1
2
Adeo ergo multi interiecti inter Phraatem, et filium eius hunc Vononem ? Ego sane duos reperio, Phraatem et Orodem. Sed quia confusum hoc totum stemma et multa eius in Tacito mentio : dedi in Excurs. Super eo, quod opus, littera A.
Atqui in Strabone quartus ordine, minimusque ponitur.
Comitatu, pecunia, alia pompa instruxit, regium in morem.
Quod et saepius est factum. eoque, uelut de more, scribit Hegesippus, in oratione Agrippa regis : Persarum superba audimus imperia, sed eorum quoque obsides uidimus,et cum ipsi pluribus nationibus imperent, offerunt liberos suos, et nobilitatem suam. Seruire Romanis gaudens pro fide pacis, simul ut seruiendo discant suis imperare. Offerunt uestes, moniliae, elephantos quoque Romanis, unum tributum reges imponere. Postrema huc faciunt et emendem : elephantos :quodque Romanis unum (uel, summum) tributum.
Quae tamen unica studia procerum regisque. Xenophon lib.VIII. παιδείας· τῆς πολεμικῆς δ'ἕνεκα ἀσκήσεως, ἐπὶ θήραν ἐξῆγεν, οὕσπερ ἀσκεῖν ταῦτα ᾤετο χρῆναί, ταυτὴν ἡγούμενος καὶ ὅλως ἀρίστην ἄσκησιν πολεμικῶν εἷναι, καὶ ἱππικῆς δε' ἀληθεστάτὴν καὶ νῦν δέ βασιλεὺς, καὶ ὁι ἄλλοι περὶ βασιλέα ταῦτα ποιοῦντες διατελοῦσιν. Militaris exercitii gratia ad uenationem eduxit, quos ad eam idoneos rebatur, hanc existimans et uniuerse optimam exercitationem ad militiam esse, et maxime ad equestrem. Itaque et nunc Rex Persarum, atque alii circa regem, assidui sunt in uenatu.
Signatorium anulum intellegit, sive, ut alii appellant, sigillaricium, qui habeat χαρακτῆρα.De quo Vospicus in Aureliano : Vxori et filiae anulum sigillaricium quasi priuatus instituit. Moris autem Romani, ut domi supellex penusque omnis eo signaretur: nequid negligentia aut furto periret. Exempla in Excurs. uide in B.
Vultne ipsas uirtutes ignotas, habitas pro uitiis ? Possit sic accipi : ut comitas illa, pro uilitate fuerit: sed potius est, duo dici. Vt et ignotas quasdam uirtutes intulerit, et noua etiam uitia, luxum uidelicet, delicias, aliaque Romana. Mox, ipsorum maioribus, haud male etiam, moribus.
3
Fuga capta ad montes Mediae, ait Iosephus.
Primo Seleuciae. Vide eumdem Scriptorem libro XVIII.
Vere scelus. Nec enim censori Tacito, ludus et iocus, ut hodie fallere fidem. Artauasdes autem Antonium expeditione Parthica deseruisse uisus, fallacibus ab eo litteris excitus, in uincla habitus, et in triumpho Alexandriam ductus est. Vide Dionem et Plutarchum.
Iosephus hunc Artaxiam filium facit Artabazis. Ita enim appellat pro Artauasde ; ut alibi etiam Plutarchus. Occisum eum a propinquis non dicit, dicit a Tiberio et Archelao pulsum. Horatius gloriam tribuere Tiberio uidetur non pulsi solum, sed etiam occisi.Ad Itium,------Claudi uirtute NeronisArmenius Cecidit. Suetonius * Ducto ad orientem exercitu regnum Armeniae Tigrani restituit, ac pro Tribunali diadema imposuit. Dio historiam confundit, et Artabazem nominat pro Artaxia, Tigranem facit eius fratrem, lib. LIV. Res autem ita habet. Artauasdes siue Artabazes, duum filiorum pater, Artaxiae et Tigranis. Ille maior natu. Adi Iosephum, lib.XV.cap.IV.
Qui mos etiam Aegyptiis, aliisque barbaris ad Orientem.
4
Nam libertas legibus et magistratibus suis constat, et imperii certa forma. Itaque sine domino esse possunt, nec tamen liberi proprie dicendi.
Qui Orodem siue Herodem filium suum regem iis dedit. Iosephus lib.XVIII.cap.IV. qui etiam hanc rem fusius exsequitur, paullum tamen a Tacito diuersus.
Reddidit, hoc ipso libro sub finem.
5
Dolo, quem ipse meditabatur, et in longinquis locis ueneno tollere, obscuriore sic fama.
Imo plures. Nam continenter in Germanos bellum gessit, a clade Vari : excepto anno Consulatus. Sed Tacitus a postrema eius missione annos numerat, quae fuit exacto consulatu eius, sub Augusti mortem.
Verius hic esset, scaeua ; id est, sinistra.
Noue dictum, pro aequis locis.
Nam triremes et classem in Rheno et ad Oceanum, ordinariam Romani habebant. At eo aeuo Germanici nauigiorum rudes : mox quam didicerunt ? Saxones, Normanni, et piratarum illa agmina dicant : qui Europam per saecula aliquot magnis classibus cladibusque infestarunt.
Quare? Nam et triremibus aestas exspectanda erat. Sed caussam credo in commeatibus, de quibus adiungit. Quia enim tarda aestas et messis in Germania, haec exspectanda erat, ob frumenta et pabula, : aut magna mole et mora, identidem ista subuehenda.
6
Breues opponit Longis nauibus, id est triremibus : et describit lato alueo, angusta prora et puppi, uno uerbo naues hodie maris nostri.
Id quidem genus nauigii binis gubernaculis, hodie inuisum. At noster iterum describit, lib.III. Histori uocatque Cameras :Sic inter undas uoluuntur pari utrimque prora et mutabili remigio, quando hinc uel illinc appellere indiscretum et innoxium est.Item De moribus Germanorum :Forma nauium eo differt, quod utrimque prora paratam semper appulsui frontem gerit. Reperio et apud Suidam prisci scriptoris uerba, nescio an hanc ipsam rem narrantis: πλοῖα μονὴρη, ἓστιν ἅ καὶ δίκροτα κατεσκευάσαντο, τινά δέ καὶ ἐκ τῆς πρύμνης καὶ ἐκ τὴς πρώρας ἑκατέρωθεν, πηδαλίους ἤσκηντο, ὅπως αὐτοι τε μή μεταστρεφόμενοι καὶ ἐπιπλέωσι καὶ ἄναχωρωσι καὶ τούς ἐναντίους ἐν τῷ παράπλω καὶ διαπόπλω αὐτῶν σφάλλωσινNaues simplices uniusque ordinis, interdum et biremes faciunt. Quasdam uero et ex puppe et ex prora gubernaculis instruunt, ut ipsi nihil connuersi et accedant et recedant, hostesque et adnauigantes et adnauigantes fallant ac circumueniant.
Siqua alia insula, in hac mundi pila.
7
De quo supra lib.1. Primum extruendo tumulo cespitem Caesar posuit, gratissimo munere in defunctos. Tumulus ille, non aliud quam χενοτάφιον fuit. habesque huius ritus illustre apud Xenophontem exemplum, lib.VI. expeditionis Cyri, ubi inane sepulchrum constituitur militibus defunctis, quorum reliquiae non facile repertu : ἐνίους δέ τοὺς ἐν τῶν ὁδῶν συνεγκόντες ἔθαψαν, ἐκ τῶν ὑπαρχόντων ὡς ἐδήναντο κάλλιστα. οὔς δὲ μὴ εὕρισκον, κενοτάφιον αὐτοῖς ἐποίησαν μέγα, καὶ πυρὰν μεγάλην, καὶ στεφάνους ἐπέθεσαν. Et apud Virgilium libro III. ------ manesque uocabatHectoreum ad tumulum, uiridi quem cespiteinanem et geminas, caussam lacrimis, sacrauerat ars.
Druso mortuo cenotaphium decretum ad Rhenum ipsum. Dio LV et Suetonius : Exercitus honorarium ei tumulum excitauit, circa quem stato die, quotannis decurreret, et Galliarum ciuitates publice supplicarent. Nescio an huic tumulo adiuncta ara : apparet, quia Suetonius ait : supplicarent. Volunt id cenotaphium ad* Moguntiacum fuisse. Repugnat hic locus, qui constituit inter Lupiam et Rhenum. Sed et Rauenna sepulcrum Drusus habuit, a Claudione eius F. an ab Augusto ipso exstructum ? Cuius memoria in lapide prisco, ibi : TI.CLAVDIUS.DRVSI.F.CAES.AVG.GERM.PONT.MAX.TRIB.POT.II.COS.DESIG.III.IMP.III. P.P.DEDIT.OB.MEMORIAM.PATRIS.SVI.DEC.VII.COLLEGII.FABR.M.R.HS. ∞ N.LIBER ALITATE DONAVIT.SVB.HAC.CONDICIONE.VT.QVOTANNIS.ROSAS.AD.MONVMENTVM.EIVS. DEFERANT.ET.IBI.EPVLENTUR.DVMTAXAT.IN.V.ID.IVLIAS.QUOD.SI.NEGLEXERINT.TVNC. AD.VIII.EIVSDEM.COLLEGII.PERTINERE.DEBEBIT.CONDICIONE.SVPRADICTA.
Antiquissimi inuenti Decursio in funere illustrium uirorum. Homerus in funere Patrocli, Virgilius Pallantis descripsit.Ter circum accensos cincti fulgentibus armisDecurrere rogos. Liuius Poenis etiam usitatam ostendit lib.XXV. In morte Gracchi.Alii ab Hannibale, et ea uulgarior fama est,*in uestibulo primorum castrorum rogum exstructum esse : armatum exercitum decurrisse cum tripudiis Hispanorum, motibusque armorum et corporum suae cuique genti assuetis. Lucanus lib.VIII .-------totus ut ignemProiectis maerens exercitus ambiat armis. Statius Lib.VI. Optime :Tunc septem numero turmas (centennus ubiqueSurgit eques) uersis ducunt insignibus ipsi,Graiugenae reges : lustrantque, ex more, sinistroOrbe rogum, et stantes inclinant puluere flammas.Ter curuos egere sinus, illisaque telisTela sonant : quater horrendum pepulere fragoremArma, quater mollem famularum brachiae planctum.
Distinguendum uideri, castellum, Alisonem, ac Rhenum, pronuntiauit Vertranius. Et recte, ad mentem Dionis, lib.LIV. Nam scribit a Druso castellum exstructum ad Lupiae et Alisonis confluuia, quod opinor ipsum esse, quod dixit noster obsessum fuisse. Velleio tamen loci nomen Aliso est et Ptolomeo ἃλεισον inter Germaniae Vrbes. Vesaliam hodiernam faciunt.
Facit multum ad intelligendum hunc locum Suetonii caput I. In D. Claudio, ubi Drusi quoque mentionem facit. T. Liuis libro 40. Mos erat lustrationis sacro peracto exercitum decurrere, et diuisas bifariam duas acies concurrere ad simulachrum pugnae. Talem decursionem describit Virgilius Aeneid. II. De Palantis funere loquens, Ter circum accensos cincti fulgentibus armisDecurrere rogos, ter moestum funeris ignemLustrauere in equis, ululatusque ore dedere. T. Liuius 6. belli Punici, Quinto iterum in armis decursum est. Meminit quoque Suetonius in Nerone Claudio cap. 7. atque alio loco decursionis in catadromo, et infra Tacitus ait Plancinam decursibus cohortium interesse, uulgo Ioustas nostri apellant Decursio olim fiebat, uel decurrebatur in delectu militari, in funeribus, et tertio in ludis, ut ex citatis exemplis colliges, quod monuisse satis est, ut perpendas.
8
Ita est. Nam et Drusus classe Oceanum tentauit ; imo et pugnam nauibus conseruit in Amasia fluuio, uicitque Bructeros. Strabo lib.VII. Εἶσε δὲ μεταξὺ καὶ ἂλλοι ποταμοὶ πλωτοὶ, ὧν ἑν τῷ Αμασίας Δροῦσος βρουκτέρους κατευνάθμαιχησε Sunt et alii interiecti nauigabiles fluuii, in quorum uno Amasia, Drusus Bructeros nauali praelio uicit. Sed et Petrarcha auctor, arcum triumphalem Romae sibi uisum Druso Neroni huic inscriptum : e quo fracto hos dumtaxat uersus a se lectos.-------ad diuortia RheniPersuasi hostiles depopulatus agros.Dum tibi Roma decus aeternaque sudo Trophaea,Ister pacatis lenior ibit aquis.
Lacus nominat semper plures, ut lib.I. supra : Ipse impositas nauibus quattuor legiones per lacus uexit. At hodie unus, quod mare Meridionale appellant. Apparet autem clare gentes ibi terrasque fuisse pluribus lacubus interstinctas.
Lego prauehitur.
Locus mihi ambiguae sententiae et perplexae. Vidi qui sic uellet. Classem relictam in ripa citeriore (aspectu Galliae dico:) et in hoc culpari Germanicum, quod non in ripa ulteriore. Pontibus enim tunc nihil opus fuisset, quibus nunc iunxit amnem, et dies plures adsumpsit. Simplex haec sententia, fateor, et ex primo uerborum aspectu. At qui scrutetur, ualde, uereor, repugnet. Primum si classis in citima ripa posita : quomodo apte annectitur, militem transpositum in terras dextras ? Sane eo positu, si quid ego capio, uti amnis classi laeuus fuit, ita et terrae trans amnem. Deinde, quis hic (malum) Germanici et Romanorum stupor, classem non appellere ad ultiorem ripam, in flumine iam noto : et uanam illam operam sumere in exstruendo ponte? Praesertim re nulla aut hoste impediente. Tertio, si ea res, cur Pontes multitudinis numero nominat ? Potuit enim et debuit transmitti ponte uno. Cur Subuendhi uerbo utitur, cum uerius Transuehendi ? Nescio an haec diluent. Mea de Taciti mente mens est : Classem relictam in ulteriore ripa fluminis, uti debuit : sed tamen in ima, et mari proxima, quod tamen debuit. Quomodo igitur tunc, inquies, amnis illi laeuus ? Ex positura nempe nauium, quas verisimile est quiescentes eos et in statione habuisse. Nempe proras in Oceanum uerterunt, tamquam rediturae, nec ultra scilicet progressurae. Pone autem milites in iis et uectores ut solet, facie ad proram uersa : nonne sic laeuus iis amnis, et terrae in quas transponuntur dextrae ? Peccatum tamen a Germanico, quod humilibus et humentibus illis locis militem exposuerit (debuisset longius subuehere:) in quibus transeundis, opus pontum structura. Ad mare enim aestuaria : non sic supra.
