1
1Vrbem Romam a principio reges habuere ;
libertatem et consulatum L. Brutus instituit. Dictaturae ad tempus sumebantur ;
neque decemuiralis potestas ultra biennium, neque tribunorum militum consulare
ius diu ualuit. Non Cinnae, non Sullae longa dominatio ; et Pompei Crassique
potentia cito in Caesarem, Lepidi atque Antonii arma in Augustum cessere, qui
cuncta, discordiis ciuilibus fessa, nomine principis sub imperium accepit.
2Sed ueteris populi Romani prospera uel
aduersa claris scriptoribus memorata sunt ; temporibusque Augusti dicendis non
defuere decora ingenia, donec gliscente adulatione deterrerentur. Tiberii
Gaique et Claudii ac Neronis res florentibus ipsis ob metum falsae, postquam
occiderant recentibus odiis compositae sunt.
Lectio
Ita Vetranio placitum, traiectis notis, quae
uulgo, p. r.
Lectio
Ita recte. non deterrerentur . Tacitus lib. II. Histor.
"Siquid ardoris ac ferociae
miles habuit, popinis
et comessationibus
et principis imitatione deteritur "
. Horatius pari metaphora:
"--- Culpa deterit ingeni."
Lectio
Fines designat intra quos hi
libri. qui attingunt quattuor dumtaxat principes. Vt uel hinc liqueat
Historias seorsum scriptas, finemque Annalium fuisse in fine Neronis.
Politica
Moralia
Itaque uerissima scriptio
de Principibus, cum iam esse desierunt. Quod Arrianus in rebus Alexandri pro
argumento habet, fideliter eas a Ptolomeo
et Aristobulo traditas,
"ὅτι τελευτηκότος ἤδη Ἀλεξάνδρου συγγράφουσιν, ὅτε αὐτοῖς
ἥτε ἀνάγκη καὶ ὁ μισθὸς τοῦ ἄλλως τι, ἢ ὡς συνηνέχθη, συγγράψαι, ἀπῆν:
quod mortuo iam Alexandro scripserint, cum
necessitas aut praemium aliter aliquid scribendi abesset"
.
Lectio
Mentio
Excitantur potius ingenia eorum,
qui adulantur, facile mendacio subministrante materiam scribendi : consumuntur tamen,
et
exeduntur, et corrumpuntur adulando. Itaque legendum arbitror, detererentur ; uocabulo
uulgo notissimo. Idem Corn. infra lib. 2. Hist.
"si quid, inquit ardoris ac ferocia miles habuit,
popinis, et comessationibus, et principis imitatione deteritur"
.
Lectio
Non solet
"populus
vetus"
aut nouus dici, qui semper idem est, ut Alfenus lib. VI. Digestorum suorum
scripsit : contra,
"uetus, noua respublica"
dicitur Velleio et
Tacito, ob eam quae retinetur, aut mutatur forma ciuitatis. Quamobrem scripserim hoc
in
loco, veteris reipubl. Estque in autoribus huiuscemodi peccatum frequens. De caeteris
apud Senecam suasoriam VI. libri omnes habent,
"Quis non hoc populi Romani statu Ciceronem ut uiuat cogi putat ?"
ubi scribendum,
Quisnam hoc reipublicae statu. Similia quoque alii tam in Cicerone, quam in Liuio
obseruauerant. Nos consimile peccatum in Valerio notamus, et libro Memorabilium VI.
Titu. IV. ubi Scipio Aemilianus dixit,
"se ex maiestate
reipublicae omnia gesturum"
: imo uero dixit ex maiestate populi Romani : quod haec
uerba Romanis solennia essent, illa nusquam usurpata reperiantur. Et enim e literis
R.P.
significata Republica, facile fuit notarum ordinem inuertere, hoc modo, P.R. quo facto
insecutum est, ut pro republica nomen populi Romani ex scriptores sine dolo malo
subiecerint.
Lectio
Ingenia consumuntur potius,
exeduntur, et corrumpuntur, adulando. Itaque legendum Aemylius censet, recteque,
detererentur uocabulo notissimo. Sic infra lib. XVIII.
" Popinis,
et comessationibus et principis imitatione deteritur militis ferocia."
Ad haec
Porphirium ad illud Horatii libr. I.
"Culpa deteret ingenii :
deterere, inquit, minuere signat, ex consequenti : quia quae detereruntur
comminuuntur."
3Inde consilium mihi pauca de Augusto et
extrema tradere, mox Tiberii principatum et cetera, sine ira et studio, quorum
causas procul habeo.
Moralia
Sensus
Mentio
Causae irae, atque studii, sunt
odium et amor. Idem Corn. infra lib. 1. Hist.
"sed incorruptam fidem professis nec amore quisquam, et
fine odio dicendus est"
.
2
1Postquam, Bruto et Cassio caesis, nulla
iam publica arma, Pompeius apud Siciliam oppressus, exutoque Lepido, interfecto
Antonio, ne Iulianis quidem partibus nisi Caesar dux reliquus, posito triumuiri
nomine, consulem se ferens et ad tuendam plebem tribunicio iure contentum, ubi
militem donis, populum annona, cunctos dulcedine otii pellexit, insurgere
paulatim, munia senatus, magistratuum, legum in se trahere, nullo aduersante,
cum ferocissimi per acies aut proscriptione cecidissent, ceteri nobilium,
quanto quis seruitio promptior, opibus et honoribus extollerentur ac, nouis ex
rebus aucti, tuta et praesentia quam uetera et periculosa mallent.
Historica
Politica
Senatus populique, pro
republica
et a republica. Tantum priuata nunc arma,
et in propriam potentiam.
Historica
Mentio
Non mehercules
apud Siciliam. In Asia oppressum eum iugulatumque, consentiunt scriptores.
De urbe tamen ambigitur. Dio caesum uult
"ἐν Μιδαείῳ τῆς Φρυγίας, in Phrygiae oppido Midaio"
. Florus
et Appianus Mileti, quae Cariae adscripta. Sed noster uictum eum
saltem intellegit,
et copias eius apud Siciliam oppressas. Ita
et Florus de eodem:
"In siculo freto iuuenis oppressus est"
.
Historica
Stylus
Vocabulum
Eleganter, id est,
exarmato,
et exercitu spoliato. Nam XX legiones ei ademit.
Militaria
Respexit huc Victor cum
de eodem Augusto scripsit:
"Illectis per dona militibus, atque annonae curandae
specie uulgo, ceteros haud difficulter subegit"
.
Politica
Mentio
Vt triumuir appellaretur : postea uero
princeps appellabatur. Supra paulo :
"Nomine, inquit,
principis imperium accepit"
: ut uideatur principis nomen, fuisse uetustius in eo,
qui rerum potiretur, imperatoris appellatione. Idem sequenti pagina :
"principis, ait, nomine constitutam remp"
.
Historica
Politica
Mentio
Appianus scribit Augustum misisse ad Ciceronem, ut pro
se peteret Consulatum, asserebatque se Consulis nomine dumtaxat contentum fore. Quot
Consulatus gesserit Augustus, leges apud Suetonium in eodem, cap.25. ipse quoque Tribunitiam potestatem perpetuam
accepit. De vita Caesarum Reddit Dion rationem, quare Augustus, et reliqui
post eum Imperatores Tribunitiam potestatem receperint, quae erat sacrosancta, ipsa
uero
Tribunitia dignitas eos faciebat inuiolabiles.
Mentio
Historica
Opera
Certum est
appellatione Annonae non solum frumentum, sed caeteras quoque fruges et edulia
contineri. Vnde Capitolinus urbicas annonas uocat omne
genus alimentorum. Cicero in 2. de Diuinat. scribit annonam futuram cariorem in macello. De diuinatione Romanis erat Magistratus, qui praeerat annonae, de cuius origine lege T. Liuium in 4. ab urbe condita. At imperatores frumentum Populo
dabant, quod Frumentatio dicebatur. De qua re lege Suetonium in Iulio cap.41. et in Augusto cap.40. et a me pluribus in Iulii
Capitolini Antonino Pio.
Historica
Politica
Mentio
Controuersia
Opera
Et post paulo Ex his locis ostenditur aperte
Romanos Imperatores per uim omnia iura usurpasse. Quod ex ipsius Iulii uoce
deprehenditur, cum nihil amplius Rempub. esse, ac appellationem sine corpore esse
diceret, atque pro lege habenda, quae loqueretur. Quare fieri non potest, ut credam
legem illam regiam esse ueram, qua Vlpianus, et Iustinianus uolunt populum Romanum
omne
suum imperium, et potestatem Principi concessisse, Id est, ut eandem haberet Princeps,
quam populus potestatem. Quod si uerum esse fatebuntur Iurisconsulti, non poterat
Imperator legem ullam iubere, magistratum creare, de pace, aut bello aliquid statuere,
sine Senatus authoritate. Id si uerum est, minime, credo, negabunt (quod tamen
affirmant) id quod Principi placuit, legis non habere uigorem. Verum ne Iurisconsultis
bellum indixisse uidear, Placere hoc loco significat Statuere, probare, constituere
ut a
nobis plurib. Hist. li.3. explicabitur. Omne uero malum omnimodae illius potestatis
profluxit post deuictum Antonium, cum Augustus legibus solutus est, quod reliqui post
eum Imperatores usurparunt, ut ex Iustinianeis Pandectis patet. Itaque, ut uerum dicam
libere arbitror Imperat. Romanos armis, fraude, dolo, ui usurpasse illam potestatem,
quidlibet pro arbitrio agendi atque adulatione huiusce legis a Iurisconsultis factam
mentionem, ut pleraque alia ab his scribuntur in Principum fauorem. Veluti illud,
quod a
Pomponio scribitur in c.2. tractatus Pandectarum de origine iuris, fuisse
"necesse Reip. per unum consuli"
, quod ab eo
adulatorie dictum nemo dubitat, quemadmodum Asinii Galli illud, quod infra a Tacito
refertur. Nam cum Tiberius se toti Reipub. esse imparem diceret, Gallus interrogauit,
Annaliumquam partem sibi mandari uellet, atque tum Tiberius indecorum pudori suo legere dixit : cumque Asinius se eum
offendisse cerneret, addit unum Reipub. corpus unius arbitrio regendum. Quare nemo
miretur Imperatores Romanos illam potestatem usurpasse omnia pro arbitrio agendi,
cum
eandem authoritatem habuerint omnes ante eos Reges. Nam, ut ait Samuel iura Regis
sunt
haec. id quod Alexandri exemplo potest demonstrari, qui cum moleste, ut par erat,
ferret
Clitum a se interfectum, tum Anazarchus respondit, sine causa Alexandrum discruciari,
cum Clitum iure occidisset addiditque ueteres memoriae prodidisse Iustitiam perpetuo
Ioui adsidere. quo nos monemur, quicquid Regi placet aut facere, aut dicere, id iustum
esse. Nullum uero legi authorem, qui huiusce legis Regiae meminerit, praeter Marcellum
Iurisconsultum in tractatu Pandectarum de mortuo inferendo, ubi ait uetari lege Regia
mulierem pregnantem mortuam humari, priusquam partus excidatur. Verum omnibus uestigiis
disquiro, quaenam fuerit lex illa Regia. quid enim quaeso habet commune lex illa Regia
de potestate Principum, cum hac de sectione partus mulieris grauidae mortuae ? nisi
forte dixeris, ut Franciscus Duarenus me monuit, hoc postremum illius aliquod caput
fuisse : nam unaquaeq. lex plura capita complectebatur.
Historica
Politica
Caesar Octauius Triumuiratum
Reipubl. Constituendae annis decem administrauit, quousque caesis collegis, nomen
illud
deposuit, et IV. Consul a Senatu decretam perpetuo Tribunitiam potestatem accepit :
si
quae Dioni libro LI. seruata fides est, Pauli Orosii autoritate non minuitur. Hic
enim
libro VI. cap. XIX. antequam fieret IV. Consul, Caesarem ius adeptum scribit. Quod
disquirere, non est hunc locum explicare. Porro consulem se ferens Octauius, Tribunitio
iure ad plebem tuendam, ut Cornelius ait, quomodo uti potuit ? Plebem defendere
magistratus plebei fuit : in quo alii decernendo, quid licuit patribus, quorum nemo
eundem gerere potuisset. Testis mihi et fautor adest Liuius Libro II. Et alibi saepe.
Praeterea, Tribuniciam potestatem Imperatores susceperunt, ut iis quae alii contra
ipsorum placitum mouerent, pro suo iure intercederent. Gerere autem Tribunatum plebis,
nefas ipsi ducere cum utrique patricii sint: omnem uero Tribuniciam potestatem, quanta
unquam maxima fuit, accipiant: et quia quotannis eam cum Tribunis pleb. eius anni
renouarunt, inde soliti ipsorum principum anni enumerari, autore Dione libro LIII.
Neque
uero ex Romanis antiquitatibus reperias ullos, praeter Sp. Tarpeium, et A. Aeternium,
patricios et consulares, Tribunos plebei fuisse. Quae si tam uera sunt, quam uidentur,
Octauius ob aliud quiduis potius ius illud recepit, quam ut plebem tueretur. Qua de
re
monitos, ingeniosos imprimis cupio.
2Neque prouinciae illum rerum statum
abnuebant, suspecto senatus populique imperio ob certamina potentium et
auaritiam magistratuum, inualido legum auxilio, quae ui, ambitu, postremo
pecunia turbabantur.
Historica
Factiones in urbe,
et tum bella quae miseras prouincias affligebant.
Historica
Vocabulum
Rapinas
et extorsiones praesidum, in populi imperio dissimulatas, aut inuicem
donatas.
3
1Ceterum Augustus subsidia dominationi
Claudium Marcellum, sororis filium, admodum adulescentem, pontificatu et curuli
aedilitate, M. Agrippam, ignobilem loco, bonum militia et uictoriae socium,
geminatis consulatibus extulit, mox, defuncto Marcello, generum sumpsit ;
Tiberium Neronem et Claudium Drusum priuignos imperatoriis nominibus auxit,
integra etiam tum domo sua.
Historica
Magnam illam Romae
et libertatis spem. De cuius laudibus plena manu Seneca ad Martiam:
"Octauia Marcellum amisit,
cui
et auunculus
et socer incumbere coeperat, in quem onus imperii reclinaret :
(malo, reclinare) adolescentem animo alacrem, ingenio
potentem, sed
et frugalitatis continentiaeque in illis aut annis aut opibus non
mediocriter admirandae: patientem laboris, uoluptatibus alienum,
et quantumcumque imponere illi auunculus,
et , ut ita dicam, inaedificare uoluisset, laturum "
.
Historica
Adeo ut ipsum generis sui
nominisque poeniteret. Narrat comiter Seneca pater Controuers. lib. II.
"Tanta autem Maecenas sub
diuo Augusto libertate fuit (corrigo, Tanta autem sub diuo Augusto libertas
fuit . Nihil hic de Maecenate,
et exculcanda uox male inculcata) ut praepotenti tunc
M. Agrippae non defuerint qui ignobilitatem obiicerent. Vipsanius
Agrippa fuerat. Vipsanii nomen quasi argumentum paternae humilitatis
sustulerat,
et M. Agrippa dicebatur. Cum defenderet reum, fuit accusator qui
diceret Agrippam
et quod in medium est(iterum rescribo,
Agrippa M.
et quod in medio est . Ea enim uerba ioci,
et gentis nomen medium inter cognomen praenomenque)
uolebat Vipsanium intellegi. Fuit qui diceret * Concurrite Agrippa malum habebis responde diis. Ea in arte
(potius parte ) utique mihi uidetur admiratione dignus
Augustus: sed horum non possum non misereri, qui tanti putant caput
potius quam digitum perdere. scribendum, dictum"
.
Historica
Mentio
Politica
Ideone geminatis,
quia bis consul? Caue censeas. tertium enim fuisse Dio docet
et Fasti. itemque Velleius:
"Agrippa, inquiens, quem
usque in tertium consulatum
et mox collegium Tribuniciae potestatis, amicitia Principis
euexerat. Sed ideo id dixit, quia postremi duo consulatus Agrippae
coniuncti continentesque. Qui sane honos erat:
et raro cuiquam ea aetate tributus, praeter principes re, aut
destinatione "
.
Controuersia
Historica
Mentio
Moralia
Qui Baiis obiit, ut
clare testatum reliquit, Elegia huic rei propria, poeta Vmber. Nec scio cur
uir doctus tanto opere pertendat mortuum eum potius in Stabiano. Quid? Propertius qui uixit id
aeui, locum nesciuit funestum iuueni tam illustri? Sciuit. Sed dedit hoc,
inquit, Liuiae, quae suspicione laborabat Marcelli interempti. Nec hercle
immerito. Num ergo uenenum dari Baiis minus potuit, ac in Stabiano? Scilicet
soluta omni crimine illa aulica Medea, si Marcellus obiit Baiis. Ego uero,
uir maxime, caussam nullam uideo huius tuae tam seriae adsertionis:
placetque cum Propertio
et uulgatis Seruii libris mortuum eum in Baiano. Suspicionem quidem
de Liuia Dio huiusmodi inseruit:
"αἰτίαν μὲν οὖν ἡ Λιβία τοῦ θανάτου τοῦ
Μαρκέλλου εἴχεν, ὅτι τῶν υἵεων αὐτῆς προετετίμητο: Caussam mortis Marcelli Liuia habuit, quod is eius
filiis anteponeretur"
. At Tacitus Pliniusque ea culpa non liberant etiam Augustum Annal. II.
"Sed suberat occulta
formido reputantibus, haud prosperum in Druso patre eius fauorem uulgi:
auunculum eiusdem Marcellum flagrantibus plebis studiis ereptum, breues
et infaustos populi Romani amores "
. Plinius lib. VII. inter
Augusti infortunia:
"Suspecta Marcelli uota, pudenda Agrippae ablegatio"
. Quasi
conceperit aliquid cupiueritque contra Augustum, amore pristini status
et libertatis.
Controuersia
Historica
Mentio
Politica
Non eo more
quo rei Romanae domini, Imperatores dicti: sed quo olim, qui rempub.
militiae feliciter gessissent. Vulgatus olim honos: non item sub imp. qui
rei prospere gestae lauream
et laudem sibi adscribi uolebant auspiciisque suis. Turbat in
sententia huius loci uir doctus,
et miror. Tu uide Dionem Cassium lib. LIV.
et LV.
et Velleium, itemque ea quae scribo ad extremum librum quartum.
Sensus
Historica
Politica
Fortasse ratus est Cornelius ab
Augusto Drusum et Tiberium priuignos, quod filiorum loco essent, Imperatores dictos,
simili iure quod ipse ut diui Iulii filius, ex senatus decreto id nominis acceperat:
quo
nisi respexerit autor, sensus me eius loci fugit. Plane uterque fratrum post uictoriam
Imperator salutationis exultatione a militibus dici meruit: quod ex Cassii LIV. extremo,
et Vellei posteriore in promptu est. Sed Augustum id nomen illis tribuisse, hoc excepto
loco nusquam in illius, Tiberiiue actis legas. Quid si nomina Imperatoria exponas,
quae
ducibus a uictoria dantur, de nomine gentium deuictarum? Neque tamen Druso inditum
Germanici nomen nisi mortuo neque Tiberio datum reperias: huic sane quem Augustus
eo
cognomine quod se defuncto suscepturus esset, contentum fore promisit, cum quidam
Pannonicum dicerent, ut habet Sueton. Tiberio cap. 27. Videndum igitur ne non sit
aptius
explicare,
"Imperatoriis nominibus auxit"
, id est,
augendos curauit in quo fluctuans nondum conquiescit cogitatio.
2Nam genitos Agrippa Gaium ac Lucium in
familiam Caesarum induxerat, necdum posita puerili praetexta, principes
iuuentutis appellari, destinari consules specie recusantis flagrantissime
cupiuerat.
Historica
Mentio
Vocabulum
Emptos domi
a patre per aes
et libram. Ita loquebantur, non per assem, ut perperam inoleuit
Suetonii capite LXIV. Quamquam reuera in ea formula Aes non aliud notat quam
Assem. Varro libro VIII.
"Pro assibus nonnumquam aes dicebant antiqui. a quo dicimus assem
tenentes, Hoc ab aere aeneaque libra"
. Ritum hunc (ut omittam notata
aliis) notat explicatque eleganter Clemens Alexandrinus Strom. quinto:
"Καὶ τὰ
παρὰ ῥωμαίοις ἐπὶ τῶν διαθηκῶν γινόμενα τάξιν εἴληχε διά δικαιοσύνην,
ἐκεῖνα ζυγὰ καὶ ἀσσάρια, καρπισμοί τε καὶ αἱ τῶν ὤτων ἐπιψαύσεις. τὰ μὲν
γὰρ ἵνα δικαίως γένηται, τὰ δὲ εἰς τὸν τῆς τιμῆς μερισμὸν, τὰ δ'ὅπως ὁ
παρατυχῶν, ὡς βάρους τινὸς αὐτῶ ἐπιτιθεμένου, ἑστὼς ἁκούσῃ, καὶ τάξιν
μεσίτου λάβῃ."
. Triplex antiquitatis ritus, interpreti non
intellectus. Aes
et libra in testamentis, Vindiciae,
et Antestatio. Nam καρπισμοῦς ad uindicias adsertionemque refero: τὰς τῶν ὤτων ἐπιψαύσεις, aurium tactiones, ad Antestationem. Omnia enim
haec ad familiae mutationem pertinent, quae per testamentum de qua
Quinctilianus Declamat. CCCVII.
"Non dixerim testamentum, cui libripens deest
et familiae emptor,
et cetera iuri necessaria "
.
Agellius
et Iurisconsulti.
Controuersia
Historica
Mentio
Moralia
Politica
Vocabulum
Quod sane
ridiculum, ut principes iuuentutis sint, qui etiamnum in pueris. Natus autem
Gaius anno urbis DCXXXIV. Sex Apuleio, P. Silio Coss. At Lucius biennio toto
minor ex Dione LV. in actis eius anni. Princeps iuuentutis (
"πρόκριτον τῆς
νεότητος"
Zonaras hic reddidit) ab Augusto inualuit, ad futurum
imperium titulus
et omen. Sunt nummi cum inscriptione:
"C. L. CAESARES. AVGVSTI. F. COS. DES. PRINC. IVVENT."
adpositae effigies Caii Luciique cum clypeis
et hastis. quae Tirocinii die equites dederant, honoris Augusti
caussa. Dio:
"καὶ αἱ πέλται τάτε δόρατα, ἅ παρὰ τῶν ἱππέων εἰς τοὺς ἐφήβους ἐσίοντες
χρυσᾶ εἰλήφεσαν, εἰς τὸ βουλευτήριον ἁνετήθη."
. Obserua Dionem aureas
hastas dicere, quas lapis Ancyranus (magnae apud me fidei, ut quem uiuus
conceperit Augustus ipse) argenteas. Verba sunt, uti ad me missa beneficio
uiri illustris Augerii Busbequii:
"EQVITES. AVTEM. ROMANI. VNIVERSI.
PRINCIPEM. . . . . . . . . HASTIS. ARGENTEIS. DONATVM.
APPELLAVERVNT."
quam lacunam rite expleuerit: Principem iuvent. Caium.
Mentio
Politica
Vocabulum
Et vero perfecerat,
Romae marmor, de Caio:
"QVEM. POPVLVS.
COS. CREAVIT. ANNOS. NATVM. XIIII."
Ait annos natum quatuordecim:
et addicit Dionis ratio, qui consulem facit designatum anno urbis
DCCXLVIII. Tamen Augustus in iam dicto lapide, XV. illi annum circumdat, sed
nempe quem ingressus erat
et iam agebat. Verba sunt:
"Honoris mei caussa Senatus populusque Romanus annum quintum
et decimum * agentis Consulis
designauit, ut eum magistratum inirent post quinquennium ex eo die quo
deducti in forum "
.
Politica
Gradus hic erat principis informandi,
et ueluti designati atque electi : quod hodie in Imperatoribus, regis est Romanorum
: in
regno Galliae, Delphini ; in Hispaniae, Principis.
Mentio
Opera
Realia
Politica
Controuersia
Paucis, in Commentariis
nostris de Magistratibus Francorum (cum Delphini meminimus) de hac re uerba fecimus,
quam studiosorum causa pluribus explicatam uolumus. Caesares itaque dicebantur quasi
Principum filii, et designati Augustae maiestatis haeredes, ut scribunt Dion Cassius,
Nicaeus in Nerua, et Spartianus in Aelio Vero. Quanta fuerit ipsius Caesaris dignitas,
explicat Iustinianus in Nouella constitut.30. his uerbis, τοῦ φιλτάτου Καίσαρος ἡμῖν ἐπωνύμου τοῦ δόντος
αρχών αγαθών τῆς καθ' ἡμάς μοναρχίας, δἱο ἐν ἃπασιτῆς γῆς ἔθνεσι ὀνοματότατόν ἐπι
τοῦ Καίσαρος ὄνομα, καὶ ὦσπερ ἡμεῖς ἀντ’ ἄλλου τινὸς τῶν τῆς βασιλείας συμβόλων
σεμνυνόμεθα. Novellae Constitutiones Eiusdem quaenam partes fuerint, sic Herodianus describit, ubi Albinum ait a
Seuero Caesarem designatum. Quare eum Caesarem designat, ipsius spem, et cupiditatem,
imperii communione praeocupans, et ad eum mittit literas humanitatis plenas, obsecrans
procurationem susciperet imperii, opus esse uiro forti et aetatis integrae, se iam
aetatis ingrauescentis, et morbo articulari confectum : sibi quidem liberos esse,
sed
eius aetatis, qui fari non possint. Legat studiosus quisque diligentissime Commodi
epistolam ad Albinum, quam Iulius Capitolinus historiae suae addidit, de Albino loquens,
Herodianus quoq. lib.5. cum refert Alexianum ab Heliogabalo Caesarem declaratum, ait
aliquo opus esse, qui res curaret humanas, et qui illi imperium ab omni cura uacans
praestaret. Haec quidem de Caesare, qui Princeps quoq. iuuentutis dicebatur. Hoc uero
auspicium erat futuris Imperatoribus. Suet. in Caligula cap.15. Patruum Claudium equitem Romanum ad id tempus
collegam sibi in Consulatu assumpsit, Fratrem Tiberium die uirilis togae adoptauit,
appellauitque Principem iuuentutis. De vita Caesarum Lampridius in Commodo, Cooptatus inter tres solos Principes iuuentutis, cum togam
sumpsit. Historia Augusta Tacitus lib.12. sumpta uirili toga Neronem Principem iuuentutis
appellatum Annalium refert. Toga uirilis sumebatur anno decimo septimo, et deponebatur praetexta, et
bulla. hinc Anni Praetextae Plinio pro Annis pueritiae, et Aetas praetexta Gellio,
et
Mores praetextati.
Historica
Politica
Obseruandum est in Antiquitatibus
Romanis usos magistratus etiam in summa potestate, minus imperiosis nominibus, quo
ab
inuidia remotiores et tutiores essent: et quemque ab ea cui praecipue incumberet cura,
appellationem habuisse. Eius rei euidens notatio est, in dictatore, censore, praetore,
quaestore, et in ipso principe. Cum enim regimentis reipublicae ad unum translatis,
legi
princeps senatus a censoribus desiit, tum est uulgari principis nomine imperium
singulare constitutum: etsi antea, qui primum caperet locum diceretur, ut et apud
Valerium,
"Metellus Pius princeps ciuitatis"
,
apud Ciceronem,
"M. Aemilius princeps et senatus et
ciuitatis"
, apud Quinctilianum,
"Domitius Aper
princeps fori"
, et
"M. Tullius in republica
princeps."
Exinde quemadmodum Augustus in senatu, ciuitate, republica princeps, id
sibi nomen tametsi minus imperio, satis speciosum ratus est, adoptatitios liberos,
et
Tiberium priuignum uoluit, ut Cornelius noster scribit,
"principes iuuentutis"
appellari: ut quanto ipse patribus
caeteris emineret, tanto eius liberi caeteris adolescentibus antestarent. Eam ob rem
apud Suetonium, Caligu. Capite decimoquinto C. Caesar Caligula eo nomine fratrem
Tiberium auxit et infra lib. XII. Claudius Neroni eam appellationem permisit. Neque
uero
primum illa fuit ab Augusto excogitata appellatio, sed antea uulgaris erat, ut legas
apud Liuium libro XXVI.
"Hieronymum a principibus
iuuentutis prope consilio publico interfectum"
. Alii ad honorem publicum nomen id
translatum putant a Troiae ludicro, ut is qui praeesset ex primariis iuuenibus, ductor
turbae puerorum maiorum aut minorum principio iuuentus princeps dictus fuerit. Sic
etiam
alibi quam in urbe edito ludo, ut in Hispania princeps iuuentutis Lasio dici uidetur,
ex
huiusmodi spectatione,
"Q. HERENNIO HETRVSCO MESSIO
DECIO NOBILISS. CAES. PRINCIPI IVVENTVTIS VALENTVE TE VETERES"
. Sed ideo de
sententia non deiicior, qui non scriptorum duntaxat autoritatem, sed scripsi rationem
expendo.
3Vt Agrippa uita concessit, Lucium
Caesarem euntem ad Hispanienses exercitus, Gaium remeantem Armenia et uulnere
inualidum mors fato propera uel nouercae Liuiae dolus abstulit, Drusoque pridem
exstincto, Nero solus e priuignis erat, illuc cuncta uergere : filius, collega
imperii, consors tribuniciae potestatis adsumitur omnesque per exercitus
ostentatur, non obscuris, ut antea, matris artibus, sed palam hortatu.
