1

1Vrbem Romam a principio reges habuere ; libertatem et consulatum L. Brutus instituit. Dictaturae ad tempus sumebantur ; neque decemuiralis potestas ultra biennium, neque tribunorum militum consulare ius diu ualuit. Non Cinnae, non Sullae longa dominatio ; et Pompei Crassique potentia cito in Caesarem, Lepidi atque Antonii arma in Augustum cessere, qui cuncta, discordiis ciuilibus fessa, nomine principis sub imperium accepit.
lectio

Id uerum huic scriptori praenomen adserui. Sidonius lib. IV. ad Polemium epistola: Caius Tacitus e maioribus unus tuis, Vlpianorum temporum consularis. Et ad Leonem: Namque et antiquitus Caius Cornelius Tacitus Caio Plinio Secundo paria suasisset. Sed et epigraphe Farnesiani libri, C. Cornelii Taciti Romanas historias scribentis ex his qui reperiuntur liber primus. Publium praenomen quod in libris tritis, a casu aut a uulgo est. Mihi autem in ipso aditu testari placet, Odi profanum uulgus et arceo .

controuersia lectio

Bene Rhenanus, qui hanc inscriptionem adserit, etiam contra libros. In quibus plerisque est, Actorum diurnalium, uel, ut in Veneto, Actionum diurnalium. Qui tamen titulus non accepto referendus alicui imperito. Vnde enim illi in mentem fuissent Acta, uel Diurna? sed cuipiam antiquioris aeui, qui Taciti Annales non ineptissime comparauit cum Actis urbis. Quem tamen refellit ipse Tacitus libro XIII. Nerone II. L. Pisone Coss. pauca memoria digna euenere, nisi cui lubeat laudandis fundamentis et trabibus uolumina implere: cum ex dignitate Populi Rom. repertum sit, res illustres Annalibus, talia diurnis urbis Actis mandare. Alibi: Nemo Annales nostros cum scriptura eorum contenderit. Itemque: Ni destinatum mihi foret suum quaeque in annum referre. Etiam Iornandes in rebus Gothicis, Cornelium hunc citat, Annalium scriptorem.

historica politica

Quas diuturnas primus Sulla fecit. Caesar perpetuas. Et hic gradus ad Principatum, quo praefatio ista ducit.

historica lectio mentio

Ita accipio, quasi dicat, haud multo ultra biennium. Nam exacte si putas, reuera ultra biennium Decemuiri imperium tenuere. Liuium et Fastos uide. Nec tamen Vetranio adsentior, ultra triennium, sufficienti. Nam id includat triennium eos imperasse. Quod contra est, et non nisi supra biennium aliquot menses.

historica politica Vocabulum

Non ergo tam celebre tunc Imperatoris nomen, ea quidem notatione. Et Augusto uisum istud Principis, minuendae inuidiae: quia etiam olim Princeps Senatus. Quod exemplum non dubie secutus. Noster infra: Non regno tamen neque dictatura, sed Principis nomine constitutam rempublicam. Ouidius de Augusto ad Romulum: "Tu domini nomen, Principis ille tenet." Dio de Tiberio: πρόκριτός τε τῆς γερουσίας κατὰ τὸ ἀρχαῑον, ὠνομάζετο. καὶ πολλάκις γε ἔλεγεν ὅτι δεσπότης μἑν τῶν δούλων, αὐτοκράτωρ δἑ τῶν στρατιωτῶν, τῶν δὲ δὴ λοιπῶν πρόκριτός εἰμι.Princeps autem Senatus, ritu prisco, dicebatur. et ipse saepe aiebat, Dominum se seruorum esse, Imperatorem militum, Principem ceterorum. Nec temere aliter Tacitus appellat. Inde Principatus, et Principium etiam pro imperio, Suetonii cap. XXXI. Augusti Principium, clade Variana; Tiberii, ruina spectaculorum memorabile factum. Ita opt. liber, et puto sincere. Tertullianus quidem receptam eam significationem fuisse ostendit, aduersus Hermogenem: Possunt et aliter, inquit, principium interpretari, non abs re tamen. Nam et in Graeco principii uocabulum quod est ἀρχὴ, non tantum ordinatiuum sed et potestatiuum capit principatum. Vnde et ἄρχοντες dicuntur principes. Ergo secundum hanc quoque significationem, Principium pro potestate et principatu sumetur. Sed et Glossae Graecae distincte ἀρχὴ, τὸ πρoοίμιον, (exordium). et deinde Ἀρχὴ, (imperium, magisterium, praesidatus, principium) .