9
Mutua Romanorum Germanorumque clade nobilis amnis cui famam praecipue Tacitus dedit : et ipse Tacito (mirum fatum) uitam. Nam quinque hi primores libri inuenti Corbeiae, quod monasterum ad Visurgim est. Atque illinc depromptum uere hunc thesaurum Quaestor quidam Pontificius ad magnum Leonem detulit, donatus ab eo aureis quingentis.
10
Valet, penetrales, prisco scribendi more : id est, penates. Et tamen uis quaedam in uerbo est, quasi intimos penates.
11
Malim diducerent. Vt infra. Quia diductis terris hauriebantur.
12
13
Nihil muto. In castris Romanis ad dextram Praetorii Auguraculum fuit, ubi duces auspicarentur et ex pullis auguria captarent. Quod οἰωνιστήριον est. Hyginus manuss. uerbis tamen corruptis. Auguratorium parte dextra praetoriatur a principalem agnouimus, ut dixi, ne et augurium recte capere potest. Parte laeua tribunal statuitur, ut augurio accepto insuper ascendat ad exercitum *felicia hospicio adloquatur. Ita Tacito Auguralis ara commemoratur in castris Corbulonis, lib. XV. Erudito tamen uiro, egressus Augustali, legend.uidetur, quia in Quinctiliano scriptum lib. VIII. Carmen funebre, proprie Naenia, et tabernaculum ducis, Augustale. Non idem mihi uidebatur.
Quare ferina pelle ? Vt habitum mentiretur Germani, credo, qui plerumque pelliti. Germani autem multi non in castris solum sed, ut opinor, inter eius custodes.
De portis castrorum multi scripsere, de hac ne uerbum quidem me legisse memini, nisi diuinare libet cum Io. Maumontio nostro, portam illam auguriis captandis destinatam fuisse. Nam Augures Orientem uersus sedebant, auguriis operam dantes uelato capite : de quibus plura Festus. Atque idem forte pro Augurali, Augustali reponendum putat, tametsi non temere antiquorum authorum lectionem dicat immutandam. ac ut porta Augustatlis dicatur in castris, quae olim Praetoria. quid uero Augustale dicatur, ab Ouidio satis notum est. Ipse postea Maumontius me monuit, sibi uideri Augustali, lengendum sine additione portae, cuius nulla mentio fit a Tacito hoc loco : quod ab audaculo quoque adnotatore ad scriptum dicit. neque enim necessarium fuit Duci castris egredi, ut militum uoluntatem exploraret, sed Augustali, uel Praetorio. Auguralis arae meminit Tacitus lib. 15. ubi ait Tyridatem insignia imperii deposuisse ad Neronis imaginem.
Hoc est, a sexta hora noctis. Suidas dictione προφυλακὴ, quattuor esse uigilias seu φυλακὰς tradit in nocte, quarum unaquaeque treis horas habet. De his Vergilius : - et noctem custodia ducit.
14
Operandi uerbum, ad sacra. Tibullus : Tunc pubes operata deo. Curtius : Per dies decem Libero patri operatum habuit exercitum. Restitue apud Liuium, lib.X : Dum hostes operati superstitionibus, concilia secreta agunt, Amiternum opidum de Samnitibus ui cepit. Ita meus codex. uulgo, superati. Quod ait, respersam praetextam : scire licet pontifices, imo sacerdotes omnes, cum diis facerent, praetexta usos : Germanicus autem Augur. Lampridius in Alexandro :Accepit praetextam etiam cum sacra faceret, sed loco Pontificis maximi, non Imperatoris. Appianus ἐμφυλ.α.οὕτως μὲν Ασελλίων στρατηγῶν τε καὶ σπενδῶν, καὶ ἱερὰν καὶ ἐπίχρυσoν ἐσθῆτα ὡς ἐν θυσίᾳ, περικείμενος, ἀμφί δευτέραν ὥραν ἐσφάζετο ἐν ἀγορᾷ μέσῃ παρὰ ἱεροῖς Quinctilianus declamat. CCCXL :Ego uobis allego etiam ipsum illud sacrum praetextarum, quo sacerdotes uelantur, quo magistratus : quo infirmitatem pueritiae sacram facimus ac uenerabilem. Spartianus in Hadriano : Natali suo ultimo cum Antonium commendaret, praetexta sponte delapsa caput ei operuit. Vbi corrigo aperuit : quia sacrificabant capite uelato. Adi et Zosimum lib.IIII, ubi delata ad Gratianum Christianum Principem praetexta pontificia et spreta. Ab hac mente Plinius placari purpura deos scripsit, respiciens scilicet ad praetextam, lib. IX : distinguit ab equite Curiam, dis aduocatur placandis, omnemque uestem illuminat.
Dicimus in Germania, infra.
Ibidem uide.
Videntur adumbrata e Thucydide, qui Brasidam inducit hortantem suos contra Illurios : eosque iisdem moribus fingit lib.III.ubi inter cetera : οὔτε γὰρ τάξιν ἔχοντες, αἰσχυνθεῖεν ἄν λιπεῖν τινα χώραν βιαζόμενοι, ἥ τε φυγὴ καὶ ἡ ἔφοδος αὐτῶν, ἲσην ἔχουσα δόξαν τοῦ καλοῦ, ἀνεξέλεγκτον καὶ τὸ ἀνδρεῖον ἔχει.
Drusi et Tiberi
15
Ita correxi : uulgo, odiis.
Malim. Non aliud sibi reliquum, Aut, nihi aliud sibi reliquum.
16
Ea loca in peregrinatione uidi, et uel scriptoris huius caussa curiosius lustraui. Animus autem mihi dicit, hunc ipsum campum esse, qui infra Bremam, mare uersus, pulchre lateque se pandit, inter flumen et colles saltusque circumiectos. Non potest aptior pugnae magnae planicies, et pro Taciti hic descriptione. Distat ab opido Brema duobus circiter Germanicis milliaribus, circa pagum qui Vegesaku dicitur.
17
Sic lib. IV. Hist. : Aduertit ea res Vespasianum. Et Liuius libro.I. emendante me : Aduerteratque ea res etiam Sabinos tanti periculo uiri. Nam hactenus : auerteratque scriptum reperias, ignorantia historicae dictionis. Ceterim, illud mirum unde hic aquilae nostris terris haud temere uisae. Ac subuereor ut falsa species obiecta Germanico, aliaque alites fuerint.
Aquilas intellegit, quae a C. Marii aeuo propriae Romanis. De quibus in Excurs.C.
Ita alibi : Mox conuersus ad signa et bellorum deos. Dionysius, de iisdem :τιμιώτατα γὰρ ῥωμαίοις ταῦτα ἐπὶ στρατείας, καὶ ὥσπερ ἱδρύματα θεῶν ἱερὰ νομίζονται. Liuius, lib. VI : Obstringere periurio non se solum suumque caput, sed signa militaria et aquilas, sacramentique religionem. Tertullianus : Religio Romanorum tota castrensis signa ueneratur, signa iurat, omnibus diis praeponit. Exemplum eius sacramenti egregium apud Lucanum lib. I. ubi Laelius Caesari :per signa decem felicia castris.Perq.tuos iuro quocumque ex hoste triumphos. Imo et adorata ea. Disce e Sozomeno Eccles. Hist. Lib.1. cap. IV.ubi de Labaro: Σημεῖον δὲ τοῦτο τιμιώτατον, καθότι ἀεὶ τοῦ βασιλέως ἡγεῖσθαι καὶ προσκυνεῖσθαι νενόμιστο παρὰ σρατιωτὴς . Hoc signum uenerabile maxime quia et principem antecedere, et adorari etiam a militibus solebat.
18
Fecit idem M.Antonius apud Florum lib.III. qui Cretam inuasit cum ingenti quidem uictoriae spe atque fiducia, adeo ut plures cathenas in nauibus quam arma portaret. Fecit Flaminius in Polybio lib. III. qui suos ita uanitatis impleuit, ut plures essent qui ἀλύσεις καὶ πέδας καὶ τοιαυτὴν παρασχευὴν ferrent, quam in arma. Sed utriusque quis exitus ? Qui nunc Germanorum. Nec aliter solet magnus ille deus, qui deiicit quidquid uane se attollit.
Oportuerat Germanicum ipsum, quo dux et auctor facti. Sed Augustus ut auspicia seruauit sibi ; sic honorem omnem rei a ducibus suis legatisue gestae. Nam qui ductu quidem suo, alienis tamen auspiciis uicerat : ne antiquitus quidem Imp. salutabatur, aut triumphabat. Hoc adulans suo Principi Horatius uoluit : Te copias, te consilium, et tuosPraebente diuos. Et ab hac re statim, in trophaei inscriptione legis : Exercitum Tiberii Imperatoris ea monumenta consecrauisse,non, Germanici, qui ducebat.
19
20
Sunt qui tormentis hastas aut lapides excutiunt : quia librant scilicet, et iactus arte expendunt. Sic .III. Histor. uincla ac liberamenta tormentorum appellat. Hoc uerius, quam referri ad librilia : quod suspicabar .IIII. Poliorcet. Dialog. III.
21
Diuersum a Germanico. Illud planum, non sic tegebat : hoc incuruum, corpori adhaerebat, et circumfundebatur.
Pulchre et significanter dictum, in minoribus gladiis. In oblongis, quibus ritu Gallorum Germani utebantur, non eadem manus habitudo : neque firmiter aut tenere gladios, aut regit.
Nam, ait noster in Germania, uix uni alteriue cassis aut galea.
Adderem ego nomen Arminii, & legerem : Imprompto iam Arminio ob continua &c.
Idem uideo Cyrum minorem fecisse in pugna illa sibi extrema : cuius caussam tamen Xenophon ambigue refert ad morem Persarum, qui nudis capitibus pugnam inibant.
22
23
Saepe ita loquitur noster, imitatione aperta Sallusti. Quam phrasim operae est semel a iuuentute intelligi, ex Seruianis notis, ad illud. Vere nouo, id est, ait, primo mense Martio. Nam ueteres per singula tempora anni, quae in tres menses diuiduntur, obseruant, ut sic dicant : Primum mensem, Nouum uer : secundum, Adultum : tertium, Praeceps. Ita de hieme, Aestate, Autumno. Sic semper Sallustius. Simile quod Graecis annum partiuntur : ἱσαμὲνου τοῦ ἔτους, μεσοῦτος, ἢ λήγοντος.
Sub quam, occulta caussa, semper, ut aiunt, Oceanus intumescit.
Non abnuo de uero Austro. Nam ille a terra naues in mare interius rapiat : quod ostendit factum, cum subdit, disiecitque naues in aperta Oceani. Procul igitur a littore : cui Notus impegisset. Facit eodem, quod de insulis longius sitis adiungit : et potest Orcadas intelligere, aut potius eas, quae haud procul litore Frisico hodieque exstant. Nam quod longinquas facit, fama et redeuntes haec auxerunt, ac timidis insolitisque maris ita uisae.
Hoc est, inflatis. Alioqui posset etiam legi, humidis.
Non male etiam, eodemque quo uentus : atque ita iam didici in Florentino esse. Liuius lib. XXVI : Acer etiam Septemtrio ortus inclinatum stagnum eodem quo aestus ferebat.
Nec displiceret scribi, nantes.
24
Quantum ego uidi uel audiui, non sunt in eo tractu litorales scopuli. Est mollis aut arenosa terra, nec nisi arte aut opere elata.
Nec eae quidem sunt. Libuit istis apud ignaras aures, in his et sequentibus, τραγωδεῖν et narrare quae noster merito ambigit, uisa, siue ex metu credita. Imo nec uisa, nec credita, sed uanitate efficta.
25
Malim, luco. Hic autem inuenta aquilarum una, et supra lib.1. altera. ergo receptae nunc omnes, quia tertia seruata militis astu. Florus tamen scripsit : Signa et aquilas duas adhuc Barbari possident, tertiam signifer etc Parum considerate, nisi ex Liuii persona et aetate loqui hominem placet.
Legerim haec et sequentia, non auso c.hoste, pulso, pauente.
26
Vera correctio Beroaldi, in hiberna miles, ex Taciti uerbis ipsis. Rhenanus qui, inhiona, legit, et ego qui serio olim refelli, dignis ambo qui piemur.
Corrigeres forte non inepte, in Hyberna.
Scripsimus Iuhiona. Malim tamen Iuhionem. Iuhionum ciuitatis meminit Tacitus libro decimotertio, ad calcem. Et nos libro tertio rerum Germanicarum, huius loci facta mentione.
Non toties in proprie Germaniam : quare in Historiis et examina : sed intellegit sumitque una missiones, opinor, in Pannoniam, et Illyricum.
Id accidit Tiberio ipso duce. Vide Dionem. Lib.LV. In cuius uerbis menda, Cantabrique appellantur in Germania, qui reuera Sugambri : ut monui olim Antiquar.lect.lib.I.cap.VI Suetonius : Sueuos et Sugambros dedentes se in Galliam traduxit, et in proximis Rheno agris collocauit. Eutropius lib.VII. Tiberius cccc.M. captiuorum ex Germania transtulit, et supra ripam Rheni in Gallia collocauit. Isidorus non obscure indicat hos ipsos esse, qui Burgondiones postea appellati, largiter potuerunt. Burgondiones, inquit, quondam a Romanis subacta* interiore Germania per castrorum limites positi a Tiberio Caesare, in magnam coaluerant gentem atque ita nomen ex locis sumpserunt, quia crebra per limites habitacula constituta, Burgos uulgo uocant. Hi postea rebelles effecti Romanis, plusquam LXXX.∞.armatorum ripas Rheni fluminis insederunt et nomen gentis obtinuerunt. A quo tamen diuersus it Ammianus, qui originem eorum a Romanis trahit : Gratanter ratione gemina Principis acceptae sunt litterae. Prima, quod iam inde temporibus priscis sobolem se esse Romanam Burgundii sciunt : dein quod salinarum, finiumque caussa Alemanis saepe iurgabant.
