαλον, Tiberius, et Germanicus Proconsul, in Celticam invasiones fecerunt " . sed intellegit, credo, proconsulare imperio perpetuum: quod inter titulos principatus. In oratione Alexandri apud Lampridium: "Gratias vobis P.C. de Caesareo nomine, de pontificatu max. de Trib. potestate, et proconsulari imperio. quae omnia nouo exemplo uno die in me contulistis " . Ab eadem mente Nero lib. XII. curante Agrippina, "Proconsulare imperium extra urbem habet, et Princeps iuuentutis appellatur " . Exemplum ab Augusto, cui decretum perpetuum Proconsulare imperium Dio tradit lib. LIII.
4Candidatos praeturae duodecim nominauit, numerum ab Augusto traditum ; et, hortante senatu ut augeret, iure iurando obstrinxit se non excessurum.
Historica Mentio Opera
Praetorum origo, progressus, augmentum, satis ambigue tradita: etiam ab iis, quibus haec una cura fuit. Ego breuiter rem expediui, et ad historiae fidem, quae uide, si uis, in Excurs. in D.
Historica
Diffuse magis Velleius: "Post redditum caelo patrem, et corpus eius humanis honoribus, nomen durius honoratum: primum Principalium eius operum fuit ordinatio comitiorum, quam manu sua scriptam D. Augustus reliquerat. quo tempore mihi fratrique meo candidatis Caesaris destinari Praetoribus contigit. Consecutis, ut neq. post nos quemquam D. Augustus, neque ante nos Caesar commendaret " .
Politica
Hi Candidati Principis, uel Caesaris dicebantur: nam Iulius Caesar, authore Suetonio in Iulio cap.4. comitia cum populo ita est partitus, ut Magistratuum pars dimidia pro arbitrio populi, altera pro arbitrio Principis pronuntiaretur atque illi petitores, qui a Principe populo commendabantur, Candidati Principis, uel Caesaris dicebantur. Vide Suetonium in Augusto cap.56. Forma commendandi a Principe talis erat, "Commendo uobis illum, et illum, ut uestro suffragio suam dignitatem teneant."

15

1Tum primum e campo comitia ad patres translata sunt ; nam ad eam diem, etsi potissima arbitrio principis, quaedam tamen studiis tribuum fiebant. Neque populus ademptum ius questus est nisi inani rumore, et senatus, largitionibus ac precibus sordidis exsolutus, libens tenuit, moderante Tiberio ne plures quam quattuor candidatos commendaret sine repulsa et ambitu designandos.
Historica Mentio Opera
Comitiorum res, amissa libertate, uarie habita: ac uide omnino in Excurs. quae huc faciunt, littera E.
Historica
Id est, ut nec opus quidem haberent in Senatu ambire: sufficeretque sola Principis commendatio.
2Inter quae tribuni plebei petiuere ut proprio sumptu ederent ludos, qui de nomine Augusti, fastis additi, Augustales uocarentur. Sed decreta pecunia ex aerario, utque per circum triumphali ueste uterentur ; curru uehi haud permissum.
Historica Mentio
Verum est. nam et in Kalendario ueteri hodieq. legimus, IV. eid. Octob. AVGVST . id est Augustalia. Eorum ludorum originem repperio, anno DCCXXXV. cum ex Graeciensi et Sicula peregrinatione redux Augustus, passus est inter alios honores, "τύχῃ τε ἐπαναγόγω βωμὸν ἱδρυθῆναι, καὶ τὴν ἡμέραν ἢν ἀφίξοιτο, ἔν τε ταῖς ἱερομηνίαις ἀριθμεῖσθαι, καὶ Ἀυγουστάλια ὀνομάζεσθαι: Fortunae reduci aram sacrari, et diem qua redierat, in Fastis scribi, et Augustalia dici " . Ludique eo die ex decreto Senatus instituti, octennio posterius, Aelio Tuberone, Paullo Fabio Coss. Idem scriptor: "Τὰ δὲ δὴ Ἀυγουστάλια, ἅ καἱ νῦν ἄγεται, τότε πρῶτον ἐκ δόγματος ἐτελέσθη : Augustalia, quae et nunc celebrantur, tunc primum ex Sc.to. acta sunt " . At Suidae Augustale etiam locus est, in quo praefecti regionum et cultores Augusti saltabant, Idibus Octobris. Video hominem alludere uelle ad hos ludos: sed ita, ut eum plane, non capiam. "Ἀυγουστεῖον inquit, ἐκλήθη διόθι τη· ίε· τοῦ ὀκτωβρίου μηνὸς οἱ ῥεγεωνάρχαι καὶ σεβαστοφόροι ἐχόρευον ἐν τῷ αὐγυστεΐῳ οἶον ἐν τῷ ὀψοπολίῳ, εἰς τιμὴν Τιβερίου. " . scies tamen et alios ludos fuisse, die natali Augusti, qui pariter celebrabantur in Circo, notatos Fastis, VIIII. Kal. Octob. "H.D.AVGVSTI. NATALIS. LVD. CIRC." Quorum mentio est Dioni in actis anni DCCXLIII. et Suetonio, nisi fallor, cap. LVII. "Equites Romani natalem eius sponte atque consensu biduo semper celebrarunt" . Quos intellegit et Ouidius lib. IV. De Ponto: "Pontica me tellus, quantis hac possumus oraNatalem ludis, scit celebrare dei." sed eos caue cum Augustalibus confundas.
Mentio
Tribuni, mortuo Augusto, praefecti his ludis, ait Dio, quasi sacri: ut id quoque cederet honori Augusti. Ludi autem ipsi, Circenses; id est curules, et si forte Venatio. Quod uestem triumphalem petunt Tribuni: faciunt ad exemplum Consulum et Praetorum, quibus in Circo ludos praebentibus ius togae pictae. Iuuenalis: "------ similisque triumpho Praedo caballorum Praetor sedet." Quo uersu haesi aliquando, num. leg. praeda : quia magna scilicet pecuniae uis effundenda praetori in aurigas et equos, iisque ipse quasi praeda. Idem alibi, "------ et medio sublimen in puluere Circi In tunica Iouis, et pictae sarrana ferentem Ex humeris aulae togae." Nec alius sententiae illud Cornelii nostri lib. XII. "Ludicro Circensium Britannicus in praetexta, Nero triumphalium ueste, transuecti sunt" . Vt dicam in loco.
Historica Mentio Opera
Ne prorsus aequarentur potestati maiori. De curru Praetorum in Circo, Iuuenalis: "Quid si uidisset praetorem in curribus altisExstantem?" Plinius: " Non uetus et bigarum celebratio in his qui praetura functi, curru uecti essent per Circum " . De Consulum, Plinius alter in Laudatione Traiani: "Nos sub tuis oculis augustior solito currus accipiet: nos inter secunda omina et uota certantia uehemur alacres, et incerti utra ex parte maior auribus nostris clamor accidat " . scripsique de his uberius peculiari De Spectaculis libro, cui Saturnalia Index.
3Mox celebratio annua ad praetorem translata, cui inter ciues et peregrinos iurisdictio euenisset.
Lectio
Posses non absurde emendare, Mox celebratio annuum ad praetorem.
Lectio
Lege Mox celebratio annuum ad praetorem translata.
Controuersia Lectio
Antonius Augustinus putabat rectius legi posse : Mox celebratio annua, etc.] Videndum autem an paulo post legendum sit : ob moestitiam, aut gaudium, etc. pro eo, quod uulgo habetur : Ob iustitiam, aut gaudium, etc. nam moestitiae gaudium opposuit Tacitus addita, aut, particula.

16

1Hic rerum urbanarum status erat, cum Pannonicas legiones seditio incessit, nullis nouis causis, nisi quod mutatus princeps licentiam turbarum et ex ciuili bello spem praemiorum ostendebat.
2Castris aestiuis tres simul legiones habebantur, praesidente Iunio Blaeso, qui, fine Augusti et initiis Tiberii auditis, ob iustitium aut gaudium intermiserat solita munia. Eo principio lasciuire miles, discordare, pessimi cuiusque sermonibus praebere aures, denique luxum et otium cupere, disciplinam et laborem aspernari.
Historica
Iustitium, ob mortem Augusti indictum et publicus dolor et cessatio: gaudium, ob initia Tiberii. et tunc quoque feriae in Natali imperii.
Militaria
Hyberna erant Romanis, ubi milites hyemen transigebant, aliquando sub dio, uel in municipiis, ut praesidia Gallica solent. Erant quoque Aestiua castra, quae sine addito aestiua dicebantur, in quibus uel sine tectis uel in oppidis erant aestatis tempore.
3Erat in castris Percennius quidam, dux olim theatralium operarum, dein gregarius miles, procax lingua et miscere coetus histrionali studio doctus. Is imperitos animos et quaenam post Augustum militiae condicio ambigentes impellere paulatim nocturnis conloquiis, aut, flexo in uesperam die et dilapsis melioribus, deterrimum quemque congregare.
Historica Vocabulum
In theatro, sicut in Circo, suae partes et factiones: distracto uidelicet fauore plebis in hunc histrionem, in illum. Ea non raro in tumultum exibant, imo pugnam, imo caedem. Dux his factionibus et signifer leuissimus quisque e plebe: cui lingua manusq. ad iniurias et contumelias proptae. Ab uno exemplo disce rem totam, apud Suetonium Nerone, cap. XXVI. "Interdiu quoque clam gestatoria sella delatus in Theatrum, seditionibus Pantomimorum ex parte proscenii superiore, signifer simul ac spectator aderat. et cum ad manus uentum esset, lapidibusque et subselliorum fragminibus decerneretur, multa et ipse iecit in populum, atque etiam praetoris caput consauciauit " . Operae autem theatrales Tacito: ut Ciceroni, operae Clodianae: et in lapide prisco, "OPERAE. VETERES. A. SCAENA." Plinio etiam operae in Circo, sed a me correcto: lib. IIX. cap. VI. "L. Piso inductos dumtaxat (Elephantos intellegit) in Circum, atque ut contemptus eorum incresceret, ab operariis hastas praepilatas habentibus per circum totum actos " ubi, ab operis scribendum esse confirmo.
Mentio Realia Militaria À corriger
Tacitus uidetur hisce uerbis contrariari Liuio per initia lib. 7 scribenti de Atellanis Fabellis. "Quod genus ludorum ab Oscis acceptum tenuit iuuentus, nec ab histrionibus pollui passa est. eo institutum manet, ne actores Atellanarum nec tribu moueantur, et stipendia tanquam expertes artis ludicrae faciunt." Ex quibus patet histrionibus olim uetitum stipendia facere, nec iniuria ; siquidem Iulianus Iurisconsultus eos dicit infamia notari, qui artis ludicrae pronuntiandiue causa in scenam prodierint, in l.I. de his qui not.infa. libro tertio.P. tit.2. Quod etiam confirmat Vlpianus l.4.eodem l.2.§ fin.eod. et l.2.§ ait praetor, de iis, qui not.infam. Marcellus quoque l.quaedam delicta l.14. de poen.P ex responsis Menandri tradit, militem qui artem ludicram fecisset, capite puniendum esse. Aemilius Probus in prooemio Vitae. Imperat. scriptum reliquit : "Magnis in laudibus tota fuit Graecia auctorem Olympiae citare, in scenam uero prodire, et populo esse spectaculo, nemini in eisdem gentibus fuit turpidini, quae omnia apud nos" , Romanos scil. "infamia, partim humilia, ac ab honestate remota ponuntur." Nihilominus Tacitus hoc in loco inquit : "Percennium quendam olim ducem Theatralium operarum, gregarium militem extitisse, et seditionis militaris ministrum." Conciliari haec posse existimo, si dixerimus, Percennium non fuisse histrionem, actorem sc. in scena, sed praefuisse tantum Theatralibus operibus, sic enim significare puto uocari illum Ducem.