Controuersia
Historica
In Lycia mortuum
eum uoluit Suetonius cum Velleio. Ille his uerbis:
"Caium
et Lucium in duodeuiginti mensium spatio amisit ambos: Caio in
Lycia, Lucio Massiliae defunctis "
. Iste his:
"Deinde reluctatus
inuitusque reuertens in Italiam, in urbe Lyciae, Limyram uocant, morbo
obiit"
. Etiam Florus:
"Massiliae Lucius morbo soluitur: in Lycia Caius ex uulnere"
. Fugerit
ergo ratio memoriosum illum senem necesse est, qui in Syria tradidit
defunctum. Dico Senecam patrem in controuersiis:
"Itaque cum mortuo in Syria C. Caesare
codicillo questus esset Augustus, quod in tam magno
et recenti luctu suo caenasset "
. Sed erit fortasse, qui
culpam eam in exscriptorem conferet, rescriberetque, Lycia. Addi uelim Suetonii locum, Tib. cap. XV.:
"Caio
et Lucio intra triennium defunctis, adoptatur ab Augusto "
.
nec addi solum, sed
et corrigi. Nam hoc de triennio, nonne nimis laxum? apparet e
Velleio:
"Caius, inquit, in urbe Lyciae morbo obiit, cum
ante annum ferme L. Caesar Massiliae morbo decessisset "
. En, dum
taxat interuallum facit paullo plus anni. Et ipse Suetonius
"Duodeuiginti modo menses "
interponit, uerbis quae
supra. Non ergo ambiges, quin scribend. intra
biennium : si hunc putamus sensum. Nam in alium me duxit
P. Iohannes Deckerius e societate Iesu,
qui refert ad triennium Tiberiani reditus,
et uult utrumq. periisse intra tres primos annos, ex quo ille Rhodo
reuersus. Historia approbat.
Moralia
Politica
Nata exitio reip. haec
mulier,
et suae domus. Sed bene quod Tacitus nusquam dissimulat fraudem eius
et scelus. Plinius cautior, qui suspicionem hanc tangens, cauit sibi
obscuritate sermonis:
"Incusatae filiorum mortes, luctusque non tantum orbitate tristes"
.
Nec enim alio traxeris ea uerba, non me quidem interprete.
Historica
Mentio
Opera
Nempe ante annos
circiter XII priusquam Caius moreretur. Quippe Drusus obiit ex lapsu equi,
in Germania, anno urbis DCCXLV. ex Dione libro LV. initio:
et Caius anno DCCLVI. Imposuerat mihi Dion olim, in cuius libro
hiatus est,
et anni aliquot omissi. atque ita narratur mors Caii, quasi biennio
post illam Drusi. sed, ut dixi, defectio
et hiatus est, atque anni plures medii desunt: quod in Notis ad
Velleium obseruamus.
4Nam senem Augustum deuinxerat adeo uti
nepotem unicum, Agrippam Postumum, in insulam Planasiam proiecerit, rudem sane
bonarum artium et robore corporis stolide ferocem, nullius tamen flagitii
compertum.
Historica
Moralia
Atqui Siciliam uocat
Scholiastes Iuuenalis uetus.
"Agrippa, inquit, in Sicilia propter
morum feritatem ad Augusto relegatus est "
. Errat. nam de Planasia
adfirmat cum nostro etiam Dio,
et ait uicinam Corsicae esse, libro extremo LV. In qua narratiuncula
quod legitur,
"καὶ τὴν Ἰουλίαν ὡς μητρυίαν διέβαλλεν :
et Iuliam ut nouercam aspernabatur "
: meo iudicio τὴν Λιουίαν
faciendum est. Non enim matrem suam Agrippa insectabatur (
et illa uero iam relegata aberat) sed Liuiam, ut probabile est,
Augustae stirpi nunquam aequam.
Stylus
Imitatione Liuii,
si forte, qui de T. Manlio:
"Filium iuuenem, nullius probi compertum, extorrem urbe egit"
.
Controuersia
Lectio
Vocabulum
Vere emendaui.
Filii enim haeredesque, passim dicuntur subsidia
et firmamenta regni. Tacitus V. Histor.
"Non legiones, non classes, proinde firma imperii
munimenta quam numerum liberorum"
. Euripides:
"φῦναι τυράννους παῖδας ἔρυμα δώμασι"
Sic
"Subsidia aulae"
,
Suetonio;
"Adminicula
Augusti"
, Senecae: haeredes imperii dicuntur:
et uere: Siculus ille momar (exprimit quod uerum est a me indignatio)
cum sua coniectura,
"sed qui
pluribus morum uitiis insisteret"
, abeat Morboniam.
Geographica
Ego
Insula est Planasia maris Tyrrheni, siue inferi, Galli nostri mare
massiliense uocant.
5At hercule Germanicum, Druso ortum,
octo apud Rhenum legionibus imposuit adscirique per adoptionem a Tiberio
iussit, quamquam esset in domo Tiberii filius iuuenis, sed quo pluribus
munimentis insisteret.
6Bellum ea tempestate nullum nisi
aduersus Germanos supererat, abolendae magis infamiae ob amissum cum Quintilio
Varo exercitum quam cupidine proferendi imperii aut dignum ob praemium.
7Domi res tranquillae, eadem
magistratuum uocabula ; iuniores post Actiacam uictoriam, etiam senes plerique
inter bella ciuium nati ; quotus quisque reliquus, qui rem publicam
uidisset ?
Politica
Vocabulum
Sed non uis aut potestas. Caesar
in se traxerat.
Lectio
Lego et iam
4
1Igitur, uerso ciuitatis statu, nihil
usquam prisci et integri moris : omnes, exuta aequalitate, iussa principis
aspectare, nulla in praesens formidine, dum Augustus aetate ualidus seque et
domum et pacem sustentauit.
2Postquam prouecta iam senectus aegro et
corpore fatigabatur aderatque finis et spes nouae, pauci bona libertatis in
cassum disserere, plures bellum pauescere, alii cupere. Pars multo maxima
imminentes dominos uariis rumoribus differebant :
Lectio
Velim traiici,
et aegro corpore .
Politica
Notabis ingenium plebis,
"----- cui mos humili laesisse uenenoSumma, nec impositos, umquam ceruice uolentiFerre duces"
.
Lectio
Cum saepe in ueteribus libris erratum hoc animaduerterim, "et",
pro "etiam": legendum hic puto "aegro etiam corpore fatigabatur".
3trucem Agrippam et ignominia accensum,
non aetate neque rerum experientia tantae moli parem ; Tiberium Neronem maturum
annis, spectatum bello, sed uetere atque insita Claudiae familiae superbia ;
multaque indicia saeuitiae, quamquam premantur, erumpere.
4Hunc et prima ab infantia eductum in
domo regnatrice ; congestos iuueni consulatus, triumphos ; ne iis quidem annis
quibus Rhodi specie secessus exulem egerit aliquid quam iram et simulationem et
secretas libidines meditatum.
Controuersia
Lectio
Mentio
Ita principem agere,
et Agere se paullo minus quam priuatum, in Suetonio aliisque lego. Et
in nostro lib. III. Histor.
"Quanto ferocius paullo ante se egerint, tanto cupidius uoluptates
hausisse"
. M. Antonio tamen Mureto,
cuius scripta Venus inhabitat pariter cum Musis, leg. uidetur, exul egerit .
Stylus
Lectio
Controuersia
Ita est in omnibus uulgatis libris, et in codice item,
quem habeo domi scriptum manu accurati uiri locundi Veronensis. Illud autem, exulem
egerat. Licet non ita usitatum sit, Latine tamen dici, exemplis aliorum scriptorum
confirmari potest. Vt non necesse sit, exulem, in, exul mutare, nec aliquid, in, aliud.
Cum praesertim constet Tacitum ab usitatis loquendi formulis plerumque discessisse,
secutum Sallustii scripta, qui et ipse M. Catonis antiqua uerba, et phrases paene iam exoletas in
plerisque imitatus est.
5Accedere matrem muliebri impotentia :
seruiendum feminae duobusque insuper adulescentibus qui rem publicam interim
premant quandoque distrahant.
Controuersia
Lectio
Dixi
corruptum olim locum mutilumque. Redeo in uiam admonitu amici qui explicat:
Drusus
et Germanicus nunc quidem coniuncti prement rempub. at olim orto,
fors fuit, discidio, eamdem distrahent per bellum civile dissipabuntque.
Consule Muretum lib. XI. cap. I.
5
1Haec atque talia agitantibus grauescere
ualitudo Augusti et quidam scelus uxoris suspectabant. Quippe rumor incesserat
paucos ante menses Augustum, electis consciis et comite uno Fabio Maximo,
Planasiam uectum ad uisendum Agrippam ; multas illic utrimque lacrimas et signa
caritatis spemque ex eo fore ut iuuenis penatibus aui redderetur.
Mentio
Moralia
Politica
Haec est tertia uenerariae
huius palma,
et iure lemniscata. Tangit uero suspicionem illam de ficubus, quae
nota ex Dione.
2Quod Maximum uxori Marciae aperuisse,
illam Liuiae. Gnarum id Caesari ; neque multo post exstincto Maximo, dubium an
quaesita morte, auditos in funere eius Marciae gemitus semet incusantis quod
causa exitii marito fuisset.
Historica
Politica
Habes eleganter
historiam totam in Plutarchi περὶ ἀδολεσχίας.
quem locum pretium puto ut conuertam paene uerbatim.
"Fuluius uero Caesaris
Augusti amicus, cum iam senem eum saepius querentem audiret de
solitudine suae domus: quodque duobus nepotibus fato functis, Postumo,
qui solus reliquus, ex calumnia nescio qua exsulante, cogeretur uxoris
suae filium ad successionem imperii uocare, quamquam miserans
et consilium captans reuocandi ab exsilio nepotis: cum, inquam,
haec audiret Fuluius, enuntiauit suae uxori, illa Liuiae. Liuia autem
acerbe cum Caesare egit, cur, quoniam iampridem id decreuisset, non
accerseret nepotem, sed se odio inuidiaeque successoris obiiceret?
Venientem igitur, de more, mane Fuluium
et solitum illud dicentem Aue, Caesar resalutauit, * Vale, inquit, Fului. Atque ille id
intellegens, domum se illico subduxit,
et uocata uxore: Resciuit, inquit, Caesar, non siluisse me
arcana. ideo mori mihi decretum est. Vxor autem: Iure, ait, quoniam
tamdiu mecum habitans uiuensque nec noueris nec caueris intemperantiam
meae linguae. Sed praecedam tamen ego.
et accepto gladio, seipsa uiro coram interemit "
. Haec
Plutarchus: nec nec alibi tam liquide narrata res. Hoc tantum male, quod
"φούλϐιον"
ubique uocat, qui Fabius est. Fabius ille Maximus, qui consul fuit anno
urbis DCCXL. Item quod Martiam interfectam uult ante maritum. cum noster
clare uixisse eam dicat,
et auditos gemitus eius in funere mariti. Atq. haec homini uera
caussa mortis: ne innocuum poëtam oneremus, aut potius ipse se. de Ponto,
"Occidis ante preces, caussamque ego Maxime mortis,Nec fueram tanti, me reor esse tuae."
Est enim hic Maximus, quem Naso coluit,
et ad quem Elegia non una. Sed
et uxor Nasonis, propinqua Maximi seu coniugis eius Martiae, ex his
uersibus:
"Ille ego, de uestra cui data nupta domo est.Hanc probat,
et primis dilectam semper ab annis Est inter comites Martia censa suas."
Est censa, pro censuit, satis noue, imo
antique. sic Adsectatus est regnum, pro Adsectauit:
"spectatus est suem"
, in Varrone lego:
retineoque:
"Communicati
sunt"
, pro communicauerunt, in Livio,
"Peragratus est regionem"
, in Velleio
et plura. Tangit hanc de Fabio tragoediam etiam Plinius:
"Iuxta haec abdicatio
Postumi Agrippae post adoptionem: desiderium post relegationem. inde
suspicio in Fabium, arcanorumque proditiones"
.
Lectio
Mentio
Pridem emendaui firmauique
Gnarum id Caesari. Gaii Naui persona est
in hoc actu. sic lib. V.
"
Gnarum id Caesari. eoque dubitauit de tradenda repub"
. Alibi:
"Gnarum id duci. incessitque
itineri
et proelio "
. Sed ecce hanc mihi quasi desponsam coniecturam,
est qui sine ullo deuortio uelit abducere. Ego uero non dimitto.
" Nec enim
soli Atridae uxores suas amant"
, ait ille.
Moralia
Vocabulum
Illata,
et uiolenta, machinatione Augusti.
Lectio
Id, superfluum arbitror.
3Vtcumque se ea res habuit, uixdum
ingressus Illyricum, Tiberius properis matris litteris accitur ; neque satis
compertum est spirantem adhuc Augustum apud urbem Nolam an exanimem reppererit.
4Acribus namque custodiis domum et uias
saepserat Liuia, laetique interdum nuntii uulgabantur, donec, prouisis quae
tempus monebat, simul excessisse Augustum et rerum potiri Neronem fama eadem
tulit.
6
1Primum facinus noui principatus fuit
Postumi Agrippae caedes, quem ignarum inermumque quamuis firmatus animo
centurio aegre confecit. Nihil de ea re Tiberius apud senatum disseruit :
patris iussa simulabat, quibus praescripsisset tribuno custodiae adposito ne
cunctaretur Agrippam morte adficere quandoque ipse supremum diem expleuisset.
Historica
A Tribuno
interfectum Suetonius uoluit:
" Hunc, ait, Tribunus
custos adpositus occidit, lectis codicillis quibus id facere iubebatur
"
. sed Dio pariter ut noster, a centurione:
"ὁ ἑκατόνταρχος ὁ τὴν φρουρὰν αὐτοῦ
ἔχων καινοτομοῦντα τι ἀπέσφαξεν : Centurio qui
custodiam eius habebat, res nouas molientem, interfecit"
. Credo uerum esse ut a centurione occisus sit, at iussu Tribuni.
2Multa sine dubio saeuaque Augustus de
moribus adulescentis questus, ut exilium eius senatus consulto sanciretur
perfecerat ; ceterum in nullius umquam suorum necem durauit, neque mortem
nepoti pro securitate priuigni inlatam credibile erat. Propius uero Tiberium ac
Liuiam, illum metu, hanc nouercalibus odiis, suspecti et inuisi iuuenis caedem
festinauisse.
Vocabulum
Abiit
in prouerbium, Nouercale odium, et pro insigni malo nouerca; sic scriptum :
"Dies quandoque parens quandoque nouerca."
Et Menander in sententiis Comicis Graecorum capite
24.
" δεινότερον ἂλλοδὲν
μητρείς κακὸν
hoc est, nullum maius malum nouerca. "
Charondas Sibaritis tulit legem,
"ut qui
liberis superinduxisset nouercam, consilio senatus, et patriae submoueretur : numquam
ab eo existimans patriam recta ac salubria consilia sperare posse, qui liberis
propriis male consuluisset "
: quod scripsit Diodorus
Siculus libro 12. Bibliot. Glossa in § socrum, de Nupt. tradit Nouercam
dici, quasi noua arca, rectius tamen alii, quasi
"νέα ἀρχὴ"
, id est,
noua princeps
. statim enim atque in domum mariti traducitur, omnia sibi arrogare nititur. et saepe
nouercalibus delinimentis infatuati mariti coguntur iudicium ferre contra proprium
sanguinem, et filios exhaeredare, ex l. 4 de inofficioso testamento in P. Sic Euripides in Alcestide scribit :
"ἐχθρὰ γὰρ ὑπιοῦσα μητρήα τέκνοις τοῖς πρόσθ΄
ἐχίδνης οὐδὲν ἠπιωτέρα,
hoc est : Inimica est enim subiens nouerca prioribus liberis,
uipera nihilo mitior."
hinc scriptores semper nouercae uoci impiam, crudelem, iniustam, saeuam et
huiusmodi adiiciunt. Virg. in Bucol.
"Est mihi namque domi pater, est iniusta nouerca"
. Cestius Pius apud Senecam lib.4. Controuersiarum ait:
"Sed adhuc crudelis et pertinax nouerca post omnia deuicta,
nihilominus saeuit "
. Et Ouidius in Epist. Medeae ad Iasonem.
"Saeuiet in partus dira nouerca meos."
Et Claudianus de raptu Proserpinae :
"In dirae subito mores transisse nouercae."
Virgilius
iterum 2. Georg.
"Pocula si quando saeuae infecere nouercae."
Ouidius rursus 2. Tristium :
"Nam quid in Hippolyto, nisi saeuae flamma nouercae?"
Et Seneca in Tragoed. Octauia:
"Tulimus saeuae iussa nouercae,Hostilem animum, uultusque truces."
Et iterum:
"Saeua cui lacrymas dedit etiam nouerca."
Itemque in Hippolyto :
"Vicit saeuas cura nouercas."
Et rursum :
"Audite Athenae, tuque funesta pater-Peior nouerca."
Et Statius lib.2. Syl.
"-Cui sibila serpensponeret, et saeuae uellent seruire nouercae."
Valerius Flaccus lib.I. Argon.
"-Heu saeuae nequicquam erepta nouercae"
Et iterum :
"-Heu saeuae formido nota nouercae."
Ovidius lib. Metamorph.
"Lurida terribiles miscent aconita nouercae."
Et lib.9. Metamorphos.
"Mors mihi munus erit, decet haec dare dona nouercam."
Horatius lib. Epod. Ode 5.
"Quod ut nouerca me intueris."
Iure Itaque Tacitus odia Vatiniana, quibus Liuia Drusum prosequebatur, nouercalia
appellauit. Et paulo infra inquit :
"Nouercalibus Liuiae in Agrippinam stimulis."
Et rursus :
"Liuia grauis domui Caesarum nouerca"
. Et
" manus auidae nouercales."
3Nuntianti centurioni, ut mos militiae,
factum esse quod imperasset, neque imperasse sese et rationem facti reddendam
apud senatum respondit. Quod postquam Sallustius Crispus, particeps secretorum,
(is ad tribunum miserat codicillos) comperit, metuens ne reus subderetur, iuxta
periculoso ficta seu uera promeret, monuit Liuiam ne arcana domus, ne
consilia amicorum, ministeria militum uulgarentur, neue Tiberius uim
principatus resolueret cuncta ad senatum uocando : eam condicionem esse
imperandi, ut non aliter ratio constet quam si uni reddatur.
Historica
Sollennia militiae uerba,
Factum quod imperasti. Suetonius:
"Renuntianti Tribuno factum esse quod imperasset"
. Et in
Claudio:
"De nece Consularis
uiri renuntiante centurione factum esse quod imperasset"
.
Historica
Mentio
Est ille, cuius uitam
mortemque infra memorat lib. III. Sallustii historiarum regis ex sorore
nepos. Nominat eum Seneca inter intimos Augusti, lib. I. de Clementia:
"Ignouit abauus tuus uictis.
Nam si non ignouisset, quib. imperasset? Sallustium,
et Cocceios,
et Duillios,
et totam cohortem interioris admissionis ex aduersariorum castris
conscripsit "
. Sed cedo, quis in Seneca Duillius? Falsus.
scribendumque, Deillios, siue Dellios . Deillius a Seneca patre dicitur, in
Suasoria:
"Bellissimam
tamen rem Deillius dixit, quem Messalla Coruinus desertorem bellorum
ciuilium vocat: quia a Dolabella ad Cassium, a Cassio deinde transiuit
ad Antonium, nouissime ab Antonio transfugit ad Caesarem. Hic est
Deillius cuius epistolae lasciuae ad Cleopatram feruntur"
. Graecis
tamen est Dellius, Plutarcho Dionique. Item Horatio, inscriptione Odes
tertiae libro II. Vbi temere interpretes Gellium sufficiunt. Plutarchus cum historias quoque scripsisse
ostendit:
"πολλοὺς inquit, καὶ τῶν ἄλλων φίλων
οἱ Κλεοπαίτρας κόλακες, ἐξέβαλον, τὰς παροινίας καὶ βωμολοχίας οὐχ
ὑπομένοντας, ὧν καὶ Μάρκος ἦν Σίλανος, καὶ Δέλλιος ὁ ἱστορικός : Multos
et alios Antonii amicos Cleopatrae asseclae
et adulatores exegerunt, quod petulantia ista
et scurrilia non ferrent: inter quos fuit M. Silanus,
et Dellius historicus "
. Eadem Dio, quinquagesimo libro. Ad Sallustium autem istum facit, quod
Plinius lib. XXXIV.
"Metallum quoddam Sallustianum appellatum, scribit, ab amico diui Augusti "
.
Historica
Ita enim receptum, quo
magis cautum militibus esset, caedem mandari per libellum. Scilicet ne
Imperator auctoritatem posset defugere. Pulchre Herodianus lib. III. de
Saturnino
et Plautiano:
"ὁ δὲ Σατουρνῖνος γραμματεῖον ἤτησε τοῦ φόνου φέρον τὰς
ἐντολάς. ἔθος γάρ τοῦτο τυραννικὸν, εἴτινα ἐκπέμποιεν ἐπὶ φόνον ἄκριτον,
ἐντέλλεσθαι τοῦτο δὶα γραμμάτων, ἵνα μὴ γιγνόμενον ἦ ἀρατασήμαντον.
At Saturninus codicillos, siue libellum
petiit, qui caedis mandata haberet. Mos enim ille regius, ut cum
mittunt ad caedem alicuius, sine sententia aut iudicio, patrandam;
tunc id per scriptum iubeant, ne cum factum fuerit, sine tessera aut
nota sit"
. Ad quem usum Duplices adhibitos,
alibi lectum.
Historica
Ficta, si a Tiberio crimen
amoliretur; ne ipse eius damnaretur a Senatu. Vera, si Tiberium auctorem
ederet, ab eo puniendus aut tollendus.
Mentio
Vocabulum
Scitum dictum,
nec quidquam mutemus. A mensulariis dictum est, quibus constant rationes cum
pares sunt. Plin. lib. I. epist.
"Mirum est quam singulis diebus in urbe ratio aut
constet, aut constare uideatur, cunctisque non constet"
. Idem
Panegyrico:
"Augeo
principis munus, cum ostendo liberalitati eius inesse rationem. Ambitio
enim,
et iactantia,
et effusio,
et quiduis potius quam liberalitas est, cui ratio non constat
"
. Vsi
et auctores prisci iuris L. I. De obseq. parent. l. paenult. De re
militari. Adde Valentis dictum apud Spartianum:
"Non sibi apud deos inferos constare rationem,
quod quamuis hostem suum, Pisonem tamen iussisset occidi, uirum cuius
similem Rom. resp. non haberet"
.
Lectio
Malim,
reddatur.
Sensus
Sensus est cum aeque esset periculosum,
seu uerum dicere, seu fingere falsa.
Sensus
Politica
Hoc est, ne palam inuulgarentur, quae domi
secreto tractabantur ; quid, et a quibus consuleretur principi ; cur aliquid fieret
ministerio militum.
Sensus
Politica
Ratio scilicet imperandi.
Politica
Lectio
Ratio constat, si equitatis
effigiem ostendit: quo sensu Caecilius Minutio libro I. Epist. in princ.
"Mirum est quam singulis in urberatio aut constet, constare
uideatur pluribus, cunctisque non constet"
, et Traiano epistola x.
" Obsequio meo opto, ut existimes constare rationem."
Item
eodem Papinianus XIX. Responsorum:
"si ratio constiterit, neque
desertorem fuisse apparuerit."
D. de re militar. Quare sic Cornelius scriptum
intellexisse videtur. Principatus ea conditio est, ut sit pluribus arcana patefiant,
ratione legitima omnia minus geri credantur. Esset tamen in planiore loco sensus
autoris, si quis uti tentaui, legeret, ut non aliter rata constet, id est subsistat
imperandi conditio quam si uni reddatur, et mortuo Augusto, ad Tiberium perueniat.
7
1At Romae ruere in seruitium consules,
patres, eques. Quanto quis inlustrior, tanto magis falsi ac festinantes,
uultuque composito, ne laeti excessu principis neu tristiores primordio,
lacrimas, gaudium, questus, adulationem miscebant.
Controuersia
Lectio
Acute Muretus:
"lacrimas gaudio, questus adulatione miscebant"
. Placet
rei hominisque caussa.
Lectio
Forte corrigendum erit, tristiores. Vel sit
numerus pro numero, quod amicum est huic scriptori.
Lectio
Hic non erat opus asterisco. Nam quod sequitur, neu tristior
primordio, refertur ad illud quod praecessit, eques, et subauditur, quisnam esset.
Lectio
Sensus
Malim tristiores, ut sit sensus :
ne laeti morte Augusti, neue tristiores ingresso Tiberio ad principatum, partim
illachrymabantur, partim gaudebant, etc.
Lectio
malim tristiores. Aemi.
Stylus
Vt
omnes pluraliter nominarentur, uideretur etiam legendum, Equites. Obseruaui tamen,
frequentem apud Tacitum esse huius uocis usum in singulari numero. Sic infra:
""non senatus modo et eques: item et
sacerdotes, et senatus, et eques."
2Sex. Pompeius et Sex. Appuleius
consules primi in uerba Tiberii Caesaris iurauere, apudque eos Seius Strabo et
C. Turranius, ille praetoriarum cohortium praefectus, hic annonae ; mox senatus
milesque et populus.
Historica
Mentio
Politica
Et quidem primus in eo
munere, ab Augusto. Nam Augustus acceptam a populo Praefecturam, nisi
fallor, tenuit dum uixit: aut certe paullo ante mortem substituit sibi
Turranium istum. Adsero id ex Cornelii nostri uerbis Annalium XI.
"Tum potissimum amicorum
uocat, primumque rei frumentariae Praefectum Turranium"
: nisi tamen
aliter accipis, ut in loco uidebo. Turranii etiam mentio Senecae, ad
Paulinum cap. extremo: nescio an huius, quia procurationem illi tribuit, non
praefecturam. Nominat
et Ouidius in poëtarum albo:
"Musaque Turrani tragicis subnixa cothurnis."
et in doctorum, Plinii index. Sed quaeras. cum praef. praetorio
et Annonae in uerba Tiberii iurarint, cur omissus praefectus urbis?
cuius auctoritas non minor, (maior imo illo Annonario)
et cui proprius in urbe miles. Credo equidem omissus, quia nemo fuit.
Taurus Statilius defunctus erat, cui Piso suffectus post aliquot annos a
Tiberio, uti doceo clare lib. VI.
3Nam Tiberius cuncta per consules
incipiebat, tamquam uetere re publica et ambiguus imperandi. Ne edictum quidem,
quo patres in curiam uocabat, nisi tribuniciae potestatis praescriptione
posuit, sub Augusto acceptae.
Politica
Quamobrem
omnes apud consules iurauere in uerba Tiberii.
Politica
Nomine tituloue.
Sensus
Politica
Nulla sui principatus
praescriptione, nullo praepositio imperii titulo, quae dictaret, scriberetur Tiberius,
a
consulum nomine incipiebat. Quod in ueteri republica solemne, in noua ex more maiorum
seruatum est, et eius adhuc uestigia licet cernere ex edicto Praetoris de edendo.
D. et
ex Paullo de adulteriis libro III. D. de accusationibus.
Politica
Mentio
Consulum ius uocandi
Senatum fuisse elicimus ex Liuio libro 23. scribente :
"Consules edixerunt, quoties Senatum uocassent, uti Senatores,
quibusque in Senatu dicere sententiam liceret, ad portam Capenam conuenirent."
Clarius Dionysius Halicarnassaeus lib.10. Quamobrem dubium uidetur Taciti dictum,
quum
ait, Tiberium qui
"cuncta per Consules
incipiebat"
, Senatum conuocasse Tribunitiae potestatis praescriptione. Cui
difficultati obuiam ire possum ex Gellii sententia lib.14.c.7. ubi habet, ex Varronis
sententia,
" ius uocandi
Senatum fuisse non solum penes Consules, sed et Dictatorem, Praetores, Tribunos
plebis, Interregem, Praefectum Vrbis, Tribunos militares, qui pro Consulibus fuissent
Decemuirosque qui Consulare imperium habebant. Item et Triumuiros Reipub.
constituendae causa creatos."
De uocatione Senatus a Praetoribus facta plura
habemus apud Liuium exempla, praesertim absentibus
Consulibus, uti lib. 8 post principium, et lib. 10 ubi de Sempronio Praetore creato
loquitur, et libro 32. ubi de Senatu a Praetoribus post Cannensem cladem uocato. Et
iterum libro 3. ubi de Senatu uocato a M. Aemilio Praetore, et lib. 42. ubi de L.
Cor.
Lentulo Praetore : et lib. 40 ubi de M. Iunio prima luce, Catone authore, Senatum
uocante, et lib. 8 ubi de Seruio Sulpicio, et li.5 ad finem, et lib.31. Quod pariter
habemus ex Tacito lib. Hist.1. ubi Praetor Vrbanus, quem non nominat,
"Senatum uocauit."
De Vrbis Praefecto, erat
authoritas Liuii lib. 31. ubi inquit,
"
Senatum absentibus Consulibus conuocatum fuisse a V. Fabio Praefecto Vrbis"
. Sed
quod magis ad praesentem rem facit, quod scil. a Tribunis plebis conuocaretur Senatus,
multae extant authoritates: praesertim Cic. lib. Epist. famil.10. Epist. 27. ubi inquit:
"Nam quum Senatum ad 13.Kal. Ian.