Id est, triumphare. Triumphantes enim ascendere Capitolium soliti, et laurum quam manu tenebant, quaeque in fascibus lictorum, deponere in gremio Iouis : arbitri scilicet uictoriae et auctoris. Plura in Excurs.D.
27
Ante lucem quaerere occepi hoc stemma, et uereor ut concubium noctis sit priusquam pertingam. Cur Liboni huic proauus Pompeius, scio : cur Caesares consobrini. In Scribonia amita haereo, quae ex historiis quidem adstruitur saltem matertera maior. Nisi placet amitae nomine abusum Tacitum esse. Si non est : sequitur ut paternum genus etiam (nam de materno constat) huic adolescenti e Scriboniis sit. Et suadet hercle nomen : quia Tacito dicitur, Scribonius Libo Drusus. Censeo L. Scribonio Liboni, qui consul cum M.Antonio fuit, fratrem fuisse alium Scribonium, cuius nepos iste. Ita, inquam, ut maritus Pompeiae Scribonius aliquis fuerit. Liquere res nisi ex genesi non potest : quam in Excurs., uide. E.
Digna lectu de tota hac re apud Senec.epist. LXXI.
Chaldaei uocabantur scientiae sideralis periti, authore Gellio Mathematici dicti. Erant uero in Babylonia astrologiae periti, qui ex quotidiana siderum obseruatione effecerant, ut praedicerent, quid cuique uenturum, et quo quis fato esset natus. Magorum, et Magicorum sacrorum meminit Tacitus lib. 16. ubi ait Seruiliam Sorani filiam interrogatam num ipsa monile uendiderit, faciendis magicis sacris. Sacrorum quoq. Magicorum mentio sit a Suetonio in Nerone cap. 34. fuit enim ipse Nero, teste Plinio, magiae studiosissimi . Tacitus lib. 3. sacra, et immolationes nefandas uocat. De Magis multa Gellius, et Strabo. Hi Physici, Mathematici, Magi, Chaldei, Planetarii, Astrologi dicti sunt, qui Claudio et Vitellio imperantibus, ut Tacitus lib. 12. refert, S. Cto. sunt Italia pulsi. Verum locus hic me admonet, ut Modestini locum declarem, a nullo ante explicatum, qui habetur in Pandectarum tractatu de sicariis et ueneficis, c. Ex Senatusconsulto ; ubi ait Modestinus eum teneri poena legis Corneliae, qui mala sacrificia fecit. quod Accursius ad paganica sacra refert, ego ad illa, de quibus hoc loco tractamus. Horum quoque sacrificiorum uel sacrorum meminit Iustinianus in postremis I. Codicis, in tractatu de thesauris. Notat Seruius in ecloga 8. Virgilii Mathematicos solere sacris quibusdam praeuertere hominum mentes. Vide quoq. I. Aeneid. 4. Virgilium, ubi Massylae mentionem facit. Facit ad explicationem Modestini caput ultimum Codicis Theodosiani in tractatu de maleficis, ubi haec sacra funesta uocat, quae a Romanis semper sunt damnata, ut ibidem scribit Seruius. Iurisconsultus Vlpianus mathematicos libros improbatae lectionis uocat, et statim comburendos statuit. Tacitus lib. I. Hist. Mathematicos, genus hominum potentibus infidum, et sperantibus, fallax dicit.
28
Qui tamen infra lib.V. est, Vescularius Atticus insidiarum in Libonem internuncius.
Carmina hic pro incantamentis accipi nemo nescit, ut ex hoc Virgilii uersu patet, Haec se carminibus promittit soluere mentes Quas uelit. Et ecloga 8. eiusdem, quam uelim lectorem diligenter legere, atq. Iustiniani tractatum de Physicis, et mathematicis, ut quid carminibus fieri possit, his perlectis atque intellectis cognoscat. Infernas uero umbras carminibus elicere, etiam Latine, authore Suetonio in Nerone c. 34. euocare dices.Tibullus de saga foemina. Hac cantu finditque solum, manesque sepulchris Elicit. Fiebatque euocatio illa sanguine in fossam uictimarum, melle, uino, lacte commistis. Horatius. cruor in fossam confusus, ut inde Manes elicerent ; animas responsa daturas. Detestanda, et famosa carmina uocat lib. 16. Tacitus pro libellis, ut a Iuriconsultis usurpantur.
29
Omnes enim timebant Principis offensam.
Solebant olim amici sordes cum reo accipere ad misericordiam captandam, et plebem deprecabundi prehensare, aut circumire, ut cum dies iudicii aduenisset, facilius absoluerentur. Cicero in oratione de reditu suo, Senatores ait in suo periculo, id est reatu, uestem mutasse. Plutarchus author grauissimus ait omnem prope equestrem ordinem. et iuuenes ad viginti millia sordidatos cum Cicerone fuisse, et cum eo supplices per urbem fuisse. Suetonius in Tiberio c. 2. Vt ne capitis quidem quisquam reus apud populum, mutare uestem, aut deprecari sustinuerit. Titus Liuius 6. ab urbe condita, Quoq ad eum diem nunquam usu uenisset, ut in tanto discrimine non et proximi uestem mutarent.
Quod receptum in solis agris. Nam lecticae quamquam iam uulgatae, tamen spernebantur adhuc a curiae aditu. Suetonius de Tiberio : Numquam curiam nisi solus intrauit : lectica quondam introlatus aeger, comites a se remouit.
Puto L.Scribonio Liboni, qui hoc anno consul.
30
Nescio an, Cluuius.
Non temere de uia Appia consultauit uanum caput, quia ea inter Romanas uias longissima, et quasi regina, ut ait Statius : ------qua limite notoAppia longarum teritur regina uiarum. Sed pertinuitne ea Brundisium usque ? Negat Frontinus de Aquaeductibus, qui ultra Capuam non porrigit. Appia aqua, inquit, inducta est ab Ap. Claudio Censore. qui et uiam Appiam a porta Capena usq. ad urbem Capuam muniendam curauit. Adfirmat tamen hic Tacitus et Strabo, prolixe lib.V et VI et Horatius : Brundisium melius Numici uia ducat, an Appi. aliique. Omnes bene. Nam Appius ipse non hercle ultra Capuam perduxit. Ne potuit quidem, ut fines tunc erant imperii Romani : perduxit postea siue C.Gracchus Tribunus, qui plerasque uias fecit, refecit : siue C.Caesar, qui curator uiae Appiae non leuiter in eam impendit : siue Augustus de quo inscriptiones priscae : S.P.Q.R. QVOD.VIAE.MUNITAE.SVNT. Nam certum aliquid non alii, non ergo inuueni.
Quae ad mortem eorum pertinerent, aut caedem.
Intelligo atroces et occultas notas nominibus Caesarum, et Senatorum additas magia, ut eis noceretur. Quemadmodum Ephesii notas quasdam habebant, et magicas uoces, quibus adhibitis semper erant uoti compotes, quicquid tentassent. De simulachris cereis, quae a magis fieri solent, uide Virgilium eadem ecloga 8. Et Ouidium hoc uersu, Deuouet ab sentes simulchraque cerea fingit. atque Paulum Aemilium in Ludouico Vtino, ubi Pauioti Magi meminit. Plurimum luminis addit huic loco Tacitus infra, ubi ait erutas solo humanorum corporum reliquias, atq. carmina, et deuotiones, et nomen Germanici plumbeis tabulis insculptum.
Quando et a quo latum id SC. quaero. Sane antiquum est, et Cicero referre uidetur ad morem maiorum potius, quam ad legem. Nam cum more maiorum de seruis in dominum ne tormentis quidem quaeri liceat : exortus est seruus, qui quem in eculeo appellare non posset, eum accuset solutus. Idem : Maiores nostri in dominum de seruo quaeri noluerunt, non quia non posset uerum inueniri, sed quia uidebatur indignum esse, et domino morte ipsa tristius. Derogatum ei legi antiquitus, in caussa incesti. Pro Milone : Se seruis nulla lege quaestio est in dominum, nisi de incestu, ut fuit in Clodium. Iurisconsulti excipiunt etiam adulterii crimen, fraudati census, et maiestatis. l.I.C.de quaestionibus.
Imo infamia huius inuenti penes Augustum : Erratque noster, si non errat Dio lib.LV. Ὅτι δὲ οὑκ ἐξον ὂν δοῦλον κατὰ δεσπότου βασανισθῆναι, ἐκελευσεν ὁσακις ἄν χρεία τοιοῦδε τινὸς γένηται, τῷ δημοσίῳ αὐτὸν, ἤ καὶ ἑαυτῷ πιπράσκεσθαιμ ὅπως ἀλλότριος τοῦ κρινομένου ὤν ἐξετάζηται, οἱ μὲν ἠτιῶντο, ὅτι ὁ νόμος τῇ τοῦ δεσπότου μετταλαγῇ καταλύεσθαι ἔμελλεν. Quod uero cum non liceret seruum in caput domini torqueri, iussit ut quoties eius rei usus esset, uendi seruum uel Actori publico, uel sibi ipsi Principi, ut iam quasi alienus a reo examinari posset : id sane nonnulli criminati sunt, quasi legem ea domini mutatione dissolueret.
Mancipari, mancupio tradi : πιπράσκεσσην siue uendi, dixit Dio. Supra : Hortisque uenditis statuam Augusti simul mancipasset. Lib.III. Seruos quoque Silani, ut tormentis interrogaretur, actor publicus mancipio acceperat. Sed quis publicus auctor ? Non alius, quam publicus siue seruus siue libertus. : proprio tamen munere, qui rationesque Reip.administrabat. Plura in Excurs. F.
Diligenter hoc loco explicat Aemilius Ferretus qui sint actores publici. Sed addendum, Actores uocari a Suetonio in Iulio c. 55. Actuarios. Vtrumque ab actis dicitur, quibus scribendis serui publici operam dabant. Non quod id munus esset libero homine indignum, ut multi existimant, sed quod per eos solum nobis acquirebantur qui erant in eorum potestate : et saepius accideret, ut pro absentibus dominis stipularentur. Tacit. lib. 3. Seruos quoque Sillani, ut tormentis interrogentur, actor publicus mancipio acciperat. Postea Arcadii constitutione hoc munus ad solos liberos homines translatum in Codice de Tabulariis.
Est P. Sulpicius Quirinus, qui Aemiliam Lepidam habuit uxorem. Vnde adfinitas. Nam ipse ignobilis.
31
Qui necessitatem ostenderent, et sponte aut ui pereundum.
32
An supra numerorum eos Praetores adiectos uult ? Certe enim unius praetura tantum uacabat. An potius in annum proximum destinatos eos, extra sortem aleamque comitiorum.
Cotta hic inter notas et uibices eius sedi, filius, ut Plinius* ait, Messallae oratoris, patris optimi degener proles. De imaginibus in funere, deque hoc interdicto, non repeto ea quae scripsi, in Electis. Cap. XXIX. Sic Bruti et Cassi imagines abolitae infra libro. III : Viginti clarissimarum imagines familiarum antelatae sunt. Manlii, Quinctii, aliaque eiusdem nobilitatis nomina : sed praefulgebant Cassius atque Brutus hoc ipso,quod effigies eorum non uisebantur.
In funerum pompis solebant maiorum fumosae imagines ferri ad gentilitatem ostentandam. Cicero pro Milone, Nec uero non eadem ira deorum hanc eius satellitib(appel de note 9) iniecit amentiam, ut sine imaginib(appel de note9), sine cantu, ac ludis, sine exequiis, sine lamentis, laudationibus, spoliatus illius supremi diei celebritate, quam concedere etiam inimici solent, ambureretur, etiam abiectus. Quo in loco ceremonias omnes funerum enumerat. Plinius l. 35. Apud maiores in atriis imagines erant, quae spectarentur, expressi cera uultus singulis disponebantur armariis, ut essent imagines, quae comitatentur gentilitia funera : semperque defuncto aliquo, totus aderat familiae eius, qui unquam fuerat populus. Solebat quoq. imago cerea defuncti ferri, ut ex Appiano lib. 2. belli ciuilis patet. Quod etiam imagines ferrentur, ex ipso Tacito colligitur infra, ubi ait Germanici funus sine imaginibus, et pompa, per laudes, et memoriam celebre fuisse. et l. 3. Circumfusas lecto Claudiorum, Iuliorumque imagines. et l. 4. ubi Drusi funeris mentio fit.
Vereor ut elapsum exscriptori sit aliquod nomen. Diuinabam olim L.Paetus, Gallus Asinius, Paetus sane illo aeuo in Senatu fuisse, docet lib.XV ubi Caesonius Paetus. Quid si etiam L.P et Gallus Asinii ? Vt praenominibus distinguat plures eius gentis. Nam Asinii aliosque senatores, imo consulares, uti infra dicam.
Imo repetita potius. Nam ueteri lege edictoque, pridem amota, e rep.illa pestis. Adde quae in Excurs.G.
Tarpeio, ita dicebant, sine alia additione. Plautus :Qui in amore , (malim amorem) praecipitauit, peius perit, quam si saxo saliat. Lucretius :------scelerisque luelaCarcer et horribilis de saxo iactus deorsum.
Supplicia pleraque apud Romanos sumi solita extra portas, credo, ne frequentis sanguine et caede, contaminari oculi ciuium, aut delibari uideretur libertas. Exempla in Excurs. H.
Non cuilibet e plebe doctorum notus mos. Cum ciui rei capitalis dies dicta esset, classicum in celeberrimis urbis locis canabat, et postremo ante ianuam damnati. Plutarchus in Gracchis: καίτοι πάτριον ἐστιν ἡμῖν, εἴ τις ἔχων δίκην θανατικήν μὴ ὑπακούει, τοῦτου πρὸς τὰς θύρας ἔωθεν ἐλθόντα σαλπιγκτὴν ἀνακαλεῖσθαι τῇ σαλπιγγί, καὶ μὴ πρότερον ἐπιφέρειν ψῆφον αὐτῳ τοὺς δικαστὰς.Patrius nobis mos est, siquis capitis accusatur, neque obaudit, ad eius fores mane Tubicinem ire, et classicum canere, nec ante iudices sententiam de eo ferre. Seneca lib. I de Ira : Itaque etsi peruersa induenda magistratui uestis et conuocanda classico concio est, procedam in tribunal non furens nec infestus, sed uultu lenis, et illa sollennia uerba graui magis quam rabida uoce concipiam . In Commentario MV. Sergii apud Varronem, lib.V. de.LL. Quo die comitia erunt, in arce classicum canat, endo ( sic emendo) circumque moeros et ante priuati huiusce T. Quinctii Trogi scelerosi hominis hosticum (leg.est, hostium) canat, et ut in campo cum primo luci adsit. Seneca iterum huc respexit Epist. XVII. : Cum classicum cecinit, scit non se peti: cum aliqua conclamatio est, quomodo exeat, non quid efferat, quaerit. Puto et Lucilius, hoc uersu Trochaico. "Rauco concionem sonitu et curuis cogant cornibus." Nec Romae solum et inter ciues seruatus ille mos : sed etiam in prouinciis, nisi fallunt me Declamatores ( et hercle uereor ut animi ingeniique caussa fallant) apud Senecam patrem lib. IX. Controu.II. de Flaminio qui inter coenam noxium puniuit. Capito : Fit a praecone silentium : adhibentur deinde legitima uerba : canitur ex altera parte classicum. Cassius Seuerus : Si tribunal conscenderit conuiuiali ueste : si cum classicum canere debeat, symphoniam canere iusserit.