17

1Postremo promptis iam et aliis seditionis ministris uelut contionabundus interrogabat cur paucis centurionibus, paucioribus tribunis in modum seruorum oboedirent. Quando ausuros exposcere remedia, nisi nouum et nutantem adhuc principem precibus uel armis adirent ?
2Satis per tot annos ignauia peccatum, quod tricena aut quadragena stipendia senes et plerique truncato ex uulneribus corpore tolerent.
Historica Militaria Vocabulum
Atqui uicena, ex lege, debebant tantum: et tunc Veterani dicebantur. Suidas: "Βετεράνος παρὰ ῥωμαίοις ὁ ἀπελυθεὶς τῆς στρατείας· ἐπὶ εἰκοσαετίαν δὲ οὗτοι ἐδούλευον: Veteranus Romanis dicitur, qui solutus est militia. in uigesimum autem annum solent merere" . Quod uerum est: sed sub Principibus, ut hic dicitur, parum seruatum.
3Ne dimissis quidem finem esse militiae, sed apud uexillum tendentes alio uocabulo eosdem labores perferre. Ac si quis tot casus uita superauerit, trahi adhuc diuersas in terras, ubi per nomen agrorum uligines paludum uel inculta montium accipiant.
Historica Militaria
Attende qui historiam principum legis. Apud antiquos simplex et una honesta missio: ab Augusti aeuo facta duplex. Exauctoratio et missio. Tacitus auctor sic distinguendi, infra: "Placitum ut epistolae nomine principis scriberentur, missionem dari uicena stipendia meritis: exauctorari qui senadena fecissent, ac retineri sub uexillo, ceterorum immunes nisi propulsandi hostis" . Exauctorationis ea uis, ut (exempli caussa) legio aliqua sacramento solueretur, signis aquilaque ademptis: non tamen dimitteretur protenus, sed seorsum in exercitu ageret sub uno aliquo uexillo, donec praemia soluerentur et agri. Interea immunis a labore, excubiis, uigiliis, et munere omni castrensi esset: excepta pugna in hostem. At plenae missionis effectus, ut statim ab exercitu castrisque domum aut in colonias irent, praemiis acceptis. Cui bono hoc inuentum? inquies. Bono fisci. Suetonius in Tiberio, cap. XLVIII. "Atque etiam missiones ueteranorum rarissimas fecit, ex senio mortem, et morte compendium captans " . Praemia enim, de quibus mox dicam, mortuis non debebantur: sicut nec cum caussa missis, ante stipendia completa. Ideo Caligula (Suetonio narrante, cap. XLIIII. "in exercitu recensendo plerisque Centurionum maturis iam, et nonnullis ante paucissimos quam consummaturi essent dies, primos pilos ademit, caussatus senium cuiusque et imbecillitatem " . Capis ergo nunc, cur hic de tricenis quadragenisque stipendiis querela: et infra totiens mentio retentionis apud uexillum; fons Pannonicae et Germanicae seditionis.
Militaria Vocabulum
Quomodo? Veterani enim proprie dicebantur, non legionarii. Ita lib. III. "Vexillum ueteranorum, non plus quingenti" . Histor. lib. III. "Ipsum Othonem comitabantur speculatorum lecta corpora cum ceteris praetoriis cohortibus, ueterani e praetorio, classicorum ingens numerus" . Nam et Praetoriani post XVI. annos habebantur sub uexillo. Dicti etiam Emeriti Glossae priscae, "Emeritus ἀπολειτουργέσας ἤ ἀποστραρευσάμενος" . iterumque "Emeritus, ἔντιός κατὰ στρατιωτικοὶς καμάτοις" . Significat Immunes eos fuisse et operum uacuos. Dicti saepe item uexillarii. Vt mox, "Vexillarii discordium legionum" : in Historiarum libris, "uexillarii XIIIae. XVae." legionum, et C. De iisdem laboribus, quod addunt: mentiuntur.
Lectio
Nonne melius? siqui tot casus uitae superauerint .
Controuersia Mentio Opera
Gordius, ut multis uisum, hic nodus: nec ego tamen Alexander. solui enim, non abrupi: et EXCVRS. nostros adi in F.
Sensus
Per speciem accipiendorum agrorum, et tamquam pro agris.
4Enimuero militiam ipsam grauem, infructuosam : denis in diem assibus animam et corpus aestimari ; hinc uestem, arma, tentoria ; hinc saeuitiam centurionum et uacationes munerum redimi. At hercule uerbera et uulnera, duram hiemem, exercitas aestates, bellum atrox aut sterilem pacem sempiterna.
Historica Mentio Militaria Opera Realia
Vides ergo, aucto a Iulio uel ab Augusto stipendio, abrogatam illam Gracchi legem, qua militi e publico uestem dari iussit, sine ulla stipendii detractione. Quod fugerat me admonere in Electis, cap. De stipendio. Ambigas tamen an secuti principes iterum non reduxerint Gracchi hac parte legem. Lampridius certe in Alexandro, "Donauit, inquit, et ocreas, et braccas, et calciamenta inter uestimenta militaria " . et post in persona Principis: "Qui acceptam a prouincialibus annonam, qui uestem, qui stipendia uobis attribuit" .
Opera
Scripsi ea de re ad libros Historiarum.
Historica Realia Militaria
Ostendit hic locus denarium decem asses aeris esse, quod diurnum stipendium erat militi. Quam summam etiam Germani pedites in praesentiarum accipiunt, treis uidelicet coronatos singulis mensibus, hoc est, imperatorias libras XIII. asses X.
Militaria Realia Mentio Ego
Et paulo post, " ut singulos denarios maererent" . Ex quibus fit planissimum, denarium pluris fuisse quam X. asses ; et in sequentibus, ut denarius diurnum stipendium foret. Cum enim X. asses singuli reciperent, et denarium cuperent, constat X. assibus plus ualuisse denarium : quod eo magis miror, quia Plin. lib. 33. cap. 3. " in militari, inquit, stipendio semper denarius pro X. assibus datus" .
Controuersia Militaria
Quantae seueritatis disciplina militaris apud ueteres fuerit, colligi ex hoc loco potest, qui eruditiorum omnium ingenia uel fatigauit, uel exercuit. Inter caeteros Aemylium Ferretum obseruo, qui de eadem pluribus ad Turnonium Cardinalem scripsit. Sane quae dubitationem contineant, autoris uerba sunt haec. Vt singulos denarios mererent, et infra, ut denarius diurnum stipendium foret. Id fuit molestiae solatium, quod pro denis assibus, Pannonici milites erogari sibi petebant. Nihil tamen sermone minaci, crebraue expostulatione profecerunt, quo militare stipendium contra ueterem institutionem, modumque receptum cresceret. Inde uere Plinius habet, "In militari stipendio, Semper denarius pro decem assibus datus," lib XXX. C. III. Sic pro ea, quae fuit ueteris disciplinae obseruatio, denarii aestimationis auctae nullum milites commodum sensere, quamuis in paganorum commercio denarius (in quo uetustiores denos aereos asses constituerant) sexdecim asses ualuerit, Vitruuio, Plinio et Maetiano testibus.
5Nec aliud leuamentum quam si certis sub legibus militia iniretur, ut singulos denarios mererent, sextus decumus stipendii annus finem adferret, ne ultra sub uexillis tenerentur, sed isdem in castris praemium pecunia solueretur.
Opera
Quale istud pecuniarium praemium? Pete ab EXCVRS. nostris, in G.
Militaria Realia Mentio Ego
Cum hunc locum plerique non animaduersum negligenter praeteriissent ; fuere tamen qui ibi manifeste deprehendi traderent, denarii X. asses aeris fuisse : quo nihil potuit dici alienius. Nam si decem asses stipendium diurnum militum conficiebant, quibus non contenti milites postulabant singulos denarios ; planum fit, inde non colligi, decem asses denario contineri. Videtur autem potius plus comprehendi denario, quam decem assibus : quod me olim ualde conturbauit. Quamuis enim et Plinius scripserit et Volusius, et multi praeterea, "denarium primo asses decem aestimatum, unde nomen habet ; et postea auctum esse ad sexdecim asses" : tamen idem Plin. lib. 33. tradit, " in militari stipendio aestimationem denarii numquam uariasse, sed semper fuisse datum pro decem assibus" . Amplius autem postulasse milites quam decem asses, et tamen desiderasse denarium, alibi aperte tradit Tacitus : " Responsum, inquit, est a concione, mandata Clementi centurioni quae proferret, is orditur de missione a XVII. annis, de praemiis finitae militiae, ut denarius diurnum stipendium foret" . Quamobrem necessarium uidetur aut per denarium demonstrari plusquam X. asses, aut mendum aliquod subesse. Caeterum animaduertendum est, id maxime optasse milites, ut praetoriis cohortibus stipendio aequarentur. Scribit enim paulo post superiorem locum : "An praetorias cohortes quae binos denarios acciperent, etc." Cuius etiam desiderii testis est Tranquillus in Tiberio : " Flagitabant, ait, ambo exercitus multa extra ordinem : ante omnia, ut aequarentur stipendio praetorianis, etc." Per utrumque exercitum et Pannonicas legiones, et Germanicas significat. Ex quibus, ut arbitror, euidenter constat uoluisse milites duplicari stipendium, ita ut non singulos, sed binos denarios acciperent ; tot enim praetoriae cohortes accipiebant. Cum autem plurimum differat scriptura singulorum ac binorum, non sum ipse ausus mutare dictiones temere ; praesertim tam inter se diuersas scriptione et sensus ; sed ita semper sum interpretatus, ut per singulos denarios Cornelius aliis decem asses demonstrarit cumulandos denis assibus : hoc modo, ut singulos denarios mererent scilicet, praeter denos asses quibus animam et corpus aestimari quaerebantur. Eadem ratione sunt explicanda illa uerba : ut denarius diurnum stipendium foret, supra denos uidelicet ordinarios asses. Ita enim et ratio apparet denarii, nec tamen mutantur dictiones. Quae quamuis interpretatio fortasse quibusdam duriuscula uidebitur ; primum illis adhibendus est in consilium Cornelius, multis in locis luxurians ; in quibusdam poetico more licenter translationibus utens, in aliis mutilus, et quasi cadens : deinde cogitare debent, contaminare dictiones non esse pudoris nostri, nisi alicuius codicis testimonio adiuuemur. Quamobrem cuicumque hoc nostrum interpretamentum non arridebit ; melius ipse aliquid inueniat, unde et ratio denarii constet, et sensus Cornelii fit integer.
6An praetorias cohortes, quae binos denarios acceperint, quae post sedecim annos penatibus suis reddantur, plus periculorum suscipere ? Non obtrectari a se urbanas excubias ; sibi tamen apud horridas gentes e contuberniis hostem aspici.
Controuersia Historica
Bini denarii decreti a Senatu Praetorianis, in honorem Augusti: ut scilicet fidelem gererent eius curam, in salute cuius salus publica nixa. Id accidit in VII. eius Consulatu. Si tamen Dionis uerba uera, non binos denarios meriti Praetoriani: sed tantum, XX. asses. Nam ait, "τοῖς δορυφορήσουσιν αὐτὸν διπλάσιον τε μισθὸν τοῦ τοῖς ἄλλοις στρατιώταις διδομένου ψηφισθῆναι διεπράξαντο" . Si, inquam, duplum quod ceteris militibus, datum Praetorianis: constat inuidiosam orationem esse nebulonis Percennii de duobus denariis, et augendae rei. Quantum enim intersit, docui ante. At exemplum hoc stipendii Praetorianis augendi, sumptum a militia ueteri: apud quos Praetoria cohors sesquiplum accipiebat, honoris caussa. Vide Festum in Praetoria cohors. ADD. Vir doctus, in re nummaria nuper emendari censuit, quae bis denos acciperent . Nam constat ex Dione, inquit, accepisse eos saltem duplum quam alii milites: nec id plus fecerit, quam uicenos nummos. Denarium autem duorum aestimatio amplior. Intellego. Vellem et ipse ea, quae in hanc rem satis scripsi. Quis nostrum exigit ista rigide ad ueri lancem? Binos denarios? sic nempe, quomodo legionarii unum denarium. Is enim eis definitus, sed solutus numquam nisi aestimatione infima et prisca. Eadem igitur fide et pretio duos denarios cepere Praetoriani. Quos quod diserte tamen exprimit Percennius: quis miretur? in seditione id facit, et ad animos scilicet uero an falso inflammandos.
Historica Mentio
Lapsus ergo Dio, qui lib. LIIII. diserte tradit, Augustum definisse annos Praetoriis cohortibus duodecim, aliis sedecim. Nisi tamen id decretum mutatum postea, anno DCCLVIII. Quod apparet ex eodem Dione, libro LV. ubi de praemiis militaribus. quem adi.
Lectio
Lego, ibi tamen, hoc est, eo loci.
Controuersia Lectio
Putamus Faernum recte coniecisse legendum esse : An Praetorias cohortes, quae binos denarios acciperent, etc. et ita poscit sententia, ut legatur.

18

1Adstrepebat uulgus, diuersis incitamentis, hi uerberum notas, illi canitiem, plurimi detrita tegmina et nudum corpus exprobrantes.
2Postremo eo furoris uenere ut tres legiones miscere in unam agitauerint. Depulsi aemulatione, quia suae quisque legioni eum honorem quaerebant, alio uertunt atque una tres aquilas et signa cohortium locant ; simul congerunt caespites, exstruunt tribunal, quo magis conspicua sedes foret.
Historica
Nota morem antiquum. Tribunal Imperatorium ecce in castris, etiam illa aetate cespiticium. Plinius in laudatione Traiani: "Decora facies consulis: multa post saecula tribunal uiridi cespite extructum, nec fascium tantum, sed pilorum signorumque honore ( malim, horrore ) circumdatum " . Xiphilinus de Boodicia regina Britanniae, "συνήγαγε δὲ τὸ στράτευμα ἀμφὶ δώδεκα μυριάδας ὅν, καὶ ἀνέβη ἐπὶ βῆμα ἐκ γῆς ἑλώδοις ἐς τὸν Ῥωμαϊκὸν τρόπον πεποιημένον" . Eleganter. " et ascendit, inquit, tribunal e terra palustri, more Romano confectum " . Statius in Siluiis: "Hic suetus dare iura parens, hoc cespite turmasAdfari." Ammianus lib. XXIII. "Ipse aggere glebali assistens coronaque celsarum circumdatus potestatum, talia ore sereno disseruit" . Lucanus lib. V. de Caesare concionante: "------stetit aggere fultiCespitis, intrepidus uultu: meruitque timeriNon metuens." Plutarchus in Pompeio: "βήματος δὲ οὐκ ὄντος, οὐδὲ τοῦ στρατιωτικοῦ γενέσται φθάσαντος, ὅ ποιοῦσιν αὐτοὶ, τῆς γῆς ἐκτομὰς βαθείας λαμβάνοντες, καὶ καταλλήλων συντιθέντες" . Claudianus de bello Getico: "Dictis ante tamen princeps confirmat ituros,Aggere conspicuus. stat circumfusa iuuentusNixa hastis, pronasque ferox accomodat aures."
3Properantibus Blaesus aduenit, increpabatque ac retinebat singulos, clamitans : « Mea potius caede imbuite manus : leuiore flagitio legatum interficietis quam ab imperatore desciscitis. Aut incolumis fidem legionum retinebo, aut iugulatus paenitentiam adcelerabo. »
Historica Moralia
Mirum uideri possit, et quid caussae, cur ob tribunal cespiticium adeo inclamet Blaesus ? Nam subiungit: "Leuiore flagitio legatum interficietis, quam ab imperatore desciscitis" . Capitale ergo adeo facinus illud? capitale prorsus. Nam tribunalis exstructio, ascensioque signum proprium Imperatoris: quod allocuturus milites conscenderet. simile apud Vopiscum in Probo. "Vndique ab omnibus adclamatum est, Probe Auguste dii te seruent. Deinde concursus, et cespiticium tribunal, appellatusque Imperator " . sed et allocutio ipsa soli Imperatori seruata postea. Ammianus de Iuliano nondum Principe, lib. XVI. "Et cum alloqui pariter omnes nec longitudo spatiorum extenta, nec in unum coactae multitudinis permitteret crebritas, ( et alioqui uitabat grauioris inuidiae pondus, ne uideretur id adfectasse quod sibi soli deberi Augustus existimabat) cautior sui, et c. "