Tribuni plebis uocassent, deque alia re referrent totam Rempub. sum complexus, egique
acerrime"
Ex Lib.I. Epist.6
"Quum
Tribuni plebis edixissent Senatus adesset ad 14.Kal.Ian. haberentque in animo de
praesidio Consulum designatorum referre."
Ex his itaque satis patere puto, non
solum Consules, sed et Tribunos, ut alios omittam, Senatum conuocasse quod sicuti
primis
temporibus Reipub. frequens Consulum munus fuit, rarum uero Tribunorum plebis, ita
posterioribus, quibus imperantes Tribuniciam potestatem sibi adiunxerant, eadem Senatum
conuocare non infrequens. De qua re libet Dionysii Halic. libro 10. uerba subscribere.
"Antea (inquit) tantum in concionibus
regnabant Tribuni, Senatum uocare, aut sententiam dicere eis non licuit sed Consulum
is honos fuit. Huius anni Tribuni primi Senatum conuocare ausi sunt, authore Icilio,
qui eius collegii Princeps erat, uir industrius et pollens Rom. facundia."
4Verba edicti fuere pauca et sensu
permodesto : de honoribus parentis consulturum, neque abscedere a corpore,
idque unum ex publicis muneribus usurpare.
Controuersia
Historica
Non reip.
corpore, ne inducat te Maurus ;
sed Augusti. Datum enim honori defuncti Augusti a Tiberio, quod ab eo olim
Druso. Lib. III.
"Ipsum quippe
Augustum asperrimo hiemis Ticinum usque progressum, neque abscedetem a
corpore urbem simul intrauisse"
. Sed cur id e publicis muneribus?
Visum ita Tiberio loqui, ad honorem Augusti. quasi magistratuum praecipue
esset,
et eorum qui reip. primi, curare funus sermonis illius,
et uiri supra uiros.
Sensus
Politica
Corpus Augusti
assiduum comitem Tiberium habuit, qui cum illud attigisset (salua autem religione
cadauer tangi non potuit) impune id ei fui. Sed ab eo corpore parentis sui non abscedere
Tiberium, non habuit in animo Tacitus, potius hoc uoluit dicere: Tiberium iure Trib.
pot. coacto senatu inchoataq. allocutione de Repub. se membrum corporis Senatorum,
et
unum ex eo ordine agnouisse, uti quoque postea Claudius Iulianus A. se senatoribus
annumerari non dedignatus est I. De exhibendis reis, Cod. Theod.8. de dignitatibus
C.
Iustin. Interea solo iure Tribunitio usus Tiberius, Senatui ac magistratibus et
maiestatem pristinam et potestatem uideri uoluit conseruare, uti legas apud Suetonium
Tib. capite 30. Hic uero non corpus, quod uno spiritu continetur, et Graecis est GREC,
sed pro illo accipit Cornelius, quod ex distantibus constat, ut infra, unum esse Reip.
corpus. Qua de re ex Pomponio. XXX.D. de usurpatio.
5Sed, defuncto Augusto, signum
praetoriis cohortibus ut imperator dederat ; excubiae, arma, cetera aulae ;
miles in forum, miles in curiam comitabatur. Litteras ad exercitus tamquam
adepto principatu misit, nusquam cunctabundus nisi cum in senatu
loqueretur.
Historica
Praecipua haec signa tunc
Principis. Noster de Muciano: Nec deerat ipse stipatus armatis,
"apparatu, incessu, excubiis,
uim Principis amplecti, nomen remittere"
.
Historica
Mentio
Opera
Vocabulum
Quae haec cetera? puto
lictores, fasces laureati,
et siquid praetera tunc receptum principi distinguendo. Neque enim
adhuc illa Principatus insignia, Ignis, Diadema, Purpura: quae reperta
sequenti aeuo,
et ad exemplum regum. Vide Excurs. in littera A.
Sensus
Vocale exaudiendum est quod in uigiliis
uoce humana pronunciatur, neque scribitur Vegetio lib. III. c. v. et more militiae
petenti tribuno dari solitum fuit. Idem Cornelius infra lib. XIII.
Militaria
Sup. erant : scilicet, ex institutione
Augusti, militibus in custodiam Imperatoris adlectis. Indeque mos dictus fuit, cohortem
excubiis adesse pro foribus Palatii principis, teste eodem infra lib. XII. extremo.
6Causa praecipua ex formidine, ne
Germanicus, in cuius manu tot legiones, immensa sociorum auxilia, mirus apud
populum fauor, habere imperium quam exspectare mallet.
Historica
Cunctandi nempe caussa,
formido ex Germanico: ne si ille tantis uiribus
et gratia imperium uellet, ipse turpiter abiiceretur. Melius ergo
censebat non agnoscere, donec nosset eius mentem.
Historica
Octo ad Rhenum, in ripa
Gallica: praecipuum, uno loco imperii robur. Atque eae cum suis auxiliis
et equitatu, facile ad C. M. militum accedebant.
7Dabat et famae, ut uocatus electusque
potius a re publica uideretur quam per uxorium ambitum et senili adoptione
inrepsisse. Postea cognitum est ad introspiciendas etiam procerum uoluntates
inductam dubitationem : nam uerba, uultus in crimen detorquens
recondebat.
Historica
Matris Liuiae, quae a
marito id exambierat.
Sensus
Volebat etiam ut crederetur.
Moralia
Sensus
Verba
cuiusque uultumque notabat : eaque in id accipiens, ut mali in se esse animi signa
crederet ; reponebat animo ; deprompturus ex occasionibus.
8
1Nihil primo senatus die agi passus nisi
de supremis Augusti, cuius testamentum, inlatum per uirgines Vestae, Tiberium
et Liuiam heredes habuit ; Liuia in familiam Iuliam nomenque Augustum
adsumebatur ; in spem secundam nepotes pronepotesque, tertio gradu primores
ciuitatis scripserat, plerosque inuisos sibi, sed iactantia gloriaque ad
posteros.
Historica
Mentio
Religio
More scilicet Romano qui
pactiones, foedera, testamenta, pecunias etiam deponebant in templis:
et saepissime in isto Vestae, quod religione primum. Dio XLVIII. de
pace inter Triumuiros
et Sextum inita:
"ταῦτα οὐν συνθέμενοι, καὶ συγγραψάμενοι, τὰ τε γραμματεῖα
ταῖς ἱερείαις ταῖς ἀειπαρθένοις παρακατέθεντο: Haec ita pacti,
et scriptis consignantes, tabellas apud Vestales deposuerunt
"
. Eadem in re Appianus:
"καὶ ταῦτα συνεγράψαντο, ἐσημίναντο καὶ ταῖς ἱεραῖς
παρθένοις, φυλάσσειν ἔπεμψαν ἐς ῥώμην"
Sed
et Iulianum testamentum uirgini Maximae traditum, Suetonius ait:
M.Antonii, depositum apud Vestales, Plutarchus. Et generatim de templis,
Vlpianus:
"Si custodiam testamenti aedituus suscepit"
.
Dixi
et pecunias in templis deponi solere, quod uerum adeo, ut quidam
omnes fortunas in iis haberent, quasi custodia certa. Herodianus lib. I de
templo Pacis, quod exustum sub Commodo:
"πλουσιώτατον δὲ ἦν πάντων ἱερῶν,
δι'ἀσφάλειαν. ἕκαστος δὲ ἅ εἶχεν, ἐκεῖσε ἐθησαυρίζετο. ἀλλὰ τὸ πῦρ ἐκ
τῆς νυκτὁς πολλοὺς ἐκ πλουσίων πένητας ἐποίησεν."
. Nec mirum, quia
milite haec templa custodiebantur. Tertullianus de Corona, ubi non uult
Christianum militem scribi:
"Et excubabit pro templis, quibus renunciabit?
et caenabit illic, ubi Apostolo non placet?
et quos interdiu exorcismis fugauit, noctibus defensabit,
incumbens
et requiescens super luncho quo perfossum est latus Christi? "
Et in Apologetico:
"Aedes
suas dii tuerentur
et imagines; quae, ut opinor, Caesarum milites excubiis salua
praestant "
. Ideo Iuuenalis Castora uigilem dixit:
"----
et ad uigilem ponendi Castora nummi. "
Historica
Mentio
Moralia
Ideo in nummis
et lapidibus exhinc fere Iulia scripta aut sculpta, non Liuia: quod
item in Notis ad Valerium obseruamus. sed nomen Augustae an recepit? Negat
ecce Suetonius Claudio, cap. XI.
"Auiae Liuiae diuinos honores,
et Circensi pompa currum elephantorum Augustaeo similem
decernendum curauit. Patri Circenses annuos natali die matri carpentum
quod per circum duceretur,
et cognomen Augustae ab auia recusatum "
. Dicit ab Auia id
recusatum: quae non alia quam Liuia est. Mirum. Liuiam enim Augustam faciunt
scribuntque alii omnes.
et hercle si ambitionem feminae noui, non recusauit. Tacitus lib.
IIII.
"Decretum quotiens
Augusta theatrum introisset"
. Alibi
"Augustae ualetudo atrox"
. Et:
"Iulia Augusta mortem
obiit"
. Plinius:
"Liuia Drusilla, quae postea Augustae matrimonii nomen accepit"
. Idem
lapides sexcenti testantur
et nummi. Quid ergo Suetonio uisum dissentire? Non ipsi quidem, sed
librario qui peruertit. Liquet enim nobis corruptum locum, scribendumque
ab uiua recusatum : uel, ab ea uiua . Ad matrem Antoniam haec referuntur,
non ad Auiam: uti docet uel ἀκολουθία sermonis. Quae uiua donata Augustae nomine a Caligula
(
"ταύτην τε γὰρ
Ἀυγούσταν εὐθὺς καὶ ἱέρειαν τοῦ Ἀυγούστου ἀπόδειξε"
, ait Dio) id
sprevit:
et mortua nunc per Claudium recepit. Itaque in lapidibus Claudiani
aeui:
"ANTONIAI AVG. DRVSI"
sculptum
hodieq. Hoc uerum. at interpretes in Suetoniano loco quam natant? qui licet
ad portum se recipiant, me duce.
Moralia
Politica
Quare iactantia ? quasi sine affectu scilicet, optimos
utilissimosque patriae legisset.
Historica
Si
aliquis olim quem testamento haeredem scripsisset, eumque iussisset ferre nomen suum,
uidebatur adoptasse. Veluti Iulius Caesar scripsit haeredem ex dodrante Octauium, eumque in familiam,
nomenque adoptauit De vita Caesarum, ut scribit Suetonius. At ipse Octauius Tiberium ex parte dimidia, et sextante,
Liuiam ex parte tertia haeredes instituit, et nomen suum ferre iussit. Quod in Iulio
dixit, In familiam, et nomen adoptareDe vita Caesarum, id in Augusto, Ferre nomenDe vita Caesarum dixit Suetonius. Idem in Tiberio, A M. Gallio senatore adoptat haereditate adita
mox nomine abstinuit, quod Gallius aduersarum ab Augusto partium fuerat. De vita Caesarum. Tacit.lib.3. Crispum Equestri ortum loco C. Sallustius rerum
Romanarum florentissimus author sororis nepotem in nomen adsciuit.Annalium
Realia
Historica
Nam Augustus testamentum apud sex
uirgines Vestales deposuerat, et totidem erant. Apud eas enim testamenta, et si quid
secretioris consilii erat, deponi solebat, ut in fideli custodia esset.
Lectio
Historica
Politica
Mirum qua confidentia Augustus cognomen
amplissimum a Senatu sibi honoris causa datum, testamento suo tam Tiberio, quam Liuiae
conmunicarit. Fuit potius honorificum nomen Senatui reddendum, qui ex arbitrio principi
bene merenti conferret, uti in creando principe postea solemne fuit. Tiberius tamen
de
quo Tacitus noster reticuit, sicut olim M. Galii Senatoris testamento adoptatus, eius
ferre nomen, adita haereditate recusarat, ita relicta Augusti testamento cepit in
urbe
nomine haereditario abstinuit. Liuia heres ex parte uiri testamento et admirabili
etiam
praeter naturam adoptione Augusti Velleio teste, filia facta, in nomen Iuliae accisci
iure potuit : in nomen Augustae non debuit : quod a Senatu datum secutis seculis,
ut
Faustinae, legitur. Sed cum solutus legib. Augustus esset, id supremum uoluit, quod
passim deinde principes acceperunt. Vnde Cornelius ait infra lib. XII.
"Augetur Agrippina cognomento Augustae. lib. XV. Nero natam sibi
ex Poppaea filiam appellauit Augustam, dato et Poppaea eodem cognomento."
Hist. II.
Vitell. Matrem complexus,
"Augustae nomine honorauit."
Igitur
qua haeres scripta Liuia, nomen Iuliae Augustae cepit : et id est apud eundem li.III.
extr. Lib. V. initio. Patercul. Lib. II. poster. Et Dion, LVI. exer. Plinius tamen
qua
uxor Augusti, fuit, ita dictam sentire uidetur. Lib. XV. C. XXX. ubi de Liuia Caesari
pacta sic habet,
" Liuia Drusilla, quae postea Augusta,
matrimonii nomen accepit "
. Equidem a tot autoribus ne dissentiat solus Plinius,
pro matrimonii legere, mariti melius censeo et tutius : nisi placeat interpretari
matrimonii nomen accepit, nomen quod dum uiueret mariti fuerit, illo defuncto accepit.
Sed memores professionis, ad Tacitum regrediamur.
2Legata non ultra ciuilem modum, nisi
quod populo et plebi quadringenties tricies quinquies, praetoriarum cohortium
militibus singula nummum milia, <urbanis quingenos>, legionariis aut
cohortibus ciuium Romanorum trecenos nummos uiritim dedit.
Controuersia
Historica
Id est, nihil praecipuum
nouumque in legatis, nihil regium, aut praeter ciuium modum moremque. Nam de
Falcidiae modo accipere, (ignoscent uiri magni) pravum acumen est.
Controuersia
Lectio
Video placere
uiro docto, emendari e Suetonio:
"populo
et plebi CCCC. tribubus XXXV "
. Vt intelligamus, ait, praeter
quadrigenties legatum populo, etiam in singulas tribus centena millia
relicta esse. Haereo:
et e uulgatis Taciti uerbis eruo bonum sane sensum. Coniunctim
scilicet extulit noster, quae magis distincte Tranquillus. Ea tamen eius
mens, ut populo legatum sit quadringenties, tribubus siue plebi XXXV Ni
esset; non iunxisset duas eas voces, populo
et plebi . Sed populus ergo alius a tribubus? Alius, hac
quidem in parte. Populo legauit quadrigenties uiritim distribuendum,
et καθ'ἕνα tribubus
triciesquinquies. id est, corpori tribuum uniuerso. Veluti si collegio
legem,
et collegis singulis seorsum. Discrimen hoc summamque exactam
neglexit Dio, qui satis habet dicere legatum populo CCCC. neglexi uereor
et ego, dum in Electis motus haesitatione aliorum tentaui corrigere
in Suetonii verbis,
"tribulibus XXXV"
.
Historica
Bene
additum, ne accipiamus etiam cohortes sociales Ideo
et Dio uertit,
"τῷ τε λοιπῷ τῷ πολιτικῷ πλήθει πέντε καὶ ἑβδομήκοντα
δραχμάς: reliquis militibus e civibus
septuagintaquinque drachmas"
. Itaque ille idem legiones πολιτικὰ στρατόπεδα non semel appellat, quia scripta ex ciuibus
tantum. Fuit tamen cum in Dione placeret, τῷ ὁπλητικῷ πλήθει male. Suetonius:
"Legionariis trecenos
nummos: quam summam repraesentari iussit. nam
et confiscatam semper, repositamque habuerat "
. Vbi confiscatam, in fiscis adseruatam: ut
Tertullianus eleganti metaphora, de Fuga,
"Felices itaque pauperes, qui animam totam in
confiscato habent"
.
Historica
Realia
Praescriptos hosce numeros Tranquillus quadringenties item tricies
quinquies significare ostendit. Subaudiuntur autem ex consuetudine loquendi, centena
millia, quod infra ex Liuio demonstraturus sum. Extant adhuc argentea numismata cum
denarii nota X quorum octo unam unciam pedunt, ut inde constet nostris assibus nouem
ualuisse denarium, hincque nummi quoque ualorem cognoscamus, quorum quatuor denarius
complectitur. Idem autem est nummus, quod sestertius aeris. At mille nummis argenti
sestertium neutro genere aestimatur : qua ratione uiginti quinque coronatos nostros
aequabit. Igitur quadringenties centena millia nummorum, quadringenties centena
sestertiorum argenteorum sunt; hoc est monetae nostrae coronatorum decies centena
millia; quibus si addas trities quinquies, hoc est, octagies septies millies coronatorum
cum quingentis, totum legatum quod Tacitus coniunctim, Tranquillus separatim retulit,
confeceris : et cum tribus pop. Rom. XXXV essent; sequitur centena sestertia unicuique
legata.
Historica
Lectio
Augustus ab haeredibus suis multa praedia magnamque pecuniam, plerisq.
hominibus, propinquis suis, extraneisque legauit : inquit Xiphilinus, at non ultra
ciuilem modum, et legitimum lege Falcidia praescriptum : quique modus legis Falcidiae
a
Iulio Paullo et T. Caio dicitur. I. §. interdum. et LXXXI. D. ad L. Falcidiam. Ea
namq.
legandi libertatem coangustauit, ne minus quam partem quartam haereditatis testamento
haerede capiant : quae olim uerba legis fuere. Sed ciuilis modus hic esto. Subdit
Cornelius.
" Nisi quod populo et plebi CCCCXXXV."
dedit :
ergo ultra modum legis (ne quae sequuntur relicta fuisse enumerem) id legauit Augustus.
Qua de re apud Suetonium Augusti extremo, reperio :
"Legauit
populo Romano quadringenties, Tribubus triciesquinquies H. S."
subaudi, centena
milia, et infra :
" nec plus peruenturum ad haeredes suos quam
milies et quingenties professus."
Quae si uera professio fuit, aut nihil prorsus
intelligo aut non sine peccato scriptus sese locus hic habet, in quo aciem ingenii
retusam ingenue confitebor. Sic ueram lectionem ignoro, et nescire me fateor, qui
receptam esse falsam, paucis indico, Si millies et quingenties centena millia H.S.
ad
haeredes Augusti peruentura fuerunt, cum certis tum incertis personis relicta, quae
hic
noster Dio, et Tranq. referunt : aut legando necesse est Augustum extra Falcidiae
legis
cancellos egressum, aut se intra legis modum continuisse. Si excessit, aut male scriptum
a Tacito, aut, quam ab eo, prius ad nos peruenit, Legata non ultra ciuilem modum data.
Si legis praescriptum non transiliit, pessime scriptum libri omnes habent, nisi quod
populo, et caetera.
3Tum consultatum de honoribus ; ex
quis maxime insignes [uisi], ut porta triumphali duceretur funus, Gallus
Asinius, ut legum latarum tituli, uictarum ab eo gentium uocabula
anteferrentur, L. Arruntius, censuere.
Controuersia
Historica
Suetonius cap. C. in Aug.
"Inter alia complura
censuerunt quidam, funus porta triumphali ducendum, praecedente
Victoria"
. Neque dicit id factum: quod tamen uiri docti ex Dione
asserunt, me mirante, qui uideo Dionem nihil tale, imo contra scribere,
"funus eius ab equitib. noctu
urbi illatum"
. Si noctu, quid refert per quam portam? Hoc tamen Dio,
"imaginem eius a Palatio
ceream, habitu triumphali, ductam; itemque alteram in curru
triumphali"
.
Realia
Historica
Vocabulum
Realia
Per eam enim
portam triumphi die aurati currus, captiua praeda, et pompa triumphali procedebant,
ab
eoque nomen accepit.
Militaria
Nam ante
Triumphantem solebant ferri montium, fluuiorum, oppidorum, et urbium species: postea
spolia hostium, tum currus armis onusti. Quod a Tacito lib.2. sic describitur, ubi
ait
"Germanicum de Cheruscis, et Cattis
triumphasse, uecta spolia, captiui, simulachra montium, fluminum, praeliorum"
, etc.
Quem locum, moneo, ut studiosus quisque legat diligenter. Denique Eunones Adorsorum
Rex,
ut idem scribit lib.12 capto Zorsine, et fugato Mithridate, cum ultro ipse Zorsines
in
Mithridatis manus uenisset, rogat Claudium, ne triumphetur Mithridates, id est, ne
ipse,
uel eius effigies in triumphum ducantur atque ibidem Cataractum in triumphum ductum
ait,
unaque phaleras, et torques bello quaesitas traductas. Legat studiosus libro 4.4.
decadis, triumphum T. Quinctii.
4Addebat Messala Valerius renouandum per
annos sacramentum in nomen Tiberii ; interrogatusque a Tiberio num se mandante
eam sententiam prompsisset, sponte dixisse respondit, neque in iis quae ad rem
publicam pertinerent consilio nisi suo usurum, uel cum periculo offensionis :
ea sola species adulandi supererat !
Historica
Mentio
De eo ritu dico ad
lib. XVI. Valuit autem haec sententia
et uoluit, Tiberium iam principem esse: neque enim alii iuratur.
Eoque uelut offensus, rogat, quo auctore dixisset?
5Conclamant patres corpus ad rogum
umeris senatorum ferendum. Remisit Caesar adroganti moderatione, populumque
edicto monuit ne, ut quondam nimiis studiis funus diui Iulii turbassent, ita
Augustum in foro potius quam in campo Martis, sede destinata, cremari uellent.
Historica
Mentio
Qui honor, nisi fallor,
Sulla habitus primo Romanorum. Appianum lege I. Ciuil.
Controuersia
Historica
Lectio
Mentio
Moralia
Politica
Quid ? non ergo elatum
corpus humeris Senatorum? Est uero Suetonius:
"Senatorum humeris delatus in campum
crematusque"
. Idem Dio. At Remittendi verbum eo valet, ut non sit
factum. Libro IIII.
"Remissa
aedilibus talis cura"
. Lib. XI.
"Hortantibus dehinc inediam
et leuem exitum. remittere beneficium Asiaticus ait "
. Scribo
ergo, permisit Caesar. Sed eam ipsam
permissionem arrogantem esse uult Tacitus: quia per speciem modestiae,
et quasi pugnare cum Senatu nollet, habuit amplissimum ordinem inter
Vespillones. Simile illud libri VI. de Asinio Gallo:
"Consultusque Caesar an
sepeliri sineret, non erubuit permittere"
. ADD. De correctione nunc
ambigo, quia docuit me uir ille qui omnes, (Cuiacium dico, quem nemo satis unquam miratus est qui cepit)
eamdem uim inesse uerbo Remittendi. Exempla apud ipsum in postremis
Obseruationibus. Et sane in Irenaeo etiam legi:
"Remittite mortuos sepelire mortuos suos"
.
Historica
Primum Sullam in campo
Martio, per honorem sepultum tradit Appianus. Nam alii etiam illustres uiri,
extra urbem. At postea Iuliae ibi tumulus,
et mox ipsius Iulii: nunc Augusti, sede
destinata : id est, in Mausoleo, quod sibi struxit.
6Die funeris milites uelut praesidio
stetere, multum inridentibus qui ipsi uiderant quique a parentibus acceperant
diem illum crudi adhuc seruitii et libertatis improspere repetitae, cum occisus
dictator Caesar aliis pessimum, aliis pulcherrimum facinus uideretur : nunc
senem principem, longa potentia, prouisis etiam heredum in rem publicam opibus,
auxilio scilicet militari tuendum, ut sepultura eius quieta foret !
Sensus
Lectio
Diem scilicet, cum
seruitium fere tunc inciperet, et libertas repeteretur infeliciter : ab aliisque
facinore pessimo, ab aliis honestissimo uideretur occisus Caesar Dictator : quo die
turbatum fuit funus eius. Sed comparandum haud quamquam cum hoc : tunc enim recens
erat
principatus, facilis restitutio libertatis : nunc senem, etc. Legimus autem in codicibus
uetustissimis non, inprospera repetita, ut uulgo habetur, sed improspere repetitae,
scilicet libertatis.
Controuersia
Lectio
Politica
Ex chirographis ante
admonuit Aemilius legendum improsperae repetita : pro die quo Caesare trucidato, ad
pileum a Bruto uocatus populus Romanus, rediisse in statum pristinae libertatis
uidebatur : et quidem in eum sed improspere redierat, nisi Pompeio, liberi, Caesari
haeres Octauius et collega M. Antonius superfuisset ; inter quos pene extincta, iterum
ciuilia bella exarserunt, uarsusque et multiplex motus ciuitatis fuit. Ex Flori li.
II.
Et Orosi lib. VI. C. XVIII. Sane uterque Bruti cum sociis coniurationis Caesare, populum
ad pileum uocauit et numisma cudi fecit, in quo signum erat pileus duobus pugionibus
impositus, ut in argenteis Cauletii numismatis uidimus. Etenim libertatis id erat
indicium, quod ex ueteri more, qui e seruis liberi fiebant, capite raso pileum
accipiebant ut apud Dionem libro XLVIII. et in Nerone extremo.
9
1Multus hinc ipso de Augusto sermo,
plerisque uana mirantibus, quod idem dies accepti quondam imperii princeps et
uitae supremus, quod Nolae in domo et cubiculo in quo pater eius Octauius uitam
finiuisset.
Historica
Erit fortasse qui hic
adhaereat, cui adiutorium ego. Triplex enim ratio numerandi imperii
Augustaei. Alii, plurimique, ab Actiaca pugna numerant, cum uicto Antonio
potens fuit imperii solus. Ea pugna pugnata IV. Nonas septembres. Quidam a
sexto eius consulatu, cum imperium illi a Senatu firmatum. datuq. cognomen
Augusti quasi is legitimi principatus primus dies. Id fuit, VII. eidus
Ianuar. Atque ea ratio numerandi prouinciis fere familiaris. ita in lapide,
cui Narbone:
"VII. QVOQVE. IDVS.
IANVARIAS. QVA. DIE PRIMUM. IMPERIVM. ORBIS. TERRARVM. AVSPICATVS. EST.
THVRE. VINO.SVPPLICENT"
. Orosius paullum a lapide dissentiens, VIII.
nominat. Idus.
"Caesar, inquit, uictor ab Oriente rediens,
octavum Idus Ianuar. urbem triplici triumpho ingressus est. Hoc die
primum Augustus consalutatus est. atque ex ea die summa rerum ac
potestatum penes unum esse coepit
et mansit, quod Graeci μοναρχίαν vocant "
. Longius recedit Censorinus, qui
reiicit in XVI. Kal. Febr.
"Ante diem, inquit, XVI. Kal. Febr. C.
Iulius Caesar diui filius Imp. Augustus sententia Munatii Planci dictus
est "
. Ouidius Idus dumtaxat nominat:
"Idibus in magni custos Iouis aede sacerdosSemimaris flammis uiscera libat ouis.Redditaque est omnis * populo
prouincia nostro: Et tuus Augusto nomine dictus auus."
Sed lapidem ego credo uerum dicere. Tertii denique numerabant a primo
eius consulatu: scilicet quia is gradus
et aditus ad reliquos honores. Is fuit XIIII. Kal septembres. Eam
rationem secutus est quicumque ille scriptor de caussis corruptae
eloquentiae, qui imperitasse Augustum ait annis LVI. fallente numero, nisi ad
hanc rationem. Quam ipsam secuti curiosi isti, qui initium imperii
et finem Augusti uitae in eumdem diem, miraculi caussa, conferebant.
Satis dixi: tu abi liber
et expeditus.
2Numerus etiam consulatuum celebrabatur,
quo Valerium Coruum et C. Marium simul aequauerat ; continuata per septem et
triginta annos tribunicia potestas, nomen imperatoris semel atque uicies partum
aliaque honorum multiplicata aut noua.
Historica
Nam Valerius Sextum,
Marius septimum consul. At
"Ter Latio deciesque tulit labentibus annisAugustus falces."
Vt ait Statius in siluis.
Historica
Mentio
Fuit Augustus Consul terdecies : cum
Valerius Coruinus sexies consulem, et C. Marius septies egerint. Testis Cicero in Officiis. Qui coniuncti, numerum aequant consulatuum
Augusti. Ideoque ait,
"simul aequauerat"
.
Stylus
Mentio
Politica
In eamdem ferme sententiam Tranquillus :
"Magistratus,
inquit, atque honores et ante tempus, et quosdam noui generis perpetuosque capit"
.
Politica
Qua Cornelius, in eadem haeresi
est Tranquillus, Augusto : ab illisque stat non tenue testimonium sermonis, quo
terdecies inito consulatu, Augustus M. Valerium Coruinum Caiumque Marium solus
aequarat : e quibus ille VI. hic primus omnium VII. coss. Fuit Cicerone, Liuio
Plutarcho, et Pliniis autoribus. Sed Dionis praescriptio in fronte lib. LV. ponit
Augustum XIV. Cum L. Aemilio Paullo consulem, eorumque Cassiodorus meminit : de quo
Xylandro coniicere, per me licet.
3At apud prudentes uita eius uarie
extollebatur arguebaturue. Hi pietate erga parentem et necessitudine rei
publicae, in qua nullus tunc legibus locus, ad arma ciuilia actum, quae neque
parari possent neque haberi per bonas artes.