Supplicium prisci moris quale, pete, a me in lib. XV.
Fuere Romae Gemoniae scale in Auentino, et rupes Tarpeia in Capitolino, ex qua sontes deiiciebantur. Rupes illa saxum quoque dicebantur, cuius hic Tacitus meminit, Horatius sermonum I. Tune Syri Dama, aut Dionisi filius audes Deiicere e faxo ciues ? aut tradere Cadmo ? Tacitus lib. 5. de Sex. Mario loquens, Defertur incestasse filiam, et saxo Tarpeio deiicitur. Vtitur eadem loquendi forma A. Gellius lib. 11. cap. 18.
Aduertere hic et libro 5. pro Punire sumitur. Praeco uero sontem semper praecedebat. Talis uero ratio condemnandi habetur apud Senecam, Ascendit, inquit, Praetor tribunal, noxiae post terga ligantur manus, fit a praecone silentium, deinde adhibentur legitima uerba, canitur ex altera parte classicum. Mos quoque priscus animaduerti fuit, ut nudus per publicum ductus, furca capiti inserta, virgis usque ad mortem caederetur, atque praecipitaretur e saxo, ut scribit Eutropius de Nerone : uel ut alii malunt, ut strangularetur. et ea causa, Cicero in Pisonem uocat supplicium more maiorum, cum caput praeciditur. Tacitus lib. 4. Dictis dein sententiis, ut Serenus more maiorum purriretur, quo molliret inuidiam, intercessit Gallus Asinius.
33
Vide luxum eius aeui, et gratulare saeculo nostro. Dio paullo communis id concipit quasi interdicta omnia Vasa auri, nisi quae ad sacra.
Nolim erres distincta genera uestium olim. Bysina, Bombycina, Serica quae persequor et euoluo in Excurs.I.
Id est, certum pondus numerumque definiri uoluit : tot pondo argenti, tot seruos, talem supellectilem.
Maximi pretii fuisse hanc uestem, illud argumento est, quod Alexander Imperator numquam holosericam induit. Procopius ex Indis Romanos mercatores sericum emere solitos tradit, unde uestis conficiatur, quae olim Medica dicebatur. Celebratur et a Paulo Iurisconsulto νῆμα σηρικòν tanquam Indica species Arcadii Principis constitutione sericobaptae usus priuatis hominibus prohibitus est, ut fere suspicer sericas uestes non esse quibus uulgo utimur.
Larga significatione pecuniam dixit, ut lex X. uiralis et iurisconsulti.
Quid est illud, tales ? Censeo rescribendum, dignationibus antistent, aliisque, quae ad requiem. Ideo (inquit bonus patronus luxuriae) repertum discernere censum Senatorum equitumque a plebe : non solum ut loco, ordine, dignitate, praemineant, sed etiam supellectile, ueste, aliisque quae animo aut corpori cara. Potes etiam legere, ita aliis quae ad. minusque recedes a scriptura.
Possit legi, consensio.
34
Quod egregiis personis obseruari Paulus iubet, l.XV. De iureiurando :Ad egregias personas, eosque qui ualetudine impediuntur, domum mitti oportet ad iurandum.
Testimonium dicere, uulgo deponere, cum scilicet testis testimonium dicit, Cicero pro Archia poeta, pro Testimonio dicere usurpauit. Tacitus lib. 3. Caeteris ad dicendum testimonium exterritis. qua loquendi forma usus est Arcadius Iurisconsultus cap. 1. tractatus digestorum de testibus, et alii Iurisconsulti in eodem. tractatu saepius.
35
Omnino sic legendum. Atqui non abfuit, ut e sequentibus omnibus colligas. Ita est : sed dixerat, ut saepe, et haec talia ex usu aut caussa simulabat.
36
Non a se id inuenit Gallus, sed imitari decretum C. Caesaris uoluit, de quo Appianus, in persona M.Antonii.II.Ciuil. ἡμεῖς γὰρ αὐτοι σχεδὸν ἅπαντες, οἱ μὲν ἤρξαμεν ὑπο τῷ Καίσαρι, οἱ δὲ ἔτι ἄρχομεν, αἱρετοί πρὸς ἐκείνου γενόμενοι, οἱ δὲ ἐς τὸ μελλὸν ἄπχειν κεχειροτονήμεθα. ἐς γὰρ πενταετὲς, ὠς ἴστε, καὶ τὰ ἀστικὰ ἡμῖν καὶ τὰ ἐτήσια, καὶ τὰς τῶν ἐθνῶν ἤ στρατοπέδων ἡγεμονίας διετάξατο: Νos enim prope omnes, alii gessimus magistratus electi a Caesare, alii iam nunc gerimus, alii geremus etiam ab eo designati. Nam in quinquennium, ut scitis, urbanos annuosque magistratus, et item prouinciarum aut exercituum Praefecturas ordinauit. De quo etiam Sueton. sentit. cap.LXXXVI. In Iulio : Magistratus in plures annos ordinauit.
In excercitu duplices legati, Consulares et Praetorii. Consularis toti exercitui, Praetorius legioni uni praesidebat. At ecce Gallus, quia multae legiones, et plures sane quam quotannis Praetores (nam ad XXV.aut VI. illo aeuo erant:) Gallus, inquam, hic blanditum legatis iuit, et, ut putabat, Caesari. Voluit illos, qui ab eo praepositi ante Praeturam, iamtum Praetores designatos eoipso facto esse ; et sequenti anno inire. Quid amplius ? duodecim candidatos in singulos annos a Principe nominari. Sed cuius rei candidatus ? Legationis, an praeturae ? Si istud, tum augeatur ualde Praetorum numerus, aut certe Praetoriorum : quod tamen Gallus callide suasit nouo reperto, quia Caesar iurauerat (I Annal.) se numerum duodenarium in Praetoribus non excessurum. At nunc potest excedere, sed alio titulo et mantello. An placet legationibus candidatos accipi ? et ut Caesar quotannis omnes illos nominet, solusque comitia haec peragat ? Neque id sperno : sed spreuit ualde Tiberius, qui totum hoc caput eius sententiae nec refutatione, imo nec repetitione dignum censuit : et in oratione reiicit, prius caput tantum, de magistratibus in quinque annus.
Quare ? Quia ualidi nimis illi electi fuissent, et potuissent tractu in Principem coire. Item, odia serebantur in ipsum, et fortasse conspiratio, a repulsis. Et sane ea mens Taciti, quod uerba illa mox ostendunt : fauorabili oratione uim imperii tenuit : quae resoluta igitur,et uelut eneruata fuisset, illa sententia. Nam addo etiam, inter arcana imperii esse, ut Princeps gratiae et beneficii sit potens : uix aut non esset, in tam longum tempus honoribus semel datis.
In Medicaea : auretur, legitur uoce admutilata. Illa uera lectio. Augebatur enim potestas, cum in eius manum comitia tot annorum, noua ratione darentur.
Si corrigeres, augeretur, plane bene consistet sensus.
Lego ; quasi augeretur potestas eius.
Tot mensibus aut diebus petant, et in candida sunto : tot deinde adepti, gerant. Neque enim sollenniter petere toto anno licebat. Atque hoc est spatium exercendae candidatorum industriae, olim legibus finitum.
37
Ortalus scribitur in Suetonio : Plerosque modestia et pudore deteruit, in quibus Ortalum Q.Hortensii oratoris nepotem, qui permodica re familiari, auctore Augusto, quattuor liberos tulerat. Ortalus igitur Hortensiae gentis cognomen. Cicero ad Atticum, lib.IV: Ortalus in ea caussa fuit, cuiusmodi solet. Infanda quaedam de hoc ipso, nisi fallor, Hortensio Valerius Maximus narrat lib.III : Iam Q. quidem Hortensii, qui in maximo et ingenuorum ciuium et amplissimorum prouentu, summum auctoritatis atque eloquentiae gradum obtinuit. Nepos Hortensius Corbio omnibus scortis abiectiorem et obscaeniorem uitam exegit : ad ultimumque lingua eius tam libidini cunctorum inter lupanaria prostitit, quam aui pro salute ciuium in foro excubuerat. sed uocat Corbionem. Anne igitur scrib. Hortalus Corbio ? An corrupta ea uox substituendumque Ortalus ? Alterum certe horum.Principio etiam Valerianae narrationis emendo,in maximo et ingeniorum, et ciuium amplissimorum prouentu. Facio iudicem nostrum Pighium, cui scriptor hic non medicinam debet, sed uitam. Sed hic Ortalus Hortensii nepos, numquid ex filio ? Apparet. Nam et Valerius diserte Hortensium eum appellat. Attamen filius magni illius Oratoris bello ciuili Bruttiano periit praemature . Velleius : Eadem Lucullum Hortensiumque eminentissimorum uirorum filios fortuna abstulit. Sed debuit scilicet iam tunc prolem seuisse, et reliquisse in Vrbe. Catulli Elegia quae ad Ortalum est : censeo eam esse ad huius auum.
Is est ipse census Senatorius, qui sub Augusto fuit.Nam auxit eum et produxit. Sunt ista : uingintique millia Philippicum
Scribo ; Quo magis mirum fuit, quod.
Vaniloqua hominis oratio et falsa. Vbi enim isti tot Consules, tot Dictatores ? Certe ego in Hortensia gente unum Dictatorem reperio, et consulem unum. Dictatorem anno Vrbis CDLXVII secessione plebis. Consulem, Q.Hortensium, huius auum. Sed intelligit fortasse maiores suos etiam ex gente materna.
38
Quare illa impediuit, aut arcuit ? Debuisset incitare. Nam uideri uolebat omnia per Senatum agere. Sed hic aliud. ista inclinatio popularitatem quamdam referebat, et seuerum Principem, quasi ad famam et gratiam componebat : spretum Tiberio. Fortasse etiam, quia sponte uolebat dare, et solus gratiam habere, non ab aliis inuitatus, aut impulsus.
Prisca scriptura, in me transmerei ex quo Beatus, transumere. Legebam : eadem, inuidiam in me transmittere. uel etiam, tandem uim. Primo, inquit, urgentem modestiam Senatus, denique uelut uim mihi adhibent, et aerarium perfrigunt. Vim dico, quia uelut pro sententia dicunt, et Senatus assensum capiunt, aut captant : cui parere me sit necessum.
Fortassis legendum transumere.
39
Quare hoc ? An ne constaret eo argumento mortuum Postumum, quem uiuum ille, et se esse, credi uolebat ? An caritate in dominum fecit, et alibi sepulturus ?
Apud Dionem leges, in Galliam profectum eum. Sed Corae nomen ego apud Geographos in hoc tractu non reperio : reperio Cosae, quod Etruriae opidum fuit in sublimi colle ad mare, cum subiecto sinu. Strabo.lib.V : μετὰ δὲ Ποπλώνιον Κόσσα πόλις, μικρὸν ὑπερ τῆς θαλάττης. ἔστι δὲ ἐν κόλπῳ βουνὸς ὑψηλος. Vicinum id portui Herculis Sex.Rutilius in Itinerario locat : Et desolatae moenia foeda Cosae. Seruius de eodem : Cosae ciuitas Thusciae, quae numero singulari etiam secundum Sallustium dicitur. Nominat et Plinius lib.II. Itaque qui me audiet, Cosam, hic restituet.
Statim abeundo scilicet, priusquam bene innotesceret : praeueniebat, autem, ex inopinato et celeriter se sistendo. Ita parum gnaros relinquebat, parum prouidis se sistebat.
40
Rectum est. Etsi enim Clemens hic seruus Agrippae olim : tamen nunc Tyberii. Ad quem scilicet universa Agrippae haereditas uenerat.
41
Addito etiam ludicro Circensi. quod docent Cornelii uerba, lib.XV : Ludicrum Circense, ut Iuliae genti apud Bouillas, ita Claudiae Domitiaeque apud Antium ederetur. At de Sacrario, exemplum imitatus in gente Flauia Domitianus. Statius .V.Siluar: ------aeternae modo quia sacraria gentiCondidit, inque alio posuit sua sidera caelo.
Plures gentes in hoc triumpho Strabo nominat, sed uerbis corruptis : de quibus uidere in Germania Taciti.
Ex triumphantium ritu, qui pueros minores in curru, grandiores interdum equis triumphalibus imponebant. Cicero, pro Murena, Plutarch.Suetonius, alii.
42
Iusta putatio. Cepit enim regnum ab Antonio, anno Vrbis DCCXVIII. Consule Dionem lib.XLIX.
Non nunc quidem, sed paullo post a Germanico misso ad res Orientis. Infra : At Cappadoces in formam prouinciae redacti, Q.Veranium legatum accepere. Strabo, lib.XII. Τῆς δὲ μεγάλες Καππαδοκίας νῦν μὲν οὺκ ἴσμεν πρώτην διάταξιν. Τελευτὴσαντος γὰρ τὸν βίον Αρχελάου τοῦ βασιλεύσαντος, ἔγνω Καίσάρ τε καὶ ὴ σύγκλητος επαρχίαν εἶναι Ῥωμαίων αὐτήν. Regnum autem Cappadociae a Tiberio primum in prouinciam redactum, consensu traditum est. Appianum quis hic audiet, qui refert ad Augustum ? Verba eius in Mithridatico : Ἀριοβαρζάνης μὲν οὖν τὴν βασιλείαν ὅλην τῷ παιδὶ ἐνεχείρισε. Καὶ πολλαὶ μεταβολαὶ μέχρι Καίσαρος ἐγένοντο τοῦ Σεβαστοῦ, ἐφ' οὗ, καθάπερ τὰ λοιπά, καὶ ἥδε ἡ βασιλεία περιῆλθεν ἐς στρατηγίαν.Ariobarzanes regnum filio tradidit : uariaeque mutationem interuenerunt ad Caesarem usque Augustum. Is, ut pleraque alia, etiam hoc regnum (Cappadociam) in Prouinciam redegit. Via excedisti, o bone et fidele scriptor.