19

1Aggerebatur nihilo minus caespes iamque pectori usque adcreuerat, cum tandem, peruicacia uicti, inceptum omisere.
Historica
Ipsius Blaesi, et siqui alii fortiter obsisterent.
2Blaesus multa dicendi arte non per seditionem et turbas desideria militum ad Caesarem ferenda ait ; neque ueteres ab imperatoribus priscis, neque ipsos a diuo Augusto tam noua petiuisse ; et parum in tempore incipientis principis curas onerari.
3Si tamen tenderent in pace temptare quae ne ciuilium quidem bellorum uictores expostulauerint, cur contra morem obsequii, contra fas disciplinae uim meditentur ? Decernerent legatos seque coram mandata darent.
4Adclamauere ut filius Blaesi, tribunus, legatione ea fungeretur peteretque militibus missionem ab sedecim annis ; cetera mandaturos, ubi prima prouenissent.
5Profecto iuuene, modicum otium ; sed superbire miles, quod filius legati orator publicae causae satis ostenderet necessitate expressa quae per modestiam non obtinuissent.

20

1Interea manipuli, ante coeptam seditionem Nauportum missi ob itinera et pontes et alios usus, postquam turbatum in castris accepere, uexilla conuellunt direptisque proximis uicis ipsoque Nauporto, quod municipii instar erat, retinentes centuriones inrisu et contumeliis, postremo uerberibus insectantur, praecipua in Aufidienum Rufum, praefectum castrorum, ira, quem dereptum uehiculo sarcinis grauant aguntque primo in agmine, per ludibrium rogitantes an tam immensa onera, tam longa itinera libenter ferret.
Historica
Expeditionem ergo meditabantur, eoque haec praecurabant: neque alio fine simul in Aestiuis erant.
Historica Mentio
Meminit et Velleius. Strabo collocat in Tauriscis, situ ab Aquileia stadiis CCCL. sed uocat "Ναύποντον" , corrupte, ut opinor.
Historica Mentio Opera
Munus fuit, nescio an antiquum. mentionem quidem eius ante Principes nondum inueni: postea, saepius. Vide EXCVRS. in H.
Moralia Realia
Honestiores ergo militum etiam tunc in uehiculo, aut equo.
Controuersia Lectio
Faernus legebat : Renitentes centuriones, etc. Potest tamen illud, retinentis, in uulgatis editionibus positum esse pro, renitentes. Paulo post pro eo, quod uulgo legitur, intus operis ac laboris, etc. Antonius Augustinus legendum putabat, intus operis, ac labore foris, etc. Sed uidetur nimium audax coniectura.
2Quippe Rufus, diu manipularis, dein centurio, mox castris praefectus, antiquam duramque militiam reuocabat, intentus operis ac laboris, et eo immitior quia tolerauerat.
Lectio
Medicea scriptura, intus operis . Verum censeo, uetus operis . In Tacito, "uetus militiae" , et in Silio ipsa haec uerba: "------gnaros belli, ueteresque laborum."
Lectio Mentio
Quid si legas, inuictus operis ? Vt qui uinci a magnis laboribus nesciret ; uel, immitis operis. Sequitur enim, "atque eo immitior" . Nam qui nimius esset in imponendis militi laboribus.
Lectio
Legerim, attentus operis ac labori : ut operus dandi casu dictum intelligatur numero pluratino ab opera, ae.
Lectio
Maedicaeus codex, Inuictus operis, habet
Lectio
Lege, inuictus operis ac labore : et pluratiui numeri sexto casu, operas exaudi : eo maxime quod codici Thusco inest, Inuictus : nisi magis placeat, Intentus operis ac labori.

21

1Horum aduentu redintegratur seditio et uagi circumiecta populabantur. Blaesus paucos, maxime praeda onustos, ad terrorem ceterorum adfici uerberibus, claudi carcere iubet ; nam etiam tum legato a centurionibus et optimo quoque manipularium parebatur.
Historica Mentio
In castris statiuis ergo carcer. et cum exercitus moueret, eosdem catena trahebant more militari, ut alibi dicam. Iuuenalis, satyra VI. "Inde fides arti, sonuit si dextera ferroLaeuaque, si longo castrorum in carcere mansit."
2Illi obniti trahentibus, prensare circumstantium genua, ciere modo nomina singulorum, modo centuriam quisque cuius manipularis erat, cohortem, legionem, eadem omnibus imminere clamitantes. Simul probra in legatum cumulant, caelum ac deos obtestantur, nihil reliqui faciunt quo minus inuidiam, misericordiam, metum et iras permouerent.
3Adcurritur ab uniuersis et, carcere effracto, soluunt uincula desertoresque ac rerum capitalium damnatos sibi iam miscent.
Controuersia Lectio
Faernus legebat : Ac rerum Capitalium damnatos sibi immiscent, etc. Deinde uidendum an legi debeat : Prostratos uerberibus mulcant, etc. pro eo, quod uulgo legitur, mulctant. nam infra hoc ipso libro habetur : Nudo, aut mulcato corpore. A quo uerbo fortasse factum est id, quod Graeci dicunt, ῥυμουλκεῖν, Latini, remulcare .

22

1Flagrantior inde uis, plures seditioni duces. Et Vibulenus quidam, gregarius miles, ante tribunal Blaesi adleuatus circumstantium umeris, apud turbatos et quid pararet intentos : « Vos quidem », inquit, « his innocentibus et miserrimis lucem et spiritum reddidistis ; sed quis fratri meo uitam, quis fratrem mihi reddit ? quem missum ad uos a Germanico exercitu de communibus commodis nocte proxima iugulauit per gladiatores suos, quos in exitium militum habet atque armat.
Historica Moralia
Refer ad solutum saeculi morem, quo Praesides, Praefecti prouinciarum familias gladiatorum alebant, ad spectacula exhibenda. Non enim inter milites lecti, ne erres.
2Responde, Blaese, ubi cadauer abieceris ; ne hostes quidem sepultura inuident. Cum osculis, cum lacrimis dolorem meum impleuero, me quoque trucidari iube, dum interfectos nullum ob scelus, sed quia utilitati legionum consulebamus, hi sepeliant. »
Realia
Mos quippe fuit antiquis fortissimorum hominum pedes, et manus exosculandi, id quod ex aliis locis Taciti, et Suetonii patet in Othone Syluio, cap. 12. Tacitus lib.18 de Othone loquens post pugnam Bedriacensem, "Tulere corpus praetoriae cohortes cum laudibus, et lachrymis uulnus manusque eius exosculantes."

23

1Incendebat haec fletu et pectus atque os manibus uerberans. Mox, disiectis quorum per umeros sustinebatur, praeceps et singulorum pedibus aduolutus, tantum consternationis inuidiaeque conciuit, ut pars militum gladiatores, qui e seruitio Blaesi erant, pars ceteram eiusdem familiam uincirent, alii ad quaerendum corpus effunderentur.
2Ac, ni propere neque corpus ullum reperiri et seruos adhibitis cruciatibus abnuere caedem neque illi fuisse umquam fratrem pernotuisset, haud multum ab exitio legati aberant.
3Tribunos tamen ac praefectum castrorum extrusere, sarcinae fugientium direptae, et centurio Lucilius interficitur, cui militaribus facetiis uocabulum « Cedo alteram » indiderant, quia, fracta uite in tergo militis, alteram clara uoce ac rursus aliam poscebat.
Historica
Moris huius exemplum militaribus item in Aureliani uita: "Huic signum exercitus apposuerat, Manu ad ferrum: ut si forte quaeretur quis Aurelianus aliquid fecisset uel gessisset, suggereretur, Aurelianus manu ad ferrum" . De uite autem Centurionum, protrita iam res et conculcata.
Militaria
Ex quo Taciti loco potes intellegere, Vitem dici insigne Centurionis, qua milites errantes plectabantur. Spartianus in Hadriano, Nulli uitem, nisi robusto, et bonae famae daret. Martianus Iurisconsultus in tractatu Pandectarum de re militari, Si uitem renuit, militiam mutat : si ex industria fregit, uel manum centurioni intulit, capite punitur.
À corriger Mentio Militaria Realia
Veteribus Romanis lege et usu sancitum, ut ciues suos non uirgis sed uite uerberarent, quod a Lucio Floro et Liuio lib. 57 relatum est. Quare milites ciues Romanos in minoribus criminibus uite corrigebant. Ita Scipio Africanus Numantiam obsidens, milites extra ordinem quos deprehendisset, si Romanus esset uitibus, si extraneus, fustibus cecidit. Et Plutarchus in Gracchis autor est, Liuium Drusum, et C. Gracchum Tribunos plebis plebiscito sanxisse, ne liceret quempiam Latini nominis uirgis afficere, sed uitibus, in hac re Latinos Romanis aedaequantes. Nec obstat, quod Liuius libro quinto in oratione Ap. Claudii scriptum reliquerit : "Fustuarium meretur, qui signa relinquit, aut praesidio decedit." Et Cic.3. Philipp. "Fustuarium meruerunt legiones, quae Consulem reliquerunt." Nam relinquere Consulem et signa, et decedere praesidio, non inter minora delicta enumeranda. Munus autem castigandi milites uite, Centurionum erat, testimonio Plutarchi in uita Galbae, ubi de Sempronio Denso centurione. Vnde Macrobius "uitem" appellat "centurialem" . Et Marc. D.de re mil.l.23.§.3 scribit : "Eum qui Centurioni castigare se uolenti restiterit, sic ueteres notauerunt, si uicem tenuit, militiam mutat, si ex industria fregit, uel manum centurioni intulit capite punitur." Plin. lib. 14. c.1 de uitibus loquens ait : "Quid quod insertae castris, summam rerum, Imperiumque continent. Centurionum in manu uitis illius uirtutis praemium, tardos ordines, ad lentas Aquilas perducit, et in delictis poenam honorat." Et Iuuenalis de Mario uerba faciens Saty.9.Scribit : "Nodosam post haec pungebat uertice uitem, si lentus pigra muniret castra dolabra." Et Silius Italicus lib.12 de Ennio, quem Centurionem fuisse dicit : "Ennius antiqua Mesappi ab origine Regis Miscebat primas acies, Latiaeque superbum Vitis adornabat dextra decus." Posteriorum tamen Imperatorum tempore hoc immutatum, et in minori etiam delicto, et liberi fustibus etiam uerberari coepti, ex Callistrato, l.2.§.1.D. de pen. et Macer, libro 10 eodem habet : "ex quibus causis liber fustibus caeditur, ex his seruos flagellis caedi."
4Ceteros latebrae texere, uno retento Clemente Iulio, qui perferendis militum mandatis habebatur idoneus ob promptum ingenium.
5Quin ipsae inter se legiones octaua et quinta decuma ferrum parabant, dum centurionem cognomento Sirpicum illa morti deposcit, quintadecumani tuentur, ni miles nonanus preces et aduersum aspernantes minas interiecisset.
Historica Vocabulum
Caussa huius cognomenti me fugit. An forte Sirpicus, a sirpando? quod est ligare, nodoque constringere, prisca quidem uoce. Unde sirpi, aenigmata siue nodi. Quiane uerberauit obsoleto illo uerbo militum aures? an quia asperior in contringendis militibus duriorque?
Militaria
et paulo post Hoc obiter adnotatum uolumus Legiones Romanas a numero, atque ordine nomina sumpsisse, ut quarta, sextadecima, et eiuscemodi. Inde saepius apud Tacitum primanos, secundanos, decimanos, et similia.
Militaria
et paulo post Hoc obiter adnotatum uolumus Legiones Romanas a numero, atque ordine nomina sumpsisse, ut quarta, sextadecima, et eiuscemodi. Inde saepius apud Tacitum primanos, secundanos, decimanos, et similia.