Moralia
Vocabulum
Id est, necessitate.
quia, ut mox loquitur, tempora reip . id
poscebant,
et asperum hoc remedii.
Stylus
Mentio
Necessitate, uerbo uetusto, et quo
frequentissime usus fuit Sallustius.
Vocabulum
Idem infra libro IV. Secundum necessitudinem
legis, et lib. V.seque ea necessitudine cogi, dixit ; pro necessitate, ut ex aliis
obseruatum Agellio Noctium lib. XIII. C. III.
4Multa Antonio, dum interfectores patris
ulcisceretur, multa Lepido concessisse. Postquam hic socordia senuerit, ille
per libidines pessum datus sit, non aliud discordantis patriae remedium fuisse
quam <ut> ab uno regeretur.
Lectio
Deesse arbitror
particulam, ut, uel, quo. Quam correctionem qui non respuit, suo addat codici.
Lectio
Lego. Multa Antonio, ut interfectores patris ulcisceretur, multa
Lepido concessisse.
5Non regno tamen neque dictatura, sed
principis nomine constitutam rem publicam ; mari Oceano aut amnibus longinquis
saeptum imperium ; legiones, prouincias, classes, cuncta inter se conexa ; ius
apud ciues, modestiam apud socios ; Vrbem ipsam magnifico ornatu ; pauca
admodum ui tractata quo ceteris quies esset.
Historica
Mentio
Hoc uerum,
et docui in admirandis. Tamen addendum hic ex Herodiano, de Augusto:
"ποταμῶν
τε μεγέθει, καὶ τάφρων, ἢ ὀρῶν προβλήμασιν, ἐρήμῳ τε γῆ καὶ δυσβάτῳ
ἔφραξε τὴν ἀρχήν. Fluminum magnitudine,
et fossarum, uel montium superciliis, terra item deserta
et aegre peruia, muniuit imperium "
. Illic distincte pleraque: noster uniuerse,
et praecipua dixit. Sed fuere alibi, Fossae,
Castra, Stipites quae talia
"Limites"
appellat Spartianus in Hadriano.
"In plurimis, inquit, locis, in quibus Barbari non fluminibus, sed
limitibus diuiduntur, stipitibus magnis, in modum muralis sepis,
funditus iactis atque connexis, Barbaros separauit "
. Fuit instar
ualli castrensis, aut potius Sudeti. Hic passim limitanei milites, quos
Zosimus narrat a Costantino sublatos, magno rei Romanae malo.
10
1Dicebatur contra : pietatem erga
parentem et tempora rei publicae obtentui sumpta ; ceterum cupidine dominandi
concitos per largitionem ueteranos, paratum ab adulescente priuato exercitum,
corruptas consulis legiones, simulatam Pompeianarum gratiam partium.
Politica
Stylus
Vberius hanc partem
exsequitur: an quia ipse in ea? non ambigo.
Historica
D. Iunii Bruti, quas in
Mutinensi obsidio ad se traxit.
Sensus
Fuisse praetextum.
2Mox, ubi decreto patrum fasces et ius
praetoris inuaserit, caesis Hirtio et Pansa, siue hostis illos, seu Pansam
uenenum uulneri adfusum, sui milites Hirtium et machinator doli Caesar
abstulerat, utriusque copias occupauisse ; extortum inuito senatu consulatum,
armaque quae in Antonium acceperit contra rem publicam uersa ; proscriptionem
ciuium, diuisiones agrorum ne ipsis quidem qui fecere laudatas.
3Sane Cassii et Brutorum exitus
paternis inimicitiis datos, quamquam fas sit priuata odia publicis utilitatibus
remittere : sed Pompeium imagine pacis, sed Lepidum specie amicitiae deceptos ;
post Antonium, Tarentino Brundisinoque foedere et nuptiis sororis inlectum,
subdolae adfinitatis poenas morte exsoluisse.
Historica
Mentio
Stylus
Ὑστερολογία est. Nam Brundisinum
foedus aliquot annis prius Tarentino. Vtrumque autem a loco, ubi ictum.
Brundisinum, quod Caesar cum Antonio coiit, Perusia capta: cum morte
opportuna Fuluiae, sublatum esset non dubium bellum, anno urbis DCCXIV.
Octauia tunc Antonio data,
et prouinciae Orientis. At Tarentinum triennio posterius est: cum
iterum simultate exorta,
"ὁ μὲν Ἀντώνιος (uerba Appiani
sunt Ciuilium quinto) ἐξ Ἀθηνιῶν ἐς Τάραντα διέπλει ναῦσι
τριακοσίαις: Antonius ex urbe Athenarum
nauigauit Tarentum, cum trecentis nauibus"
. Sed prudentia Octauiae, adnitente item Agrippa
et Maecenate; iterum compositae res. Antonius Caesari centum naues ad
bellum Siculum, ipse illi duas legiones ad bellum Parthicum attribuit. Adi,
si libido est, Plutarchum Antonio, Dionem XLIX.
Historica
Mentio
Opera
Octauiae ex
Ancharia. de quo instabili coniugio mire foedatus Senecae patris locus
Suasoria prima. Vide Excurs. in B.
Lectio
Legerim ; Sed Pompeium imagine pacis, et Lepidum specie
amicitiae deceptos.
Lectio
Controuersia
Aduersatiua simili modo est a Plinio multiplicata epist. Lib. 4. Romano
ibi,
" sed timuit, sed rogauit, sed opus uenia fuit."
Beatus
tamen legit pacis et Lepid. Tu uideris quid magis placeat : ego nihil mutarim. Enim
uero
infra hoc ipso libro Cornelius habet :
" non praefectum ab
iissed Germanicum ducem, sed Tiberium Imperatorem uiolari."
4Pacem sine dubio post haec, uerum
cruentam : Lollianas Varianasque clades, interfectos Romae Varrones, Egnatios,
Iullos.
Mentio
Non impleo paginas istis, quae
alibi exposita
et prompta. In hac Lolliana Clade Iulium Obsequentem emendo de
prodigiis:
"Insidiis
Romanorum Germani circumuenti, sub M. Lollio Legato, grauiter
uexati"
. Nam contra scribo, insidiis Germanorum
Romani circumuenti . Vide praeterea Suetonium in Aug. Dionem LIV.
Eusebium Chronicis, olympiad. CXC.
Historica
Moralia
Clades ea nota, sed
Seneca de illa locus non sine labe, etiam in emendatis nuper libris. Epist.
XLVII.
"Mariana clade quam
multos splendidissime natos, Senatorium per militiam auspicantes gradum,
fortuna depressit? alium ex illis pastorem, alium custodem casulae
fecit"
. Cladene Mariana? Vbi ista, aut quando? Nam C. ille Marius
uictor ubique, si memini,
et fecit seruos, non dedit. Quod de ea accipias, quam Germanis
intulit: nugae. An Germani Senatorium per militiam auspicantur gradum?
Certissime rescribendum: Variana . Hanc enim
nostram intellegit:
et opportuno recentique exemplo admonet, posse e summa fortuna labi
ad imam.
Historica
Fuit Licinius Varro Murena, de
cuius insidiis, praeter alios, Strabo libro XIIII.
"εἶτ'ἐμπεσὼν εἰς τὴν Μυρῆνα φιλίαν,
ἐκείνῳ συνεάλω φεύγων, φωραθείσης τῆς κατὰ Καίσαρος τοῦ Σεβαστοῦ
ἐπιβολῆς"
.
Historica
Mentio
M. Egnatius Rufus Aedilis. de
quo Dio LIII. Sueton. cap. XIX.
"Mox M. Egnatii, exin Plautii Rufi"
. Ita ibi scrib. non
Genutii . Vide Senecam de Clementia I.
cap. IX.
Historica
Mentio
Moralia
Dicere uidetur iussu
Augusti occisum Iulum: idque
et Dio prodidit, lib. LV. At Velleius sua manu cecidisse eum dat
intellegi:
"Iulus Antonius,
inquit, singulare exemplum
clementiae Caesaris, uiolator eius domus, ipse sceleris a se commissi
ultor fuit "
. Quid tum? nihil haec pugnant. Praecessit scilicet
iussus Augusti: quem ille exsecutus sua manu. Iulum autem Antonium
intellegit Triumuiri filium, ad quem Horatii Oda. Cognomen ei Africanus:
quod male adhaesit Fabio, cum quo consul fuit. apud Sueton. in Claudio cap.
II. Paullo enim Fabio cognomen Maximi fuit
et sunt duae ex ordine Horatianae Odae, libri quarti prima
et secunda, ad hos non dubie consules, perque eam occasionem
coniunctim scriptae. De eo Iulo Seneca in De breuitate uitae:
"Filia
et tot nobiles iuuenes, adulterio uelut sacramento adacti,
infractam aetatem territabant postquam ( melius, postque ) iterum timenda cum Antonio mulier "
. Apparet enim hunc
Iulum arcanum aliquod scelus (cui proximus ab adulterio gradus est) cum
Iulia in Augustum concepisse: uti olim cum Cleopatra eius pater.
5Nec domesticis abstinebatur : abducta
Neroni uxor et consulti per ludibrium pontifices an concepto necdum edito partu
rite nuberet ; † que tedii † et Vedii Pollionis luxus ; postremo Liuia
grauis in rem publicam mater, grauis domui Caesarum nouerca.
Controuersia
Historica
Lectio
Mentio
Non
extrico quis hic Tedius. Vtrumne Atedius scribendum? Vt sit ille qui Ciceroni dictus inter Caesaris amicos. An
Sex. Tedium Afrum capimus, qui consul designatus se praecipitauit, apud
Suetonium? Leuiter placet. magis est, ut geminata ab haesitante librario uox
sit. scribamusque:
"Qui Vedii
Pollionis luxus"
. In Seneca sane simile mendum succreuerat, tertio de
Ira, cap XL.
"Diuus Augustus
cum caenaret apud Vedium Pollionem"
. ita restituit Pincianus, cum antea,
"Atedium"
, legeretur. Pincianus, selectus mihi censor,
et uerbis modicus, re iudicioque ingens. Mentio huius Vedii
luxuriaeque eius apud multos, Dionem LIIII. Plinium lib. IX. Tertullianum de
Pallio. Hic est ille Pollio qui testamento Caesari Pausylypum legavit:
et e [...] diruta domo, facta Romae porticus quae Liuiae dicta.
Lectio
Et infra,
Opinor corrigendum : Qui Tedii & Vedii & Grauis domui Caesarum.
Lectio
Et infra,
Opinor corrigendum : Qui Tedii & Vedii & Grauis domui Caesarum.
Lectio
Lego. Q. Vedii
Pollionis luxus, hoc est, Quincti Vedii.
Lectio
Mentio
Tedios, et Vedios nusquam legi :
praeterquam quod idem Cornel. infra lib. 12. cap. 60.
"Mathios, inquit, et Vedios et caetera equitum
Romanorum praeualida nomina"
. Vbi pro, Mathios, inusitata omnino uoce Romanis,
legendum fortasse est, Tedios.
Controuersia
Lectio
Beatus legit Q.Vedii, et tollendum
Tedium censet, quem sibi incognitissimum Aemilius profitetur. Ego locum corruptionem
reor, quam ut ex scripto sensus elici possit, Manuscriptis codicibus deest quidpiam
ante
illa Qui Tedii, etc. ubi nisi me animus fallit, Cornelius olim iam ita posuit ; tum
mors, quae Tedii, Vedii et Pollionis luxus : quasi utriusque nomine male audiret
Augustus. De illo sic habet Tranquillus Augusto c.27.
" Tedium
Afrum Cos. designatum, qui factum quoddam suum maligno sermone carpsisset, tantis
perterruit minis, ut is se praecipitauerit."
Sed Vediani luxus exprobratio cur
uergat in crimen Augusti ? Opinor eo quod Augustus magister morum, luxuriam illius,
diuitiarum et saeuitiae causa celeberrimi, coercere debuisset potius quam ita fouere,
et
familiaritate et amicitia, Velianae magnam partem haereditatis meruisse uideretur,
uti
est apud Dionem, LIV. Sane Plinius lib. IX. C. XXIII. Vedium Pollionem equitem Roma.
ex
amicis Augusti scribit. Ante nos Aldus relatiuum in foemineo posuit, ut prus
chirographum habuit, et Beroaldus immutauit : iam uero extremum clausulae luxus nomen,
si in hoc luxuria demutari possit, apertam huius difficultatis fenestram licebit cuique
cernere : neque uero quicquam inter utrumque nomen constituo discriminis, qui referens
tantum respicio. ut tam morti, quam luxuriae conueniat. Factu autem facile fuit, ut
exscribentes luxuria, cursim praetermisso, causam dederint librariis subsecutis luxus,
pro luxuria in publicum educendi.
Controuersia
Lectio
Faernus legebat : Postremo Liuia grauis in remp. mater, et grauis domui
Caesarum, etc. uel si magis placet, legi potest :
grauis in remp. mater, grauior domui, etc. et paulo post idem Faernus ex coniectura
legebat : Comparatione deterrimi sibi gloriam quaesiuisse, etc. pro eo, quod uulgati
libri habent, comparatione deterrima, etc. Quae lectio magnopere placet.
6Nihil deorum honoribus relictum, cum
se templis et effigie numinum per flamines et sacerdotes coli uellet.
Historica
Mentio
Moralia
Opera
Magna
et insana ambitio. quam exemplo Herculis
et Liberi patris, excusare tamen uidetur libro IV. noster. sed
Augustus adhuc uiuus
et hominem fungens, in prouinciis esse colique uoluit pro deo. in
prouinciis, non in Italia aut Romae. Suetonius:
"Templa quamuis sciret etiam proconsulibus decerni
solere: nulla tamen in prouincia recepit, nisi communi suo Romaeque
nomine. Nam in urbe quidem pertinacissime abstinuit hoc honore"
. De
urbe ait: Dio etiam de Italia lib. LIIII. Quod Tacitus scribit effigie
numinum: ualet in eam mentem, ut signa adposita Augusti statuis sint, quae
solent deorum. puta, radius, hasta, fulmen. Lucanus:
"Fulminibus manes, radiisque ornabit
et astris. "
Itaque Nummi etiam hodie, in quibus Augusti caput radiatum. At de
Flaminibus
et sacerdotibus Augusti, plena omnia monumenta:
et putidum sit referre. Vide pluscula in Excurs. in C.
7Ne Tiberium quidem caritate aut rei
publicae cura successorem adscitum, sed, quoniam adrogantiam saeuitiamque eius
introspexerit, comparatione deterrima sibi gloriam quaesiuisse. Etenim
Augustus, paucis ante annis, cum Tiberio tribuniciam potestatem a patribus
rursum postularet, quamquam honora oratione, quaedam de habitu cultuque et
institutis eius iecerat, quae uelut excusando exprobraret.
Lectio
Siue placet, taeterrima . De re Suetonius, Tib. cap. XXI.
"Augustum ambitione tractum,
ut tali successore, desiderabilior ipse quandoque fieret"
.
Historica
Ad habitum spectant
haec Suetonii, Tib. cap. LXVIII.
"Incedebat ceruice rigida
et obstipa, adducto fere uultu, plerumque tacitus: nullo aut
rarissimo, cum proximis etiam sermone, eoque tardissimo, nec sine molli
quadam digitorum gesticulatione "
. Addit pro Tacito etiam:
"Quae omnia ingrata,
et arrogantiae plena animaduertit Augustus,
et excusare tentauit saepe apud Senatum
et populum "
. Atque haec ad habitum : in cultu eiud quid
notabile aut arrogans, haud nunc memini legere.
8Ceterum sepultura more perfecta,
templum et caelestes religiones decernuntur.
Historica
Mentio
Templum in Palatio
ipso, ex decreto Senatus. Dio:
"καὶ αὐτῷ ἔν τε τῇ Ῥώμῃ ἡρῷον ψηφισθὲν μὲν ὑπὸ
τῆς γερουσίας οἰκοδομηθὲν δὲ ὑπό τε τῆς Λιουίας καὶ ὑπὸ τοῦ Τιβερίου
ἐποιήθη, καὶ ἄλλοθι πολλαχόθι. Ipsi Augusto
templum Romae decretum quidem a Senatu, sed a Liuia
et Tiberio structum est: idque alibi,
et pluribus locis "
. Liuiae tamen soli id opus attribuit (praeter Dionis
et Suetonii mentem cap. XLVII.) Plinius lib. XII.
"Radicem eius magni
ponderis uidimus in Palatii templo, quod fecerat diuo Augusto coniux
Augusta, aureae paterae impositam"
. Huc respicientem credo Senecam
scribere, Consolatione ad Polybium:
"Fortuna ibit uiolentior per omnia, sicut est solita, eas
quoque domos ausa iniuriae caussa intrare, in quas non nisi per templa
aditur,
et atram laureatis foribus inducere uestem "
. Puto enim id
templum in palatii uestibulo fuisse. etsi referre forte an possis ad templum
Apollinis Palatini. Ceterum ἀποθέωσις hanc Augusti, quam Tacitus commemorat, carmine
singularis libri complexus uidetur Ouidius, ut ipse quidem indicat, de
Ponto:
"Quale tamen potui de celite, Brute, recentiVestra procul positus carmen in ora dedi."
et alibi.
Mentio
Religio
Eadem loquendi formula utitur Tacitus libris
5. et 12. Hoc uero pendet ex more antiquorum Romanorum, qui Imperatores solebant inter
diuos referre, ἀποθέωσιν Graeci uocant, quam pluribus
describit Herodian. lib.4. Mos quoque fuit omnibus gentibus bene de se meritos coelo
donare. Vnde factum est, ut Romani Imperatoribus uiuentibus templa construxerint,
ut
scribit Suetonius in Iulio, cap. 76. et notat Maurus Seruius Augusto uiuenti templa
esse
consecrata. refertque Tac.li.4. Hispanos Tiberio templa extruere uoluisse. Ad hunc
uero
locum explicandum multum possunt haec Xiphilini uerba,
"Τότε δ᾽ οὖν ἀθανίσατες αυτόν, ἱεραν τὴν Λιβίαν
Αὐγούσταν ἤδη χαλουμένην, ἀπέδειξαν."
Id est, cum in deorum numerum eum
retulissent, Liuiam quoq. quae uocabatur Augusta, sacerdotem ei constituerunt. Nam
Imperatoribus mortuis sacrari solebant sacredotes, qui Sodales dicebantur. Vnde Liuia
se
in templo effigie numinum per flamines, et sacerdotes coli uoluit, ut supra ait Tacitus.
Capitolinus in Antonino Philosopho meminit flaminis et sodalium Antoninorum in ipsius
honorem dedicatorum. Idem puellas Faustinianas in honorem uxoris mortuae instituit.
Spartianus quoque scribit Heluio Pertinaci flaminem, et sodales Heluianos sacratos,
atque infra lib.3. Tacitus meminit sodalium Augustalium.
11
1Versae inde ad Tiberium preces. Et
ille uarie disserebat de magnitudine imperii, sua modestia : solam diui Augusti
mentem tantae molis capacem ; se, in partem curarum ab illo uocatum, experiendo
didicisse quam arduum, quam subiectum fortunae regendi cuncta onus. Proinde, in
ciuitate tot inlustribus uiris subnixa, non ad unum omnia deferrent : plures
facilius munia rei publicae sociatis laboribus exsecuturos.
Controuersia
Moralia
Vocabulum
Id est, moderatione: animo
minime ambitioso. atque sic alibi usurpat, Mureto notatum.
2Plus in oratione tali dignitatis quam
fidei erat ; Tiberioque, etiam in rebus quas non occuleret, seu natura siue
adsuetudine, suspensa semper et obscura uerba ; tunc uero nitenti ut sensus
suos penitus abderet, in incertum et ambiguum magis implicabantur.
3At patres, quibus unus metus si
intellegere uiderentur, in questus, lacrimas, uota effundi ; ad deos, ad
effigiem Augusti, ad genua ipsius manus tendere, cum proferri libellum
recitarique iussit.
Historica
Quae in ipsa curia.
Apparet enim ex illis quae de Hortensio infra:
"Modo Hortensii inter oratores sitam imaginem modo
Augusti intuens"
.
Controuersia
Historica
Libellum eum se,
quem Suetonius Rationarium imperii non incommode adpellat. scilicet quia
rationes eo publicae continebantur. Videbatur autem prolatione libelli
flexus paullum Tiberius,
et imperium accepturus, cum curas susciperet. Vocat idem auctor etiam
Breuiarium imperii, cap. ultimo:
"De tribus uoluminibus, uno mandata de funere suo complexus
est: altero, indicem rerum a se gestarum quem uellet incidi in aeneis
tabulis, quae ante Mausoleum statuerentur: tertio, breuiarium totius
imperii, quantum militum sub signis ubique esset, quantum pecuniae in
aerario
et fiscis,
et uectigaliorum residuis "
. Vbi nota mihi etiam, Indicem hunc
rerum Augusti, certo illum esse cuius exemplar Ancyrae positum,
et curante nobilissimo Busbequio,
exscriptum. Nam titulus in ea ipsa tabula iste:
"Rerum gestarum diui Augusti, quibus orbem terrarum imperio
Populi Romani subiecit,
et impensarum, quas in rempublicam populumque Romanum fecit,
incisarum in duabus aheneis pilis, quae sunt Romae positae, exemplar
subiectum "
. Ex quo haud temere collegerim dixerimque, in Suetonio
scribendum: in aeneis pilis, non tabulis . De eadem re loqui utrumque, id quidem
clarum est.
Ego
Opera
Mentio
Vno uerbo Suetonius Breuiarum imperii uocat,
nostrates Statum appellant, cum scilicet Rex singulis annis in publico instrumento
totius regni describit, quid de omni prouentu, de canone, indictione, oblatione fieri
uelit, quam pecunia in lautia, in bella, in auitia, et reliqua similia impendi uelit.
Sed haec a nobis pluribus in libello de Magistratibus Francorum.
4Opes publicae continebantur, quantum
ciuium sociorumque in armis, quot classes, regna, prouinciae, tributa aut
uectigalia, et necessitates ac largitiones. Quae cuncta sua manu perscripserat
Augustus addideratque consilium coercendi intra terminos imperii, incertum metu
an per inuidiam.
Vocabulum
Necessitates
uocat onera publica, quaeque necessario in milites, in populum, aliasque
imperii res eroganda. Liuius eadem sententia lib. XXIIII.
"Prodeundum in concionem Fuluio
praetori esse, indicandasque populo publicas necessitates"
.
Lampridius Alexandro:
"Quartarios iam formatos in moneta detinuit, expectans ut si uectigal
contrahere potuisset, eosdem ederet. Sed cum non potuisset per publicas
necessitates, conflari eos iussit"
. Capitolinus paullo aliter in
Gordianis:
"Familiae
Gordiani hoc Senatus decreuit, ut a tutelis atque legationibus,
et a publicis necessitatibus semper uacarent "
. Tacitus libro
II. pro onere uel angore, ex aere alieno: siue
et pauperie:
"Hortaturque ad luxum
et aes alienum, socius libidinum
et necessitatum, quo pluribus indiciis illigaret "
.
Historica
Quod consilium suum
plene extollit Augustus ipse apud Iulianum in Menippaea de Caesaribus:
"ὑπό δέ τῶν
ἐμφυλίων στάσεων τὴν ῥώμην ὁρῶν εἰς ἔσχατον ἐλαύνουσαν πολλάκις
κίνδυνον, οὕτω διεθέμην τὰ περὶ αὐτὴν, ὥστε εἶναι δι'ἡμᾶς, ὧ θεοὶ, τὸ
λοιπὸν ἀδαμαντίνην. οὐ γὰρ ταῖς ἀμέτροις ἐπιθυμίαις εἴκων, ἐπικτᾶσθαι
πάντως αὐτῇ διενοήθην, ὅρια δὲ διττὰ ὥσπερ ὑπὸ τῆς φύσεως ἀποδεδομένα,
Ἰστρον καὶ Ἐυφράτην ποταμοὺς ἐθέμην."
. Sed qui termini siue limites
Rom. imperii sub Augusto? Duos nominat Iulianus, Istrum
et Euphratem: quibus adde Rhenum,
et Oceanum,
et quae supra dixi.
Historica
Mentio
Metu quem pro ipsis
habebat,
"ne studio plura
quaerendi, ante parta amitterent"
. Atque hanc rationem ab ipso
Augusto in libello datam, Dio est auctor.
Politica
Stylus
Quae necessario essent
eroganda, et quae sponte donarentur. Idem infra lib. 13.
"necessitatem"
appellauit.
Lectio
Malim, ut et sua.
12
1Inter quae, senatu ad infimas
obtestationes procumbente, dixit forte Tiberius se ut non toti rei publicae
parem, ita, quaecumque pars sibi mandaretur, eius tutelam suscepturum.
2Tum Asinius Gallus « Interrogo »,
inquit, « Caesar, quam partem rei publicae mandari tibi uelis ». Perculsus
improuisa interrogatione, paulum reticuit ; dein, collecto animo, respondit
nequaquam decorum pudori suo legere aliquid aut euitare ex eo, cui in uniuersum
excusari mallet.
Historica
Mentio
Moralia
Explicat Dio. Tiberius,
inquit, tres fecerat reip. partes. prima Romam
et Italiam complectebatur: altera, exercitus: tertia, prouincias. Vni
ex istis parem se aiebat, non omnibus. At bono histrioni detracta propemodum
persona est, improuisa interrogatione Galli.
3Rursum Gallus (etenim uultu
offensionem coniectauerat) non idcirco interrogatum ait ut diuideret quae
separari nequirent, sed ut sua confessione argueretur unum esse rei publicae
corpus atque unius animo regendum. Addidit laudem de Augusto Tiberiumque ipsum
uictoriarum suarum quaeque in toga per tot annos egregie fecisset admonuit.
Lectio
Accipiendum, et pro
etiam, nam sub auditur ut, quod mox praecessit.
4Nec ideo iram eius leniuit, pridem
inuisus, tamquam ducta in matrimonium Vipsania, M. Agrippae filia, quae quondam
Tiberii uxor fuerat, plus quam ciuilia agitaret Pollionisque Asinii patris
ferociam retineret.
Politica
Vocabulum
Calpurnius Flaccus
declamatione VI.
"Sceleratis ingeniis
et plusquam ciuilia cupientibus non dominari instar seruitutis
est "
.
13
1Post quae L. Arruntius, haud multum
discrepans a Galli oratione, perinde offendit, quamquam Tiberio nulla uetus in
Arruntium ira ; sed diuitem, promptum, artibus egregiis et pari fama publice,
suspectabat.
Historica
Mentio
Est is qui consul anno
urbis DCCXXXII. Artes in eo doctrinamque suspicit. non uane, quoniam ex
Plinii Indice lib. III.
et V. inter scriptores censitus illustres fuit.
et scripsit, nisi fallor, Geographica. Diuitias etiam commemorat.
quas Seneca non fuisse ostendit a bona arte, si de eo quidem sensit lib. VI.
De Benef.
"An tu Arruntium
et Haterium
et ceteros qui captandorum testamentorum artem professi sunt, non
putas eadem habere, quae designatores
et libitinarios uota? "
sed alium ab isto, opinor, intellegit
Seneca: qui sub Caio magnus,
et qui ante praeco. Iosephum vide XIX. Antiq. cap. I. sub finem.
2Quippe Augustus supremis sermonibus,
cum tractaret quinam adipisci principem locum suffecturi abnuerent, aut impares
uellent, uel idem possent cuperentque, M. Lepidum dixerat capacem sed
aspernantem, Gallum Asinium auidum et minorem, L. Arruntium non indignum et, si
casus daretur, ausurum.
Sensus
Politica
Hoc est, cum tractaret, qui possent
sufficere imperio, et nollent : qui non possent, et uellent ; qui postremo possent,
et
cuperent.
3De prioribus consentitur, pro Arruntio
quidam Cn. Pisonem tradidere ; omnesque praeter Lepidum uariis mox
criminibus struente Tiberio circumuenti sunt.
4Etiam Q. Haterius et Mamercus Scaurus
suspicacem animum perstrinxere, Haterius cum dixisset : « Quo usque patieris,
Caesar, non adesse caput rei publicae ? », Scaurus quia dixerat spem esse ex eo
non inritas fore senatus preces quod relationi consulum iure tribuniciae
potestatis non intercessisset. In Haterium statim inuectus est ; Scaurum, cui
implacabilius irascebatur, silentio tramisit.
Controuersia
Lectio
Stylus
Sententiam potius
in hoc loco expedimus, quam uerba. Lectio quam posui, a Ferreto est, qui adseuerat in Medicao codice sit
scriptum. Et cur ambigimus? Sententia hercle percommoda est: offensum
Tiberium, pro reliqua sua modestia, quod caput
reip. nominaretur, qui tamquam ueteri libertate unus uellet esse
e multis. Nec absurde legeris e uulgatis, non esse
caput te reip. ?
Lectio
Quid si
quis legat, Quousque patieris Caesar non adesse caput Reipublicae ?
Lectio
Mentio
Eam dictionem, tunc, culpa librarorium
huc irrepsisse suspicor : et in duas, ut, esse uertendam : quarum hic una manebit
; alia
transferetur in alium qui paulo post subiicitur locum,
"quam ab uno regeretur"
; ut sit, quam ut ab uno regeretur.
Lectio
Ego
Legi in codice Medicaeo, longe omnium
quos legerim emendatissimo pro, apud te, caput.
Lectio
Quidam subiungunt, Rempublicam.