Onus hoc impositum urbi et Italia, post bella ciuilia, ab Augusto : anno, nisi erro, DCCLIX quo tempore aerarium militare institutum, ut tradit Dio lib.LV. Colligo ex uerbis Taciti, quae lib.I : Centesimam rerum uenalium post bella ciuilia institutam deprecante populo, edixit Tiberius militare aerarium eo subsidio niti. Non aliud autem hoc uectigal, quam centesimum rerum in auctione uenalium nummus. Auctor sic interpretandi Suetonius, qui ducentesimam auctionum appellat, in Caligula, cap.XVI : Ducentesimam auctionum Italiae remisit. Vbi bene Turnebus emendat, Centesimam. Bene, inquam, maximus ille Criticus aeui nostri. Nec iuuat Suetonii receptam lectionem hic locus Taciti : quia ille idem Tiberius, quasi poenitentia beneficii, centesimam iterum instituit, ducentesima inducta. Clare Dio.lib.LVII καὶ μετὰ τοῦτο ( id est, post Seiani mortem) τέλος διακοσιοστὴν ἒχον, ἑκατοστὴν ἤγαγε. Non narrat id Tacitus, fateor, quia ea omnis historia exstincta. At Dio idem, ubi de Caligula, sibi constans, centesimam ab eo sublatam ait, non ducentesimam. Vide eius verba, LIX.
43
Recte : quasi dicat, turbatum commotumque Orientem. Alias, non peccabis si legas : motum Orientis.
Id eximium ius tributum etiam olim Pompeio Magno, bello in piratas. Quod ait, sorte aut missu : diuidit Proconsules a Propraetoribus Legatisque. Vt uere notaui. Lib.1. supra.
Ex Iunia familia hic Silanus, sed adoptione in Caeciliam transierat. Itaque nomina illi, Q.Caecilius Metellus Creticus Silanus. Ex Dione, Cassiodore, aliisque qui scripserunt Factos. Consul fuit anno urbis DCCLX. Cum Nerua Siliano.
Ita est, et nominat semel iterumque inter duces aduersarios Hirtius tersissimo belli Africi Commentariolo : M. Petreius et Cn.Piso cum equitibus Numidis mille centum electis, peditatuque eius generis satis grandi occurrunt. Item ante : Adrumeti Cn.Piso cum Mauris circiter III.millibus apparuit.
Consul fuit Cn.Calpurnius Piso, cum ipso Augusto, anno DCCXXXI. De ministerio eius in bello Africo, uide, si lubet, Hirtium initio libri.
A Dione Munatia Plancina dicitur : ut certum sit eam celebris illius L.Munatii Planci filiam fuisse aut neptem. Nominat hanc ipsam Romae lapis, in aedibus Caesiis : DIS.MANIBUS L.MUNATIPLANCINAE.L.POLYCLITI. id est, Plancinae liberti.
Germanicum intellege et Drusum.
Non muto, etsi dictio non trita. Sic lib.XV : Vologesi penitus infixum erat arma Romana uitandi.
Tu qui in historia tiro, haec pete ex Tabula stirpis Augustae, quam inserui, fine librorum. Videbis autem auunculum, intellegi proauunculum.
44
Simile illi Sallustiano : Postquam remoto metu punico simultates exercere uacuum fuit.
Iure. Nam hic Maroboduus adulescens, Romae benigne ab Augusto habitus, reuersus ad suos, artes et seruitudinem intulit externas. De quo iucunda et necessaria scitu Strabo.lib.VII. Ἐν ταύτῃ δέ ἐστὶν καὶ ὁ Ερκύνιος δρύμος καὶ τά τῶν Σούηυων ἔθνη. Τὰ μὲν οἰκοῦντα ἐντὸς τοῦ δρυμοῦ, καθάπου τὰ τῶν Κολδούλων. ἐν οἷς ἐστὶ καὶ τὸ Βουίασμον, τὶ τοῦ Μαροβόδου βασίλειον, εἰς ὃν ἔκεῖνος τόπον, ἅλλοις τε μετανέστησε πλείους, καὶ δή τοῖς ὁμοεθνεῖς ἑαυτῷ Μαρκομάννους.Επέστη γὰρ τοῖς πράγμασιν οὗτος ἐξ ἰδιώτου μετὰ τὴν ἐκ Ρώμης ἐπάνοδον. νέος γὰρ ἦν ἐνθάδε, καὶ εὐεργετεῖτο ὑπο τοῦ Σεβαστοῦ· ἐπανελθών δὲ ἐδθνάστευσε, καὶ κατεκτήσατο,πρὸς οἶς εἶπον, Λουγίους τὸ μέγα ἔθνος. Καὶ Ζοῦμους, καὶ Βούτονας, καὶ Μουγιλὼνας καὶ Ζιβινους καὶ τῶν Ζούηυων αὐτῶν μέγα ἔθνος Ζέμνωνας· in hac Germaniae parte est etiam Hercynius saltus, et gentes Sueuorum : quarum aliae ipsam incolunt siluam, ut Colduli ( suspecta lectio, nec eam gentem nominatam alibi reperio) in quibus est et Bouiasmum (forte, Boyhainum uera scriptura, quasi Boiorum domus) Marobodui regia. In quem locum cum alios complures transtulit, tum populares suos Marcomannos. Occupauit enim dominationem priuatus, post reditum suum Roma : ubi iuuenis uixerat, et beneficiis ab Augusto affectus fuerat. Reuersus autem regnauit, et subiecit sibi, praeter dictos, Luios ( omnino scribo Λυγίους, siue Lygios, quae praecipua Sueuorum gens Tacito) magnam nationem, Zumos, Butones (lego, Guthones ) Mugilones, Sibinos, et inter ipsos Sueuos magnum populum Semnonas. Ex his clara illa Taciti, quae sequuntur, Maroboduum Hercyniae latebris defensum : Caesaris satellitem : magisque e Velleio, quem omnino uide.
45
Iuueni prorsus aetate res magnas gessit, decus illud Germaniae.Varum fudit anno uigesimosexto aetatis. Maroboduum nunc, anno XXXV. facile collectu ex Tacito qui eum trigintaseptem annos uitae, duodecim imperii explesse scribit. Obiit autem anno DCCLXXII biennio post hanc pugnam.
Lego, Igitur non modo Cherusci sociique eorum.
46
47
Terraemotus huius mentio Plinio : Maximus terrae, memoria mortalium, exstitit motus Tiberii Caesaris principatu, XII urbibus Asiae una nocte prostratis. Bonum Orosium quam fugit ratio, qui hunc tremorem terrae ad tempus refert mortui nostri Seruatoris ? Quod nos quidem scimus totis quatordecim annis posterius fuisse. Scilicet egebant hoc fuco Sacrae litterae. De eodem Strabo, lib.XIII :καὶ τὰ περὶ Σίπυλον δὲ καὶ τὴν ἀναξοπὴν αὐτου, οὐ δεῖ μῦθον τίθεασθαι. Καὶ γὰρ νῦν τὴν Μαγνησίαν, τὴν ὑπ'αὐτῳ, κατέβαλον σεισμοὶ. Ἡνίκα καὶ Σάρδεις καὶ τῶν ἄλλων τὰς ἐπιφανεστέτας, καὶ πολλὰ μέρη διελυμήνατο. Ἐπινώρθωσε δὲ ὁ ἡγεμων χρήματα ἐπιδούς, καθάπερ καὶ πρότερον ἐπὶ τῆς γενομένης συμφορᾶς Τραλλιανοῖς ὁ πατὴρ αὐτοῦ καὶ Λαοδικεῦσιν. Et quae de Sipylo, deque eius subuersione dicuntur, non opportet fabulam censere. Nam et nunc Magnesiam, quae sub ipso est, terrae motus deiecerunt ; quando et Sardes et alias illustres urbium, pluribus locis labefactauit. Instaurauit autem Princeps, pecunias largiens : sicut et pater eius (Augustus) antea, in simili clade, Trallianis et Laodicenis subuenerat.
At Tredecim eas facit Eusebius in Chronico, sed nominibus ualde corruptis. Tredecim urbes terraemotu corruerunt. Ephesus, Magnesia, Sardis, Mosthene, Megaechyereo, Caesarea, Philadelphia, Tmolus, Temis, Cumae, Myrrhyna, Appolonia, Diahircania. Emendabis : Mosthene, Aegae, Hierocaesarea, Philadelphia, Tmolus, Temnus, Cumae, Myrina, Apollonia, Hircania.
Bianoris epigramma in hanc rem est lib.I. Anthologiae : Σάρδιες αί τὸ πάλαι Γύγου πόλις ἅιτ'ἄλυάτου Σάρδιες, ἁ βασιλεῖ περσις ἐν ἀσιὰδι,αἵ κροίσῳ τὸ παλαιὸν ἐπλινθάσασθαι μέλαθρον, ὄλβον πακτώλου ῥεύματι δεξάμεναι,νῦν δε ὅλαι δύστηνοι, ἐς ἑν κακὸν ἁρπασθεῖσαιἐς Βυθὸν ἐς ἀχανοῦς χάσματος ἠρίπετε. Βοῦρα, καὶ ἐις ἐλικὴν κεκλωσμεία, αἱδ'ἐνί χέρσῳ. Σάρδιες, ἐν Βυθίαις εἰς ἕν ἒκεισθαι τὲλος.
Strabo. Οὐκ ἄπωθεν δὲ τούτων τῶν πόλεων, οὐδ'ἡ Μαγνησία ἔστιν ἡ ὑπὸ Σιπύλῳ ἐλευθέρα πόλις ἐς ὑπὸ Ῥωμαίων κεκριμένη. καὶ ταύτην δὲ ἐνάκωσαν οἱ νεωστὶ γενόμενοι σεισμοὶ. Haud procul his urbibus et Magnesia est a Sipylo : quae libera iudicata est a Romanis. Hanc et terrae motus ii adflixerunt, qui nuper exstiterunt. Scitum iam autem duas Magnesias esse, a Sipylo, et a Meandro. Tiberiani nummi exstant, monumentum beniuolentiae et liberalitatis in adflictas urbes, quibus inscriptum : CIVITATIBUS ASIAE RESTITVTIS.
Vrbs ipsa Temnus Straboni. XIII.
Verius Mosteni : quo nomine urbs Lydiae.
Mentio Mosthenorum fit Plinio.
48
In tenebroso loco collineabo ad scopum, et nescio an tangam. Aemiliam hanc Musam libertatem fuisse, id primum pono, argumento cognominis Graeci, quod scio notam seruitutis. Ideo in Tacito legerim, Musae L.Locupletis, id est Libertae locupletis, usitata formula scribendi. Sed cur, inquies, bona eius petita in fiscum ? cur non data patrono patronisue, uti lex iubet ? Iulianus ait 1: Si libertus intestato decesserit, patronum aut filium nepotemue eius ad successionem uocari, indubitatum est.Vlpianus ait 2:Liberto intestato mortuo, primum suis deferri hereditatem uerum est : si hi non fuerint, tunc patrono. Haec si uera, quis locus potuit esse fisco ? An forte nec suus heres huic Musae, nec patronus super quisquam fuit ? Tale aliquid elicias ex Taciti uerbis, dum ait : Lepido concessit, cuius e domo uidebatur : quasi ambiguum de domo patronoque fuisset. Erant autem non Romae solum, sed et in prouinciis Procuratores siue Rationales, qui bona eiusmodi caduca legerent tollerentque. Strabo de Aegyptο: ἄλλος δὲ ἐστὶν ὁ προσαγορευόμενος ἴδιος λὸγος,ὃς τῶν ἀδεσπότῶν καὶ τῶν εἰς Καίσαρα πίπτειν ὀφειλόντων ἐξεταστὴς ἐστι.
Suetonius in Vitellio Cap.II. satis obscure: Quintus caruit ordine, cum auctore Tiberio secerni minus idoneos Senatores remouerique placuisset.
49
Emendo, quam. His enim tribus unum templum. A solo Dionysio copiosa lux huic loco, lib.VI de A. Postumio : ἀπὸ δὲ τῶν λαφύρων ἐξελόμενος τὰς δεκάτας, ἀγῶνας τε καὶ θυσίας τοῖς θεοῖς ἐποίει, καὶ ναοῦ κατασκευὰς ἐξεμίσθωσε Δήμητρι, καὶ Διονύσῳ, καὶ Κόρῃ, κατ`εὐχὴν Vouit igitur A.Postumius, sed dedicauit C.Cassius Consul. Idem Dionysius, fine eiusce libri : Κάσσιος δὲ ὁ ἕτερος τῶν ὑπάτων, ὁ καταλειφθεὶς ἐν τῇ Ρώμῃ, τόν τε νεὼν τῆς Δήμητρος καὶ Διονύσου καὶ Κόρης ἐν τῷ μεταξὺ χρόνῳ καθίερωσε, ὁς ἐστιν επὶ τοῖς τοῦ μεγίσοθ ἱπποδρόμου τέρμασιν, ὑπὲρ αὐτὰς ἰδρυμένος τὰς ἀφέσεις, εὐξαμένου μέν αὐτὸν Αυλοῦ Ποστουμίου τοῦ δικτὰτορος.Cassius alter Consul relictus Romae templum interim Cereris, Liberi, Liberaeque dedicauit. Quod est in extremo Circo maximo super ipsos carceres situm, uotum olim ab A. Postumio dictatore, etc... Est autem Liber, Bacchus : Libera, soror eius Proserpina, nati ex Cerere uterque. Ideo ordo decentior in Dionysio, qui matrem religiose ubique praeponit, quam in nostro qui post habuit. Libera autem alias Cora. Lapis Romae: DEO.BACCHO.CERERI.ET. CORAE.SACRATAE.APUD.AEGYNAM. Estque eadem cum Proserpina. E Solino tolli uelim glossema cap.XI. Quem propter est demersum foramen quo Ditem patrem ad raptus Proserpinae libere exeuntem fama est in lucem ausum. Scribe, ad raptus Liberae exeuntem et fama est lucem ausum. Adde Liuii locum lib.III. Familia ad aedem Cereris, Liberi, Liberaeque uenum iret.