24

1Haec audita quamquam abstrusum et tristissima quaeque maxime occultantem Tiberium perpulere ut Drusum filium cum primoribus ciuitatis duabusque praetoriis cohortibus mitteret, nullis satis certis mandatis, ex re consulturum. Et cohortes delecto milite supra solitum firmatae.
2Additur magna pars praetoriani equitis et robora Germanorum, qui tum custodes imperatori aderant ; simul praetorii praefectus Aelius Seianus, collega Straboni patri suo datus, magna apud Tiberium auctoritate, rector iuueni et ceteris periculorum praemiorumque ostentator.
Historica Mentio
Recepit ergo iterum Germanos custodes Tiberius, destitutos post cladem Varianam ab Augusto Suetonius Aug. cap. XLIX. De custodibus istis, alibi abunde.
3Druso propinquanti quasi per officium obuiae fuere legiones, non laetae, ut adsolet, neque insignibus fulgentes, sed inluuie deformi et uultu, quamquam maestitiam imitarentur, contumaciae propiores.
Mentio Opera
De cultu et incultu insignium notanda quaedam obseruo, et promo in EXCVRS. in I.

25

1Postquam uallum introiit, portas stationibus firmant, globos armatorum certis castrorum locis opperiri iubent ; ceteri tribunal ingenti agmine circumueniunt. Stabat Drusus, silentium manu poscens.
2Illi, quotiens oculos ad multitudinem rettulerant, uocibus truculentis strepere, rursum uiso Caesare trepidare ; murmur incertum, atrox clamor et repente quies ; diuersis animorum motibus pauebant terrebantque.
Moralia Vocabulum
Is quidem mos et affectus uulgi, in turba sua audacis. Lucanus pariter in seditione: "------ quippe ipsa metus exsoluerat audaxTurba suos. quidquid multis peccatur, inultu est." Et Velleius: "subita deinde exercitus seditio, qui plerumque contemplatus frequentiam suam a disciplina desciscit" .
Lectio Stylus
Video expulsam priscam uocem, repens quies . Porro huic sententiae silianum illud plane geminum est. "Clamor saepe repens, et saepe silentia fixis In tellurem oculis." Clamor autem, cum terrererent, ut sequitur: quies, cum timerent.
3Tandem interrupto tumultu litteras patris recitat, in quis perscriptum erat praecipuam ipsi fortissimarum legionum curam, quibuscum plurima bella tolerauisset ; ubi primum a luctu requiesset animus, acturum apud patres de postulatis eorum ; misisse interim filium, ut sine cunctatione concederet quae statim tribui possent ; cetera senatui seruanda, quem neque gratiae neque seueritatis expertem haberi par esset.

26

1Responsum est a contione mandata Clementi centurioni quae perferret. Is orditur de missione a sedecim annis, de praemiis finitae militiae, ut denarius diurnum stipendium foret, ne ueterani sub uexillo haberentur. Ad ea Drusus cum arbitrium senatus et patris obtenderet, clamore turbatur.
Controuersia Militaria Realia À corriger
Locus iste eruditissimos plerosq.uiros exercuit, namque si denarius decem assibus permutabatur, et decem asses diurnum stipendium militibus seditionem agitantibus erant : nihil amplius sibi in stipendium dari petere uidebantur secus tamen eos enixe expetere et poscere, declarat continua textus lectio. quod uero decem asses stipendium diurnum eisdem esset, ostendunt manifesta uerba illa Taciti, paulo supra prolata, "Enimuero militiam ipsam grauem, infructuosam, denis in diem assibus corpus et animam aestimari." Denarium autem denis assibus permutatum docent Volusius Metianus libello de ponderibus, Vitruuius libro. 3 et Plinius libro 33. cap.3. Testatur Vertranius in Annotat.suis, Aemilium Ferretum de re hac ad Turnonium Cardinalem scripsisse plura. Iustus Lipsius in Notis ad Tacitum ait: "Scripsi de re hac copiose Com.6. Antiq.lect." Sed quum uirorum horum scripta hactenus legere mihi non licuerit, quamuis multam adhibuerim diligentiam, quid de illorum sententia dicam, non habeo. Vertranius ipse rem adeo concise tetigit, ut difficultatem tollere non uideatur. Amplius, milites seditiosos stipendii additamentum non obtinuisse affirmat, quod nullibi apud Tacitum legimus, quinimo oppositum potius existimandum, scribente illo infra eodem libro : "Tiberium laetitia curaque adfecere: gaudebat oppressam seditionem, sed quod largiendis pecuniis, et missione festinata fauorem militum quaesiuisset, bellica quoque Germanici gloria angebatur." Leuinus Torrensius in Com. Suetonii in Iulio Caes.capite 26. ut difficultatem dilueret, eo est deductus, ut sit ausus proferre decem asses, qui in diem militi erogabantur in stipendium, alios fuisse a decem assibus, quibus denarius permutabatur, quo nil absurdius excogitari potest; siquidem id repugnat omnium de re nummaria scribentium sententiae, et ueritati ipsi, namque Plinius libro et capite citato tradit. " Semper in militari stipendio denarium pro decem assibus datum" : ergo asses stipendii et aerarii eo tempore eiusdem generis et ualoris fuere. F. Hotomanus lib. de re nummaria hunc scrupum demere conatus, ueritatem assequutus est, ut ego arbitror. Verum quum ille quoque concise admodum rem ita tractet ut ex breuitate suboriatur obscuritas, nos operae pretium facturos censemus, si fusius de eadem re uerba fecerimus duo prius praefati, ex quibus sensus facillimus Corneliani textus eruitur, ac omnis difficultas tollitur. Primum est, quod denarius, argenteus scilicet nummus, primum decem assibus aereis permutabatur, ut superius comprobauimus : at procedentibus temporibus uariis de causis pluribus assibus permutatum, ita ut quandoque sexdecim assibus ualuerit ; quod praecipue ex Vitruuio colligimus libro 3, ita scribente: "Nostri autem primo in denario denos aereos asses constituerunt" , paulo post subiungens, "ad sexdecim asses eius ualorem deductum" , ita ut Augusti tempore denarius sexdecim asses ualuerit. Secundo sciendum, antiquitus morem fuisse, ut stipendii militaris rationes, non ad denarios argenteos, sed ad aereos asses computarentur. Vnde 'aere diruti' dicebantur milites, quibus stipendium quod in nummis aereis erat, subtrahebatur. Ad haec Liuius lib.5. Placere (inquit) "autem omnibus his uoluntariam extra ordinem professis militiam, aera procedere, et equiti certus numerus aeris est assignatus." Ita Caesar ciuil. belli 3. "Scaeuam centurionem ut erat de se meritus, centum millib.aeris donauit." His ita constitutis, dicamus, quum milites seditiosi in singulos dies decem asses aereos pro stipendio haberent, exposcebant sibi dari loco illorum denarium argenteum, qui tunc sexdecim assibus permutabatur, ita ut sex assium quotidie lucrum facerent. Namque etsi etiam concedamus, argentea moneta stipendium persolutum, denario inquam : tamen numerabantur secundum currentem ualorem, hoc est, sexdecim assium a quaestoribus, ita ut incrementum a decem ad sexdecim assium Reip. commodo, non militum cederet. Nec obstat Plinii dictum illud : "In militari stipendio semper denarium pro decem assibus datum" , quae uerba pluribus negotium ita fecere, inter quos Budaeus libro de asse.5. ut se a difficultate extricare nequierint, et aliorum captu et arbitratu quid statuendum sit, reliquerint : Quod "enim Plinius" inquit, "expositioni nostrae tantum abest ut aduersetur, ut eam plane confirmet. Sensus enim uerborum Plinii est ; quod etsi denarius decem assibus primum permutaretur, postea ad sexdecim asses excreuerit, Augusti tempore et Tiberii per initia principatus sui, quo tempore militaris seditio excitata, nihilominus milit. pro decem assibus numeratus, primum iuxta ueteris stipendii ualorem ; postea Imperatorum munificentia militum utilitati prospicientium, et indulgentium etiam, licet asses sexdecim ualentem denarium solutum." Ex quibus patere potest, Vertranium Lapsum ex eisdem Plinii uerbis concludentem, militibus nullum commodum accessisse.
2Cur uenisset neque augendis militum stipendiis neque adleuandis laboribus, denique nulla bene faciendi licentia ? At hercule uerbera et necem cunctis permitti ! Tiberium olim nomine Augusti desideria legionum frustrari solitum ; easdem artes Drusum rettulisse ; numquamne * ad se * nisi filios familiarum uenturos ?
Lectio
Verior lectio e uerborum traiecta: numquamne ad se nisi filios f.
3Nouum id plane quod imperator sola militis commoda ad senatum reiciat ; eundem ergo senatum consulendum, quotiens supplicia aut proelia indicantur ; an praemia sub dominis, poenas sine arbitro esse ?

27

1Postremo deserunt tribunal, ut quis praetorianorum militum amicorumue Caesaris occurreret, manus intentantes, causam discordiae et initium armorum, maxime infensi Cn. Lentulo, quod is ante alios aetate et gloria belli firmare Drusum credebatur et illa militiae flagitia primus aspernari.
2Nec multo post digredientem cum Caesare ac prouisu periculi hiberna castra repetentem circumsistunt, rogitantes quo pergeret, ad imperatorem an ad patres, ut illic quoque commodis legionum aduersaretur ; simul ingruunt, saxa iaciunt. Iamque lapidis ictu cruentus et exitii certus, adcursu multitudinis quae cum Druso aduenerat protectus est.

28

1Noctem minacem et in scelus erupturam fors leniuit : nam luna claro repente caelo uisa languescere. Id miles, rationis ignarus, omen praesentium accepit, [a] suis laboribus defectionem sideris adsimulans, prospereque cessura quae pergerent, si fulgor et claritudo deae redderetur.
Controuersia Lectio
Quid hoc, clariore paene caelo? Cassa palearum, si examinas. A Beroaldo ea lectio est, quam sperne: et substitue, "Luna claro repente caelo" . Facit sententia, et prisca scriptura, "clamore pena caelo" . Claro autem caelo is lunae languor. et ideo sequitur, "postquam ortae nubes offecere uisui" .
Lectio Controuersia
Codex uetus habet, clamore pena coelo. Si cui nostra correctio displicet, ipse meliorem inueniat.
Lectio
Malim, quae gererent.
2Igitur aeris sono, tubarum cornuumque concentu strepere ; prout splendidior obscuriorue, laetari aut maerere ; et postquam ortae nubes offecere uisui creditumque conditam tenebris, ut sunt mobiles ad superstitionem perculsae semel mentes, sibi aeternum laborem portendi, sua facinora auersari deos lamentantur.
Moralia Religio
Clarum exemplum uanae religionis, ad leuandos Lunae labores, Ita enim opinio erat. Iuuenalis, nimis facete de sexu tinniente: "Vna laboranti poterit succurrere Lunae." Liuius lib. XXVI. "Disposita in muris Campanorum imbellis multitudo cum aeris crepitu, qualis in defectu Lunae silenti nocte cieri solet" . Quem morem nec Christianos desiisse, discas e Diuo Maximo Taurinesi Episcopo: qui nimis id indignatur et culpat Homilia propria, "De defectu Lunae" . Ait inter alia hic apta: "Cum requirerem quid sibi clamor hic uellet, dixerunt mihi quod laboranti Lunae uestra uociferatio subueniret, et defectum eius suis clamoribus adiuuaret " .
3Vtendum inclinatione ea Caesar et quae casus obtulerat in sapientiam uertenda ratus, circumiri tentoria iubet ; accitur centurio Clemens et si <qui> alii bonis artibus grati in uulgus.
4Hi uigiliis, stationibus, custodiis portarum se inserunt, spem offerunt, metum intendunt : « Quo usque filium imperatoris obsidebimus ? quis certaminum finis ? Percennione et Vibuleno sacramentum dicturi sumus ? Percennius et Vibulenus stipendia militibus, agros emeritis largientur ? denique pro Neronibus et Drusis imperium populi Romani capessent ?
Historica Mentio Opera Vocabulum
Quae ante portas quidem, sed paullo longius: atqui et in ipsis Custodiae fuerunt, et has adiungit. Nos in Militia, lib. V. Dialog. VIII.
5Quin potius, ut nouissimi in culpam, ita primi ad paenitentiam sumus ? Tarda sunt quae in commune expostulantur ; priuatam gratiam statim mereare, statim recipias. »
Historica Moralia
Hoc accipiendum, quasi ad meliores militum dictum. Etsi enim omnes rebellauerant: non aeque prompte, et quidam secuti magis, quam ducentes. Hos nunc excitat.
6Commotis per haec mentibus et inter se suspectis, tironem a ueterano, legionem a legione dissociant. Tum redire paulatim amor obsequii : omittunt portas ; signa, unum in locum principio seditionis congregata, suas in sedes referunt.
Historica Vocabulum
Intellegit qui stipendia nondum complessent, abiunctos ab iis qui sub uexillo ueterani.