Aemylius pro apud te, legit ex codice Medicaeo caput. Ego utrunque admitto, et ita
scriptum censeo, non esse apud te caput Reipublicae. Sic infra dicitur, caput rerum.
5Fessusque clamore omnium,
expostulatione singulorum, flexit paulatim, non ut fateretur suscipi a se
imperium, sed ut negare et rogari desineret.
6Constat Haterium, cum deprecandi causa
Palatium introisset ambulantisque Tiberii genua aduolueretur, prope a militibus
interfectum, quia Tiberius casu an manibus eius impeditus prociderat. Neque
tamen periculo talis uiri mitigatus est, donec Haterius Augustam oraret eiusque
curatissimis precibus protegeretur.
Lectio
Ita correxi: uulgo,
et usque .
14
1Multa patrum et in Augustam adulatio :
alii parentem, alii matrem patriae appellandam, plerique ut nomini Caesaris
adscriberetur « Iuliae filius » censebant.
Controuersia
Prudenter monuerunt studiosos antiqui communicanda cum aequalibus
studia. quod cum a nobis fieret, et Aegidium Girardum Patronum Curiae supremae
Pariensis, amicum, de ara illa adoptionis consulerem, docte monuit hoc loco non Iuliae
filius, sed Liuiae filius legi debere, ut Suetonii authoritas clare demonstrat in
Tiberio, cap.50. cum ait,
"Tulit indigne
actum a Senatu, ut titulis suis quasi Augusti, ita et Liuiae filius
adiiceretur."
2Ille, moderandos feminarum honores
dictitans eademque se temperantia usurum in iis quae sibi tribuerentur, ceterum
anxius inuidia et muliebre fastigium in deminutionem sui accipiens, ne
lictorem quidem ei decerni passus est, aramque Adoptionis et alia huiusce modi
prohibuit.
Historica
Quo tamen uulgo
foeminae principes usae, Vestalium exemplo. Claudii quidem Agrippina, etiam
duobus. Tacitus,
"Decreti
et a Senatu lictores duo, Flaminium Claudiale "
.
Controuersia
Historica
Lectio
Ludos hic facit uir
doctus, equite non plaudente. Damnat lectionem ueterem,
et multis uerbis suadet hanc nouam, aeraque
adoptionis. quasi Tiberius, inquit, in aes incidi adoptionem
publiceque proponi uetuerit. Mi homo, hodie nihil credo tibi. Nam notus mihi
mos Romanus, quo receptum ut propagandae memoriae caussa, ara aut templum
statueretur uirtuti reique, quam cuperent laudatam. Noster lib. III.
"Praeceperant animis orationem
patres: quo quaesitior adulatio fuit. nec tamen repertum, nisi ut
effigies principum, aras deum, templa
et arcus, aliaque solita censerent "
. Ita apud eumdem, cum
Tiberius publico iudicio ultus esset Germanici mortem:
"Caecina Seuerus censuit aram
Vltioni"
. Et ob amicitiam cum Seiano, lib. IV. Patres
"aram Clementiae, aram
Amicitiae, effigiesque circum Caesaris,
et Seiani censuere "
. Et lib. XV. post natam ex Poppaea
prolem,
"Supplicationes a
Senatu decretae,
et templum Fecunditati "
. Eodem traho Suetonii illud in
Caligula, cap. VIII. praeter interpretum mentem:
"Addit etiam pro argumento, aras ibi ostendi
inscriptas, ob Agrippinae puerpuerium"
. Errat idem ille dum censet,
de Tiberii adoptione hic agi: cum Tacitus intellegat de Liuiae. Nam Liuia
testamento adoptata in familiam Iuliam nomenque Augustae:
et nouo exemplo, coniux facta filia mariti. Ideo dum Liuiae
adulantur, decreta ara Adoptioni. Passim in lapidibus
et Nummis, Diui filia lego. Vt in
marmore Hispaniensi:
"IVLIAE. AVG.DIVI. F. MATRITI. CAESARIS. AVG. PRINCIPIS. ET. CONSERVATORISET. DRVSI. GERMANICIM. CORNELIVS. PROCVLVSPONTIFEX. CAESARVM."
Nummo aeneo,
"S.P.Q.R. DIVAE.
IVLIAE. AVGVSTI. FIL."
carpenti forma tracti a duobus mulis.
Controuersia
Ego locum hunc me non intellegere fateor, et quaenam
fuerit Ara adoptionis plane nescire : tametsi doctissimos quosque, et in primis Hugonem
Salellium Coenobiarcham, et Ioannem Maumontium sim de ea re percontatus diligentissime,
gratum fuerit ab alio doceri.
Lectio
Historica
Contendo aeraque legi debere,
neque factam similis arae mentionis alias legisse me scio, licet adoptionis quae
frequens in tot Caesarum successione fuit, complures mentionem habeant. Amplius autem
ita disquiro : Cla. Tiberius cum pater familias esset, filius Augusti fieri, nisi
arrogatione non posuit. Illum igitur aut ut priuatus, aut ut princeps, Augustus
adoptauit. Si ut priuatus lege Curiata, ex more maiorum opus fuit, cuius in oratione
Galbae lib. XVII. infra uestigium remanet, de quo Agellius lib. V. C. XIX. At aram,
quo
loco comitia Curiata haberentur, condi non licuisse coniicenti mihi dabunt omnes.
Si ut
princeps, legibus solutus sicut alias nepotes suos Caium et Lucium adoptarat, domi
creditur priuignum arrogasse : quis in ea extructam aram dixerit, quam erigere in
area
solemne fuit ? Oculis, ut puto subieci, aram hinc tollendam quo facto aeris nomen
aptius
esse nemo non uidet ; hoc sensu Tiberius in aes incidi adoptionem et publice exponi
prohibuit : ne perpetuum eius rei testimonium superesset, quod ab hominum memoria
prorsus intercidisse cupiebat, se uidelicet, per uxorium ambitum, et senili adoptione
in
principatum irrepsisse. de eodem Suetonius ait Tiber. Cap. 50.
"Tulit perindigne actum a Senatu ut titulis suis quasi Augusti, ita et Iuliae filius
adiiceretur."
Fuit autem (quod in rem praesentem adduco) usus aeris ad
perpetuitatem monumentorum, translatus, tabulis aeris, in quib. Publicae constitutiones
inciduntur, ait Plin, XXXIX.C.IX.
3At Germanico Caesari proconsulare
imperium petiuit, missique legati qui deferrent, simul maestitiam eius ob
excessum Augusti solarentur. Quo minus idem pro Druso postularetur, ea causa
quod designatus consul Drusus praesensque erat.
Historica
Mentio
Quodne ante
habebat? Nam Dio diserte proconsulare imperium illi tribuit. anno DCCLXIIII.
id est, triennio ante. Lib. LV.
"Τιβέριος μὲν Γερμανικὸς ἀντὶ ὑπάτου ἄρχων ἐς
τὴν Κελτικὴν ἐσέβαλον, Tiberius,
et Germanicus Proconsul, in Celticam invasiones fecerunt
"
. sed intellegit, credo, proconsulare imperio perpetuum: quod inter
titulos principatus. In oratione Alexandri apud Lampridium:
"Gratias vobis P.C. de
Caesareo nomine, de pontificatu max. de Trib. potestate,
et proconsulari imperio. quae omnia nouo exemplo uno die in me
contulistis "
. Ab eadem mente Nero lib. XII. curante Agrippina,
"Proconsulare imperium extra
urbem habet,
et Princeps iuuentutis appellatur "
. Exemplum ab Augusto, cui
decretum perpetuum Proconsulare imperium Dio tradit lib. LIII.
4Candidatos praeturae duodecim
nominauit, numerum ab Augusto traditum ; et, hortante senatu ut augeret, iure
iurando obstrinxit se non excessurum.
Historica
Mentio
Opera
Praetorum origo,
progressus, augmentum, satis ambigue tradita: etiam ab iis, quibus haec una
cura fuit. Ego breuiter rem expediui,
et ad historiae fidem, quae uide, si uis, in Excurs. in D.
Historica
Diffuse magis
Velleius:
"Post redditum
caelo patrem,
et corpus eius humanis honoribus, nomen durius honoratum: primum
Principalium eius operum fuit ordinatio comitiorum, quam manu sua
scriptam D. Augustus reliquerat. quo tempore mihi fratrique meo
candidatis Caesaris destinari Praetoribus contigit. Consecutis, ut neq.
post nos quemquam D. Augustus, neque ante nos Caesar commendaret "
.
Politica
Hi Candidati Principis, uel Caesaris dicebantur: nam Iulius
Caesar, authore Suetonio in Iulio cap.4. comitia cum populo ita est partitus, ut
Magistratuum pars dimidia pro arbitrio populi, altera pro arbitrio Principis
pronuntiaretur atque illi petitores, qui a Principe populo commendabantur, Candidati
Principis, uel Caesaris dicebantur. Vide Suetonium in Augusto cap.56. Forma commendandi
a Principe talis erat,
"Commendo uobis
illum, et illum, ut uestro suffragio suam dignitatem teneant."
15
1Tum primum e campo comitia ad patres
translata sunt ; nam ad eam diem, etsi potissima arbitrio principis, quaedam
tamen studiis tribuum fiebant. Neque populus ademptum ius questus est nisi
inani rumore, et senatus, largitionibus ac precibus sordidis exsolutus, libens
tenuit, moderante Tiberio ne plures quam quattuor candidatos commendaret sine
repulsa et ambitu designandos.
Historica
Mentio
Opera
Comitiorum res, amissa
libertate, uarie habita: ac uide omnino in Excurs. quae huc faciunt, littera
E.
Historica
Id est, ut nec opus quidem
haberent in Senatu ambire: sufficeretque sola Principis commendatio.
2Inter quae tribuni plebei petiuere ut
proprio sumptu ederent ludos, qui de nomine Augusti, fastis additi, Augustales
uocarentur. Sed decreta pecunia ex aerario, utque per circum triumphali ueste
uterentur ; curru uehi haud permissum.
Historica
Mentio
Verum est.
nam
et in Kalendario ueteri hodieq. legimus, IV. eid. Octob. AVGVST . id est Augustalia. Eorum ludorum
originem repperio, anno DCCXXXV. cum ex Graeciensi
et Sicula peregrinatione redux Augustus, passus est inter alios
honores,
"τύχῃ
τε ἐπαναγόγω βωμὸν ἱδρυθῆναι, καὶ τὴν ἡμέραν ἢν ἀφίξοιτο, ἔν τε ταῖς
ἱερομηνίαις ἀριθμεῖσθαι, καὶ Ἀυγουστάλια ὀνομάζεσθαι: Fortunae reduci aram sacrari,
et diem qua redierat, in Fastis scribi,
et Augustalia dici "
. Ludique eo die ex decreto Senatus instituti, octennio posterius, Aelio
Tuberone, Paullo Fabio Coss. Idem scriptor:
"Τὰ δὲ δὴ Ἀυγουστάλια, ἅ καἱ νῦν
ἄγεται, τότε πρῶτον ἐκ δόγματος ἐτελέσθη : Augustalia, quae
et nunc celebrantur, tunc primum ex Sc.to. acta sunt "
. At Suidae Augustale etiam locus est, in quo praefecti regionum
et cultores Augusti saltabant, Idibus Octobris. Video hominem
alludere uelle ad hos ludos: sed ita, ut eum plane, non capiam.
"Ἀυγουστεῖον
inquit, ἐκλήθη διόθι τη· ίε·
τοῦ ὀκτωβρίου μηνὸς οἱ ῥεγεωνάρχαι καὶ σεβαστοφόροι ἐχόρευον ἐν τῷ
αὐγυστεΐῳ οἶον ἐν τῷ ὀψοπολίῳ, εἰς τιμὴν Τιβερίου. "
. scies tamen
et alios ludos fuisse, die natali Augusti, qui pariter celebrabantur
in Circo, notatos Fastis, VIIII. Kal. Octob.
"H.D.AVGVSTI. NATALIS. LVD. CIRC."
Quorum mentio est Dioni
in actis anni DCCXLIII. et Suetonio, nisi fallor, cap. LVII.
"Equites Romani natalem eius
sponte atque consensu biduo semper celebrarunt"
. Quos intellegit
et Ouidius lib. IV. De Ponto:
"Pontica me tellus, quantis hac possumus oraNatalem ludis, scit celebrare dei."
sed eos caue cum Augustalibus confundas.
Mentio
Tribuni, mortuo
Augusto, praefecti his ludis, ait Dio, quasi sacri: ut id quoque cederet
honori Augusti. Ludi autem ipsi, Circenses; id est curules,
et si forte Venatio. Quod uestem triumphalem petunt Tribuni: faciunt
ad exemplum Consulum
et Praetorum, quibus in Circo ludos praebentibus ius togae pictae.
Iuuenalis:
"------ similisque triumpho Praedo caballorum Praetor sedet."
Quo uersu haesi aliquando, num. leg. praeda : quia magna scilicet pecuniae uis effundenda praetori in
aurigas
et equos, iisque ipse quasi praeda. Idem alibi,
"------
et medio sublimen in puluere Circi In tunica Iouis,
et pictae sarrana ferentem Ex humeris aulae togae."
Nec alius sententiae illud Cornelii nostri lib. XII.
"Ludicro Circensium
Britannicus in praetexta, Nero triumphalium ueste, transuecti sunt"
.
Vt dicam in loco.
Historica
Mentio
Opera
Ne prorsus
aequarentur potestati maiori. De curru Praetorum in Circo, Iuuenalis:
"Quid si uidisset praetorem in curribus altisExstantem?"
Plinius:
" Non
uetus
et bigarum celebratio in his qui praetura functi, curru uecti
essent per Circum "
. De Consulum, Plinius alter in Laudatione
Traiani:
"Nos sub tuis
oculis augustior solito currus accipiet: nos inter secunda omina
et uota certantia uehemur alacres,
et incerti utra ex parte maior auribus nostris clamor accidat
"
. scripsique de his uberius peculiari De Spectaculis libro, cui
Saturnalia Index.
3Mox celebratio annua ad praetorem
translata, cui inter ciues et peregrinos iurisdictio euenisset.
Lectio
Posses non absurde emendare, Mox
celebratio annuum ad praetorem.
Lectio
Lege Mox
celebratio annuum ad praetorem translata.
Controuersia
Lectio
Antonius Augustinus putabat rectius legi posse : Mox
celebratio annua, etc.] Videndum autem an paulo post legendum sit : ob moestitiam,
aut
gaudium, etc. pro eo, quod uulgo habetur : Ob iustitiam, aut gaudium, etc. nam
moestitiae gaudium opposuit Tacitus addita, aut, particula.
16
1Hic rerum urbanarum status erat,
cum Pannonicas legiones seditio incessit, nullis nouis causis, nisi quod
mutatus princeps licentiam turbarum et ex ciuili bello spem praemiorum
ostendebat.
2Castris aestiuis tres simul legiones
habebantur, praesidente Iunio Blaeso, qui, fine Augusti et initiis Tiberii
auditis, ob iustitium aut gaudium intermiserat solita munia. Eo principio
lasciuire miles, discordare, pessimi cuiusque sermonibus praebere aures,
denique luxum et otium cupere, disciplinam et laborem aspernari.
Historica
Iustitium, ob
mortem Augusti indictum
et publicus dolor
et cessatio: gaudium, ob initia Tiberii.
et tunc quoque feriae in Natali imperii.
Militaria
Hyberna erant Romanis, ubi milites hyemen transigebant, aliquando sub dio,
uel in municipiis, ut praesidia Gallica solent. Erant quoque Aestiua castra, quae
sine
addito aestiua dicebantur, in quibus uel sine tectis uel in oppidis erant aestatis
tempore.
3Erat in castris Percennius quidam, dux
olim theatralium operarum, dein gregarius miles, procax lingua et miscere
coetus histrionali studio doctus. Is imperitos animos et quaenam post Augustum
militiae condicio ambigentes impellere paulatim nocturnis conloquiis, aut,
flexo in uesperam die et dilapsis melioribus, deterrimum quemque
congregare.
Historica
Vocabulum
In
theatro, sicut in Circo, suae partes
et factiones: distracto uidelicet fauore plebis in hunc histrionem,
in illum. Ea non raro in tumultum exibant, imo pugnam, imo caedem. Dux his
factionibus
et signifer leuissimus quisque e plebe: cui lingua manusq. ad
iniurias
et contumelias proptae. Ab uno exemplo disce rem totam, apud
Suetonium Nerone, cap. XXVI.
"Interdiu quoque clam gestatoria sella delatus in Theatrum,
seditionibus Pantomimorum ex parte proscenii superiore, signifer simul
ac spectator aderat.
et cum ad manus uentum esset, lapidibusque
et subselliorum fragminibus decerneretur, multa
et ipse iecit in populum, atque etiam praetoris caput
consauciauit "
. Operae autem theatrales Tacito: ut Ciceroni, operae
Clodianae:
et in lapide prisco,
"OPERAE.
VETERES. A. SCAENA."
Plinio etiam operae in Circo, sed a me correcto:
lib. IIX. cap. VI.
"L.
Piso inductos dumtaxat (Elephantos
intellegit) in Circum, atque ut contemptus eorum incresceret,
ab operariis hastas praepilatas habentibus per circum totum actos "
ubi, ab operis scribendum esse confirmo.
Mentio
Realia
Militaria
À corriger
Tacitus uidetur hisce uerbis contrariari Liuio per
initia lib. 7 scribenti de Atellanis Fabellis.
"Quod genus ludorum ab Oscis acceptum tenuit iuuentus, nec ab
histrionibus pollui passa est. eo institutum manet, ne actores Atellanarum nec tribu
moueantur, et stipendia tanquam expertes artis ludicrae faciunt."
Ex quibus patet
histrionibus olim uetitum stipendia facere, nec iniuria ; siquidem Iulianus Iurisconsultus eos dicit infamia notari, qui artis
ludicrae pronuntiandiue causa in scenam prodierint, in l.I. de his qui not.infa. libro
tertio.P. tit.2. Quod etiam confirmat Vlpianus l.4.eodem
l.2.§ fin.eod. et l.2.§ ait praetor, de iis, qui not.infam. Marcellus quoque l.quaedam delicta l.14. de poen.P ex responsis Menandri
tradit, militem qui artem ludicram fecisset, capite puniendum esse. Aemilius Probus
in
prooemio Vitae. Imperat. scriptum reliquit :
"Magnis in laudibus tota fuit Graecia auctorem Olympiae
citare, in scenam uero prodire, et populo esse spectaculo, nemini in eisdem gentibus
fuit turpidini, quae omnia apud nos"
, Romanos scil.
"infamia, partim humilia, ac ab honestate remota ponuntur."
Nihilominus Tacitus hoc in loco inquit :
"Percennium quendam olim ducem Theatralium operarum, gregarium
militem extitisse, et seditionis militaris ministrum."
Conciliari haec posse
existimo, si dixerimus, Percennium non fuisse histrionem, actorem sc. in scena, sed
praefuisse tantum Theatralibus operibus, sic enim significare puto uocari illum Ducem.
17
1Postremo promptis iam et aliis
seditionis ministris uelut contionabundus interrogabat cur paucis
centurionibus, paucioribus tribunis in modum seruorum oboedirent. Quando
ausuros exposcere remedia, nisi nouum et nutantem adhuc principem precibus uel
armis adirent ?
2Satis per tot annos ignauia peccatum,
quod tricena aut quadragena stipendia senes et plerique truncato ex
uulneribus corpore tolerent.
Historica
Militaria
Vocabulum
Atqui uicena, ex
lege, debebant tantum:
et tunc Veterani dicebantur. Suidas:
"Βετεράνος παρὰ
ῥωμαίοις ὁ ἀπελυθεὶς τῆς στρατείας· ἐπὶ εἰκοσαετίαν δὲ οὗτοι ἐδούλευον:
Veteranus Romanis dicitur, qui solutus est
militia. in uigesimum autem annum solent merere"
. Quod uerum est: sed sub Principibus, ut hic dicitur, parum seruatum.
3Ne dimissis quidem finem esse
militiae, sed apud uexillum tendentes alio uocabulo eosdem labores perferre. Ac
si quis tot casus uita superauerit, trahi adhuc diuersas in terras, ubi per
nomen agrorum uligines paludum uel inculta montium accipiant.
Historica
Militaria
Attende qui
historiam principum legis. Apud antiquos simplex
et una honesta missio: ab Augusti aeuo facta duplex. Exauctoratio
et missio. Tacitus auctor sic distinguendi, infra:
"Placitum ut epistolae nomine
principis scriberentur, missionem dari uicena stipendia meritis:
exauctorari qui senadena fecissent, ac retineri sub uexillo, ceterorum
immunes nisi propulsandi hostis"
. Exauctorationis ea uis, ut (exempli
caussa) legio aliqua sacramento solueretur, signis aquilaque ademptis: non
tamen dimitteretur protenus, sed seorsum in exercitu ageret sub uno aliquo
uexillo, donec praemia soluerentur
et agri. Interea immunis a labore, excubiis, uigiliis,
et munere omni castrensi esset: excepta pugna in hostem. At plenae
missionis effectus, ut statim ab exercitu castrisque domum aut in colonias
irent, praemiis acceptis. Cui bono hoc inuentum? inquies. Bono fisci.
Suetonius in Tiberio, cap. XLVIII.
"Atque etiam missiones ueteranorum rarissimas fecit, ex senio
mortem,
et morte compendium captans "
. Praemia enim, de quibus mox
dicam, mortuis non debebantur: sicut nec cum caussa missis, ante stipendia
completa. Ideo Caligula (Suetonio narrante, cap. XLIIII.
"in exercitu recensendo
plerisque Centurionum maturis iam,
et nonnullis ante paucissimos quam consummaturi essent dies,
primos pilos ademit, caussatus senium cuiusque
et imbecillitatem "
. Capis ergo nunc, cur hic de tricenis
quadragenisque stipendiis querela:
et infra totiens mentio retentionis apud uexillum; fons Pannonicae
et Germanicae seditionis.
Militaria
Vocabulum
Quomodo? Veterani enim
proprie dicebantur, non legionarii. Ita lib. III.
"Vexillum ueteranorum, non plus quingenti"
.
Histor. lib. III.
"Ipsum
Othonem comitabantur speculatorum lecta corpora cum ceteris praetoriis
cohortibus, ueterani e praetorio, classicorum ingens numerus"
. Nam
et Praetoriani post XVI. annos habebantur sub uexillo. Dicti etiam
Emeriti Glossae priscae,
"Emeritus ἀπολειτουργέσας ἤ
ἀποστραρευσάμενος"
. iterumque
"Emeritus,
ἔντιός κατὰ στρατιωτικοὶς
καμάτοις"
. Significat Immunes eos fuisse
et operum uacuos. Dicti saepe item uexillarii. Vt mox,
"Vexillarii discordium
legionum"
: in Historiarum libris,
"uexillarii XIIIae. XVae."
legionum,
et C. De iisdem laboribus, quod addunt: mentiuntur.
Lectio
Nonne melius? siqui tot casus uitae superauerint .
Controuersia
Mentio
Opera
Gordius, ut multis
uisum, hic nodus: nec ego tamen Alexander. solui enim, non abrupi:
et EXCVRS. nostros adi in F.
Sensus
Per speciem accipiendorum agrorum,
et tamquam pro agris.
4Enimuero militiam ipsam grauem,
infructuosam : denis in diem assibus animam et corpus aestimari ; hinc uestem,
arma, tentoria ; hinc saeuitiam centurionum et uacationes munerum redimi. At
hercule uerbera et uulnera, duram hiemem, exercitas aestates, bellum atrox aut
sterilem pacem sempiterna.
Historica
Mentio
Militaria
Opera
Realia
Vides ergo, aucto a
Iulio uel ab Augusto stipendio, abrogatam illam Gracchi legem, qua militi e
publico uestem dari iussit, sine ulla stipendii detractione. Quod fugerat me
admonere in Electis, cap. De stipendio. Ambigas tamen an secuti principes
iterum non reduxerint Gracchi hac parte legem. Lampridius certe in
Alexandro,
"Donauit, inquit,
et ocreas,
et braccas,
et calciamenta inter uestimenta militaria "
.
et post in persona Principis:
"Qui acceptam a prouincialibus annonam, qui uestem, qui
stipendia uobis attribuit"
.
Opera
Scripsi ea de re ad
libros Historiarum.
Historica
Realia
Militaria
Ostendit
hic locus denarium decem asses aeris esse, quod diurnum stipendium erat
militi . Quam summam etiam Germani pedites in praesentiarum accipiunt, treis uidelicet
coronatos singulis mensibus, hoc est, imperatorias libras XIII. asses X.
Militaria
Realia
Mentio
Ego
Et paulo post,
" ut singulos denarios maererent"
. Ex quibus fit planissimum,
denarium pluris fuisse quam X. asses ; et in sequentibus, ut denarius diurnum stipendium
foret. Cum enim X. asses singuli reciperent, et denarium cuperent, constat X. assibus
plus ualuisse denarium : quod eo magis miror, quia Plin. lib. 33. cap. 3.
" in militari,
inquit, stipendio semper denarius pro X. assibus datus"
.
Controuersia
Militaria
Quantae seueritatis disciplina
militaris apud ueteres fuerit, colligi ex hoc loco potest, qui eruditiorum omnium
ingenia uel fatigauit, uel exercuit. Inter caeteros Aemylium Ferretum obseruo, qui
de
eadem pluribus ad Turnonium Cardinalem scripsit. Sane quae dubitationem contineant,
autoris uerba sunt haec. Vt singulos denarios mererent, et infra, ut denarius diurnum
stipendium foret. Id fuit molestiae solatium, quod pro denis assibus, Pannonici milites
erogari sibi petebant. Nihil tamen sermone minaci, crebraue expostulatione profecerunt,
quo militare stipendium contra ueterem institutionem, modumque receptum cresceret.
Inde
uere Plinius habet,
"In militari stipendio, Semper denarius pro
decem assibus datus,"
lib XXX. C. III. Sic pro ea, quae fuit ueteris disciplinae
obseruatio, denarii aestimationis auctae nullum milites commodum sensere, quamuis
in
paganorum commercio denarius (in quo uetustiores denos aereos asses constituerant)
sexdecim asses ualuerit, Vitruuio, Plinio et Maetiano testibus.
5Nec aliud leuamentum quam si certis
sub legibus militia iniretur, ut singulos denarios mererent, sextus decumus
stipendii annus finem adferret, ne ultra sub uexillis tenerentur, sed isdem in
castris praemium pecunia solueretur.
Opera
Quale istud pecuniarium
praemium? Pete ab EXCVRS. nostris, in G.
Militaria
Realia
Mentio
Ego
Cum hunc locum
plerique non animaduersum negligenter praeteriissent ; fuere tamen qui ibi manifeste
deprehendi traderent, denarii X. asses aeris fuisse : quo nihil potuit dici alienius.
Nam si decem asses stipendium diurnum militum conficiebant, quibus non contenti milites
postulabant singulos denarios ; planum fit, inde non colligi, decem asses denario
contineri. Videtur autem potius plus comprehendi denario, quam decem assibus : quod
me
olim ualde conturbauit. Quamuis enim et Plinius
scripserit et Volusius, et multi praeterea,
"denarium primo asses decem aestimatum,
unde nomen habet ; et postea auctum esse ad sexdecim asses"
: tamen idem Plin. lib. 33. tradit,
" in
militari stipendio aestimationem denarii numquam uariasse, sed semper fuisse datum
pro
decem assibus"
. Amplius autem postulasse milites quam decem asses, et tamen
desiderasse denarium, alibi aperte tradit Tacitus :
" Responsum, inquit, est a concione, mandata Clementi
centurioni quae proferret, is orditur de missione a XVII. annis, de praemiis finitae
militiae, ut denarius diurnum stipendium foret"
. Quamobrem necessarium uidetur aut
per denarium demonstrari plusquam X. asses, aut mendum aliquod subesse. Caeterum
animaduertendum est, id maxime optasse milites, ut praetoriis cohortibus stipendio
aequarentur. Scribit enim paulo post superiorem locum :
"An praetorias cohortes quae binos denarios acciperent, etc."
Cuius etiam desiderii testis est Tranquillus in Tiberio
:
" Flagitabant, ait, ambo exercitus multa extra
ordinem : ante omnia, ut aequarentur stipendio praetorianis, etc."
Per utrumque
exercitum et Pannonicas legiones, et Germanicas significat. Ex quibus, ut arbitror,
euidenter constat uoluisse milites duplicari stipendium, ita ut non singulos, sed
binos
denarios acciperent ; tot enim praetoriae cohortes accipiebant. Cum autem plurimum
differat scriptura singulorum ac binorum, non sum ipse ausus mutare dictiones temere
;
praesertim tam inter se diuersas scriptione et sensus ; sed ita semper sum
interpretatus, ut per singulos denarios Cornelius aliis
decem asses demonstrarit cumulandos denis assibus : hoc modo, ut singulos denarios
mererent scilicet, praeter denos asses quibus animam et corpus aestimari quaerebantur.
Eadem ratione sunt explicanda illa uerba : ut denarius diurnum stipendium foret, supra
denos uidelicet ordinarios asses. Ita enim et ratio apparet denarii, nec tamen mutantur
dictiones. Quae quamuis interpretatio fortasse quibusdam duriuscula uidebitur ; primum
illis adhibendus est in consilium Cornelius, multis in
locis luxurians ; in quibusdam poetico more licenter translationibus utens, in aliis
mutilus, et quasi cadens : deinde cogitare debent, contaminare dictiones non esse
pudoris nostri, nisi alicuius codicis testimonio adiuuemur. Quamobrem cuicumque hoc
nostrum interpretamentum non arridebit ; melius ipse aliquid inueniat, unde et ratio
denarii constet, et sensus Cornelii fit integer.