Aedes Iani ad infimum Argiletum, in foro Olitorio fuit : et structam uolunt Liuius atque alii a Numa. An aliud ab illo templum noster igitur intelligit ? an restitutum, aut amplius structum, a Duillio fuit ? Hoc putem.
Pro Libera Proserpinam accipiendam arbitror. Diodorus in IIII autor est, ex Ioue Cererem, Liberum genuisse. In antiquis spectationibus legitur huiusmodi epitaphium ; FAB. ACCONIAE PAVLINAE. C. F. ACCONIL CATVLINI. V. C. EX PRAEF. CONSVL. ORD. VXORI. VECTI. PRAETEXTATI. V. C. PRAEF. ET CONS. DES. SACRATAE APVD ELEVSINAM DEO. BACCHO. CERERI. ET CORAE. SACRATAE. APVD LAERNAM. DEO. LIBERO. CERERI ET CORAE. SACRATAE. APVD AEGINAM. DEABVS. TAVROBOLIAE. ET HIEROPHANTRIAE.
Cicero II. de Legibus : Recte etiam a Calatino Spes consecrata est. Liuius lib. XXIII. Aedem Spei, quae in foro olitorio est, fulmine tactam.
50
Vtrius sororis ? Octauiae maioris, an minoris ? Sane de minoris liberis aut coniugio, nihil legi : si maioris, oportet aliquam Marcellarum (duae fuerunt) nuptam in gentem Apuleiam, et liberos habuisse. Facit, quod Dio Cassius duobus locis (lib.LXV. et LXVI Sext. Apuleium), qui consul fuit in Augusti morte, eum συγγενῆ Aὐγουστου appellat, cognatum Augusti.
Duplex crimen in hac inscriptione Maiestatis. Prius, conuicia in Principes : alterum, adulterium. Quomodo istud ? Quia, inquit, Caesari connnexa. Est enim interpretatio ab ipso Augusto petita, qui culpam inter uiros ac feminas uulgatam, ( noster III, Annali) graui nomine laesarum religionum, ac uiolatae Maiestatis, appellabat. Ita nunc igitur delator Maiestatis accessit, quia cognata Caesari.
De hoc loco, et poena legitima adulterii, dicendum mihi infra lib.IV.si tibi cura est, uide.
Id est, a propinquis. Amat ita loqui noster, ut, Ceterasque urbes, quae Macedonibus sitae Graeca uocabula retinent. Suetonius in Aug.Cap.I. Et ostendebatur ara Octauio consecrata. id est, ab Octauio, nec crede eum interpretibus, rudi illo et ignaro adulandi aeuo, Octauio ipsi sacratam aram. Quod ait, exemplo maiorum : satis notum est, ex lege Romuli uxorem ita fuisse in manu uiri , ut de crimine eius omni, cum propinquis cognosceret, statueretque. Dionysius auctor lib.II et Cato :Vir cum diuortium facit ( ita inibi leg.est) mulieri iudex procensorque est. Imperium quod uidetur habet. Siquid peruerse tetreque factum est a muliere, multatur : si uinum bibit, si cum alieno uiro probri quid facit, condemnatur. Liuius lib. XXXIX. Mulieres damnatas cognatis, aut in quorum manu essent, tradebant, ut ipsi in priuato animaduerterent. si nemo erat idoneus supplicii exactor, in publico animaduertebatur. Suetonius in Tiberio : Matronas prostratae pudicitiae, quibus accusator publicus deesset, ut propinqui, more maiorum de communi sententia coercerent, auctor fuit. Tacito lib.XIII .prisco instituto, propinquis coram, de capite famaque coniugis cognouit, et insontem nuntiauit. Adi et Valerium lib.VI.cap.III.
51
Est is, qui supra Tribunus plebis fuit:intercessit Haterius Agrippa Tribunus Plebei, Increpitusque est Asinii Galli oratione. De propinquitate, nihil mihi compertum.
Non ergo prorsus libera comitia illa patrum, sed deuincta lege. Legem quam intellegit, est Papia quae in magistratu, et sorte prouinciarum, praetulit improlibus eos quibus proles. Noster lib.XV. Percrebuerat ea tempestate prauissimus mos, cum propinquis comitiis aut forte prouinciarum, plerique orbi fictis adoptionibus adsciscerent filios praeturasque et prouincias inter patres sortiri, statim emitterent manu quos adoptauerant. Vbi clare de Praeturis, ut hic. Simile in Tribunatu. Plinius lib.VII1: Calestrium Tironem familliarissime diligo. ille me in Tribunatu liberorum iure praecessit : ego illum in Praetura sum consecutus, cum mihi Caesar annum remisisset.
52
Ptolomaeus uocat :Μισουλάμοις : Plinius, Misulanos.
Plinio dicti uidentur Ethini.
Optime. id est, ne metu Romanorum uirium traherent bellum, nulla copia pugnae. Assidet huic illud Claudiani, De laudib., Stilic.lib.I. -----res mira relatu: Ne timeare, times et quem uindicta manebat, Desperare uetas.Rhenanus tamen, astu, maluit.
Fortasse scribendum, quam ne bellum astu eluderent.
Tamen ex eadem gente duo adhuc triumphi notantur, alter P. Furii de Galeis, anno DXXX. alter L.Furii Purpureonis de hisdem Galleis, DLIII. Huius autem Camilli, de quo nunc, filius credo fuit, qui imperium temporibus Claudii frustra sibi uindicauit.
53
Bene late Achaie nomen sumit, pro Graecia solum (quod alibi annotamus) sed pro Epiro, ubi sane haec urbs est, ab Augusto structa ad Ambracium sinum : monumentum scilicet uictoriae Actiacae. Credo ideo, quia illo aeuo tota haec regio uni Praesidi permissa, ideoque et nomine uno dicta.
Tristium, si Antonium spectaret : laetorum, si Augustum. Et ipse ab utroque, in utrumque affectus.
Vim terroremque imperii Romani ostendebant, lictores, secures, fasces. Ideo cum, adempto illo metu, magistratus quasi ad amicos agere uolebant : remouebant insignia potestatis. Sic Antonio olim in eadem urbe (ait Appianus)* : ἔξοδοι ἦσαν ἄνευ σημείων, σὺν δύο φίλοις καὶ σὺν ἀκολούθοις δύο, εἰς διδασκάλων διατριβὰς ἢ ἀκροάσεις. Et Tiberius Rhodi, genus uitae admodum ciuile instituit, sine lictore aut uiatore, gymnasio interdum obambulans. Suetonius cap.XI.
54
Samothracia insula non eadem cum Imbrasia, ut censeret Musarum decus : nec Imbrasus fluuius siue Parthenius in hac, sed in Ionica Samo, quae ideo Parthenias dicta, ut discimus ex Strabone, Plinio, Hygino. Eustathius : ἡ δὲ Θρακὶα Σάμος λέγεται, καὶ Σαμοθράκη συνθέτως· καλεῖται καὶ οὕτω πρὸς διαστολὴν τὴς ἑτέρας Σάμου τῆς Ιωνικῆς . Imo tres distinctae Sami, de quibus docte noster Ortelius in Thesauro Geographico, quem uide. Ideo firmanda in Varrone prisca lectio : Terra et caelum, ut Samothracum initia docent, sunt Dei magni, et hi, quos dixi multis nominibus. Nam neque quas Samothracia (non Ambracia, aut Imbrasia) ante portas statuit duas uiriles species ahenas, dei magni : neque ut uolgus putat, hi Samothraces dii, qui Castor et Pollux : sed hi, mas et femina, et hi quos augurum libri scriptos habent sic Diui potes : et sunt pro illis qui in Samothrace θεοί δυνατοί. Initia quae Varro dicit, sunt haec sacra, de quibus noster. Sacra religiosa in primis etiam apud Romanos. Ideo poeta satyricus : ------iuret licet et SamothracumEt nostrorum aras. Suidas: Ἐν Σαμοθράκῃ ἦσαν τελεταί τινες, ἅς ἑδοκουν τελεῖσθαι πρὸς ἀλεξιφάρμακον κινδύνων τινῶν. Ἦν δε ἐνεῖσε καὶ τὰ τῶν κορυβάντων μυστήρια, καὶ τὰ τῆς Εκάτης. Propter religionem loci, confugiebant illuc olim nocentes, ut colliges ex II. Anthologiae, et facto Persei Macedonum regis, apud Liuium. Adde Strabonem lib.X.
Turbatus locus, aut mutilus. Si turbatus tantum, sic reponito : Atque illum regressu sacra Samotracum uisere nitentem, aliaque quae ibi uarietate fortunae et origine nostri ueneranda, obuii Aquilones depulere. Igitur relegit Asiam. Sed quae uarietas fortunae aut origo Romanorum in Samothrace ? Principium Troianae gentis inde : a Troianis autem Romani. Dionysus lib.I Dardanum facit hanc insulam uenisse, quae tunc Melane dicta ; et pulsum inde sterilitate soli deuenisse ea Phrygiae loca, ubi post Troia. Ideo olim Dardania dicta Samothrace, ut Plinius auctor. Bene ergo, origine nostri. Sed et Varro II. Humanarum, Dardanum Deos penates ex Samothrace in Phrygiam, Aeneam ex Phrygia Italiam aduexisse,tradidit. Et quaedam huic rei suggeret Seruius, in illud uatis magni "-------antiquam exquirite matrem." Varietatem fortunae uel ad Dardanum refert ; uel ad Romanos, qui ex tam paruis magni. Fieri tamen potest, ut mutilus locus fit, fueritque aliquid de Ilio et iam insertum, fonte non dubio Romulae gentis.
Strabo tamen, qui huic aetati compar, ita loquitur de hoc oraculo, tamquam nullum tunc fuerit :Κολοφὼν πὸλις Ιωνικὴ, καὶ πρὸ αὐτῆς ἄλσος τοῦ Κλαρίου Απόλλωνος, ἐν ᾧ καὶ μαντεῖον ἦν πότε παλαίον.
Arbitror hic a librario factam transpositionem. Vt forsan sit scripserit Tacitus : Atque illum in regressu sacra Samothracum uisere intentum aliaque ibi uarietate fortunae, et nostri origine ueneranda. Igitur relegit Asiam, appellitque Colophona. Nam, quae, relatiuum pronomen uidetur mihi uacare. Ideouero dixit, nostri origine ueneranda, quod Aeneas propter oraculi responsum, Antiquam exquirite matrem, quum Italiam peteret, protectus ad Thraciam, Samothracas deos sustulerit, et pertulerit secum, proter originem matris. Autor Seruius, exponens illud Maronis carmen Aeneidos lib. 7.
55
Lego, Aero iudicio, est iudicio Areipagi.τῇ ἀρείῳ κρίσει. Dicasterii notum nomen est apud Athenas ἄρειος πάγος. ubi capitales causae cognoscebantur.
Alia haec Decursio ab illa funebri, de qua dixi. Nam haec exercitus fuit : solitae usurpari ter quot mensibus ex institutione diui Augusti. Vegetio Campicursio dicitur : quem uide lib.I, cap.XXVII et lib.III, cap.IV Campestris decursio Suetonio in Galba : Campestrem decursionem scuto moderatus. in Nerone : Indictaque decursione Praetorianis, scutum sua manu praetulit.Et sane indecorum, feminam in his spectari, et uelut moderari.
Ita infra : Aut si quando ad interna praeuerterent. Curtius VI : Tamen ad Satisbarzanem opprimendum praeuerti, optimum ratus. Apuleius.Apol.II. : Nunc tempus est ad epistolas Pudentillae praeuerti. Plautus et Liuius quoque, sed sine praepositione.
56
Melius regis Ponti.Polemo autem Zenonis Rhetoris filius ad regnum peruenit concessu Antonii et Augusti. De quo uide Dionem in actis anni DCCXXIX. Vxorem habuit Pythodorim, quam mire a prudentiam aliisque uirtutibus laudat Strabo et quae nunc, mortuo marito, praeerat rebus regni. Polemoni illi filius item Zeno, qui nunc Armenia datus rex. Strabo lib. XII : τῶν δὲ τῆς Πυθοδώριδος ὑιῶν ὁ μὲν ἰδιώτης συνδιῴκει τῇ μήτρι τῆν ἀρχὴν, ὁ δὲ νεωστὶ καθίσταται, τῆς μεγάλης Ἀρμενίας Βασιλεύς.
Possit Sallustiano exemplo legi : aemulus. At Pompeius a prima adolescentia, Alexandri regis facta dictaque aemulus erat.
Zenonem itaque regem Armenia dedit Germanicus, sed sine ullo, ut uides, bello. Addo, nec metu belli. Mirum igitur a Suetonio scribi, Cal.cap.I Germanicus :ad componendum Orientis statum expulsus, cum Armeniae regem deuicisset, Cappadociam in prouinciae formam redegisset, Antiochiae obiit. Quem, sodes, ille regem deuicit ? auctoritate tota res perfecta, non armis. Videbar apposite corrigere, deiecisset sed nec id plene uerum : quia Vonones a Silano dudum regno amotus, ante Germanici aduentum. Itaque corrigas potius, regem dedisset.
Mirum. cum iam ante plures reges eo nomine fuerint : et urbs ipsa potius numen habuit ab aliquo regum, uti Triganocerta.
Hiems media est, tamen aestuo. Legatum, inquit, nonne id est, Praetorem siue Propraetorem ? Ita enim dicti, qui in Caesaris provincias missi : et hos omnes legi reperio e Senatu. Si id est : quis Dionem nobis conciliet, super eamdem re scribentem ? Κἁν τούτου καὶ ἡ Kαππαδοκία τῶν τε Ῥωμαίων ἐγένετο, καὶ ἱππεῖ ἐπεξάπη. Secundum haec et Cappadocia Romam iuris facta et Equiti regenda permissa. Si enim Equiti, quomodo Legato ? Fateor in minores prouincias saepe Equites missos, imo et Libertos ; sed cum Procuratorum titulo, non Legatorum. Tamen a Dione et Tranquillus est, in Vespas.cap.II : Cappadociae propter assiduos Barbarorum incursus, Legiones addidit, Consularemque rectorem impositum pro Equite Romano. Ego censeam primo quidem Legatum impositum : sed post id mutasse. Dionem autem oculos habuisse in eo quod obtineret, non quod obtinuisset.