29

1Drusus, orto die et uocata contione, quamquam rudis dicendi, nobilitate ingenita, incusat priora, probat praesentia ; negat se terrore et minis uinci ; flexos ad modestiam si uideat, si supplices audiat, scripturum patri ut placatus legionum preces exciperet.
Lectio
Culpaui: nec nunc omnino capio. nisi quod uidetur simile illi dicto apud Lucanum: "------ quos Lentulus omnesVirtutis stimulis, et nobilitate dolendi Praecessit." Huic apud Claudianum: "------ mista sed nobilis ira." In quibus plus scilicet aliquid intellegitur, quam dicitur.
2Orantibus rursum idem Blaesus et L. Aponius, eques Romanus, e cohorte Drusi, Iustusque Catonius, primi ordinis centurio, ad Tiberium mittuntur.
Historica Mentio Opera
Credo eum esse, qui postea Praetorii praefectis imperante Claudio, et Messalinae fraude interfectus. Suadeo legas Dionem, LX. De primo ordine, ego in Milit. lib. II.
3Certatum inde sententiis, cum alii opperiendos legatos atque interim comitate permulcendum militem censerent, alii fortioribus remediis agendum ; nihil in uulgo modicum : terrere, ni paueant ; ubi pertimuerint, impune contemni ; dum superstitio urgeat, adiciendos ex duce metus sublatis seditionis auctoribus.
Stylus
Ne mutemus. dictio est quam amat Tacitus. Ita lib. II. "Languescet industria, si nullus ex se metus aus spes" . Vita Agricolae: "Tenentibus arma plerisque, quos conscientia defectionis, et proprius ex legato timor agitabat " . A Sallustio sumpsit de rep. ad Caes. "Neque quemquam a multis metendum esse, quin ad eum formido ex multis recidat" .
4Promptum ad asperiora ingenium Druso erat : uocatos Vibulenum et Percennium interfici iubet. Tradunt plerique intra tabernaculum ducis obrutos, alii corpora extra uallum abiecta ostentui.
Historica Mentio
Vt in oppidis animaduersiones extra muros: sic et in castris extra uallum. Ideo corpora hic abiecta in eum locum, qui fuit extra portam Decumanam, a castrorum tergo, uti ex Vegetio discas lib. I. capite. XXIII. Seneca I. De ira capite XVI. "Damnatus extra uallum deductus est, et iam ceruicem porrigebat, cum subito apparuit commilito ille " . Hirtius de bello Africano: "sic extra uallum deducti sunt, et cruciabiliter interfecti " . Calpurnius Declamatione VII. in ipso argumento: "Imperator corpora eorum extra uallum proiici iussit" . Eiusdem sententiae, quod idem Tacitus statim: "Conuulsos laniatosque, et partim exanimos, ante uallum, aut in omnem Rhenum proiiciunt " .

30

1Tum, ut quisque praecipuus turbator, conquisiti, et pars, extra castra palantes, a centurionibus aut praetoriarum cohortium militibus caesi ; quosdam ipsi manipuli documentum fidei tradidere.
Sensus
Veluti pignus et testimonium fidei.
2Auxerat militum curas praematura hiems imbribus continuis adeoque saeuis ut non egredi tentoria, congregari inter se, uix tutari signa possent, quae turbine atque unda raptabantur.
Historica
Id est, recta habere et seruare in principiis, ubi defixa.
Stylus
Insuete de imbre.
3Durabat et formido caelestis irae, nec frustra aduersus impios hebescere sidera, ruere tempestates : non aliud malorum leuamentum, quam si linquerent castra infausta temerataque et, soluti piaculo, suis quisque hibernis redderentur.
4Primum octaua, dein quinta decuma legio rediere ; nonanus opperiendas Tiberii epistulas clamitauerat, mox desolatus aliorum discessione imminentem necessitatem sponte praeuenit.
Vocabulum
solus relictus, μονωθέις, ut Glossae ueteres.
5Et Drusus, non exspectato legatorum regressu, quia praesentia satis consederant, in Vrbem rediit.
Lectio
Lego. Quia praesentia satis composuerat, aut, consederant.
Lectio
Consederant, malim.

31

1Isdem ferme diebus isdem causis Germanicae legiones turbatae, quanto plures, tanto uiolentius, et magna spe fore ut Germanicus Caesar imperium alterius pati nequiret daretque se legionibus ui sua cuncta tracturis.
2Duo apud ripam Rheni exercitus erant : cui nomen superiori sub C. Silio legato, inferiorem A. Caecina curabat. Regimen summae rei penes Germanicum, agendo Galliarum censui tum intentum.
Historica Mentio Opera
Censum accipies, non qualis Romae, ut notae saltem essent Gallorum facultates: sed ut ex modo census tributum penderent et uectigal. Quod cum in aliis prouinciis seruabatur (apud Iurisconsultos titulo toto de censibus:) tum in Gallia potissimum, ditissima prouinciarum. Adde sis nostra in EXCVRS. K.
Historica
Quae regiones ius ciuitatis Romanae non habebant, grauioribus tributis uexabantur. Censuali enim lege profiteri cogebantur, quot capita essent in qualibet familia, quot iugera terrae, quot seruos quis haberet. Sed de lacubus piscatoriis census soluendus erat, Vlpiano Pauloque Iureconsultis testibus. Vt hic simpliciter accipiendus non sit, census, cum numerus ciuium defertur, unde agnosci possit qui militiae nomina dare debeant. Hinc censiti, et censitores dicti.
Realia
Censum primus, authore Tito Liuio, instituit Seruius Tullius, quo pacis, "bellique munera non uiritim, ut antea, sed pro pecuniarum" cuiusque modo obirentur. Inde apud eumdem saepius Censum actum leges, et apud Suetonium in Caligula, "Edere censum" , cap. 38. Is uero dicitur Edere censum, qui declarat quantum in bonis habet, uulgo dicitur Gallis “Bailler par déclaration, ou dénombrement ». Poena uero detrectantis censum erat, ut tanquam uendi a populo posset. Cicero pro Cecinna ; Cum autem populus incensum uendit, hoc indicat: "cum ii qui in seruitute iusta fuerunt, censu liberentur eum. qui cum liber esset, censeri noluerit ipsum sibi libertatem abiudicasse." Censu quoque manumissio fiebat, ut uindicta, et testamento. De quibus rebus uide Boetium in Topica Ciceronis. Sub Aug. demum census est orbis, ut testantur Dion, Xiphilinus, et Lucas.c.2. Sic Germanicus censum in Gallia agebat, uel ut infra a Tacito dicitur, accipiebat. Hic locus me admonet ut pro certo affirmare ausim cum Euangelista omne imperium Romanum censum esse missumq. in Gallias Germanicum, ut apud eum illa professio fieret. Refert enim infra Tacitus, Germanicum censum Galliarum agentem nuntium de morte Augusti accepisse.
Controuersia Sensus Historica
Iulius Caesar omnem Galliam in prouinciae formam redegit, eiq. in singulos annos stipendii nomen imposuit : quod ex forma censuali iuxta professionem tot capitum, liberorum et seruorum, tot animalium, tot iugerum etc. Romani, quibus ius erat, singulis mensibus teste Dione. exigebant a vicis, municipiis, coloniis, ciuitatibus, et prouinciis praeter eas, quem aut sociae, aut bene meritae, aut iuris Italici factae fuissent. Neque enim ius ciuitatis Romanae habere necesse fuit, in quo mirum, ut eruditissimus Alciatus praeuaricatus sit. Ad rem. Germanicus agendo censui Galliarum intentus erat id est, tributo exigendo, et accipiendo : qua de re Claudii eius filii legenda oratio est, quam ex aere exscripsi lib.XI.
3Sed quibus Silius moderabatur, mente ambigua fortunam seditionis alienae speculabantur ; inferioris exercitus miles in rabiem prolapsus est, orto ab unetuicesimanis quintanisque initio et tractis prima quoque ac uicesima legionibus : nam isdem aestiuis in finibus Vbiorum habebantur per otium aut leuia munia.
Historica Lectio Mentio Opera
In Germania inferiori, hac aetate ubique XXIam legionem reperio non decimamnonam. Itaque hic et saepius, repone, Vnaetuicesimanis . Qua uox remotior ab usu hodie, imposuit scriptorum uulgo. Adi, si placet, ad lib. I. Histor. Notas.
4Igitur, audito fine Augusti, uernacula multitudo, nuper acto in urbe dilectu, lasciuiae sueta, laborum intolerans, implere ceterorum rudes animos : uenisse tempus quo ueterani maturam missionem, iuuenes largiora stipendia, cuncti modum miseriarum exposcerent saeuitiamque centurionum ulciscerentur.
Historica Mentio
Ante quinque circiter annos, nuntiata in urbe clade Variana. cum quidem Romae subitum militem Augustus conscripsit, ad tutelam ripae Rheni: et plerosque e libertinis. Sueton. cap. XXV. et Dio LVI.
5Non unus haec, ut Pannonicas inter legiones Percennius, nec apud trepidas militum aures, alios ualidiores exercitus respicientium, sed multa seditionis ora uocesque : sua in manu sitam rem Romanam, suis uictoriis augeri rem publicam, in suum cognomentum adscisci imperatores.
Historica Lectio Mentio
Si ad sua tempora Tacitus respexit, clara res: omnes enim post Tiberium fere Imperatores cognomen sumpserunt a pugnacissima gente. At quid est, quod hic milites in eo glorientur, nisi si diuini et praescii futurorum. Nam ad hoc aeui solus Drusus et Germanicus, cognomine illo usi, ex decreto quod apud Dione habes LV. et si quisquam ex Imperatoribus, solus certe Tiberius. sed correctione explico me, et omnino scrib. censeo, adscisci imperaturos . Idque uerum, cognomento illo insignitos eos, qui in ipse Principatus. Praeter dictos, ecce Vitellius Imp. "filium sinu retinens Germanicum appellauit, cinxitque cunctis fortunae principalis insignibus" .

32

1Nec legatus obuiam ibat : quippe plurium uaecordia constantiam exemerat. Repente lymphati destrictis gladiis in centuriones inuadunt : ea uetustissima militaribus odiis materies et saeuiendi principium. Prostratos uerberibus mulcant, sexagenis singulos, ut numerum centurionum adaequarent ; tum conuulsos laniatosque et partim exanimos ante uallum aut in amnem Rhenum proiciunt.
Militaria Realia
Legiones Romanorum militum, non semper uno eodemque numero peditum fuisse, sed temporum successione uariasse, ex antiquorum scriptis colligimus. Per initia enim Romanae dominationis, legionem a Romulo institutam trium millium peditum, et trecentorum equitum, constat. Ex singulis enim tribubus mille conscripti sunt pedites, et centeni equites, sed aucta ciuitate, receptis Sabinis, ad quatuor millia peditum amplificata legio, teste Dionysio, et Plutarcho, unde legio quadrata dicta, quod pariter ex Liuio liquet, scribente libro sexto : "Legionibus quaternum millium scriptis" et libro uigesimo primo : "Sempronio datae legiones duae, eae quaterna millia erant peditum" ; et in oratione Scipionis Africani : "Propter quod facinus tota legio millia quatuor hominum in foro Romae securi percussi sunt." Polybius libro tertio inquit: "Romani quatuor legionibus exercitum complent, singulae quaeque legiones quaternis millibus peditum complent" . Subsequentibus uero temporibus, pro arbitrio imperatorum et Senatus quandoque uariatum. Nam bello Gallico, teste Liuio, "decem legiones descriptae ex agreste et urbana iuuentute et : quaternum millium et ducentorum peditum" : et bello Latino "scriptae quatuor legiones quinis millibus peditum pro singula" : Ex eodem Liuio libro 8 . Et libro.39. "in bello Hispanico legiones quinta millia peditum habuere." Et libro trigesimo septimo, idem Liuius scribit, "duas legiones fuisse quinque millium peditum, et quadringentorum, uel, ut alii scribunt,quadragintorum" . Et libro quadragesimosecundo, in bello Persico in Macedonia tradit "scriptas legiones sena millia peditum" , pro unaquaque continentes. Scribit Festus "C. Marium primum legionem sex millium conscripsisse." Ita Vegetius rei militaris libro et capite secundo "sena millia armatorum legionem habuisse testatum" reliquit. Et Modestus in libello de uocabulis rei militaris, scribit "legionem habuisse peditum sex millia." Quod potissimum colligimus ex Eutropio libro 2.ubi habet: "factaeque legiones decem, qui modus sexaginta uel amplius armatorum millia efficiebat, paruis adhuc Romanis rebus tanta tamen in re militari uirtus erat." Moderantibus autem Imperatoribus Rom. Remp. id quoque usu uenisse patet ex hoc Taciti loco, ubi legimus "sexaginta fuisse centuriones in singula legione" , nam centum peditibus centurio praeerat, uti palam est, unde militibus in illos saeuientibus "sexageni ipsorum singulos" , quod ait Cornelius Tacitus, "mulctant uerberibus, ita ut numerum centurionum adaequarent."
2Septimius, cum perfugisset ad tribunal pedibusque Caecinae aduolueretur, eo usque flagitatus est donec ad exitium dederetur. Cassius Chaerea, mox caede C. Caesaris memoriam apud posteros adeptus, tum adulescens et animi ferox, inter obstantes et armatos ferro uiam patefecit.
Lectio Vocabulum
Malim, mulcant, in hac significatione. Cicero pro Milone: "Qua in turba C. Viuienus senator ita est mulcatus, ut uitam amiserit" . Liuius lib. XXIX. "In legatum, lictoribus prius prius indignum in modum mulcatis, impetum faciunt" . Idem lib. VIII. "Sperare se corpore regio mulcato, uirum et suos redempturam " . et alibi, Mulcare uirgis . Quibus locis omnibus, Multare, non aeque placet.
Historica Mentio Opera
In legione plena sexaginta centuriones. Dionysius Halicarnasseus, libro IX. et Vegetius: ego plene in Militia.
3Non tribunus ultra, non castrorum praefectus ius obtinuit ; uigilias, stationes, et si qua alia praesens usus indixerat, ipsi partiebantur. Id militares animos altius coniectantibus praecipuum indicium magni atque implacabilis motus, quod neque disiecti nec paucorum instinctu, sed pariter ardescerent, pariter silerent, tanta aequalitate et constantia ut regi crederes.
Controuersia Lectio
Rhenano placet, uel paucorum, nec sperno.
Lectio
Scripserim, uel paucorum instinctu.