6An praetorias cohortes, quae binos
denarios acceperint, quae post sedecim annos penatibus suis reddantur, plus
periculorum suscipere ? Non obtrectari a se urbanas excubias ; sibi tamen apud
horridas gentes e contuberniis hostem aspici.
Controuersia
Historica
Bini denarii decreti
a Senatu Praetorianis, in honorem Augusti: ut scilicet fidelem gererent eius
curam, in salute cuius salus publica nixa. Id accidit in VII. eius
Consulatu. Si tamen Dionis uerba uera, non binos denarios meriti
Praetoriani: sed tantum, XX. asses. Nam ait,
"τοῖς δορυφορήσουσιν αὐτὸν διπλάσιον
τε μισθὸν τοῦ τοῖς ἄλλοις στρατιώταις διδομένου ψηφισθῆναι
διεπράξαντο"
. Si, inquam, duplum quod ceteris militibus, datum
Praetorianis: constat inuidiosam orationem esse nebulonis Percennii de
duobus denariis,
et augendae rei. Quantum enim intersit, docui ante. At exemplum hoc
stipendii Praetorianis augendi, sumptum a militia ueteri: apud quos
Praetoria cohors sesquiplum accipiebat, honoris caussa. Vide Festum in
Praetoria cohors. ADD. Vir doctus, in re nummaria nuper emendari censuit,
quae bis denos acciperent . Nam constat ex
Dione, inquit, accepisse eos saltem duplum quam alii milites: nec id plus
fecerit, quam uicenos nummos. Denarium autem duorum aestimatio amplior.
Intellego. Vellem
et ipse ea, quae in hanc rem satis scripsi. Quis nostrum exigit ista
rigide ad ueri lancem? Binos denarios? sic nempe, quomodo legionarii unum
denarium. Is enim eis definitus, sed solutus numquam nisi aestimatione
infima
et prisca. Eadem igitur fide
et pretio duos denarios cepere Praetoriani. Quos quod diserte tamen
exprimit Percennius: quis miretur? in seditione id facit,
et ad animos scilicet uero an falso inflammandos.
Historica
Mentio
Lapsus ergo
Dio, qui lib. LIIII. diserte tradit, Augustum definisse annos Praetoriis
cohortibus duodecim, aliis sedecim. Nisi tamen id decretum mutatum postea,
anno DCCLVIII. Quod apparet ex eodem Dione, libro LV. ubi de praemiis
militaribus. quem adi.
Lectio
Lego, ibi tamen, hoc est, eo loci.
Controuersia
Lectio
Putamus Faernum recte coniecisse
legendum esse : An Praetorias cohortes, quae binos denarios acciperent, etc. et ita
poscit sententia, ut legatur.
18
1Adstrepebat uulgus, diuersis
incitamentis, hi uerberum notas, illi canitiem, plurimi detrita tegmina et
nudum corpus exprobrantes.
2Postremo eo furoris uenere ut tres
legiones miscere in unam agitauerint. Depulsi aemulatione, quia suae quisque
legioni eum honorem quaerebant, alio uertunt atque una tres aquilas et signa
cohortium locant ; simul congerunt caespites, exstruunt tribunal, quo magis
conspicua sedes foret.
Historica
Nota morem
antiquum. Tribunal Imperatorium ecce in castris, etiam illa aetate
cespiticium. Plinius in laudatione Traiani:
"Decora facies consulis: multa post saecula
tribunal uiridi cespite extructum, nec fascium tantum, sed pilorum
signorumque honore ( malim, horrore ) circumdatum "
. Xiphilinus de Boodicia regina Britanniae,
"συνήγαγε δὲ τὸ
στράτευμα ἀμφὶ δώδεκα μυριάδας ὅν, καὶ ἀνέβη ἐπὶ βῆμα ἐκ γῆς ἑλώδοις ἐς
τὸν Ῥωμαϊκὸν τρόπον πεποιημένον"
. Eleganter.
"
et ascendit, inquit, tribunal e
terra palustri, more Romano confectum "
. Statius in Siluiis:
"Hic suetus dare iura parens, hoc cespite turmasAdfari."
Ammianus lib. XXIII.
"Ipse aggere glebali assistens coronaque celsarum circumdatus
potestatum, talia ore sereno disseruit"
. Lucanus lib. V. de Caesare
concionante:
"------stetit aggere fultiCespitis, intrepidus uultu: meruitque timeriNon metuens."
Plutarchus in Pompeio:
"βήματος δὲ οὐκ ὄντος, οὐδὲ τοῦ στρατιωτικοῦ γενέσται
φθάσαντος, ὅ ποιοῦσιν αὐτοὶ, τῆς γῆς ἐκτομὰς βαθείας λαμβάνοντες, καὶ
καταλλήλων συντιθέντες"
. Claudianus de bello Getico:
"Dictis ante tamen princeps confirmat ituros,Aggere conspicuus. stat circumfusa iuuentusNixa hastis, pronasque ferox accomodat aures."
3Properantibus Blaesus aduenit,
increpabatque ac retinebat singulos, clamitans : « Mea potius caede imbuite
manus : leuiore flagitio legatum interficietis quam ab imperatore desciscitis.
Aut incolumis fidem legionum retinebo, aut iugulatus paenitentiam
adcelerabo. »
Historica
Moralia
Mirum uideri
possit,
et quid caussae, cur ob tribunal cespiticium adeo inclamet Blaesus ?
Nam subiungit:
"Leuiore flagitio
legatum interficietis, quam ab imperatore desciscitis"
. Capitale ergo
adeo facinus illud? capitale prorsus. Nam tribunalis exstructio, ascensioque
signum proprium Imperatoris: quod allocuturus milites conscenderet. simile
apud Vopiscum in Probo.
"Vndique ab omnibus adclamatum est, Probe Auguste dii te seruent. Deinde
concursus,
et cespiticium tribunal, appellatusque Imperator "
. sed
et allocutio ipsa soli Imperatori seruata postea. Ammianus de Iuliano
nondum Principe, lib. XVI.
"Et cum alloqui pariter omnes nec longitudo spatiorum extenta, nec in
unum coactae multitudinis permitteret crebritas, (
et alioqui uitabat grauioris inuidiae pondus, ne uideretur id
adfectasse quod sibi soli deberi Augustus existimabat) cautior sui,
et c. "
19
1Aggerebatur nihilo minus caespes
iamque pectori usque adcreuerat, cum tandem, peruicacia uicti, inceptum
omisere.
Historica
Ipsius Blaesi,
et siqui alii fortiter obsisterent.
2Blaesus multa dicendi arte non per
seditionem et turbas desideria militum ad Caesarem ferenda ait ; neque ueteres
ab imperatoribus priscis, neque ipsos a diuo Augusto tam noua petiuisse ; et
parum in tempore incipientis principis curas onerari.
3Si tamen tenderent in pace temptare
quae ne ciuilium quidem bellorum uictores expostulauerint, cur contra morem
obsequii, contra fas disciplinae uim meditentur ? Decernerent legatos seque
coram mandata darent.
4Adclamauere ut filius Blaesi,
tribunus, legatione ea fungeretur peteretque militibus missionem ab sedecim
annis ; cetera mandaturos, ubi prima prouenissent.
5Profecto iuuene, modicum otium ; sed
superbire miles, quod filius legati orator publicae causae satis ostenderet
necessitate expressa quae per modestiam non obtinuissent.
20
1Interea manipuli, ante coeptam
seditionem Nauportum missi ob itinera et pontes et alios usus, postquam
turbatum in castris accepere, uexilla conuellunt direptisque proximis uicis
ipsoque Nauporto, quod municipii instar erat, retinentes centuriones inrisu et
contumeliis, postremo uerberibus insectantur, praecipua in Aufidienum Rufum,
praefectum castrorum, ira, quem dereptum uehiculo sarcinis grauant aguntque
primo in agmine, per ludibrium rogitantes an tam immensa onera, tam longa
itinera libenter ferret.
Historica
Expeditionem ergo
meditabantur, eoque haec praecurabant: neque alio fine simul in Aestiuis
erant.
Historica
Mentio
Meminit
et Velleius. Strabo collocat in Tauriscis, situ ab Aquileia stadiis
CCCL. sed uocat
"Ναύποντον"
, corrupte, ut opinor.
Historica
Mentio
Opera
Munus fuit, nescio
an antiquum. mentionem quidem eius ante Principes nondum inueni: postea,
saepius. Vide EXCVRS. in H.
Moralia
Realia
Honestiores ergo militum etiam
tunc in uehiculo, aut equo.
Controuersia
Lectio
Faernus legebat : Renitentes centuriones, etc. Potest tamen illud,
retinentis, in uulgatis editionibus positum esse pro, renitentes. Paulo post pro eo,
quod uulgo legitur, intus operis ac laboris, etc. Antonius
Augustinus legendum putabat, intus operis, ac labore foris, etc. Sed
uidetur nimium audax coniectura.
2Quippe Rufus, diu manipularis, dein
centurio, mox castris praefectus, antiquam duramque militiam reuocabat,
intentus operis ac laboris, et eo immitior quia tolerauerat.
Lectio
Medicea scriptura, intus operis . Verum censeo, uetus operis . In Tacito,
"uetus militiae"
,
et in Silio ipsa haec uerba:
"------gnaros belli, ueteresque laborum."
Lectio
Mentio
Quid si legas, inuictus operis ? Vt qui
uinci a magnis laboribus nesciret ; uel, immitis operis. Sequitur enim,
"atque eo immitior"
. Nam qui nimius esset in imponendis militi
laboribus.
Lectio
Legerim, attentus operis ac
labori : ut operus dandi casu dictum intelligatur numero pluratino
ab opera, ae.
Lectio
Maedicaeus codex, Inuictus operis, habet
Lectio
Lege,
inuictus operis ac labore : et pluratiui numeri sexto casu, operas exaudi : eo maxime
quod codici Thusco inest, Inuictus : nisi magis placeat, Intentus operis ac labori.
21
1Horum aduentu redintegratur seditio et
uagi circumiecta populabantur. Blaesus paucos, maxime praeda onustos, ad
terrorem ceterorum adfici uerberibus, claudi carcere iubet ; nam etiam tum
legato a centurionibus et optimo quoque manipularium parebatur.
Historica
Mentio
In castris statiuis ergo
carcer.
et cum exercitus moueret, eosdem catena trahebant more militari, ut
alibi dicam. Iuuenalis, satyra VI.
"Inde fides arti, sonuit si dextera ferroLaeuaque, si longo castrorum in carcere mansit."
2Illi obniti trahentibus, prensare
circumstantium genua, ciere modo nomina singulorum, modo centuriam quisque
cuius manipularis erat, cohortem, legionem, eadem omnibus imminere clamitantes.
Simul probra in legatum cumulant, caelum ac deos obtestantur, nihil reliqui
faciunt quo minus inuidiam, misericordiam, metum et iras permouerent.
3Adcurritur ab uniuersis et, carcere
effracto, soluunt uincula desertoresque ac rerum capitalium damnatos sibi iam
miscent.
Controuersia
Lectio
Faernus legebat : Ac rerum Capitalium damnatos sibi immiscent,
etc. Deinde uidendum an legi debeat : Prostratos uerberibus mulcant, etc. pro eo,
quod
uulgo legitur, mulctant. nam infra hoc ipso libro habetur : Nudo, aut mulcato corpore.
A
quo uerbo fortasse factum est id, quod Graeci dicunt, ῥυμουλκεῖν, Latini,
remulcare
.
22
1Flagrantior inde uis, plures seditioni
duces. Et Vibulenus quidam, gregarius miles, ante tribunal Blaesi adleuatus
circumstantium umeris, apud turbatos et quid pararet intentos : « Vos quidem »,
inquit, « his innocentibus et miserrimis lucem et spiritum reddidistis ; sed
quis fratri meo uitam, quis fratrem mihi reddit ? quem missum ad uos a
Germanico exercitu de communibus commodis nocte proxima iugulauit per
gladiatores suos, quos in exitium militum habet atque armat.
Historica
Moralia
Refer ad solutum
saeculi morem, quo Praesides, Praefecti prouinciarum familias gladiatorum
alebant, ad spectacula exhibenda. Non enim inter milites lecti, ne erres.
2Responde, Blaese, ubi cadauer
abieceris ; ne hostes quidem sepultura inuident. Cum osculis, cum lacrimis
dolorem meum impleuero, me quoque trucidari iube, dum interfectos nullum ob
scelus, sed quia utilitati legionum consulebamus, hi sepeliant. »
Realia
Mos quippe fuit antiquis
fortissimorum hominum pedes, et manus exosculandi, id quod ex aliis locis Taciti,
et
Suetonii patet in Othone Syluio, cap. 12. Tacitus lib.18 de Othone loquens post pugnam
Bedriacensem,
"Tulere corpus praetoriae
cohortes cum laudibus, et lachrymis uulnus manusque eius exosculantes."
23
1Incendebat haec fletu et pectus atque
os manibus uerberans. Mox, disiectis quorum per umeros sustinebatur, praeceps
et singulorum pedibus aduolutus, tantum consternationis inuidiaeque conciuit,
ut pars militum gladiatores, qui e seruitio Blaesi erant, pars ceteram eiusdem
familiam uincirent, alii ad quaerendum corpus effunderentur.
2Ac, ni propere neque corpus ullum
reperiri et seruos adhibitis cruciatibus abnuere caedem neque illi fuisse
umquam fratrem pernotuisset, haud multum ab exitio legati aberant.
3Tribunos tamen ac praefectum castrorum
extrusere, sarcinae fugientium direptae, et centurio Lucilius interficitur, cui
militaribus facetiis uocabulum « Cedo alteram » indiderant, quia, fracta uite
in tergo militis, alteram clara uoce ac rursus aliam poscebat.
Historica
Moris huius
exemplum militaribus item in Aureliani uita:
"Huic signum exercitus apposuerat, Manu ad ferrum:
ut si forte quaeretur quis Aurelianus aliquid fecisset uel gessisset,
suggereretur, Aurelianus manu ad ferrum"
. De uite autem Centurionum,
protrita iam res
et conculcata.
Militaria
Ex quo Taciti loco potes intellegere, Vitem dici insigne
Centurionis, qua milites errantes plectabantur. Spartianus in Hadriano, Nulli uitem,
nisi robusto, et bonae famae daret. Martianus Iurisconsultus in tractatu Pandectarum
de
re militari, Si uitem renuit, militiam mutat : si ex industria fregit, uel manum
centurioni intulit, capite punitur.
À corriger
Mentio
Militaria
Realia
Veteribus Romanis lege et usu sancitum,
ut ciues suos non uirgis sed uite uerberarent, quod a Lucio
Floro et Liuio lib. 57 relatum est. Quare
milites ciues Romanos in minoribus criminibus uite corrigebant. Ita Scipio Africanus
Numantiam obsidens, milites extra ordinem quos deprehendisset, si Romanus esset uitibus,
si extraneus, fustibus cecidit. Et Plutarchus in
Gracchis autor est, Liuium Drusum, et C. Gracchum Tribunos plebis plebiscito sanxisse,
ne liceret quempiam Latini nominis uirgis afficere, sed uitibus, in hac re Latinos
Romanis aedaequantes. Nec obstat, quod Liuius libro
quinto in oratione Ap. Claudii scriptum reliquerit :
"Fustuarium meretur, qui signa relinquit, aut praesidio
decedit."
Et Cic.3. Philipp.
"Fustuarium meruerunt legiones, quae Consulem reliquerunt."
Nam relinquere Consulem
et signa, et decedere praesidio, non inter minora delicta enumeranda. Munus autem
castigandi milites uite, Centurionum erat, testimonio Plutarchi in uita Galbae, ubi de Sempronio Denso centurione. Vnde
Macrobius
"uitem"
appellat
"centurialem"
. Et Marc. D.de re mil.l.23.§.3 scribit :
"Eum
qui Centurioni castigare se uolenti restiterit, sic ueteres notauerunt, si uicem
tenuit, militiam mutat, si ex industria fregit, uel manum centurioni intulit capite
punitur."
Plin. lib. 14. c.1 de uitibus loquens ait :
"Quid quod insertae castris, summam rerum, Imperiumque
continent. Centurionum in manu uitis illius uirtutis praemium, tardos ordines, ad
lentas Aquilas perducit, et in delictis poenam honorat."
Et Iuuenalis de Mario
uerba faciens Saty.9.Scribit :
"Nodosam post haec pungebat uertice uitem, si lentus pigra muniret castra dolabra."
Et Silius Italicus lib.12 de Ennio, quem Centurionem fuisse dicit :
"Ennius antiqua Mesappi ab origine Regis Miscebat primas acies, Latiaeque superbum Vitis adornabat dextra decus."
Posteriorum tamen Imperatorum tempore hoc immutatum, et in minori etiam delicto,
et
liberi fustibus etiam uerberari coepti, ex Callistrato, l.2.§.1.D. de pen. et Macer, libro 10 eodem habet :
"ex quibus causis liber fustibus caeditur, ex his seruos
flagellis caedi."
4Ceteros latebrae texere, uno retento
Clemente Iulio, qui perferendis militum mandatis habebatur idoneus ob promptum
ingenium.
5Quin ipsae inter se legiones octaua et
quinta decuma ferrum parabant, dum centurionem cognomento Sirpicum illa morti
deposcit, quintadecumani tuentur, ni miles nonanus preces et aduersum
aspernantes minas interiecisset.
Historica
Vocabulum
Caussa huius
cognomenti me fugit. An forte Sirpicus, a sirpando? quod est ligare, nodoque
constringere, prisca quidem uoce. Unde sirpi, aenigmata siue nodi. Quiane
uerberauit obsoleto illo uerbo militum aures? an quia asperior in
contringendis militibus duriorque?
Militaria
et paulo post Hoc obiter adnotatum uolumus Legiones Romanas a numero, atque ordine
nomina sumpsisse, ut quarta, sextadecima, et eiuscemodi. Inde saepius apud Tacitum
primanos, secundanos, decimanos, et similia.
Militaria
et paulo post Hoc obiter adnotatum uolumus Legiones Romanas a numero, atque ordine
nomina sumpsisse, ut quarta, sextadecima, et eiuscemodi. Inde saepius apud Tacitum
primanos, secundanos, decimanos, et similia.
24
1Haec audita quamquam abstrusum
et tristissima quaeque maxime occultantem Tiberium perpulere ut Drusum filium
cum primoribus ciuitatis duabusque praetoriis cohortibus mitteret, nullis satis
certis mandatis, ex re consulturum. Et cohortes delecto milite supra solitum
firmatae.
2Additur magna pars praetoriani equitis
et robora Germanorum, qui tum custodes imperatori aderant ; simul praetorii
praefectus Aelius Seianus, collega Straboni patri suo datus, magna apud
Tiberium auctoritate, rector iuueni et ceteris periculorum praemiorumque
ostentator.
Historica
Mentio
Recepit ergo
iterum Germanos custodes Tiberius, destitutos post cladem Varianam ab
Augusto Suetonius Aug. cap. XLIX. De custodibus istis, alibi abunde.
3Druso propinquanti quasi per officium
obuiae fuere legiones, non laetae, ut adsolet, neque insignibus fulgentes, sed
inluuie deformi et uultu, quamquam maestitiam imitarentur, contumaciae
propiores.
Mentio
Opera
De cultu
et incultu insignium notanda quaedam obseruo,
et promo in EXCVRS. in I.
25
1Postquam uallum introiit, portas
stationibus firmant, globos armatorum certis castrorum locis opperiri iubent ;
ceteri tribunal ingenti agmine circumueniunt. Stabat Drusus, silentium manu
poscens.
2Illi, quotiens oculos ad multitudinem
rettulerant, uocibus truculentis strepere, rursum uiso Caesare trepidare ;
murmur incertum, atrox clamor et repente quies ; diuersis animorum motibus
pauebant terrebantque.
Moralia
Vocabulum
Is quidem mos
et affectus uulgi, in turba sua audacis. Lucanus pariter in
seditione:
"------ quippe ipsa metus exsoluerat audaxTurba suos. quidquid multis peccatur, inultu est."
Et Velleius:
"subita
deinde exercitus seditio, qui plerumque contemplatus frequentiam suam a
disciplina desciscit"
.
Lectio
Stylus
Video
expulsam priscam uocem, repens quies . Porro
huic sententiae silianum illud plane geminum est.
"Clamor saepe repens,
et saepe silentia fixis In tellurem oculis."
Clamor autem, cum terrererent, ut sequitur: quies, cum timerent.
3Tandem interrupto tumultu litteras
patris recitat, in quis perscriptum erat praecipuam ipsi fortissimarum legionum
curam, quibuscum plurima bella tolerauisset ; ubi primum a luctu requiesset
animus, acturum apud patres de postulatis eorum ; misisse interim filium, ut
sine cunctatione concederet quae statim tribui possent ; cetera senatui
seruanda, quem neque gratiae neque seueritatis expertem haberi par
esset.
26
1Responsum est a contione mandata
Clementi centurioni quae perferret. Is orditur de missione a sedecim annis, de
praemiis finitae militiae, ut denarius diurnum stipendium foret, ne ueterani
sub uexillo haberentur. Ad ea Drusus cum arbitrium senatus et patris
obtenderet, clamore turbatur.
Controuersia
Militaria
Realia
À corriger
Locus iste eruditissimos plerosq.uiros exercuit,
namque si denarius decem assibus permutabatur, et decem asses diurnum stipendium
militibus seditionem agitantibus erant : nihil amplius sibi in stipendium dari petere
uidebantur secus tamen eos enixe expetere et poscere, declarat continua textus lectio.
quod uero decem asses stipendium diurnum eisdem esset, ostendunt manifesta uerba illa
Taciti, paulo supra prolata,
"Enimuero
militiam ipsam grauem, infructuosam, denis in diem assibus corpus et animam
aestimari."
Denarium autem denis assibus permutatum docent Volusius Metianus libello de ponderibus, Vitruuius libro. 3 et Plinius libro
33. cap.3. Testatur Vertranius in Annotat.suis,
Aemilium Ferretum de re hac ad Turnonium Cardinalem
scripsisse plura. Iustus Lipsius in Notis ad Tacitum ait:
"Scripsi de re hac copiose Com.6. Antiq.lect."
Sed quum
uirorum horum scripta hactenus legere mihi non licuerit, quamuis multam adhibuerim
diligentiam, quid de illorum sententia dicam, non habeo. Vertranius ipse rem adeo
concise tetigit, ut difficultatem tollere non uideatur. Amplius, milites seditiosos
stipendii additamentum non obtinuisse affirmat, quod nullibi apud Tacitum legimus,
quinimo oppositum potius existimandum, scribente illo infra eodem libro :
"Tiberium laetitia curaque adfecere: gaudebat
oppressam seditionem, sed quod largiendis pecuniis, et missione festinata fauorem
militum quaesiuisset, bellica quoque Germanici gloria angebatur."
Leuinus Torrensius in Com. Suetonii in Iulio
Caes.capite 26. ut difficultatem dilueret, eo est deductus, ut sit ausus proferre
decem
asses, qui in diem militi erogabantur in stipendium, alios fuisse a decem assibus,
quibus denarius permutabatur, quo nil absurdius excogitari potest; siquidem id repugnat
omnium de re nummaria scribentium sententiae, et ueritati ipsi, namque Plinius libro
et
capite citato tradit.
" Semper in
militari stipendio denarium pro decem assibus datum"
: ergo asses stipendii et
aerarii eo tempore eiusdem generis et ualoris fuere. F.
Hotomanus lib. de re nummaria hunc scrupum demere conatus, ueritatem
assequutus est, ut ego arbitror. Verum quum ille quoque concise admodum rem ita tractet
ut ex breuitate suboriatur obscuritas, nos operae pretium facturos censemus, si fusius
de eadem re uerba fecerimus duo prius praefati, ex quibus sensus facillimus Corneliani
textus eruitur, ac omnis difficultas tollitur. Primum est, quod denarius, argenteus
scilicet nummus, primum decem assibus aereis permutabatur, ut superius comprobauimus :
at procedentibus temporibus uariis de causis pluribus assibus permutatum, ita ut
quandoque sexdecim assibus ualuerit ; quod praecipue ex Vitruuio colligimus libro
3, ita
scribente:
"Nostri autem primo in
denario denos aereos asses constituerunt"
, paulo post subiungens,
"ad sexdecim asses eius ualorem deductum"
, ita
ut Augusti tempore denarius sexdecim asses ualuerit. Secundo sciendum, antiquitus
morem
fuisse, ut stipendii militaris rationes, non ad denarios argenteos, sed ad aereos
asses
computarentur. Vnde 'aere diruti' dicebantur milites, quibus stipendium quod in nummis
aereis erat, subtrahebatur. Ad haec Liuius lib.5. Placere (inquit)
"autem omnibus his uoluntariam extra ordinem
professis militiam, aera procedere, et equiti certus numerus aeris est assignatus."
Ita Caesar ciuil. belli 3.
"Scaeuam
centurionem ut erat de se meritus, centum millib.aeris donauit."
His ita
constitutis, dicamus, quum milites seditiosi in singulos dies decem asses aereos pro
stipendio haberent, exposcebant sibi dari loco illorum denarium argenteum, qui tunc
sexdecim assibus permutabatur, ita ut sex assium quotidie lucrum facerent. Namque
etsi
etiam concedamus, argentea moneta stipendium persolutum, denario inquam : tamen
numerabantur secundum currentem ualorem, hoc est, sexdecim assium a quaestoribus,
ita ut
incrementum a decem ad sexdecim assium Reip. commodo, non militum cederet. Nec obstat
Plinii dictum illud :
"In militari
stipendio semper denarium pro decem assibus datum"
, quae uerba pluribus negotium
ita fecere, inter quos Budaeus libro de asse.5. ut se a
difficultate extricare nequierint, et aliorum captu et arbitratu quid statuendum sit,
reliquerint : Quod
"enim Plinius"
inquit,
"expositioni nostrae tantum
abest ut aduersetur, ut eam plane confirmet. Sensus enim uerborum Plinii est ; quod
etsi denarius decem assibus primum permutaretur, postea ad sexdecim asses excreuerit,
Augusti tempore et Tiberii per initia principatus sui, quo tempore militaris seditio
excitata, nihilominus milit. pro decem assibus numeratus, primum iuxta ueteris
stipendii ualorem ; postea Imperatorum munificentia militum utilitati prospicientium,
et indulgentium etiam, licet asses sexdecim ualentem denarium solutum."
Ex quibus
patere potest, Vertranium Lapsum ex eisdem Plinii
uerbis concludentem, militibus nullum commodum accessisse.
2Cur uenisset neque augendis militum
stipendiis neque adleuandis laboribus, denique nulla bene faciendi licentia ?
At hercule uerbera et necem cunctis permitti ! Tiberium olim nomine Augusti
desideria legionum frustrari solitum ; easdem artes Drusum rettulisse ;
numquamne * ad se * nisi filios familiarum uenturos ?
Lectio
Verior lectio e uerborum
traiecta: numquamne ad se nisi filios f.
3Nouum id plane quod imperator sola
militis commoda ad senatum reiciat ; eundem ergo senatum consulendum, quotiens
supplicia aut proelia indicantur ; an praemia sub dominis, poenas sine
arbitro esse ?
27
1Postremo deserunt tribunal, ut quis
praetorianorum militum amicorumue Caesaris occurreret, manus intentantes,
causam discordiae et initium armorum, maxime infensi Cn. Lentulo, quod is ante
alios aetate et gloria belli firmare Drusum credebatur et illa militiae
flagitia primus aspernari.
2Nec multo post digredientem cum
Caesare ac prouisu periculi hiberna castra repetentem circumsistunt,
rogitantes quo pergeret, ad imperatorem an ad patres, ut illic quoque commodis
legionum aduersaretur ; simul ingruunt, saxa iaciunt. Iamque lapidis ictu
cruentus et exitii certus, adcursu multitudinis quae cum Druso aduenerat
protectus est.
28
1Noctem minacem et in scelus erupturam
fors leniuit : nam luna claro repente caelo uisa languescere. Id miles,
rationis ignarus, omen praesentium accepit, [a] suis laboribus defectionem
sideris adsimulans, prospereque cessura quae pergerent, si fulgor et claritudo
deae redderetur.
Controuersia
Lectio
Quid hoc,
clariore paene caelo? Cassa palearum, si examinas. A Beroaldo ea lectio est, quam sperne:
et substitue,
"Luna claro repente caelo"
. Facit sententia,
et prisca scriptura,
"clamore pena caelo"
. Claro autem caelo is lunae languor.
et ideo sequitur,
"postquam ortae nubes offecere uisui"
.
Lectio
Controuersia
Codex uetus habet, clamore pena
coelo. Si cui nostra correctio displicet, ipse meliorem inueniat.
Lectio
Malim, quae gererent.
2Igitur aeris sono, tubarum cornuumque
concentu strepere ; prout splendidior obscuriorue, laetari aut maerere ; et
postquam ortae nubes offecere uisui creditumque conditam tenebris, ut sunt
mobiles ad superstitionem perculsae semel mentes, sibi aeternum laborem
portendi, sua facinora auersari deos lamentantur.
Moralia
Religio
Clarum exemplum uanae
religionis, ad leuandos Lunae labores, Ita enim opinio erat. Iuuenalis,
nimis facete de sexu tinniente:
"Vna laboranti poterit succurrere Lunae."