Verius esset, Propraetoris :sed ista miscentur, et passim in Tacito Praetor, Propraetor, Legatus, munere eodem. Strabo ad hanc rem : ἡ Κομαγηνή μικρά τις ἐστίν ἔχει δὲ ἐρυμνὴν πόλιν Σαμόσατα, ἐν ἧ τὸ βασίλειον ὑπῆρχε. νῦν δὲ ἐπαρχία γέγονε.id est : Comagene, modica regio, urbem munitam habet Samosata, in qua regia fuit. Nunc in prouinciam redacta est. Nec moueat te quod Suetonius prouinciam eam factam primum uult a Vespasiano ; cap.VIII, quia Caligula regibus eam iterum tradiderat, ut narrat Dio LIX : Antiochio, inquit, Antiochi filio Comagenem paternum regnum adiectis Ciliciae maritimis dedit. Vti ergo Caligula Tiberii, sic Caligulae decretum Vespasianus rescidit.
57
Haec de dissidio et calumniis inter Pisonem et Germanicum. quique partium utriusque ibi erant. Sed quomodo filios criminantur? Sane unus ibi M.Piso filius : et Cneius alter omne hoc tempus in urbe egit, quod ipse Tacitus infra lib.III scripsit : nec paternae fortunae aut crimini potuit adiungi. Vide an non filium : nisi et Cneius Romae aliquid in Germanicum aut criminati uniuerse sunt filiorum superbiam, contumaciam, aut tale.
Lego, apertis.
Coronae conuiuiorum e floribus foliisque uulgatae : non aeque ex auro. Quas tamen non solum in illo Orientis luxu, sed etiam Romae usum aliquem habuisse discas ex Capitolino : qui in Aelio Vero scribit : Data etiam conuiuis aurea atque argentea pocula et gemmata : coronas quin etiam datas lemniscis aureis interpositis, et alieni temporis floribus. Item Vlpiano, de auro et argento legato : Cedent igitur gemmae fialis uel lancibus inclusae auro argentoue sed et in coronis mensarum gemmae coronis cedent et hae mensis. At in Aegypto hunc morem Iustinus tangit lib.XVIII. Missi, inquit, a Senatu in Aegyptum Legati, cum ingentia sibi a Ptolemaeo rege missa munera spreuissent, interiectis diebus ad caenam inuitatis aureae coronae missae sunt quas illi honoris caussa receptas, postera die statuis regis imposuerunt. Etiam Polybius lib.XV. qui ostendit tamen Regibus tantum ex auro dari solere, aliis alias. Itaque narrat de Aristomene quodam, qui Agathocli, etsi non regi, per adulationem eius generis imposuit : Πρῶτος μὲν γὰρ,inquit, ὡς ἑαυτόν ἐπὶ δέιπνου καλέσας τὴν Αγαθοκλέα, χρυσοῦν στέφανον ἀνέδωκε μόνη τῶν παρόντων ὁ τοῖς βασιλεῦσιν αὐτοῖς ἔθος ἐστὶ μόνοις συγχωρεῖασθαι. Primus hic enim Agathoclem ad se in caenam inuitans, auream ei coronam dedit soli omnium conuiuarum. quod solis regibus tribui mos est. Neque scio an huc faciat, quod Laërtius in Xenocrate scribit : χρυσῳ στεφάνῳ τιμηθέντα ἐπ'ἄλθω πολυποσὶας, aurea corona donatum, in praemium multae potationis. Certe ad conuiuia etiam spectat.
Claret sententia. quasi dicat, luxum illum alienum Romanis moribus, dignum Parthorum. Aemilius tamen hic λεπτολογεῖ et perdit multa uerba.
Solebant antiqui compotationibus coronas gestare, ut est apud Aristophanem
in Equitibus ubi poeta ὥσπερ
(ait) Κοννᾶς, στέφανον μὲν ἔχων, δίψῃ δ’
58
Tacitus lib. II ostendit dextras concordiae signa ultro citroque destinari ab exercitibus solitas.
Forte, se cupere r. d.
59
Auditus Principes ? imitamini. Haec cognitio ad gloriam honestumque excitat : haec parandi uias ostendit.
Publicis, opinor. Vti frumentum asseruabant in plebis Romanae, et quod superesset, in alios usus. At ille, in caritate, forte annonae, indigenis indulsit.
Interpretor, incessisse crepidatum palliatumque : Plura in Excurs.K.
Vide Suet. Tiberio, cap.III. et quae dicam ad lib.I. Histor.
De hoc cognomine equitum infra.
Intelligit Pelusium, Paraetonium, et Alexandriam. In Propertio : Claustraque Pelusii Romano subruta ferro.
Quia Aegyptus bello alendo maxime opportuna erat, noluit deuicto Antonio, et mortua Cleopatra, Augustus eam per populum regi, sed per praefectum Augustalem, sub quo dicaeodotes reddebat ius, et priuata ratio rem Augusti procurabat.
Vulgo la clef des passages ut Suetonius in Vespas. Augusto uocat Claustra Aegypti quod nostrates uulgo la clef de l’Egypte(. et Tacitus in eodem Vespasiano li. 18. Vespasianum obtinere claustra Aegypti placuit. Veluti si quis Massiliam claustrum regni Francici dicat. Cicero pro Flacco, Claustra imperii dixit pro eodem. Infra Tacitus Claustra Romani imperii pro Limite, quod ad Rubrum usque mare extendi affirmat.
60
Hae Thebae Aegyptiae, centum portarum fama nobiles fuere, diuersae a Thebis, quae sunt in Boetia. De Memnone, cuius hic Tacitus meminit. uide Diodorum, et Strabonem, et de peregrinatione Seueri, Spartianum eodem.
Intelligit obeliscos, de quorum frequentia et notis consule omnino Ammianum, lib.XVII, atque in hac ipsa re. Nos etiam in Aegyptiis ADMIRANDIS.
De hac tanta potentia Aegyptiorum nihil legi. Nec facile credam. Nam quod Suidas ait, Thulim quemdam Aegyptium regem, usquead oceanum imperium tenuisse, a quo dicta sit Thule : quid tam infandum somniauit ullus aegrotus ? Nescio an hic sit Rhamsen, quo regnante Ilium captum esse. Vult Plinius libro XXXVI.cap.VIII, ubi tamen leges, Ramises, corrupte.
Fuisse hunc in ordine 18. Hieronymus et Eusebius authores sunt. Caeterum regum illius regionis inenarrabilem fere opulentiam, eo coniectari est, quod Suidas tradit, idcirco memoratu dignum, quoniam Christianae ueritatis dogma summopere adiuuat. Fuisse enim Aegypti regem Thulem (corrupte Thuris legitur apud Eusebium) qui usque ad Oceanum dominatus sit, nomenque insulae Thyle dederit. Hic cum Serapidis oraculum adiuisset, inter caetera rogauit : Num quisquam esset, uel futurus foret se potentior ? Cui respondit oraculum ; Πρῶτα θεὸς μετέπειτα λόγος, καὶ πνεῦμα σὺν αὐτοῖς ·Σύμφυτα δὲ τρία, πάντα καὶ εἰς ἒν ἴοντα ·Est Deus inprimis, mox Verbum, et spiritus ipse : Iuncta simil tria sunt, sed conuenientia in unum.
De his prioribusque uide Strabonem in descriptione Thebarum lib.XVII qui cum Cornelio Gallo illuc profectus pleraque refert occulata fide : egregius mehercules, et non ad uulgi gustum scriptor.
61
Visitur, ut Plinius uult, in Serapis templo forma colossi: quem, ait, cottidiano solis ortu contactum radiis crepare dicunt. Iuuenal. Dimidio magicae resonant ubi Memnone chordae. Dimidium cur uocet, explicat Strabo : τοῦ δὲ ἑτέρον τὰ ἄνω μέρη τὰ ἀπο τῆς καθέδρας πέπθωκε σεισμοῦ γενηθέντος, ὥς φασι. qui etiam uidisse se ait, et cum multis aliis circiter horam primam diei sonitum aliquem audisse. Philostratus ab Apollonio eam statuam in Aethiopia uisam ait : et mentitur non insolens, siue ipse, siue impurus ille magnus. Nam certum est in Aegypto fuisse. Vide praeter alios Pausaniam, in Atticis.
Alio sensu Claustra, quam paullo ante. nam nunc terminum et finem intelligit, qui claudit. Insertum hoc autem in gratiam laudemque Traiani, qui res magnas gessit ad Orientem, limitibus imperii ad rubrum mare promotis. Eleganter apud Suidam scriptor incertus super hac ipsa re : Ρωμαὶων ἀρχὴ, αὕτη τῆς Ασσυρίον καὶ Περσῶν καὶ Μακεδόνων τῶν πρὶν, μακρῷ ὑπερῆρεν. ὡρισαμένη πέρατα ἑαυτῆς, πρὸς μὲν ἕω, Ινδοὺς καὶ ἐρυθρὰν θάλασσαν, καὶ Νεῖλον καὶ καταῤῥακτας, καὶ λίμνην Μαιῶτιν. et reliqua, quae non dubie adtexit de rebus Traiani. Ita Tacitus lib.III : Quanto sit angustius imperatum : prae quam nunc uidelicet meo aeuo.
62
Bouiasmum in Hercynia silva, de quo attuli supra Strabonis uerba.
63
Aut scribendum nae, cum diphthongo. ut fit particula Graeca. certe, siue utique significans. Et tum in habitus subauditur uerbum est. Aut scribendum ne quando ; uel, ne aliquando. Aut omittendum ne, ut legas, si quando ins. Sueui.
Scripsi, duce.
Marisus hic fluuius dictus Straboni lib.VII, Maris, Herodoto : Marisia, Iornandi : Aethico Margus. Retinet nomen hodie, et incolis appellatur Maros.
64
Germanici et Drusi.
Non alio nomine magis uariatum. Dio Ῥασκύποριν: Velleius Rhascupolin, Suetonii optimus in Vaticano codex, Thrascipolin. quomodo et in Liuio scriptum leges. Lucanus uocat -------gelidae dominum Rascipolin orae. De historia autem ipsa consule Dionem lib.LIII. In actis anni DCCXXXVIII.
Adeo hoc uerum est, ut Cotys ille etiam litteris et poesi excultus fuerit. Ad eum enim est elegia IX. Ouidii lib.III. De Ponto : et in huius regno Vates ille exsulauit. Quod scire uolo iuuentutem.
Tu scribe, Et resistentiam facere.
65
66
Est ipse de quo Ouidius lib.IV. De Ponto eleg.IX.: Praefuit, Graecine, locis modo Flaccus, et illo,Ripa ferox Istri sub duce tuta fuit. Hic tenuit Mysas gentes in pace fideli:Hic arcu fisos, terruit Getas. Atque idem praefuit postea Syria, ue scribit noster in lib.IV.
67
Valerius Maxim.lib.IV cap.IV : Cum Ptolemaeus Rex tutorem populum Rom.filio reliquisset, Senatus M.Aemilium Lepidum Pontif.Max. Bis consulem ad pueri tutelam gerendam Alexandream misit : amplissimique et integerrimi uiri sanctitatem, reip.usibus et sacris comparatam externae procurationi uacare uoluit, ne fides ciuitatis nostrae frustra petita existimaretur. Iustinus lib.XXX : Mittitur et M.Lepidus in Aegyptum, qui tutoris nomine regnum pupilli administraret. Exstant et denarii argentei cum inscriptione, M.LEPIDUS.PONT.MAX.TVTOR.REG. in parte uerta, caput turritum, subscriptum : ALEXANDREA.
68
Pompeiopolim, supra. Suetonius paullo aliter haec narrat et cum Tiberii probro: Sed et Vononem Parthorum regem, qui pulsus a suis quasi in fidem populi Romani cum ingenti gaza Antiochiam se receperat, spoliauit perfidia et occidit. Vt Taciti narratio est,Imperator extra culpam.
69
Ad eam quam posui notam, suspicio mihi est, ne quid desit. Non enim satis plena uidetur narratio.
Sacrorum uerbum est. Suetonius in Caligula, Admota altaribus uictima, succintus poparum habitu. Idem significat, quod Tibullo et aliis, statuere ad aram.
Laeto habitu et candidatam.
Plures Seleuciae, atque adeo in ipsa Syria. Sed hanc puto, quae Pieria cognominatur Straboni, Ciceroni, Polybio, Ptolomaeo. Nam in litore maris est, parabatque nauigationem Piso : tum etiam haud procul Antiochia, a qua ueniebat.
Concipiebantur olim uota anniuersaria ob diem imperii, cum ad imperium Princeps assumptus erat. Horum habetur mentio in cap. Omnes, Codice de feriis. Mos quoque erat Romanis uota suscipere pro Principibus in expeditionem euntibus, ut incolumes irent, et redirent, quae pro itu, et reditu Suetonius appellat in Tiberio, c, 38. et in Calig. c. 14. Sic Horatius uoto prosequitur Cesarem expeditionem parantem in Britannos. Vota quoq. suscipiebantur pro aegro Principe, et ipsius salute. Caius in cap. Si Calumnietur, in tractatu Pandectarum de uerborum significatione, Post Calendas Ianuarias die tertio pro salute Principis uota suscipiuntur. Cornelius Tacitus ipsus Calendis fieri uota ipsa lib. 4. sentit. Apud Francos seruatur : nempe uota soluendi pro itu et reditu Regis, et prospera eius ualetudine. Idem Sueto. in Calig. cap. 6. Tacitus lib. 3. Decreuere patres uota pro reditu eius, supplicationesque, et alia decora. et lib. 12.
Muretus, parietinis coniicit.
Dio sic expressit ὀς γὰρ ἀνθπώπων ἐν τῇ οἰκία ἐν ἧ ὤκει κατορωρυγμενία, καὶ ἐλασμοι μολίβδινοι ἀράς τινας μετὰ τοῦ ὀνόματος αὐτου ἔχοντες εὐρέθη. Sunt hae persuasiones a uulgo : et ideo uanae. Appulleius callide descripsit III. Milesiar: Instruxit feralem officinam omne genus aromatis et ignorabilliter laminis litteratis, et infelicium manium durantibus caluis, defletorum, sepultorum etiam cadauerum expositis multis admodum membris. hic nares et digiti, illic carnosi (uel etiam cariosi ) claui pendentium : alibi trucidatorum seruatus cruor, et extorta dentibus ferarum trunca caluaria. Ita nos eum locum totum emaculamus.