33

1Interea Germanico, per Gallias, ut diximus, census accipienti, excessisse Augustum adfertur. Neptem eius Agrippinam in matrimonio pluresque ex ea liberos habebat, ipse Druso fratre Tiberii genitus, Augustae nepos, sed anxius occultis in se patrui auiaeque odiis, quorum causae acriores, quia iniquae.
Mentio Vocabulum
Ea forma sermonis Iurisconsulto dicta legatio ad census accipiendos . C. I. D. De muneribus et honoribus.
Historica Moralia Politica
A uirtutibus eius ortae. Inuidebant, et erectum ingenium timebant.
2Quippe Drusi magna apud populum Romanum memoria, credebaturque, si rerum potitus foret, libertatem redditurus ; unde in Germanicum fauor et spes eadem. Nam iuueni ciuile ingenium, mira comitas et diuersa a Tiberii sermone, uultu, adrogantibus et obscuris.
Historica Mentio
Im[...]o prodita a Tiberio eius epistola est, qua de cogendo ad restituendam libertatem Augusto agebat. Quae una caussa necis pio in patria iuueni, sed infelici. Sueton. in Tiberio, cap. L.
3Accedebant muliebres offensiones nouercalibus Liuiae in Agrippinam stimulis, atque ipsa Agrippina paulo commotior, nisi quod castitate et mariti amore quamuis indomitum animum in bonum uertebat.

34

1Sed Germanicus, quanto summae spei propior, tanto impensius pro Tiberio niti ; seque et proximos et Belgarum ciuitates in uerba eius adigit. Dehinc, audito legionum tumultu, raptim profectus, obuias extra castra habuit, deiectis in terram oculis uelut paenitentia.
2Postquam uallum iniit, dissoni questus audiri coepere. Et quidam, prensa manu eius per speciem exosculandi, inseruerunt digitos, ut uacua dentibus ora contingeret ; alii curuata senio membra ostendebant.
Realia
Cur olim mulieres uiri oscularentur, satis explicat Plutarchus in Problem. Osculis quoque in salutatione et discessu uti solebant Romani. Tacit. lib.13. "Et post breue osculum digrediens." lib.15. "Et colloquium osculo finitum" et lib.17. "Adorare uulgum, iacere oscula." Et paulo post, "Exosculari Othonis manum." Inde Tiberius "quotidiana oscula prohibuit." Mos quoque fuit osculandi manus Principum. Suet. in Tiberio cap.72. in Calig. cap 56. in Nerone, et pluribus aliis locis. quas inquit Plinius auersas osculis appetimus. Plutarchus scribit milites Catonis manum reuerenter deosculatos esse. Apud Italos adhuc manum et uiros, apud Gallos, foeminas nobiles exosculandi mos est.
3Adsistentem contionem, quia permixta uidebatur, discedere in manipulos iubet ; sic melius audituros responsum ; uexilla praeferri, ut id saltem discerneret cohortes ; tarde obtemperauere.
4Tunc, a ueneratione Augusti orsus, flexit ad uictorias triumphosque Tiberii, praecipuis laudibus celebrans quae apud Germanias illis cum legionibus pulcherrima fecisset. Italiae inde consensum, Galliarum fidem extollit ; nil usquam turbidum aut discors. Silentio haec uel murmure modico audita sunt.

35

1Vt seditionem attigit, ubi modestia militaris, ubi ueteris disciplinae decus, quonam tribunos, quo centuriones exegissent, rogitans, nudant uniuersi corpora, cicatrices ex uulneribus, uerberum notas exprobrant ; mox indiscretis uocibus pretia uacationum, angustias stipendii, duritiam operum ac propriis nominibus incusant uallum, fossas, pabuli, materiae, lignorum adgestus, et si qua alia ex necessitate aut aduersus otium castrorum quaeruntur.
2Atrocissimus ueteranorum clamor oriebatur, qui, tricena aut supra stipendia numerantes, mederetur fessis, neu mortem in isdem laboribus, sed finem tam exercitae militiae neque inopem requiem orabant.
Militaria
Similia Iuliani milites, in seditione apud Lucanum: "---- iam respice canosInualidasque manus, et inanes cerne lacertos. Vsus abit uitae. bellis consumpsimus aeuum:Ad mortem dimitte senes."
3Fuere etiam qui legatam a diuo Augusto pecuniam reposcerent, faustis in Germanicum ominibus ; et, si uellet imperium, promptos ostentauere.
Lectio Historica Vocabulum
An uero, nominibus ? sic quidem Suetonius de Caligula: "Densissimo et laetissimo obuiorum agmine incessit, super fausta nomina, sidus et pullum et pupum appellantium " . Fausta nomina sunt, Di te seruent Auguste, Imperator, Princeps, Felix, Victor, aliaque ab adulatione uulgi nata. Dio quidem ab hac lectione est: "τὸν τε Τιβέριον inquit, ἐκακηγόρησαν, καὶ τὸν Γερμανικὸν αὐτοκράτορα ἐπεκάλεσαν " .
Historica Politica
Id Velleius ita exprimit: "Defuitque qui contra remp. duceret, non qui ducerentur" . Nec alio fine legata petunt: tamquam illum scilicet habeant pro herede.
Lectio
Melius, promptos.
4Tum uero, quasi scelere contaminaretur, praeceps tribunali desiluit. Opposuerunt abeunti arma, minitantes, ni regrederetur ; at ille, moriturum potius quam fidem exueret clamitans, ferrum a latere diripuit elatumque deferebat in pectus, ni proximi prensam dextram ui attinuissent.
Historica Realia
Recte a latere . Nam mos priscus gladium ex humero suspendere, et dimittere ad latus. Homer. Iliad. β . "------ Ἀμφὶ δ'ἀρ ὤμοισιν βάλετο ξίφος ἀργυρόηλον. ------ Circum humeros iecit clauis gladium argentatis. " Odyss. β . "------ Περὶ δὲ ξίφος ὀξὺ θέτ' ὤμῳ. ------ Gladium circumdedit armo. " Virgilius: "Tum lateri atque humeris Tegeaeum subligat ensem." Idem: "------ atque ensem collo suspendit eburnum." Nec id Heroum modo saeculo, sed obtinuit postea. atque adeo apud Romanos, Claudian. "Gestatosque patri scapulis radiantibus enses." Et Germanos. Windichindus: "subnixi stabant (saxones) paruis scutis, habentes ad renes cultello magnos " . Ad renes enim (ut eiusmodi scriptorum Atticismus est) ualet ad latera.
5Extrema et conglobata inter se pars contionis ac, uix credibile dictu, quidam singuli, propius incedentes, feriret hortabantur ; et miles nomine Calusidius strictum obtulit gladium, addito acutiorem esse. Saeuum id malique moris etiam furentibus uisum, ac spatium fuit quo Caesar ab amicis in tabernaculum raperetur.

36

1Consultatum ibi de remedio. Etenim nuntiabatur parari legatos, qui superiorem exercitum ad causam eandem traherent ; destinatum excidio Vbiorum oppidum, imbutasque praeda manus in direptionem Galliarum erupturas.
2Augebat metum gnarus Romanae seditionis et, si omitteretur ripa, inuasurus hostis : at, si auxilia et socii aduersum abscedentes legiones armarentur, ciuile bellum suscipi. Periculosa seueritas, flagitiosa largitio ; seu nihil militi, siue omnia concederentur, in ancipiti res publica.
Lectio Mentio
Possit etiam legi, concederentur. Mox scripsi, "igitur uolutatis inter se rationibus, placitum" , etc.
3Igitur, uolutatis inter se rationibus, placitum ut epistulae nomine principis scriberentur : missionem dari uicena stipendia meritis, exauctorari qui sena dena fecissent ac retineri sub uexillo ceterorum immunes nisi propulsandi hostis, legata quae petiuerant exsolui duplicarique.
Controuersia Lectio
Recte ergo in Suetonii Tiberio scriptum: "Militi post duplicata ex Augusti testamento legata, nihil umquam largitus est" . Ubi male Beroaldus, "publicata" .
Sensus
Ad id refertur, quod supra scripsit de Augusto : Legata non ultra ciuilem modum, nisi quod populus Roman. etc.
Sensus
Placando militi responsum ad omnia quae posceret, eo excepto, quod denarii uetus aestimatio seu stipendium minime creuit. Rescriptum est igitur missionem iis dari, qui XX. stipendia meruissent, uti diutinos labores pertaesi, postulabant. Alias missio (honestam exaudi) dari solita non est, nisi tempore militiae impleto, ait Macer, id est XXV. Annis : quod ad Vergilium non semel prodidit Seruius gentilis meus.
Sensus
Id est, solui sacramento, quo iurauerant se non nisi praecepto imperatoris, post completa stipendia recessuros.
Sensus
Ad solum quadriennium intellige, ut sit aequae rationi locus. IV. enim ad XX. eadem proportio, quae V. ad XXV. cernitur.