Liuius lib. XXVI.
"Disposita in muris Campanorum imbellis multitudo cum aeris crepitu,
qualis in defectu Lunae silenti nocte cieri solet"
. Quem morem nec
Christianos desiisse, discas e Diuo Maximo Taurinesi Episcopo: qui nimis id
indignatur
et culpat Homilia propria,
"De defectu Lunae"
. Ait inter alia hic apta:
"Cum requirerem quid sibi
clamor hic uellet, dixerunt mihi quod laboranti Lunae uestra uociferatio
subueniret,
et defectum eius suis clamoribus adiuuaret "
.
3Vtendum inclinatione ea Caesar et quae
casus obtulerat in sapientiam uertenda ratus, circumiri tentoria iubet ;
accitur centurio Clemens et si <qui> alii bonis artibus grati in uulgus.
4Hi uigiliis, stationibus, custodiis
portarum se inserunt, spem offerunt, metum intendunt : « Quo usque filium
imperatoris obsidebimus ? quis certaminum finis ? Percennione et Vibuleno
sacramentum dicturi sumus ? Percennius et Vibulenus stipendia militibus, agros
emeritis largientur ? denique pro Neronibus et Drusis imperium populi Romani
capessent ?
Historica
Mentio
Opera
Vocabulum
Quae ante portas quidem, sed
paullo longius: atqui
et in ipsis Custodiae fuerunt,
et has adiungit. Nos in Militia, lib. V. Dialog. VIII.
5Quin potius, ut nouissimi in culpam,
ita primi ad paenitentiam sumus ? Tarda sunt quae in commune expostulantur ;
priuatam gratiam statim mereare, statim recipias. »
Historica
Moralia
Hoc accipiendum,
quasi ad meliores militum dictum. Etsi enim omnes rebellauerant: non aeque
prompte,
et quidam secuti magis, quam ducentes. Hos nunc excitat.
6Commotis per haec mentibus et inter se
suspectis, tironem a ueterano, legionem a legione dissociant. Tum redire
paulatim amor obsequii : omittunt portas ; signa, unum in locum principio
seditionis congregata, suas in sedes referunt.
Historica
Vocabulum
Intellegit qui stipendia nondum
complessent, abiunctos ab iis qui sub uexillo ueterani.
29
1Drusus, orto die et uocata contione,
quamquam rudis dicendi, nobilitate ingenita, incusat priora, probat
praesentia ; negat se terrore et minis uinci ; flexos ad modestiam si uideat,
si supplices audiat, scripturum patri ut placatus legionum preces exciperet.
Lectio
Culpaui: nec nunc
omnino capio. nisi quod uidetur simile illi dicto apud Lucanum:
"------ quos Lentulus omnesVirtutis stimulis,
et nobilitate dolendi Praecessit."
Huic apud Claudianum:
"------ mista sed nobilis ira."
In quibus plus scilicet aliquid intellegitur, quam dicitur.
2Orantibus rursum idem Blaesus et L.
Aponius, eques Romanus, e cohorte Drusi, Iustusque Catonius, primi ordinis
centurio, ad Tiberium mittuntur.
Historica
Mentio
Opera
Credo eum esse, qui postea Praetorii praefectis
imperante Claudio,
et Messalinae fraude interfectus. Suadeo legas Dionem, LX. De primo
ordine, ego in Milit. lib. II.
3Certatum inde sententiis, cum alii
opperiendos legatos atque interim comitate permulcendum militem censerent, alii
fortioribus remediis agendum ; nihil in uulgo modicum : terrere, ni paueant ;
ubi pertimuerint, impune contemni ; dum superstitio urgeat, adiciendos ex duce
metus sublatis seditionis auctoribus.
Stylus
Ne mutemus. dictio est
quam amat Tacitus. Ita lib. II.
"Languescet industria, si nullus ex se metus aus spes"
.
Vita Agricolae:
"Tenentibus
arma plerisque, quos conscientia defectionis,
et proprius ex legato timor agitabat "
. A Sallustio sumpsit de
rep. ad Caes.
"Neque
quemquam a multis metendum esse, quin ad eum formido ex multis
recidat"
.
4Promptum ad asperiora ingenium Druso
erat : uocatos Vibulenum et Percennium interfici iubet. Tradunt plerique intra
tabernaculum ducis obrutos, alii corpora extra uallum abiecta ostentui.
Historica
Mentio
Vt in oppidis
animaduersiones extra muros: sic
et in castris extra uallum. Ideo corpora hic abiecta in eum locum,
qui fuit extra portam Decumanam, a castrorum tergo, uti ex Vegetio discas
lib. I. capite. XXIII. Seneca I. De ira capite XVI.
"Damnatus extra uallum
deductus est,
et iam ceruicem porrigebat, cum subito apparuit commilito ille
"
. Hirtius de bello Africano:
"sic extra uallum deducti sunt,
et cruciabiliter interfecti "
. Calpurnius Declamatione VII. in
ipso argumento:
"Imperator corpora eorum extra uallum proiici iussit"
. Eiusdem
sententiae, quod idem Tacitus statim:
"Conuulsos laniatosque,
et partim exanimos, ante uallum, aut in omnem Rhenum proiiciunt
"
.
30
1Tum, ut quisque praecipuus turbator,
conquisiti, et pars, extra castra palantes, a centurionibus aut praetoriarum
cohortium militibus caesi ; quosdam ipsi manipuli documentum fidei
tradidere.
Sensus
Veluti pignus
et testimonium fidei.
2Auxerat militum curas praematura hiems
imbribus continuis adeoque saeuis ut non egredi tentoria, congregari inter se,
uix tutari signa possent, quae turbine atque unda raptabantur.
Historica
Id est, recta habere
et seruare in principiis, ubi defixa.
Stylus
Insuete de imbre.
3Durabat et formido caelestis irae, nec
frustra aduersus impios hebescere sidera, ruere tempestates : non aliud malorum
leuamentum, quam si linquerent castra infausta temerataque et, soluti piaculo,
suis quisque hibernis redderentur.
4Primum octaua, dein quinta decuma
legio rediere ; nonanus opperiendas Tiberii epistulas clamitauerat, mox
desolatus aliorum discessione imminentem necessitatem sponte praeuenit.
Vocabulum
solus relictus, μονωθέις, ut Glossae ueteres.
5Et Drusus, non exspectato legatorum
regressu, quia praesentia satis consederant, in Vrbem rediit.
Lectio
Lego.
Quia praesentia satis composuerat, aut, consederant.
Lectio
Consederant, malim.
31
1Isdem ferme diebus isdem causis
Germanicae legiones turbatae, quanto plures, tanto uiolentius, et magna spe
fore ut Germanicus Caesar imperium alterius pati nequiret daretque se
legionibus ui sua cuncta tracturis.
2Duo apud ripam Rheni exercitus erant :
cui nomen superiori sub C. Silio legato, inferiorem A. Caecina curabat. Regimen
summae rei penes Germanicum, agendo Galliarum censui tum intentum.
Historica
Mentio
Opera
Censum accipies,
non qualis Romae, ut notae saltem essent Gallorum facultates: sed ut ex modo
census tributum penderent
et uectigal. Quod cum in aliis prouinciis seruabatur (apud
Iurisconsultos titulo toto de censibus:) tum in Gallia potissimum, ditissima
prouinciarum. Adde sis nostra in EXCVRS. K.
Historica
Quae regiones
ius ciuitatis Romanae non habebant, grauioribus tributis uexabantur. Censuali enim
lege
profiteri cogebantur, quot capita essent in qualibet familia, quot iugera terrae,
quot
seruos quis haberet. Sed de lacubus piscatoriis census soluendus erat, Vlpiano Pauloque
Iureconsultis testibus. Vt hic simpliciter accipiendus non sit, census, cum numerus
ciuium defertur, unde agnosci possit qui militiae nomina dare debeant. Hinc censiti,
et
censitores dicti.
Realia
Censum primus,
authore Tito Liuio, instituit Seruius Tullius, quo pacis,
"bellique munera non uiritim, ut antea, sed pro pecuniarum"
cuiusque modo obirentur. Inde apud eumdem saepius Censum actum leges, et apud Suetonium
in Caligula,
"Edere censum"
, cap. 38.
Is uero dicitur Edere censum, qui declarat quantum in bonis habet, uulgo dicitur Gallis
“Bailler par déclaration, ou dénombrement ». Poena
uero detrectantis censum erat, ut tanquam uendi a populo posset. Cicero pro Cecinna ;
Cum autem populus incensum uendit, hoc indicat:
"cum ii qui in seruitute iusta fuerunt, censu liberentur eum. qui
cum liber esset, censeri noluerit ipsum sibi libertatem abiudicasse."
Censu quoque
manumissio fiebat, ut uindicta, et testamento. De quibus rebus uide Boetium in Topica
Ciceronis. Sub Aug. demum census est orbis, ut testantur Dion, Xiphilinus, et Lucas.c.2.
Sic Germanicus censum in Gallia agebat, uel ut infra a Tacito dicitur, accipiebat.
Hic
locus me admonet ut pro certo affirmare ausim cum Euangelista omne imperium Romanum
censum esse missumq. in Gallias Germanicum, ut apud eum illa professio fieret. Refert
enim infra Tacitus, Germanicum censum Galliarum agentem nuntium de morte Augusti
accepisse.
Controuersia
Sensus
Historica
Iulius Caesar omnem
Galliam in prouinciae formam redegit, eiq. in singulos annos stipendii nomen imposuit :
quod ex forma censuali iuxta professionem tot capitum, liberorum et seruorum, tot
animalium, tot iugerum etc. Romani, quibus ius erat, singulis mensibus teste Dione.
exigebant a vicis, municipiis, coloniis, ciuitatibus, et prouinciis praeter eas, quem
aut sociae, aut bene meritae, aut iuris Italici factae fuissent. Neque enim ius
ciuitatis Romanae habere necesse fuit, in quo mirum, ut eruditissimus Alciatus
praeuaricatus sit. Ad rem. Germanicus agendo censui Galliarum intentus erat id est,
tributo exigendo, et accipiendo : qua de re Claudii eius filii legenda oratio est,
quam
ex aere exscripsi lib.XI.
3Sed quibus Silius moderabatur, mente
ambigua fortunam seditionis alienae speculabantur ; inferioris exercitus miles
in rabiem prolapsus est, orto ab unetuicesimanis quintanisque initio et tractis
prima quoque ac uicesima legionibus : nam isdem aestiuis in finibus Vbiorum
habebantur per otium aut leuia munia.
Historica
Lectio
Mentio
Opera
In Germania
inferiori, hac aetate ubique XXIam legionem reperio non decimamnonam. Itaque
hic
et saepius, repone, Vnaetuicesimanis .
Qua uox remotior ab usu hodie, imposuit scriptorum uulgo. Adi, si placet, ad
lib. I. Histor. Notas.
4Igitur, audito fine Augusti, uernacula
multitudo, nuper acto in urbe dilectu, lasciuiae sueta, laborum intolerans,
implere ceterorum rudes animos : uenisse tempus quo ueterani maturam missionem,
iuuenes largiora stipendia, cuncti modum miseriarum exposcerent saeuitiamque
centurionum ulciscerentur.
Historica
Mentio
Ante quinque
circiter annos, nuntiata in urbe clade Variana. cum quidem Romae subitum
militem Augustus conscripsit, ad tutelam ripae Rheni:
et plerosque e libertinis. Sueton. cap. XXV.
et Dio LVI.
5Non unus haec, ut Pannonicas inter
legiones Percennius, nec apud trepidas militum aures, alios ualidiores
exercitus respicientium, sed multa seditionis ora uocesque : sua in manu sitam
rem Romanam, suis uictoriis augeri rem publicam, in suum cognomentum adscisci
imperatores.
Historica
Lectio
Mentio
Si ad sua tempora
Tacitus respexit, clara res: omnes enim post Tiberium fere Imperatores
cognomen sumpserunt a pugnacissima gente. At quid est, quod hic milites in
eo glorientur, nisi si diuini
et praescii futurorum. Nam ad hoc aeui solus Drusus
et Germanicus, cognomine illo usi, ex decreto quod apud Dione habes
LV.
et si quisquam ex Imperatoribus, solus certe Tiberius. sed
correctione explico me,
et omnino scrib. censeo, adscisci
imperaturos . Idque uerum, cognomento illo insignitos eos, qui in
ipse Principatus. Praeter dictos, ecce Vitellius Imp.
"filium sinu retinens
Germanicum appellauit, cinxitque cunctis fortunae principalis
insignibus"
.
32
1Nec legatus obuiam ibat : quippe
plurium uaecordia constantiam exemerat. Repente lymphati destrictis gladiis in
centuriones inuadunt : ea uetustissima militaribus odiis materies et saeuiendi
principium. Prostratos uerberibus mulcant, sexagenis singulos, ut numerum
centurionum adaequarent ; tum conuulsos laniatosque et partim exanimos ante
uallum aut in amnem Rhenum proiciunt.
Militaria
Realia
Legiones Romanorum militum, non
semper uno eodemque numero peditum fuisse, sed temporum successione uariasse, ex
antiquorum scriptis colligimus. Per initia enim Romanae dominationis, legionem a Romulo
institutam trium millium peditum, et trecentorum equitum, constat. Ex singulis enim
tribubus mille conscripti sunt pedites, et centeni equites, sed aucta ciuitate, receptis
Sabinis, ad quatuor millia peditum amplificata legio, teste Dionysio, et Plutarcho, unde legio
quadrata dicta, quod pariter ex Liuio liquet, scribente
libro sexto :
"Legionibus quaternum
millium scriptis"
et libro uigesimo primo :
"Sempronio datae legiones duae, eae quaterna millia erant
peditum"
; et in oratione Scipionis Africani :
"Propter quod facinus tota legio millia quatuor hominum in
foro Romae securi percussi sunt."
Polybius libro tertio inquit:
"Romani quatuor legionibus exercitum complent, singulae
quaeque legiones quaternis millibus peditum complent"
. Subsequentibus uero
temporibus, pro arbitrio imperatorum et Senatus quandoque uariatum. Nam bello Gallico,
teste Liuio,
"decem legiones descriptae ex agreste et urbana iuuentute et :
quaternum millium et ducentorum peditum"
: et bello Latino
"scriptae quatuor legiones quinis millibus peditum pro
singula"
: Ex eodem Liuio libro 8 . Et libro.39.
"in bello Hispanico legiones quinta
millia peditum habuere."
Et libro trigesimo septimo, idem Liuius scribit,
"duas
legiones fuisse quinque millium peditum, et quadringentorum, uel, ut alii
scribunt,quadragintorum"
. Et libro quadragesimosecundo, in bello Persico in
Macedonia tradit
"scriptas legiones
sena millia peditum"
, pro unaquaque continentes. Scribit Festus
"C. Marium primum legionem sex millium
conscripsisse."
Ita Vegetius rei militaris libro et
capite secundo
"sena millia armatorum
legionem habuisse testatum"
reliquit. Et Modestus
in libello de uocabulis rei militaris, scribit
"legionem habuisse peditum sex millia."
Quod potissimum
colligimus ex Eutropio libro 2.ubi habet:
"factaeque legiones decem, qui modus sexaginta
uel amplius armatorum millia efficiebat, paruis adhuc Romanis rebus tanta tamen in
re
militari uirtus erat."
Moderantibus autem Imperatoribus Rom. Remp. id quoque usu
uenisse patet ex hoc Taciti loco, ubi legimus
"sexaginta fuisse centuriones in
singula legione"
, nam centum peditibus centurio praeerat, uti palam est, unde
militibus in illos saeuientibus
"sexageni ipsorum
singulos"
, quod ait Cornelius Tacitus,
"mulctant uerberibus, ita ut numerum
centurionum adaequarent."
2Septimius, cum perfugisset ad tribunal
pedibusque Caecinae aduolueretur, eo usque flagitatus est donec ad exitium
dederetur. Cassius Chaerea, mox caede C. Caesaris memoriam apud posteros
adeptus, tum adulescens et animi ferox, inter obstantes et armatos ferro uiam
patefecit.
Lectio
Vocabulum
Malim, mulcant, in hac significatione. Cicero pro
Milone:
"Qua in turba C.
Viuienus senator ita est mulcatus, ut uitam amiserit"
. Liuius lib.
XXIX.
"In legatum, lictoribus
prius prius indignum in modum mulcatis, impetum faciunt"
. Idem lib.
VIII.
"Sperare se corpore
regio mulcato, uirum
et suos redempturam "
.
et alibi, Mulcare uirgis . Quibus locis
omnibus, Multare, non aeque placet.
Historica
Mentio
Opera
In legione plena
sexaginta centuriones. Dionysius Halicarnasseus, libro IX.
et Vegetius: ego plene in Militia.
3Non tribunus ultra, non castrorum
praefectus ius obtinuit ; uigilias, stationes, et si qua alia praesens usus
indixerat, ipsi partiebantur. Id militares animos altius coniectantibus
praecipuum indicium magni atque implacabilis motus, quod neque disiecti nec
paucorum instinctu, sed pariter ardescerent, pariter silerent, tanta
aequalitate et constantia ut regi crederes.
Controuersia
Lectio
Rhenano placet, uel
paucorum, nec sperno.
Lectio
Scripserim, uel paucorum
instinctu.
33
1Interea Germanico, per Gallias, ut
diximus, census accipienti, excessisse Augustum adfertur. Neptem eius
Agrippinam in matrimonio pluresque ex ea liberos habebat, ipse Druso fratre
Tiberii genitus, Augustae nepos, sed anxius occultis in se patrui auiaeque
odiis, quorum causae acriores, quia iniquae.
Mentio
Vocabulum
Ea forma sermonis
Iurisconsulto dicta legatio ad census
accipiendos . C. I. D. De muneribus
et honoribus.
Historica
Moralia
Politica
A uirtutibus eius
ortae. Inuidebant,
et erectum ingenium timebant.
2Quippe Drusi magna apud populum
Romanum memoria, credebaturque, si rerum potitus foret, libertatem redditurus ;
unde in Germanicum fauor et spes eadem. Nam iuueni ciuile ingenium, mira
comitas et diuersa a Tiberii sermone, uultu, adrogantibus et obscuris.
Historica
Mentio
Im[...]o prodita
a Tiberio eius epistola est, qua de cogendo ad restituendam libertatem
Augusto agebat. Quae una caussa necis pio in patria iuueni, sed infelici.
Sueton. in Tiberio, cap. L.
3Accedebant muliebres offensiones
nouercalibus Liuiae in Agrippinam stimulis, atque ipsa Agrippina paulo
commotior, nisi quod castitate et mariti amore quamuis indomitum animum in
bonum uertebat.
34
1Sed Germanicus, quanto summae spei
propior, tanto impensius pro Tiberio niti ; seque et proximos et Belgarum
ciuitates in uerba eius adigit. Dehinc, audito legionum tumultu, raptim
profectus, obuias extra castra habuit, deiectis in terram oculis uelut
paenitentia.
2Postquam uallum iniit, dissoni questus
audiri coepere. Et quidam, prensa manu eius per speciem exosculandi,
inseruerunt digitos, ut uacua dentibus ora contingeret ; alii curuata senio
membra ostendebant.
Realia
Cur olim mulieres uiri
oscularentur, satis explicat Plutarchus in Problem. Osculis quoque in salutatione
et
discessu uti solebant Romani. Tacit. lib.13.
"Et post breue osculum digrediens."
lib.15.
"Et colloquium osculo finitum"
et lib.17.
"Adorare uulgum, iacere oscula."
Et paulo
post,
"Exosculari Othonis manum."
Inde
Tiberius
"quotidiana oscula prohibuit."
Mos quoque fuit osculandi manus Principum. Suet. in Tiberio cap.72. in Calig. cap
56. in
Nerone, et pluribus aliis locis. quas inquit Plinius auersas osculis appetimus.
Plutarchus scribit milites Catonis manum reuerenter deosculatos esse. Apud Italos
adhuc
manum et uiros, apud Gallos, foeminas nobiles exosculandi mos est.
3Adsistentem contionem, quia permixta
uidebatur, discedere in manipulos iubet ; sic melius audituros responsum ;
uexilla praeferri, ut id saltem discerneret cohortes ; tarde obtemperauere.
4Tunc, a ueneratione Augusti orsus,
flexit ad uictorias triumphosque Tiberii, praecipuis laudibus celebrans quae
apud Germanias illis cum legionibus pulcherrima fecisset. Italiae inde
consensum, Galliarum fidem extollit ; nil usquam turbidum aut discors. Silentio
haec uel murmure modico audita sunt.
35
1Vt seditionem attigit, ubi
modestia militaris, ubi ueteris disciplinae decus, quonam tribunos, quo
centuriones exegissent, rogitans, nudant uniuersi corpora, cicatrices ex
uulneribus, uerberum notas exprobrant ; mox indiscretis uocibus pretia
uacationum, angustias stipendii, duritiam operum ac propriis nominibus incusant
uallum, fossas, pabuli, materiae, lignorum adgestus, et si qua alia ex
necessitate aut aduersus otium castrorum quaeruntur.
2Atrocissimus ueteranorum clamor
oriebatur, qui, tricena aut supra stipendia numerantes, mederetur fessis, neu
mortem in isdem laboribus, sed finem tam exercitae militiae neque inopem
requiem orabant.
Militaria
Similia Iuliani
milites, in seditione apud Lucanum:
"---- iam respice canosInualidasque manus,
et inanes cerne lacertos. Vsus abit uitae. bellis consumpsimus aeuum:Ad mortem dimitte senes."
3Fuere etiam qui legatam a diuo Augusto
pecuniam reposcerent, faustis in Germanicum ominibus ; et, si uellet imperium,
promptos ostentauere.
Lectio
Historica
Vocabulum
An uero,
nominibus ? sic quidem Suetonius de
Caligula:
"Densissimo
et laetissimo obuiorum agmine incessit, super fausta nomina,
sidus
et pullum
et pupum appellantium "
. Fausta nomina sunt, Di te seruent
Auguste, Imperator, Princeps, Felix, Victor, aliaque ab adulatione uulgi
nata. Dio quidem ab hac lectione est:
"τὸν τε Τιβέριον inquit, ἐκακηγόρησαν, καὶ τὸν Γερμανικὸν αὐτοκράτορα
ἐπεκάλεσαν "
.
Historica
Politica
Id Velleius ita
exprimit:
"Defuitque qui
contra remp. duceret, non qui ducerentur"
. Nec alio fine legata
petunt: tamquam illum scilicet habeant pro herede.
Lectio
Melius,
promptos.
4Tum uero, quasi scelere
contaminaretur, praeceps tribunali desiluit. Opposuerunt abeunti arma,
minitantes, ni regrederetur ; at ille, moriturum potius quam fidem exueret
clamitans, ferrum a latere diripuit elatumque deferebat in pectus, ni proximi
prensam dextram ui attinuissent.
Historica
Realia
Recte a latere . Nam mos priscus gladium ex humero
suspendere,
et dimittere ad latus. Homer. Iliad. β .
"------ Ἀμφὶ δ'ἀρ ὤμοισιν βάλετο ξίφος ἀργυρόηλον. ------ Circum humeros iecit clauis gladium
argentatis. "
Odyss. β .
"------ Περὶ δὲ ξίφος ὀξὺ θέτ' ὤμῳ. ------ Gladium circumdedit armo. "
Virgilius:
"Tum lateri atque humeris Tegeaeum subligat ensem."
Idem:
"------ atque ensem collo suspendit eburnum."
Nec id Heroum modo saeculo, sed obtinuit postea. atque adeo apud
Romanos, Claudian.
"Gestatosque patri scapulis radiantibus enses."
Et Germanos. Windichindus:
"subnixi stabant (saxones) paruis
scutis, habentes ad renes cultello magnos "
. Ad renes enim (ut
eiusmodi scriptorum Atticismus est) ualet ad latera.
5Extrema et conglobata inter se pars
contionis ac, uix credibile dictu, quidam singuli, propius incedentes,
feriret hortabantur ; et miles nomine Calusidius strictum obtulit gladium,
addito acutiorem esse. Saeuum id malique moris etiam furentibus uisum, ac
spatium fuit quo Caesar ab amicis in tabernaculum raperetur.
36
1Consultatum ibi de remedio. Etenim
nuntiabatur parari legatos, qui superiorem exercitum ad causam eandem
traherent ; destinatum excidio Vbiorum oppidum, imbutasque praeda manus in
direptionem Galliarum erupturas.
2Augebat metum gnarus Romanae
seditionis et, si omitteretur ripa, inuasurus hostis : at, si auxilia et socii
aduersum abscedentes legiones armarentur, ciuile bellum suscipi. Periculosa
seueritas, flagitiosa largitio ; seu nihil militi, siue omnia concederentur, in
ancipiti res publica.
Lectio
Mentio
Possit etiam legi, concederentur. Mox scripsi,
"igitur uolutatis inter se rationibus, placitum"
,
etc.
3Igitur, uolutatis inter se rationibus,
placitum ut epistulae nomine principis scriberentur : missionem dari uicena
stipendia meritis, exauctorari qui sena dena fecissent ac retineri sub uexillo
ceterorum immunes nisi propulsandi hostis, legata quae petiuerant exsolui
duplicarique.
Controuersia
Lectio
Recte ergo in
Suetonii Tiberio scriptum:
"Militi post duplicata ex Augusti testamento legata, nihil umquam
largitus est"
. Ubi male Beroaldus,
"publicata"
.
Sensus
Ad id refertur, quod supra
scripsit de Augusto : Legata non ultra ciuilem modum, nisi quod populus Roman. etc.
Sensus
Placando militi responsum ad
omnia quae posceret, eo excepto, quod denarii uetus aestimatio seu stipendium minime
creuit. Rescriptum est igitur missionem iis dari, qui XX. stipendia meruissent, uti
diutinos labores pertaesi, postulabant. Alias missio (honestam exaudi) dari solita
non
est, nisi tempore militiae impleto, ait Macer, id est XXV. Annis : quod ad Vergilium
non
semel prodidit Seruius gentilis meus.
Sensus
Id est, solui sacramento, quo iurauerant se non nisi praecepto
imperatoris, post completa stipendia recessuros.
Sensus
Ad solum quadriennium intellige, ut
sit aequae rationi locus. IV. enim ad XX. eadem proportio, quae V. ad XXV. cernitur.
37
1Sensit miles in tempus conficta
statimque flagitauit. Missio per tribunos maturatur, largitio differebatur in
hiberna cuiusque. Non abscessere quintani unetuicesimanique, donec isdem in
aestiuis contracta ex uiatico amicorum ipsiusque Caesaris pecunia
persolueretur.
Controuersia
Historica
Lectio
Malebam: in hiberna usquam : sed Iosiae Merceri, amici olim nostri, uerissima
lectio
et distinctio:
"Largitio differebatur in hiberna cuiusque"
. Nam in castris aestiuis
iunctim legiones habebantur, in hibernis singula seorsim. Volebant ergo
differri,
et interim diuelli: sed miles fraudem suspicatus abnuit.
Lectio
Militaria
Vitium huius lectionis animaduersum uiris
doctis. Medicinam tentauere, quae facillima fuit, obseruato more militiae. Aestiua
castra plures legiones habuerunt intra idem vallum, paratas hosti : ubi hyems ingruebat,
abibant in hiberna, quae saepius intra urbes aut proxime eas : et abibant discretae
ac
separatae legiones, ut saepius tot ciuitates hibernis tenerent, quot legiones essent,
aut si quando duae tenerentur iisdem hibernis, castra tamen separatim metarentur.
Exempla ubique apud Caesarem", Tacitum, alios. Et nostra militia idem tenet, quem singulas cateruas
hibernatum mittit praesidio singulis ciuitatibus. In exercitu Pannonico dixit supra,
c.30
" Non aliud malorum leuamentum quam si linquerent
castra infausta, temerataque, etc. soluti piaculo suis quisque hibernis redderentur.
Primum Octaua, dein Quinta decima legio rediere. Nonanus opperiendas Tiberii epistolas
clamitauerat."
Ubi uides iisdem aestiuis attentas simul tres legiones ; separatas,
quum itum in hiberna. Itaque, nonani illi manendum simul in aestiuis clamabant, dum
pollicitorum fides appareret, ne separati spernerentur. Idem prorsus, in hoc exercitu
Germanico fuit. Quattuor legiones in iisdem aestiuis erant ; prima, quinta, uicesima,
et
undeuicesima. Earum seditionem periculosissimam summae rerum veritus Germanicus,
litteras Tiberii fingit, quis promissa missio et pecunia : spem
fore, ut pollicitis deliniti placarentur, quae deinde separatis in hiberna
repraesentarentur, uti e re et commodo Reip. uisum esset. Sensit miles et promissorum
fidem praesentem flagitauit. Itaque missioni statim intentum ; pecunia rursus dilata,
donec in hiberna discretis legionibus solueretur. Itaque leuissima mutatione scribendum
;
"Missio per tribunos maturatur : largitio
differebatur in hiberna cuiusque. Non abscessere Quintani Vndeuicesimanique, donec
iisdem in aestiuis contracta ex uiatico amicorum ipsiusque Caesaris pecunia persolueretur."
Rursus ut in illo superiori loco,
"Et soluti piaculo suis quisque hibernis
redderentur."
Nam mox uides Quintam et Vndeuicesimam legiones hyemare in
Veteribus ; primam et Vicesimam apud Aram Vbiorum, et ibi discreta primae legionis
castra.