Malim, tabo.
Deuotiones hic, et lib. 3. et 12. ubi ait Agrippinam deuotionibus coniugium Principis petiuisse, et lib.16. ubi ait Seruilia Sorani filia se nullas deuotiones, nullos impios deos inuocasse, quam ut pater incolumis maneret : pro Magicis execrationibus sumuntur. Talibus Atteius Tribunus pleb. Crassum in Parthos euntem est execratus. Hae tantam uim dicuntur habere, ut nullus possit euadere, qui in eas incidit, ut scribunt Plutarchus, et Appianus. Horatius in epodo, Diris agam uos, dira detestatio Nulla expiatur uictima. Deuotiones illae dirae quoque dicebantur.
70
Mos ex ueteri illa et simplici uita : qua receptum, amicitiam et inimicitiam promptam habere in ore et in fronte. Adi Excurs.in L
Bene, suo quodam sensu. Quid si tamen, properius ?
Id est, quo.
71
Atqui unica parens supererat, Antonia mater, Druso pridem functo.
Romano more, quibus iuuenta finiebatur anno XLV.
Plancinam intellege : nec Liuiam omitte. quam certum mihi est huic sceleri fuisse architectam.
Quae sedes fidei. Sed et apud Xenophontem Cyrus moriens hortatur amicos ut dextram suam contingant. εἵτις οὖν ὑμῶν, ἤ δεξιάς βούλεται τῆς ἐμῆς ἅψασθαι, ἣ ὄμμα τοὐμὸν ζῶντος ἔτι προσιδεῖν ἐθέλει, προσίτω.
72
73
Obiit Germanicus anno XXXIV uitae acceptae.
Multi adfirmant. Plinius lib.IX :Cor negatur cremari posse in iis qui cardiaco morbo obierunt, aut ueneno interemptis. Certe exstat oratio Vitelii qua reum Pisonem eius sceleris coarguit, hoc usus argumento: palamque testatus non potuisse ob uenenum cor Germanici Caesaris comburi.
74
75
Quasi in gratulatione, aut quasi uoti damnata. Vide Festum,in uerbis, Minuitur luctus. Quis autem feminae tristis, quis laetus cultus, nos in Excurs. quaerimus, in M.
76
77
Scripsi. Ac uulgus imperitum primo rumore rapiant.
78
79
Id est, ut uulgo dicunt, ut iudicium subiret, quod pluribus uerbis a G. Budaeo explicatur. Tacitus lib. 3. Ad decendam maiestatis causam retraxit.
80
Nominat id Iosephus lib.XVII. collocatque in uia qua Romam ibatur. Sed in eo scriptum reperies, Celenderis, meminit et Ptolemaeus. Antiquissimum id fuit, si Apollodoro fides lib.III. Biblioth. qui conditionem eius refert ad Sandarum Tithoni nepotem. ὅς inquit ἐκ Συρίας ἑλθών εἰς Κιλικὶαν πόλιν ἔκτισε Κελένδεριν.
81
Occulte surreptum Sallustio est : Iussu Metelli cornicines occanuere.
82
Olim in tumultu aut calamitate a Dictatore consulibusue indici iustitium solitum, ex decreto Senatus : nunc passim in funere principum uirorum. Sic.lib.I. Qui fine Augusti et initiis Tiberii auditis, ob iustitium aut gaudium intermiserat solita munia. De ui habituque iustitii nihil melius possum Petro Fabro, eruditae diligentiae uiro. Quem consule lib.II. Semestrium cap.X.
Indicto enim iustitio, mutabant etiam uestem. Lucanus : --------- ferale per urbem.Institium, latuit plebeio tectus amictu.Omnis honos, nullos comitata est purpura fasces. Iuuenalis : Pullati proceres, differt uadimonia Praetor. Seneca Epist.XVIII. Nam quod fieri nisi in tumultu et tristi tempore ciuitatis non solebat, uoluptatis caussa uestem mutauimus.
His uerbis Tacitus describit luctus publici formam : tum enim Romani ueste mutata sordidati incedebant. Meminit et talis luctus T. Liuius lib. 9. ab urbe condita, cum de Flauio scriba loquitur : ait enim Romanos phaleras, anulosque deposuisse. Quid uero sit hoc loco Iustitium, nemo nescit. quod si quis ignorat diligenter perpendat uerba Taciti, cum ait fora deseri, et claudi domus. Reliqua pertinent ad publicum luctum, scilicet silentium, gemitus, et nihil compositum ostentationem.
Nam uespere haec gesta, aut nocte, et tum clausa templa. Suetonius Calig.cap.VI.de ipsa hac re : Repente iam uesperi, cum incertis auctoribus conualuisse percrebuisset ; passim cum luminibus et uictimis in Capitolium concursum est, ac pene reuulsae templi fores, nequid gestientes uota reddere moraretur.
83
Qui honos non nisi nominibus deorum. Hoc exemplo M.Antoninus Philosophus, mortuo filio Vero, iussit ut nomen eius Saliari carmini insereretur. ita malo apud Spartianum, quam, infertur.
Spectaculis Romam transductis, magno honori fuit publicus in iis locus. exempla multa. Eualuit paullatim adulatio, ut non solum uiuis, sed etiam absentibus mortuisque daretur is locus, memoriae conseruandae. Loci praebiti indicium, sella esset. Primum uestigium eius ritus odorari uideor in Liuii uerbis, lib.II.de Valerio Dictatore : Dictator triumphans in urbem inuehitur. Super solitos honores locus in Circo ipsi posterisque, ad spectaculum datus : sella in eo loco curulis posita. Caesari habitus deinde idem honos, ut clare Dio lib.XLIV. ἐψηφίσαντο τόν τε δίφρον αὐτοῦ τὸν ἐπίχρυσον εἰς τὰ θέατρα καὶ τὸν στέφανον τὸν διάλιθον καὶ διάχρυσον εἰσάγεσθαι. Mox M.Marcello defuncto. de quo uerba eiusdem scriptoris, lib.LIII. Μαρκέλλῳ δὲ καὶ εἰκόνα χρυσῆν, καὶ στέφανον χρυσοῦν, δίφρον τε ἀρ χικὸν ἕς τε τὸ θέατρον ἐκ τῇ τῶν ῥωμαίων πανηγθρειέσφέρεσθαι, καὶ ἑς τὸ μέσον τῶν ἀρχόντων τῶν τελούτων αὐτά τίθεσθαι ἐκέλευσε.id est.Marcelli et imaginem auream et coronam auream et sedem curulem Romanis ludis in theatrum inferri iussit, mediaque illa poni inter sedes editorum. Sed et Seuerus, Pertinaci mortuo non unam sellam, sed tres in theatro posuit : uti apud Xiphilinum scribitur his uerbis. Καὶ χρυσῆν εἰκόνα αὐτοῦ ἐφ' ἅρματος ἐλεφάντων ἐς τὸν ἰππόδρομον ἐσάγεσθαι, καὶ ἐς τὰ λοιπὰ ἐκέλευσε θέατρα θρόνους τε τρεῖς καταχρύσοις αὐτῳ ἐσκομιζεσθαι Lego etiam sedes aureas in Theatrum illatas Tiberio et Seiano absentibus, et miror interpretem id uertisse, currus, apud Dionem lib.LVIII. δίφροις τε ἐπιχρύσους ἐς τὰ θέατρα ἀμφοῖν ἐσέφερον. Germanico igitur decretae eiusmodi curules sedes per trina, ut opinor, theatra inter sacerdotum Augustalium sedes : et coronae in iis e quercu, ob ciues scilicet seruatos. Hunc ritum non alibi adhuc uideram explicatum.
Qui honos diis habitus, et qui diuinos deinde honores meriti uidebantur. Ritus non obscurus.
Hoc Druso quoque fratri eius tributum et uoluit dictum Pedo ad Liuiam : Consul et ignoti uictor Germanicus orbis, Qui fuit heu mortis publica caussa : legor. Sed tu rescribe, Cui fuit : ad hanc mentem.
Veteris inuenti fuit imagines illustrium uirorum publice in templo, curiaque deponi et quasi dedicari. Sit Africani imago in Capitolio, Catonis Censoris in Curia collocatae. Valerus Maximus, lib.VIII.cap.XV.Africanus imaginem in cella Iovis opt.max. Positam habet : quae quotiescumque funus aliquod Corneliae genti celebrandum est inde petitur : unique illi instar atrii, Capitolium est. Tam hercle quam superiori Catoni, Curia. unde effigies illius ad eiusdem generis officia expromitur. Gratum ordinem, qui utilissimum reip.Senatorem tantum non semper secum habitare voluerit. Sed cumulatius id fecit ut apparet, Augustus ; qui primarias imagines in Curia collocauit, suis quasque locis distinctas : siue quis belli, siue pacis artibus claruisset. Ita supra legimus : Hortensii imaginem positam inter Oratores : idemque honos nunc Germanico petitus. Sed clypei nomine Tacitus cur usus ? quia imagines illae, ut censeo, instar militaris clypei rotunda : ex aere, auro, argento. Firmamentum aut lucem Excurs. noster dabit, in N.vide.
Ita accipio, ut in sollenni illa transuectione equitum Germanici imago pro uexillo esset ; quod sequerentur. libro VI : Quorum imagines pro uexillis secuti essent, duces imperatoresque diligerent. Aliud autem transuectio equitum : aliud Recognitio, siue Censio, siue Probatio et caue ea confundas. Transuectio a Q.Fabio Rulliano instituta, ut Liuius lib.IX Valerius I. auctores sunt. eiusque formam et quasi Pompam graphice depinxit Dionysus lib.IV.Idibus. Quinctilibus siue Iuliis fieri solitam Dionysus dixit, quia uictoria ad lacum Regillum incidit in eum diem. Sed et Castorum aedes Idibus Quinctilibus dedicata, ait Liuius lib.II quorum honori praecipue transuectio instituta. At recognitio equitum, olim a censoribus singulis lustris : postea ab Imperatoribus passim facta tempore non certo. Idque non aliud fuit, quam censura quaedam in equites equosque publicos, et quasi examen. Nos plura, lib.I. De Milit.Adi, si lubet.
84
Disce ergo hinc, quod nondum alii, Tiberium illum Drusi F.Tiberii N.quem Caius sustulit, superfuisse ex his geminis : et ideo Gemellum cognominatum. Et sane numismata quaedam huius Drusi aerea exstare aiunt, in quibus expressa gemellorum capita surgentia e copiae cornu.
85
Quorum decretorum particula haec apud Tertullianum de pallio: Habes spectare quod Caecina Seuerus grauiter Senatui impressit, matrona sine stola in publico. denique Lentuli Auguris consultis, quae ita sese exauctorasset, pro stupro erat poena : quoniam quidem indices custodesque dignitatis habitus, ut lenocinii factitandi impedimenta, sedulo quaedam desuefecerant.
Minus expressa apud alios uestigia huius moris : quae hic in Tacito clara. Apparet autem in stupra matronarum ordinis primi aut secundi, grauiter semper animaduersum, ad seruandum publicum decus : non tam grauiter in libertinarum aut e plebe. quibus haec militia Venerea, moribus tantum non permissa : quod uel ex Horatio, Ouidio aliisque liquere potest. Sed et illud paret cuiuis feminae licitum fuisse uulgare corpus, modo apud Aediles id profiteretur. Cui professioni consequens, ut iure cederet et dignitate matronali, etiam, ut opinor, ornamentis ; censereturque inter togatas. Quod facile adstruo ex Suetonii uerbis in Tiberio, cap.XXXV. Feminae famosae, ut ad euitandas legum poenas iure ac dignitate matronali exsoluerentur, lenocinium profiteri caeperant : quas, ne quod refugium tali fraude cuiquam esset,exsilio affecit.Vt ergo ibi lenocinium profitebatur, ad amittendum ius matronarum : sic hic stuprum, eadem fine. Plura in Excurs.O.
Nominis mutatio permissa est iure, atque nomina mutabantur in adoptionibus, et manumissionibus seruorum. Mulieres quoque, quae quaestum faciebant corpore, nomen mutabant in professione, atque tyrocinio meretriciae artis, quod ex hoc Taciti loco ostenditur, et Plauto in Penulo, Namque hodie earum muntarentur nomina, Facerentque indignum genere quaestum corpore. Iuuenal. de Messal. titulum mentia Lyciscae. Martial. 11. Intristi quoties inscriptae limina cellae.
Facsimilé du commentaire
Quatuor filios,si Straboni credimus, et eorum uxores duas cum filiis item quattuor misit Romam. Verba eius sententiaque gemina sunt huic loco, lib.XVI. ὁ Φραάτης καλέσας εἰς σύλλογον Τίτιον, τὸν ἐπιστατοῦντα τότε τῆς Συρίας, τὲτταρας παῖδας γνησίους, ἐνεχείρησεν ὅμηρα αὐτῷ, Σαρασπάδην, καὶ Κεροπάσδην, καὶ Φραάτην, καὶ Βοώνην, καὶ γοναῖκας τούτων δύο, καὶ ὑεῖς τέτταρας, δεδιὼς τὰς στάσεις καὶ τοῦς ἐπιτιθεμένους αὐτῷ·Phraates uocato ad colloquium Tito, qui tunc Syriae praeerat, quattuor legitimos ei filios tradidit obsides, Saraspadem, Cerospadem, Phraatem, et Vononem, et uxores horum duas, et quattuor liberos, ueritus domesticas seditiones et insidias. Tantum in iis emendauerim : Φραάτην καὶ Βονώνην. Fuerunt enim inter obsides, Phraates et Vonones. Vide eumdem scriptorem, lib.VI. Hac ipsa de re Iustinium lib.XLII. Sed et filii nepotesque Phrahatis obsides Augusto dati.
Facsimilé du commentaire
Eadem caussa in Strabone, nec iniuria etiam liberis suis diffisus, ne suo exemplo se tollerent. Ipse enim Orodem patrem sustulerat, itemque fratres uigintinouem. Iosephus missionem hanc obsidum ad Thermusa uxoris artes refert, ut illis absentibus filio suo Phraataci regnum conficeret : quod euenit.