37

1Sensit miles in tempus conficta statimque flagitauit. Missio per tribunos maturatur, largitio differebatur in hiberna cuiusque. Non abscessere quintani unetuicesimanique, donec isdem in aestiuis contracta ex uiatico amicorum ipsiusque Caesaris pecunia persolueretur.
Controuersia Historica Lectio
Malebam: in hiberna usquam : sed Iosiae Merceri, amici olim nostri, uerissima lectio et distinctio: "Largitio differebatur in hiberna cuiusque" . Nam in castris aestiuis iunctim legiones habebantur, in hibernis singula seorsim. Volebant ergo differri, et interim diuelli: sed miles fraudem suspicatus abnuit.
Lectio Militaria
Vitium huius lectionis animaduersum uiris doctis. Medicinam tentauere, quae facillima fuit, obseruato more militiae. Aestiua castra plures legiones habuerunt intra idem vallum, paratas hosti : ubi hyems ingruebat, abibant in hiberna, quae saepius intra urbes aut proxime eas : et abibant discretae ac separatae legiones, ut saepius tot ciuitates hibernis tenerent, quot legiones essent, aut si quando duae tenerentur iisdem hibernis, castra tamen separatim metarentur. Exempla ubique apud Caesarem", Tacitum, alios. Et nostra militia idem tenet, quem singulas cateruas hibernatum mittit praesidio singulis ciuitatibus. In exercitu Pannonico dixit supra, c.30 " Non aliud malorum leuamentum quam si linquerent castra infausta, temerataque, etc. soluti piaculo suis quisque hibernis redderentur. Primum Octaua, dein Quinta decima legio rediere. Nonanus opperiendas Tiberii epistolas clamitauerat." Ubi uides iisdem aestiuis attentas simul tres legiones ; separatas, quum itum in hiberna. Itaque, nonani illi manendum simul in aestiuis clamabant, dum pollicitorum fides appareret, ne separati spernerentur. Idem prorsus, in hoc exercitu Germanico fuit. Quattuor legiones in iisdem aestiuis erant ; prima, quinta, uicesima, et undeuicesima. Earum seditionem periculosissimam summae rerum veritus Germanicus, litteras Tiberii fingit, quis promissa missio et pecunia : spem fore, ut pollicitis deliniti placarentur, quae deinde separatis in hiberna repraesentarentur, uti e re et commodo Reip. uisum esset. Sensit miles et promissorum fidem praesentem flagitauit. Itaque missioni statim intentum ; pecunia rursus dilata, donec in hiberna discretis legionibus solueretur. Itaque leuissima mutatione scribendum ; "Missio per tribunos maturatur : largitio differebatur in hiberna cuiusque. Non abscessere Quintani Vndeuicesimanique, donec iisdem in aestiuis contracta ex uiatico amicorum ipsiusque Caesaris pecunia persolueretur." Rursus ut in illo superiori loco, "Et soluti piaculo suis quisque hibernis redderentur." Nam mox uides Quintam et Vndeuicesimam legiones hyemare in Veteribus ; primam et Vicesimam apud Aram Vbiorum, et ibi discreta primae legionis castra.
2Primam ac uicesimam legiones Caecina legatus in ciuitatem Vbiorum reduxit, turpi agmine, cum fisci de imperatore rapti inter signa interque aquilas ueherentur.
Historica Mentio
Tangit non dubie morem priscum, quo pecunias solitum deponere ad signa. Ii enim militares dii, id templum. Vegetius lib. II. cap. XX. Sueton. Domit. cap. VII.
Historica Realia
Sacci, qui pecuniam imperatoris continerent, ab illo per milites rapti, et inter signa militaria traducti sunt, ubi priuata militum pecunia ex dimidia donatiui, decem saccis adseruabatur, ex more ueteri ; de quo Vegetius lib. II. C. XX. Eo pertinet edictum Domitiani uetans, plusquam mille nummos a quoquam ad signa deponi. Suetonius VII. Quare miles quidam ita legauit, DARI VOLO A IVLIO ACTORE AVREOS TOT : ET IN CASTRIS QVOS HABEO TOT, ut est apud Iulianum, XCVI. D. de legatis, lib. I. Indeque dictum peculium castrense.
Realia Mentio Vocabulum
Pecuniae publicae aerarii et fisci nomine comprehenduntur, differunt tamen, ut Budaeus inter recentiores annotauit, eo quod aerarium pertinet ad ciuitatem, fiscus uero ad Principem, quod a Plinio mutuatus est in Panegyr. ad Traianum dum ait : "At fortasse non eadem seueritate fiscum, qua aerarium cohibes. imo tanto maiore quanto tibi plus licere de tuo, quam de publico credis." Idem sentire uidetur Dion in Traiani uita et clarius Spartianus in Adriano, ubi habet, "Damnatorum bona in fiscum priuatum redigi uetuit, omni summa in aerario publico recepta." In eandem sententiam Vulcatius Gallicanus in Auidio Cassio : "Bona Auidii Cassii hostis appellati proscripta, Antoninus in priuatum aerarium congeri noluit, quare Senatu praecipiente in aerarium publicum sunt relata." Fiscum autem priuatum aerarium uocari palam est : Quod et ex Vlp. colligimus l.2.§.4.D. ne quid in loc.publ.2. ubi legimus : "Hoc interdictum ad ea loca, quae sunt in patrimonio fisci, non pertinet, res enim fiscales, quasi propriae, et priuatae Principis sunt." Posterioribus autem temporibus aerarium Principis dictum est proprie pro priuatis rebus Augusti uel Augustae. Sic terminos istos apud Iuristas confundi obseruamus. Ita Paulus ad aerarium deferri, pro delatione ad fiscum dicit, l. edicto, de iure fisci libro 40.P.tit.14.Instit. §.penult.de usucap. iuncta l. neque enim, tit. de restit. milit. libro 2. C. tit. 51. Fiscus etiam generaliter acceptus pro sacris thesauris, in l.2. et 3 de quadrien. praescrip. fisci etiam nomine Ecclesiam intelligi notat Innocentius in c. cum pro causa, de sentent. excom. unde et ipsa fiscum habet, cap. quia diuersitatem, de conces. praeben. et ibi glossa. Illud uero non omittendum, duplicis generis esse bona Principis, priuata quaedam, et patrimonalia, de quibus in tit.de feudis rei priu. et saltib. diu. domus, et potissimum in l.2. et haec nullo modo sub nomine fisci ueniunt ; alia uero, quae Princeps ex vectigalibus, tributis et confiscationibus percipit, et haec proprie fiscalia dicta, ad fiscum spectantia. Per initia autem Reip. Rom. nullis extantibus Principibus, et aes fisci publicam pecuniam dictam quandoque constat ex Plinio lib.7.c.28 ubi de L. Siccio Dentato donato ex fisco decem millibus aeris. At quod magis ad praesentem locum spectat, fisci ab imperatore appellati " sacculi, in quibus Principis pecuniae propriae, seu etiam publicae in stipendia militum erogandae continebantur" , quas Asconius docet ita dictas a uase rustico, fiscus, fiscus, fiscina, fiscetta et spartea appellata ; de quo Iurisconsulti D. locati, l.19.§.5. et Columella, lib. 12.c,47.49.et 50. Varro lib.4. de lingua latina, sic dicta scribit a ferendo huiusmodi uasa, in quibus et olim pecunia portari solebat, et ita accipiendo contentum pro continente, fiscus dicitur pecunia fiscalis ; sed erant et fisci, ut diximus, proprie loculi seu crumenae, et marsupia, in quibus principis pecunia portabantur, quod ex praesente Taciti loco palam fit, et ex Cic. in Ver. ubi habet "Reperiebam fiscos complures cum pecunia Siciliensi, a quodam Senatore ad equitem Rom. translatos." Idem Isidorus comprobat ; et clarius Suetonio in Claudio, c. 18. "Auxilio plebem per magistratus ex omnibus uicis conuocauit, ac positis ante se cum pecunia fiscis, ad subueniendum hortatus est, repraesentaturus per opera dignam cuique pecuniam." Ab huiuscemodi fiscis, et pecunia confiscata dicta, Suet. in Augusto, c.101. "Legionariis trecentos nummos, quam summam repraesentari iussit. Nam confiscatam semper repositamque habuerat." Inde et confiscare haereditates Suet. in Domitiano.c.12. "Confiscabantur alienissimae haereditates uel uno existente, qui diceret audisse se ex defuncto quum uiueret, haeredem sibi Caesarem esse." Ita et confiscare personas. Suet. In Caligula, c.41. "Quum praetereuntes duos equites Romanos locupletes sine mora corripi confiscarique iussisset, exultans rediit, gloriansque numquam se prosperiore alea usum." Confiscare bona uulgatissimum est. Sic et fiscarii dicti, a fisco Imperatorum scilicet exactores, et qui annuas fiscariorum praestationes repetunt, et qui discussiones rationales tractare consueuerunt, testimonio Vitruuii. Tantae autem sunt pecuniae, quas ex publicis exactionibus seu uectigalibus et aliis pensionibus confiscationibusque principes colligunt, ut iure dictum sit, fiscum semper soluendo esse, l.2.de fund.dotal. lib.23.P.tit.5. Non tamen praetermittendum dictum boni Imperatoris Traiani, aureum profecto, quod in Iuliano Sextus Aurelius memoriae prodidit, illum nempe exactiones nimias improbantem dicere solitum, "Fiscum esse ueluti lienem, quod eo excrescente, artus reliqui contabescerent" . Cur autem milites fiscos de Imperatore raptos inter signa, Aquilasque ueherent, haud mirum est, ibi enim et proprias pecunias singuli milites deponebant ; quod elicimus ex Suet. in Domitiano cap.7 et nos alibi fusius docuimus
3Germanicus, superiorem ad exercitum profectus, secundam et tertiam decumam et sextam decumam legiones nihil cunctatas sacramento adigit. Quartadecumani paulum dubitauerant ; pecunia et missio quamuis non flagitantibus oblata est.
Lectio
Imo, contatas Vti ad legiones ipsas referas.

38

1At in Chaucis coeptauere seditionem praesidium agitantes uexillarii discordium legionum, et praesenti duorum militum supplicio paulum repressi sunt. Iusserat id M’. Ennius, castrorum praefectus, bono magis exemplo quam concesso iure.
Historica Mentio
Soli enim illi ius plectendi militis, qui exercitus rector. Et Augusti quidem instituto (quod apud Dionem libro LIII.) solis Propraetoribus siue legatis Augusti, quos gladios succinxerat, id ius fuit: postea etiam proconsulibus, uniuersisque prouinciarum rectoribus, ex lege VI. De off. praesid. saltem ut punirent milites gregarios. leg. IX. De custod. reorum: "Qui exercitum accipit, ius animaduertendi in milites caligatos habet" .
2Deinde intumescente motu profugus repertusque, postquam intutae latebrae, praesidium ab audacia mutuatur : non praefectum ab iis, sed Germanicum ducem, sed Tiberium imperatorem uiolari. Simul exterritis qui obstiterant, raptum uexillum ad ripam uertit, et, si quis agmine decessisset, pro desertore fore clamitans, reduxit in hiberna turbidos et nihil ausos.

39

1Interea legati ab senatu regressum iam apud aram Vbiorum Germanicum adeunt. Duae ibi legiones, prima atque uicesima, ueteranique nuper missi sub uexillo hiemabant.
Lectio Mentio
Siue placet, digressi . Vulgo est, regressi : sed falso, nequedum ulli missi. Intellegit legatos, uel qui a Senatu decreti ad ferendum Proconsulare imperium, de quibus supra, uel qui a Tiberio missi ad turbas sedandas, de quibus iam audierat. Hoc Dio sentire uidetur. Res sic uidetur: sed ut aperte fabuler, ab Senatu digressi uel egressi, haud satis placet: magis lectio Florentini codicis, legati ab Senatu, regressum iam . Vt a superiore exercitu regressum iterum ad Aram Vbiorum uelit, ibique conuentum. Ac plurimum fortasse ibi, aut Coloniae Agrippinae, agebat: quidmi, uel in uxoris patrisque eius gratiam?
Controuersia Lectio
Faernus legebat regressum, pro, regressi et ad Germanicum referebat. De qua lectione mihi non liquet. et paulo post scribebat : Eo in motu arguere Germanicum omnes, etc. non, eo in metu, etc.
Controuersia Lectio Stylus
Prisca omnis lectio, regressi ; quam falsam esse uiderunt uiri docti, et mutauerunt. Sed ego sane malim, "legati ab senatu regressum iam apud Aram Ubiorum Germanicum adeunt." Alioqui neque illud iam quo referas habeas, et, "egressos ab Senatu legatos" , metuo ut satis latine dixeris. At legati ab Senatu, eleganter, et Corneliano compendio. Regressus Germanicus, quia ab exercitu inferiori ascenderet ad superiorem, quem sacramento adigeret ; a quo tum redux ad inferiorem illum, qui apud Vbios.
2Pauidos et conscientia uaecordes intrat metus uenisse patrum iussu qui inrita facerent quae per seditionem expresserant.
3Vtque mos uulgo quamuis falsis reum subdere, Munatium Plancum, consulatu functum, principem legationis, auctorem senatus consulti incusant ; et nocte concubia uexillum in domo Germanici situm flagitare occipiunt, concursuque ad ianuam facto, moliuntur fores, extractum cubili Caesarem tradere uexillum intento mortis metu subigunt.
Historica
Et quidem nuper Consul enim fuit anno ante, cum C. Silio. Munatium illum esse, qui Censor fuit anni DCCXXXII. fuge credere. Non facile aetas fert: non Taciti uerba. Dixisset enim potius a praecipuo honore, Censura functum . Filius, credo, eius.
Historica Realia Vocabulum
Quod uexillum? illudne sub quo ueterani habebantur? non uidetur. Non enim illi solum, sed duae legiones in eadem culpa quarum signa aquilaeque in castris, non in tabernaculo ducis. Refer ergo ad aliud uexillum, et obserua ritum antiquum. Signum futurae pugnae, uexillum perpureum fuit. quod adseruabatur merito in tabernaculo ducis, quia illi soli ius et arbitrium proponendi. Hoc insignite etκαθ'ἐξοχὴν uexillum dictum. Docte Glossae ueteres: Ῥούσιον Φάρσος, uexillum . At de more, Caesar Belli Gallici lib. II. "Caesari omnia uno tempore erant agenda. uexillum proponendum, quod erat insigne cum ad arma concurri oporteret" . De Bello Ciuili: "sequenti die cum iter facere Caesar uellet, renunciatum est a speculatoribus Pompeium de tertia uigilia in acie stetisse. Hoc nuntio allato, uexillum proposuit" . Plutarchus forma eius satis describit in Fabio: "τὸ τῆς μαχῆς σημεῖον ἐξέθηκεν. ἔστι δὲ χιτὼν κόκκινος ὑπὲρ τῆς στρατηγικῆς σκηνῆς διατενόμενος: signum pugnae proposuit. est autem tunica coccinea, super praetorium extensa" . Quod Plutarchus χιτῶνα dicit, Tunicam etiam Isidorus: "Russata, quam poeniceam uocant, nos coccineam. Hac sub consulibus Romani usi sunt milites, unde etiam Russati uocabantur. Solebat enim pridie quam dimicandum esset, ante principia poni (uellem dixisset, ante praetorium poni, uel, supra praetorium : id enim uerius ) quasi admonitio et indicium futurae pugnae " . Plutarchus iterum in Bruto: "ἅμα δὲ ἡμέρᾳ προύκειτο μὲν τῷ Βρούτου χάρακι καὶ τῷ Κασσίου σύμβολον ἀγῶνος, φοινικοῦς χιτών: Vna cum luce, propositum fuit in Bruti et Cassii castris signum pugnae tunica pugnacea " . Non ergo simpliciter uelum fuit, sed tunicae forma. Mansit is mos ad tempora imperii labentis. Ammianus, lib. XXVII. "signis ilico fixis ex more, cum undique ad arma conclamaretur, imperio principis et ductorum stetit regibilis miles: uexillum operiens extollendum, quod erat opportune subeundae indicium pugnae " . Hoc illud uexillum est quod lymphati milites postulant, et cum eo ius scilicet caedis et armorum.
4Mox uagi per uias obuios habuere legatos, audita consternatione ad Germanicum tendentes. Ingerunt contumelias, caedem parant, Planco maxime, quem dignitas fuga impediuerat ; neque aliud periclitanti subsidium quam castra primae legionis. Illic, signa et aquilam amplexus, religione sese tutabatur, ac, ni aquilifer Calpurnius uim extremam arcuisset, rarum etiam inter hostes, legatus populi Romani Romanis in castris sanguine suo altaria deum commaculauisset.
Historica Lectio
Haereo an distinguendum sit, quam castra. primae legionis illic signa . Videntur enim duae hae legiones unis in hibernis fuisse: sic tamen, ut ritu Romano, quaeque legio cum signis seorsum locaretur. Ideo ait Plancum confugisse ad aquilam et signa primae legionis. supra tres legiones, Pannonicae castris aestiuis simul habebantur: separatae tamen aquilae, donec per furorem, "una tres aquilas et signa cohortium locarent " , ait Tacitus. Receptam tamen interpunctionem tueri uidetur, quod sequitur, "Quantum decoris adierit legio, facunde miseratur" . ut uideantur haec unius legionis castris gesta.
Historica Mentio Opera
Sunt arae, ut opinor, quae in Principiis honori Aquilarum et castrensius Deorum erant: itemque Principum, quorum effigies in signis. Vide Militiam nostram, lib. V. Dial. IIII.
Militaria
Nam apud signa asyli quoddam ius erat, ut ex hoc loco colliges. Marcellinus lib.25. "Qui fraudum conscius ad militaria signa confugit." Differunt uero signa a uexillis : nam haec minora, illa maiora sunt.
Militaria Realia Religio
Inuiolabiles enim erant ueteribus qui ad aras confugissent : et Aquila exigua quaedam sacelli effigies, in eaque aquila aurea collocata, omnibus Romanis legionibus olim fuit, Dio lib. XL. Posteaquam C. Marius II. Cos. dedicauit. Plinius. X. C. IV.
5Luce demum, postquam dux et miles et facta noscebantur, ingressus castra Germanicus perduci ad se Plancum imperat recepitque in tribunal.
6Tum, fatalem increpans rabiem, neque militum sed deum ira resurgere, cur uenerint legati aperit ; ius legationis atque ipsius Planci grauem et immeritum casum, simul quantum dedecoris adierit legio, facunde miseratur, attonitaque magis quam quieta contione, legatos praesidio auxiliarium equitum dimittit.