2Primam ac uicesimam legiones Caecina
legatus in ciuitatem Vbiorum reduxit, turpi agmine, cum fisci de imperatore
rapti inter signa interque aquilas ueherentur.
Historica
Mentio
Tangit non dubie
morem priscum, quo pecunias solitum deponere ad signa. Ii enim militares
dii, id templum. Vegetius lib. II. cap. XX. Sueton. Domit. cap. VII.
Historica
Realia
Sacci, qui pecuniam imperatoris continerent, ab illo per milites
rapti, et inter signa militaria traducti sunt, ubi priuata militum pecunia ex dimidia
donatiui, decem saccis adseruabatur, ex more ueteri ; de quo Vegetius lib. II. C.
XX. Eo
pertinet edictum Domitiani uetans, plusquam mille nummos a quoquam ad signa deponi.
Suetonius VII. Quare miles quidam ita legauit, DARI VOLO A IVLIO ACTORE AVREOS TOT :
ET
IN CASTRIS QVOS HABEO TOT, ut est apud Iulianum, XCVI. D. de legatis, lib. I. Indeque
dictum peculium castrense.
Realia
Mentio
Vocabulum
Pecuniae publicae aerarii et fisci nomine comprehenduntur, differunt tamen, ut
Budaeus inter recentiores annotauit, eo quod aerarium
pertinet ad ciuitatem, fiscus uero ad Principem, quod a Plinio mutuatus est in Panegyr. ad Traianum dum ait :
"At fortasse non eadem seueritate fiscum, qua
aerarium cohibes. imo tanto maiore quanto tibi plus licere de tuo, quam de publico
credis."
Idem sentire uidetur Dion in Traiani uita
et clarius Spartianus in Adriano, ubi habet,
"Damnatorum bona in fiscum priuatum
redigi uetuit, omni summa in aerario publico recepta."
In eandem sententiam
Vulcatius Gallicanus in Auidio Cassio :
"Bona Auidii Cassii hostis
appellati proscripta, Antoninus in priuatum aerarium congeri noluit, quare Senatu
praecipiente in aerarium publicum sunt relata."
Fiscum autem priuatum aerarium
uocari palam est : Quod et ex Vlp. colligimus l.2.§.4.D.
ne quid in loc.publ.2. ubi legimus :
"Hoc interdictum ad ea loca, quae sunt in patrimonio fisci, non pertinet, res enim
fiscales, quasi propriae, et priuatae Principis sunt."
Posterioribus autem
temporibus aerarium Principis dictum est proprie pro priuatis rebus Augusti uel
Augustae. Sic terminos istos apud Iuristas confundi obseruamus. Ita Paulus ad aerarium deferri, pro delatione ad fiscum dicit, l. edicto, de
iure fisci libro 40.P.tit.14.Instit. §.penult.de usucap. iuncta l. neque enim, tit.
de
restit. milit. libro 2. C. tit. 51. Fiscus etiam generaliter acceptus pro sacris
thesauris, in l.2. et 3 de quadrien. praescrip. fisci etiam nomine Ecclesiam intelligi
notat Innocentius in c. cum pro causa, de sentent. excom. unde et ipsa fiscum habet,
cap. quia diuersitatem, de conces. praeben. et ibi glossa. Illud uero non omittendum,
duplicis generis esse bona Principis, priuata quaedam, et patrimonalia, de quibus
in
tit.de feudis rei priu. et saltib. diu. domus, et potissimum in l.2. et haec nullo
modo
sub nomine fisci ueniunt ; alia uero, quae Princeps ex vectigalibus, tributis et
confiscationibus percipit, et haec proprie fiscalia dicta, ad fiscum spectantia. Per
initia autem Reip. Rom. nullis extantibus Principibus, et aes fisci publicam pecuniam
dictam quandoque constat ex Plinio lib.7.c.28 ubi de L.
Siccio Dentato donato ex fisco decem millibus aeris. At quod magis ad praesentem locum
spectat, fisci ab imperatore appellati
" sacculi,
in quibus Principis pecuniae propriae, seu etiam publicae in stipendia militum
erogandae continebantur"
, quas Asconius docet ita dictas a uase rustico, fiscus,
fiscus, fiscina, fiscetta et spartea appellata ; de quo Iurisconsulti D. locati,
l.19.§.5. et Columella, lib. 12.c,47.49.et 50. Varro lib.4. de lingua latina, sic dicta scribit a ferendo
huiusmodi uasa, in quibus et olim pecunia portari solebat, et ita accipiendo contentum
pro continente, fiscus dicitur pecunia fiscalis ; sed erant et fisci, ut diximus,
proprie loculi seu crumenae, et marsupia, in quibus principis pecunia portabantur,
quod
ex praesente Taciti loco palam fit, et ex Cic. in Ver.
ubi habet
"Reperiebam fiscos complures
cum pecunia Siciliensi, a quodam Senatore ad equitem Rom. translatos."
Idem
Isidorus comprobat ; et clarius Suetonio in Claudio, c. 18.
"Auxilio plebem per magistratus ex omnibus uicis conuocauit,
ac positis ante se cum pecunia fiscis, ad subueniendum hortatus est, repraesentaturus
per opera dignam cuique pecuniam."
Ab huiuscemodi fiscis, et pecunia confiscata
dicta, Suet. in Augusto, c.101.
"Legionariis trecentos nummos, quam summam
repraesentari iussit. Nam confiscatam semper repositamque habuerat."
Inde et
confiscare haereditates Suet. in Domitiano.c.12.
"Confiscabantur alienissimae
haereditates uel uno existente, qui diceret audisse se ex defuncto quum uiueret,
haeredem sibi Caesarem esse."
Ita et confiscare personas. Suet. In Caligula, c.41.
"Quum praetereuntes duos equites Romanos locupletes sine mora
corripi confiscarique iussisset, exultans rediit, gloriansque numquam se prosperiore
alea usum."
Confiscare bona uulgatissimum est. Sic et fiscarii dicti, a fisco
Imperatorum scilicet exactores, et qui annuas fiscariorum praestationes repetunt,
et qui
discussiones rationales tractare consueuerunt, testimonio Vitruuii. Tantae autem sunt pecuniae, quas ex publicis exactionibus seu
uectigalibus et aliis pensionibus confiscationibusque principes colligunt, ut iure
dictum sit, fiscum semper soluendo esse, l.2.de fund.dotal. lib.23.P.tit.5. Non tamen
praetermittendum dictum boni Imperatoris Traiani, aureum profecto, quod in Iuliano
Sextus Aurelius memoriae prodidit, illum nempe exactiones nimias improbantem dicere
solitum,
"Fiscum esse ueluti lienem, quod eo
excrescente, artus reliqui contabescerent"
. Cur autem milites fiscos de Imperatore
raptos inter signa, Aquilasque ueherent, haud mirum est, ibi enim et proprias pecunias
singuli milites deponebant ; quod elicimus ex Suet. in
Domitiano cap.7 et nos alibi fusius docuimus
3Germanicus, superiorem ad exercitum
profectus, secundam et tertiam decumam et sextam decumam legiones nihil
cunctatas sacramento adigit. Quartadecumani paulum dubitauerant ; pecunia et
missio quamuis non flagitantibus oblata est.
Lectio
Imo, contatas Vti ad legiones ipsas referas.
38
1At in Chaucis coeptauere seditionem
praesidium agitantes uexillarii discordium legionum, et praesenti duorum
militum supplicio paulum repressi sunt. Iusserat id M’. Ennius, castrorum
praefectus, bono magis exemplo quam concesso iure.
Historica
Mentio
Soli enim illi ius plectendi militis, qui exercitus rector. Et Augusti
quidem instituto (quod apud Dionem libro LIII.) solis Propraetoribus siue
legatis Augusti, quos gladios succinxerat, id ius fuit: postea etiam
proconsulibus, uniuersisque prouinciarum rectoribus, ex lege VI. De off.
praesid. saltem ut punirent milites gregarios. leg. IX. De custod. reorum:
"Qui exercitum accipit, ius
animaduertendi in milites caligatos habet"
.
2Deinde intumescente motu profugus
repertusque, postquam intutae latebrae, praesidium ab audacia mutuatur : non
praefectum ab iis, sed Germanicum ducem, sed Tiberium imperatorem uiolari.
Simul exterritis qui obstiterant, raptum uexillum ad ripam uertit, et, si quis
agmine decessisset, pro desertore fore clamitans, reduxit in hiberna turbidos
et nihil ausos.
39
1Interea legati ab senatu
regressum iam apud aram Vbiorum Germanicum adeunt. Duae ibi legiones, prima
atque uicesima, ueteranique nuper missi sub uexillo hiemabant.
Lectio
Mentio
Siue placet, digressi . Vulgo est, regressi : sed falso, nequedum ulli missi. Intellegit legatos,
uel qui a Senatu decreti ad ferendum Proconsulare imperium, de quibus supra,
uel qui a Tiberio missi ad turbas sedandas, de quibus iam audierat. Hoc Dio
sentire uidetur. Res sic uidetur: sed ut aperte fabuler, ab Senatu digressi uel egressi, haud satis placet: magis lectio Florentini codicis,
legati ab Senatu, regressum iam . Vt a
superiore exercitu regressum iterum ad Aram Vbiorum uelit, ibique conuentum.
Ac plurimum fortasse ibi, aut Coloniae Agrippinae, agebat: quidmi, uel in
uxoris patrisque eius gratiam?
Controuersia
Lectio
Faernus legebat regressum,
pro, regressi et ad Germanicum referebat. De qua lectione mihi non liquet. et paulo
post
scribebat : Eo in motu arguere Germanicum omnes, etc. non, eo in metu, etc.
Controuersia
Lectio
Stylus
Prisca omnis lectio, regressi ; quam falsam esse
uiderunt uiri docti, et mutauerunt. Sed ego sane malim,
"legati ab senatu regressum iam apud Aram Ubiorum Germanicum
adeunt."
Alioqui neque illud iam quo referas habeas, et,
"egressos ab Senatu legatos"
, metuo ut satis latine dixeris. At
legati ab Senatu, eleganter, et Corneliano compendio. Regressus Germanicus, quia ab
exercitu inferiori ascenderet ad superiorem, quem sacramento adigeret ; a quo tum
redux
ad inferiorem illum, qui apud Vbios.
2Pauidos et conscientia uaecordes
intrat metus uenisse patrum iussu qui inrita facerent quae per seditionem
expresserant.
3Vtque mos uulgo quamuis falsis reum
subdere, Munatium Plancum, consulatu functum, principem legationis, auctorem
senatus consulti incusant ; et nocte concubia uexillum in domo Germanici situm
flagitare occipiunt, concursuque ad ianuam facto, moliuntur fores, extractum
cubili Caesarem tradere uexillum intento mortis metu subigunt.
Historica
Et quidem nuper Consul
enim fuit anno ante, cum C. Silio. Munatium illum esse, qui Censor fuit anni
DCCXXXII. fuge credere. Non facile aetas fert: non Taciti uerba. Dixisset
enim potius a praecipuo honore, Censura
functum . Filius, credo, eius.
Historica
Realia
Vocabulum
Quod uexillum?
illudne sub quo ueterani habebantur? non uidetur. Non enim illi solum, sed
duae legiones in eadem culpa quarum signa aquilaeque in castris, non in
tabernaculo ducis. Refer ergo ad aliud uexillum,
et obserua ritum antiquum. Signum futurae pugnae, uexillum perpureum
fuit. quod adseruabatur merito in tabernaculo ducis, quia illi soli ius
et arbitrium proponendi. Hoc insignite
et καθ'ἐξοχὴν uexillum dictum.
Docte Glossae ueteres: Ῥούσιον
Φάρσος, uexillum . At de more,
Caesar Belli Gallici lib. II.
"Caesari omnia uno tempore erant agenda. uexillum
proponendum, quod erat insigne cum ad arma concurri oporteret"
. De
Bello Ciuili:
"sequenti die
cum iter facere Caesar uellet, renunciatum est a speculatoribus Pompeium
de tertia uigilia in acie stetisse. Hoc nuntio allato, uexillum
proposuit"
. Plutarchus forma eius satis describit in Fabio:
"τὸ τῆς μαχῆς
σημεῖον ἐξέθηκεν. ἔστι δὲ χιτὼν κόκκινος ὑπὲρ τῆς στρατηγικῆς σκηνῆς
διατενόμενος: signum pugnae proposuit. est
autem tunica coccinea, super praetorium extensa"
. Quod Plutarchus χιτῶνα
dicit, Tunicam etiam Isidorus:
"Russata, quam poeniceam uocant, nos coccineam. Hac sub
consulibus Romani usi sunt milites, unde etiam Russati uocabantur.
Solebat enim pridie quam dimicandum esset, ante principia poni (uellem dixisset, ante
praetorium poni, uel, supra
praetorium : id enim uerius ) quasi admonitio
et indicium futurae pugnae "
. Plutarchus iterum in Bruto:
"ἅμα δὲ ἡμέρᾳ
προύκειτο μὲν τῷ Βρούτου χάρακι καὶ τῷ Κασσίου σύμβολον ἀγῶνος,
φοινικοῦς χιτών: Vna cum luce, propositum fuit
in Bruti
et Cassii castris signum pugnae tunica pugnacea "
. Non ergo simpliciter uelum fuit, sed tunicae forma. Mansit is mos ad
tempora imperii labentis. Ammianus, lib. XXVII.
"signis ilico fixis ex more, cum undique ad arma
conclamaretur, imperio principis
et ductorum stetit regibilis miles: uexillum operiens
extollendum, quod erat opportune subeundae indicium pugnae "
. Hoc
illud uexillum est quod lymphati milites postulant,
et cum eo ius scilicet caedis
et armorum.
4Mox uagi per uias obuios habuere
legatos, audita consternatione ad Germanicum tendentes. Ingerunt contumelias,
caedem parant, Planco maxime, quem dignitas fuga impediuerat ; neque aliud
periclitanti subsidium quam castra primae legionis. Illic, signa et aquilam
amplexus, religione sese tutabatur, ac, ni aquilifer Calpurnius uim extremam
arcuisset, rarum etiam inter hostes, legatus populi Romani Romanis in castris
sanguine suo altaria deum commaculauisset.
Historica
Lectio
Haereo an distinguendum sit, quam castra. primae legionis illic signa .
Videntur enim duae hae legiones unis in hibernis fuisse: sic tamen, ut ritu
Romano, quaeque legio cum signis seorsum locaretur. Ideo ait Plancum
confugisse ad aquilam
et signa primae legionis. supra tres legiones, Pannonicae castris
aestiuis simul habebantur: separatae tamen aquilae, donec per furorem,
"una tres aquilas
et signa cohortium locarent "
, ait Tacitus. Receptam tamen
interpunctionem tueri uidetur, quod sequitur,
"Quantum decoris adierit legio, facunde
miseratur"
. ut uideantur haec unius legionis castris gesta.
Historica
Mentio
Opera
Sunt arae, ut opinor, quae
in Principiis honori Aquilarum
et castrensius Deorum erant: itemque Principum, quorum effigies in
signis. Vide Militiam nostram, lib. V. Dial. IIII.
Militaria
Nam
apud signa asyli quoddam ius erat, ut ex hoc loco colliges. Marcellinus lib.25.
"Qui fraudum conscius ad militaria
signa confugit."
Differunt uero signa a uexillis : nam haec minora, illa maiora
sunt.
Militaria
Realia
Religio
Inuiolabiles
enim erant ueteribus qui ad aras confugissent : et Aquila exigua quaedam sacelli
effigies, in eaque aquila aurea collocata, omnibus Romanis legionibus olim fuit, Dio
lib. XL. Posteaquam C. Marius II. Cos. dedicauit. Plinius. X. C. IV.
5Luce demum, postquam dux et miles et
facta noscebantur, ingressus castra Germanicus perduci ad se Plancum imperat
recepitque in tribunal.
6Tum, fatalem increpans rabiem, neque
militum sed deum ira resurgere, cur uenerint legati aperit ; ius legationis
atque ipsius Planci grauem et immeritum casum, simul quantum dedecoris
adierit legio, facunde miseratur, attonitaque magis quam quieta contione,
legatos praesidio auxiliarium equitum dimittit.
40
1Eo in metu arguere Germanicum omnes
quod non ad superiorem exercitum pergeret, ubi obsequia et contra rebelles
auxilium : satis superque missione et pecunia et mollibus consultis peccatum.
2Vel si uilis ipsi salus, cur filium
paruulum, cur grauidam coniugem inter furentes et omnis humani iuris uiolatores
haberet ? Illos saltem auo et rei publicae redderet.
3Diu cunctatus, aspernantem uxorem, cum
se diuo Augusto ortam neque degenerem ad pericula testaretur, postremo, uterum
eius et communem filium multo cum fletu complexus, ut abiret perpulit.
Lectio
Puto uerius aspernante uxore .
4Incedebat muliebre et miserabile
agmen, profuga ducis uxor, paruulum sinu filium gerens, lamentantes circum
amicorum coniuges, quae simul trahebantur ; nec minus tristes qui
manebant.
Lectio
Lego, quae de foeminis enim sermo, coniugibusque
amicorum.
41
1Non florentis Caesaris neque suis in
castris, sed uelut in urbe uicta facies, gemitusque ac planctus etiam militum
aures oraque aduertere. Progrediuntur contuberniis : quis ille flebilis sonus ?
quod tam triste ? feminas inlustres, non centurionem ad tutelam, non
militem, nihil imperatoriae uxoris aut comitatus soliti, pergere ad Treuiros et
externae fidei.
Lectio
Videtur
deesse aliquod uerbum et fortasse legi potest : Quod tam triste spectaculum.
2Pudor inde et miseratio et patris
Agrippae, Augusti aui memoria, socer Drusus, ipsa insigni fecunditate,
praeclara pudicitia ; iam infans in castris genitus, in contubernio legionum
eductus, quem militari uocabulo Caligulam appellabant, quia plerumque ad
concilianda uulgi studia eo tegmine pedum induebatur ;
Historica
Mentio
Non ergo coloniae tunc
Treuiri fuisse uidentur: etsi in Hist. lib. IIII. bis sic appellat, putemque
sub Claudio hoc iure demum donat.s.
Historica
Mentio
Opera
Caium Caligulam in
castris natum uersiculi prisci adfirmabant,
"In castris genitus, patriis nutritus in armis,Iam designati Principis omen erat."
Etiam Plinius in Germanica historia, apud Treueros uico Ambitarino, id
est, apud hiberna legionum. Et clare hic noster. Alii aliter: uide EXCVRS.
in L.
Historica
Vocabulum
Mentio
Ait studia
uulgi: militaris scilicet. Nam Tribuni
et centuriones dignioresque militum: ueste
et habitu erant a gregariis distincti, ut alibi dicam acurate. At
caliga tegmen uulgi. Infra:
"Tanquam parum ambitiose filium gregali habitu circumferat, * Caligulamque appellari uelit "
. Non
ita plene Dio expressit, qui uertit,
"ὅτι ἐν τῷ στρατοπέδῳ τὸ πλεῖστον τραφεὶς τοῖς
στρατιωτικοῖς ὑποδήμασιν ἀντι τῶν ἀστικῶν ἐχρῆτο"
; Melius Suetonius,
"Caligulae cognomen
castrensi ioco traxit, quia manipulario habitu inter milites
educabatur"
. Caligatus igitur, manipularis, gregarius, eadem sunt:
pro militum plebe, id est qui honorem aut gradum in castris nondum ceperunt.
Sueton. in Augusto, cap. XXV.
"Dona militaria aliquanto facilius phaleras
et torques, quidquid auro argentoque constaret, quam uallares ac
murales coronas quae honore praecellerent, dabat: has quam parcissime
et sine ambitione ac saepe etiam caligatis tribuit "
.
Iurisconsultus, l. IX. De custod. reorum.
"Qui exercitum accipit, ius animaduertendi in milites
caligatos habet"
. cum exceptione dixit, quia indigniores non habet.
Legi in lapide uetusto,
"C. OPPIO. C. F. VEL.OMNIBVS. OFFICIIS.IN. CALIGA. FVNCTO."
Et ab eadem sententia Seneca quinto de Beneficiis scripsit,
"Marium a caliga ad consulatum
peruenisse"
: id est ab infimis ordinibus. Item Plinius lib. VII.
Ventidium
"inopem
iuuentam in militari caliga tolerasse"
. Quamquam non abnuam, quin
caliga digniorum etiam militum: sed cum discrimine, puta aureis argenteisue
clauis distincte. Vnde cum additione speculatoria caliga, apud Suet.
et Tertullianum.
Historica
Controuersia
Ego
Historici certant ubi natus sit Caius Caligula, ut
ostendit Suetonius in eodem capite 8. ubi ait Suetonius Caligulam natum in Treuiris
uico
Ambiatino supra confluentes, quod Philippus Beroaldus
homo sui temporis doctissimus de Lugduno intelligit, ubi est confluens Rhodani, et
Araris, quod ego non probarim, cum Treuiri longe absint Lugduno, et omnibus notum
est,
sed de Confluentia illa intellegendum puto ubi Mosella, et Rhenus confluunt. Nunc
est
sub ditione Treuirensis Archiepiscopi.
3sed nihil aeque flexit quam inuidia in
Treuiros : orant, obsistunt, rediret, maneret, pars Agrippinae occursantes,
plurimi ad Germanicum regressi. Isque, ut erat recens dolore et ira, apud
circumfusos ita coepit :
42
1« Non mihi uxor aut filius patre et re
publica cariores sunt, sed illum quidem sua maiestas, imperium Romanum ceteri
exercitus defendent. Coniugem et liberos meos, quos pro gloria uestra libens ad
exitium offerrem, nunc procul a furentibus summoueo, ut quidquid istud sceleris
imminet, meo tantum sanguine pietur, neue occisus Augusti pronepos, interfecta
Tiberii nurus nocentiores uos faciat.
2Quid enim per hos dies inausum
intemeratumue uobis ? Quod nomen huic coetui dabo ? militesne appellem, qui
filium imperatoris uestri uallo et armis circumsedistis ? An ciues, quibus
tam proiecta senatus auctoritas ? Hostium quoque ius et sacra legationis et fas
gentium rupistis.
Stylus
Imitatum
uidetur ex oratione Scipionis apud Liuium, pariter in seditione militari.
lib. XXVIII.
"Quos nec quo
nomine quidem appellare debeam, scio. ciues qui a patria uestra
descistis. milites? qui imperium auspiciumque abnuistis, sacramenti
religionem rupistis"
.
3Diuus Iulius seditionem exercitus
uerbo uno compescuit, Quirites uocando qui sacramentum eius detrectabant ;
diuus Augustus uultu et aspectu Actiacas legiones exterruit. Nos, ut nondum
eosdem, ita ex illis ortos, si Hispaniae Syriaeue miles aspernaretur, tamen
mirum et indignum erat. Primane et uicesima legiones, illa signis a Tiberio
acceptis, tu tot proeliorum socia, tot praemiis aucta, egregiam duci uestro
gratiam refertis ?
Mentio
Plutarchus, Dio,
Suetonius,
et Lucanus,
"------ discedite castris,Tradite nostra uiris ignaui signa Quirites."
Historica
Apparet religionem
aliquam fuisse in militia ordienda. Credo autem hanc primam legionem
conscriptam, post cladem Vari.
Militaria
Idem dicitur a Suetonio in
Iulio, cap. 70 :
"Itaque uerbis
obiurgatoriis, et atrocioribus milites uocabantur Quirites."
Lampridius scribit
Alexandrum milites suos Quirites appellasse. Lucanus,
"Tradite uestra uiris ignaui signa Quirites."
Erat uero haec
ignominiosa missio. Pagani quoque ut Quirites uocabantur. Tacitus lib.19. ubi Antonium
ducem Vitelliani exercitus, suos alloquentem facit,
"Vos inquit, nisi uincitis, pagani, quis alius Imperator, quae
castra alia excipient ?"
quasi diceret, nisi uincant, illos potius paganorum, quam
militum nomine dignos. De Paganis uero a me dicetur postea pluribus.
4Hunc ego nuntium patri, laeta omnia
aliis e prouinciis audienti, feram ? ipsius tirones, ipsius ueteranos non
missione, non pecunia satiatos ; hic tantum interfici centuriones, eici
tribunos, includi legatos, infecta sanguine castra, flumina, meque precariam
animam inter infensos trahere.
43
1Cur enim primo contionis die ferrum
illud, quod pectori meo infigere parabam, detraxistis, o improuidi amici ?
Melius et amantius ille qui gladium offerebat. Cecidissem certe nondum tot
flagitiorum exercitui meo conscius ; legissetis ducem, qui meam quidem mortem
impunitam sineret, Vari tamen et trium legionum ulcisceretur.
2Neque enim di sinant ut Belgarum
quamquam offerentium decus istud et claritudo sit, subuenisse Romano
nomini, compressisse Germaniae populos !
Ego
Historica
Moralia
Gloriemur
Belgae. Nos iam olim Caesaris testimonio,
"omnium Gallorum fortissimi"
: nos nunc
Germanici, idonei
et ualidi
"subuenire
Romano nomini, comprimere Germaniae populos"
. Nos Ciuilis uoce,
"Gallorum robur"
. Praeclara ista, at non illud,
"Πάλιν πότ'ἦσαν ἅλκιμοι Μιλήσιοι. Olim fuere strenui Milesii. "
3Tua, diue Auguste, caelo recepta mens,
tua, pater Druse, imago, tui memoria, isdem istis cum militibus, quos iam pudor
et gloria intrat, eluant hanc maculam irasque ciuiles in exitium hostibus
uertant !
Historica
Politica
Cur imaginis
mentio? Suspicor huius Drusi inter signa imaginem cultam: quia eo duce res
pulcherrimae gestae. Nec enim solae Impp. imagines, habebantur innexae
signis, sed
et aliorum quos Imperator sibi uelut aequabat. Sueton. Tiberio:
"Quaedam munera Syriacis
legionibus dedit, quod solae nullam Seiani imaginem inter signa
coluissent"
. Hanc praesentem intuens ista pronuntiat filius.
4Vos quoque, quorum alia nunc ora, alia
pectora contueor, si legatos senatui, obsequium imperatori, si mihi coniugem et
filium redditis, discedite a contactu ac diuidite turbidos : id stabile ad
paenitentiam, id fidei uinculum erit. »
44
1Supplices ad haec et uera exprobrari
fatentes, orabant puniret noxios, ignosceret lapsis et duceret in hostem ;
reuocaretur coniunx, rediret legionum alumnus neue obses Gallis traderetur.
Reditum Agrippinae excusauit ob imminentem partum et hiemem ; uenturum filium ;
cetera ipsi exsequerentur.
2Discurrunt mutati et seditiosissimum
quemque uinctos trahunt ad legatum legionis primae, C. Caetronium, qui iudicium
et poenas de singulis in hunc modum exercuit : stabant pro contione legiones
destrictis gladiis ; reus in suggestu per tribunum ostendebatur ; si nocentem
adclamauerant, praeceps datus trucidabatur.
Ego
Historica
Moralia
Exemplum, nisi
fallor, primum animaduersionis a milite ipso usurpatae, quod hodie in nostra
militia uulgo obtinet. Ammianus tamen id recensuit, quasi ex more prisco,
lib. XXIX.
"Cum inuenisset
eos exercitu circumseptos? Quid de istis nefariis, inquit, proditoribus
fieri oportere contubernales deuoti censetis; Secutusque adclamationem
rogantium sanguine uindicari, eos qui inter Constantianos merebant.
prisco more militibus dedit occidendos"
.
À corriger
Lectio
In antiqua inscriptione nominatur quidam
"Q. CETRONIVS. Q. F. PASSER"
, qui potest ad hunc C. Cetronium
qui a Tacito nominatur, pertinere.
3Et gaudebat caedibus miles, tamquam
semet absolueret ; nec Caesar arcebat, quando nullo ipsius iussu penes
eosdem saeuitia facti et inuidia erat.
4Secuti exemplum ueterani haud multo
post in Raetiam mittuntur, specie defendendae prouinciae ob imminentes Suebos,
ceterum ut auellerentur castris, trucibus adhuc non minus asperitate remedii
quam sceleris memoria.
5Centurionatum inde egit : citatus ab
imperatore, nomen, ordinem, patriam, numerum stipendiorum, quae strenue in
proeliis fecisset, et cui erant dona militaria, edebat ; si tribuni, si legio
industriam innocentiamque adprobauerant, retinebat ordinem ; ubi auaritiam aut
crudelitatem consensu obiectauissent, soluebatur militia.
Historica
Lectio
Nescio an, legit, qua forma Senatum legere dicimus. satis
autem ambitiosa haec lectio, militibus adhibitis quasi arbitris: cum solius
id Imperatoris alias,
et ex more, esset. Tale notat noster in Caecina:
"Vtque licentia militem
imbueret, interfectorum Centurionum ordines legionibus offerebat. eo
suffragio turbidissimus quisque dilecti"
. III. Hist. Et si Germanicus
tamen plenam totamque electionem militi non largitus.
Historica
Mentio
Opera
Id est, quotae Centuriae ductor
esset. nam in eo discrimen,
et dignitas: primae, secundae, tertiae. Bene autem Ordinem : quia appellabant, primi aut secundi Ordinis centurionem. Nos
explicate in Milit. II. Dial., VIII.
Facsimilé du commentaire
Facsimilés du commentaire
Facsimilé du commentaire
Facsimilés du commentaire
Facsimilé du commentaire