40

1Eo in metu arguere Germanicum omnes quod non ad superiorem exercitum pergeret, ubi obsequia et contra rebelles auxilium : satis superque missione et pecunia et mollibus consultis peccatum.
2Vel si uilis ipsi salus, cur filium paruulum, cur grauidam coniugem inter furentes et omnis humani iuris uiolatores haberet ? Illos saltem auo et rei publicae redderet.
3Diu cunctatus, aspernantem uxorem, cum se diuo Augusto ortam neque degenerem ad pericula testaretur, postremo, uterum eius et communem filium multo cum fletu complexus, ut abiret perpulit.
Lectio
Puto uerius aspernante uxore .
4Incedebat muliebre et miserabile agmen, profuga ducis uxor, paruulum sinu filium gerens, lamentantes circum amicorum coniuges, quae simul trahebantur ; nec minus tristes qui manebant.
Lectio
Lego, quae de foeminis enim sermo, coniugibusque amicorum.

41

1Non florentis Caesaris neque suis in castris, sed uelut in urbe uicta facies, gemitusque ac planctus etiam militum aures oraque aduertere. Progrediuntur contuberniis : quis ille flebilis sonus ? quod tam triste ? feminas inlustres, non centurionem ad tutelam, non militem, nihil imperatoriae uxoris aut comitatus soliti, pergere ad Treuiros et externae fidei.
Lectio
Videtur deesse aliquod uerbum et fortasse legi potest : Quod tam triste spectaculum.
2Pudor inde et miseratio et patris Agrippae, Augusti aui memoria, socer Drusus, ipsa insigni fecunditate, praeclara pudicitia ; iam infans in castris genitus, in contubernio legionum eductus, quem militari uocabulo Caligulam appellabant, quia plerumque ad concilianda uulgi studia eo tegmine pedum induebatur ;
Historica Mentio
Non ergo coloniae tunc Treuiri fuisse uidentur: etsi in Hist. lib. IIII. bis sic appellat, putemque sub Claudio hoc iure demum donat.s.
Historica Mentio Opera
Caium Caligulam in castris natum uersiculi prisci adfirmabant, "In castris genitus, patriis nutritus in armis,Iam designati Principis omen erat." Etiam Plinius in Germanica historia, apud Treueros uico Ambitarino, id est, apud hiberna legionum. Et clare hic noster. Alii aliter: uide EXCVRS. in L.
Historica Vocabulum Mentio
Ait studia uulgi: militaris scilicet. Nam Tribuni et centuriones dignioresque militum: ueste et habitu erant a gregariis distincti, ut alibi dicam acurate. At caliga tegmen uulgi. Infra: "Tanquam parum ambitiose filium gregali habitu circumferat, * Caligulamque appellari uelit " . Non ita plene Dio expressit, qui uertit, "ὅτι ἐν τῷ στρατοπέδῳ τὸ πλεῖστον τραφεὶς τοῖς στρατιωτικοῖς ὑποδήμασιν ἀντι τῶν ἀστικῶν ἐχρῆτο" ; Melius Suetonius, "Caligulae cognomen castrensi ioco traxit, quia manipulario habitu inter milites educabatur" . Caligatus igitur, manipularis, gregarius, eadem sunt: pro militum plebe, id est qui honorem aut gradum in castris nondum ceperunt. Sueton. in Augusto, cap. XXV. "Dona militaria aliquanto facilius phaleras et torques, quidquid auro argentoque constaret, quam uallares ac murales coronas quae honore praecellerent, dabat: has quam parcissime et sine ambitione ac saepe etiam caligatis tribuit " . Iurisconsultus, l. IX. De custod. reorum. "Qui exercitum accipit, ius animaduertendi in milites caligatos habet" . cum exceptione dixit, quia indigniores non habet. Legi in lapide uetusto, "C. OPPIO. C. F. VEL.OMNIBVS. OFFICIIS.IN. CALIGA. FVNCTO." Et ab eadem sententia Seneca quinto de Beneficiis scripsit, "Marium a caliga ad consulatum peruenisse" : id est ab infimis ordinibus. Item Plinius lib. VII. Ventidium "inopem iuuentam in militari caliga tolerasse" . Quamquam non abnuam, quin caliga digniorum etiam militum: sed cum discrimine, puta aureis argenteisue clauis distincte. Vnde cum additione speculatoria caliga, apud Suet. et Tertullianum.
Historica Controuersia Ego
Historici certant ubi natus sit Caius Caligula, ut ostendit Suetonius in eodem capite 8. ubi ait Suetonius Caligulam natum in Treuiris uico Ambiatino supra confluentes, quod Philippus Beroaldus homo sui temporis doctissimus de Lugduno intelligit, ubi est confluens Rhodani, et Araris, quod ego non probarim, cum Treuiri longe absint Lugduno, et omnibus notum est, sed de Confluentia illa intellegendum puto ubi Mosella, et Rhenus confluunt. Nunc est sub ditione Treuirensis Archiepiscopi.
3sed nihil aeque flexit quam inuidia in Treuiros : orant, obsistunt, rediret, maneret, pars Agrippinae occursantes, plurimi ad Germanicum regressi. Isque, ut erat recens dolore et ira, apud circumfusos ita coepit :

42

1« Non mihi uxor aut filius patre et re publica cariores sunt, sed illum quidem sua maiestas, imperium Romanum ceteri exercitus defendent. Coniugem et liberos meos, quos pro gloria uestra libens ad exitium offerrem, nunc procul a furentibus summoueo, ut quidquid istud sceleris imminet, meo tantum sanguine pietur, neue occisus Augusti pronepos, interfecta Tiberii nurus nocentiores uos faciat.
2Quid enim per hos dies inausum intemeratumue uobis ? Quod nomen huic coetui dabo ? militesne appellem, qui filium imperatoris uestri uallo et armis circumsedistis ? An ciues, quibus tam proiecta senatus auctoritas ? Hostium quoque ius et sacra legationis et fas gentium rupistis.
Stylus
Imitatum uidetur ex oratione Scipionis apud Liuium, pariter in seditione militari. lib. XXVIII. "Quos nec quo nomine quidem appellare debeam, scio. ciues qui a patria uestra descistis. milites? qui imperium auspiciumque abnuistis, sacramenti religionem rupistis" .
3Diuus Iulius seditionem exercitus uerbo uno compescuit, Quirites uocando qui sacramentum eius detrectabant ; diuus Augustus uultu et aspectu Actiacas legiones exterruit. Nos, ut nondum eosdem, ita ex illis ortos, si Hispaniae Syriaeue miles aspernaretur, tamen mirum et indignum erat. Primane et uicesima legiones, illa signis a Tiberio acceptis, tu tot proeliorum socia, tot praemiis aucta, egregiam duci uestro gratiam refertis ?
Mentio
Plutarchus, Dio, Suetonius, et Lucanus, "------ discedite castris,Tradite nostra uiris ignaui signa Quirites."
Historica
Apparet religionem aliquam fuisse in militia ordienda. Credo autem hanc primam legionem conscriptam, post cladem Vari.
Militaria
Idem dicitur a Suetonio in Iulio, cap. 70 : "Itaque uerbis obiurgatoriis, et atrocioribus milites uocabantur Quirites." Lampridius scribit Alexandrum milites suos Quirites appellasse. Lucanus, "Tradite uestra uiris ignaui signa Quirites." Erat uero haec ignominiosa missio. Pagani quoque ut Quirites uocabantur. Tacitus lib.19. ubi Antonium ducem Vitelliani exercitus, suos alloquentem facit, "Vos inquit, nisi uincitis, pagani, quis alius Imperator, quae castra alia excipient ?" quasi diceret, nisi uincant, illos potius paganorum, quam militum nomine dignos. De Paganis uero a me dicetur postea pluribus.
4Hunc ego nuntium patri, laeta omnia aliis e prouinciis audienti, feram ? ipsius tirones, ipsius ueteranos non missione, non pecunia satiatos ; hic tantum interfici centuriones, eici tribunos, includi legatos, infecta sanguine castra, flumina, meque precariam animam inter infensos trahere.

43

1Cur enim primo contionis die ferrum illud, quod pectori meo infigere parabam, detraxistis, o improuidi amici ? Melius et amantius ille qui gladium offerebat. Cecidissem certe nondum tot flagitiorum exercitui meo conscius ; legissetis ducem, qui meam quidem mortem impunitam sineret, Vari tamen et trium legionum ulcisceretur.
2Neque enim di sinant ut Belgarum quamquam offerentium decus istud et claritudo sit, subuenisse Romano nomini, compressisse Germaniae populos !
Ego Historica Moralia
Gloriemur Belgae. Nos iam olim Caesaris testimonio, "omnium Gallorum fortissimi" : nos nunc Germanici, idonei et ualidi "subuenire Romano nomini, comprimere Germaniae populos" . Nos Ciuilis uoce, "Gallorum robur" . Praeclara ista, at non illud, "Πάλιν πότ'ἦσαν ἅλκιμοι Μιλήσιοι. Olim fuere strenui Milesii. "
3Tua, diue Auguste, caelo recepta mens, tua, pater Druse, imago, tui memoria, isdem istis cum militibus, quos iam pudor et gloria intrat, eluant hanc maculam irasque ciuiles in exitium hostibus uertant !
Historica Politica
Cur imaginis mentio? Suspicor huius Drusi inter signa imaginem cultam: quia eo duce res pulcherrimae gestae. Nec enim solae Impp. imagines, habebantur innexae signis, sed et aliorum quos Imperator sibi uelut aequabat. Sueton. Tiberio: "Quaedam munera Syriacis legionibus dedit, quod solae nullam Seiani imaginem inter signa coluissent" . Hanc praesentem intuens ista pronuntiat filius.
4Vos quoque, quorum alia nunc ora, alia pectora contueor, si legatos senatui, obsequium imperatori, si mihi coniugem et filium redditis, discedite a contactu ac diuidite turbidos : id stabile ad paenitentiam, id fidei uinculum erit. »

44

1Supplices ad haec et uera exprobrari fatentes, orabant puniret noxios, ignosceret lapsis et duceret in hostem ; reuocaretur coniunx, rediret legionum alumnus neue obses Gallis traderetur. Reditum Agrippinae excusauit ob imminentem partum et hiemem ; uenturum filium ; cetera ipsi exsequerentur.
2Discurrunt mutati et seditiosissimum quemque uinctos trahunt ad legatum legionis primae, C. Caetronium, qui iudicium et poenas de singulis in hunc modum exercuit : stabant pro contione legiones destrictis gladiis ; reus in suggestu per tribunum ostendebatur ; si nocentem adclamauerant, praeceps datus trucidabatur.
Ego Historica Moralia
Exemplum, nisi fallor, primum animaduersionis a milite ipso usurpatae, quod hodie in nostra militia uulgo obtinet. Ammianus tamen id recensuit, quasi ex more prisco, lib. XXIX. "Cum inuenisset eos exercitu circumseptos? Quid de istis nefariis, inquit, proditoribus fieri oportere contubernales deuoti censetis; Secutusque adclamationem rogantium sanguine uindicari, eos qui inter Constantianos merebant. prisco more militibus dedit occidendos" .
À corriger Lectio
In antiqua inscriptione nominatur quidam "Q. CETRONIVS. Q. F. PASSER" , qui potest ad hunc C. Cetronium qui a Tacito nominatur, pertinere.
3Et gaudebat caedibus miles, tamquam semet absolueret ; nec Caesar arcebat, quando nullo ipsius iussu penes eosdem saeuitia facti et inuidia erat.
4Secuti exemplum ueterani haud multo post in Raetiam mittuntur, specie defendendae prouinciae ob imminentes Suebos, ceterum ut auellerentur castris, trucibus adhuc non minus asperitate remedii quam sceleris memoria.
5Centurionatum inde egit : citatus ab imperatore, nomen, ordinem, patriam, numerum stipendiorum, quae strenue in proeliis fecisset, et cui erant dona militaria, edebat ; si tribuni, si legio industriam innocentiamque adprobauerant, retinebat ordinem ; ubi auaritiam aut crudelitatem consensu obiectauissent, soluebatur militia.
Historica Lectio
Nescio an, legit, qua forma Senatum legere dicimus. satis autem ambitiosa haec lectio, militibus adhibitis quasi arbitris: cum solius id Imperatoris alias, et ex more, esset. Tale notat noster in Caecina: "Vtque licentia militem imbueret, interfectorum Centurionum ordines legionibus offerebat. eo suffragio turbidissimus quisque dilecti" . III. Hist. Et si Germanicus tamen plenam totamque electionem militi non largitus.
Historica Mentio Opera
Id est, quotae Centuriae ductor esset. nam in eo discrimen, et dignitas: primae, secundae, tertiae. Bene autem Ordinem : quia appellabant, primi aut secundi Ordinis centurionem. Nos explicate in Milit. II. Dial., VIII.