À corriger lectio

Scripturus annales libros P. Cornelius Tacitus, an ab Augusti morte cuiusque anni ceperit ordinem obseruare, disquisitio facti est, sed in qua coniectatio non iniucunda uidetur. Placuit hoc aliis quaerere ad initium libri XVII. consequentis : quod sub operis principium posuisse, ne curiosi diutius animis penderent, operae praetium existimaui. Siquidem inter omnes conuenit, exemplar a quo caetera descripta sunt omnia, sine inscriptione fuisse ; argumento libri Coruiniani, quem ἀνεπίγραφον ii testantur quibus datum est legere. Et ipse Cornelius utroque loco initium operis significat scribere se, et ibi nominatim exprimit. Fuit qui diutina suspicione sibi persuaderet, Tacitum posteaquam libros ab imperio Galbae Annales inscripserat, ad Augusti exactum imperium calamum retulisse, unde sexdecim libris Annalium nomen ab illius excessu datum, quod Beroaldi inuentum magis puto. Equidem horum qui uulgo inscribuntur Annales, libros XVI ab autore nuncupatos facile credo : sed eorum qui supersunt quinque posteriores, ne Annalium titulum habuisse putem, Caecilii et Tertuliani autoritas, multaque nec leuia argumenta suadent. Ille sic ad Cornelium lib. VII epistolarum scribit : Auguror, nec me fallit augurium, historias tuas immortales futuras : quo magis illis, ingenue fatebor, inferi cupio. At non tam inops uerborum fuit Caecilius, qui Annales cum dicere debuerit, Historias scripserit. Quare diuersum ab Annalibus Cornelianis historiarum opus existisse, credibile est. Hoc arguit in Apologetico Q. Septimius Tertullianus : qui ex lib. V. historiarum Taciti profert, quod in uulgaribus lib. XXVI reperias : et ad eum si ex decimoseptimo numeres, librum quintum uere produci a Septimio iudicabis. Idem uero libros Annalium, historiarum libros dixisse potuit, sed libros historiarum quos appellat Plinius, quos citat Florens, nemo potuit Annales recte dicere. Et enim ait Agellius lib. 5. C. 7. audire soliti sumus, Annales omnino id esse, quod Historiae sint historias non omnino esse id, quod Annales sint ; dicerem, nisi haec satis essent, historias esse rerum gestarum narrationem, quibus plerumque interfuerit is, qui narret, interesseue potuerit : annales uero esse, cum res gestae plurimorum annorum, obseruato cuiusque anni ordine, deinceps componuntur. Sane quinque posteriores Annalium dicti libri, huiusmodi minime sunt, ut aptius loco proprio scripsi. Ad hunc quod attinet praefatur Cornelius multa, et ea quae per annos complures gesta, nobis non est propositum explicare. Neque enim iustos commentarios scribimus, qui locos tantum obseruatos, quibus ingeniorum remora subsit, et notis breuibus explicare in animum induximus.

historica lectio

Si uerum prodidit Eutropius, Decem uiris, cum primo anno bene gessissent, altero potestatem abrogatam fuisse : nihil hic muto. Sed Liuius contra lib. III. refert, cum et omnium uoluntate biennio praefuissent, Decemuiros in annum tertium magistratibus detinuisse. Quod si est, ultra triennium, legendum hoc loco fuit : qui forte cum exscriberetur, ultra tri, delicatis auribus displicuit, indeque temerarius facile pro tr,b, se ipso sibi duce, autoreque reposuit.

sensus stylus

Exponit quae caussa fuerit cur Romanam historiam scripturus extremis potissimum Augusti temporibus sibi exordiendum putauerit. Caussa autem haec est : quod res Romana ab urbe condita usque ad id tempus claros ac luculentos scriptores nactae essent, a quibus memoriae proderentur : at ea quae subsecuta erant, satis cum fide nemo scripsisset : id autem a se facilius posse praestari, quod quae res aliis scriptoribus, ne ueram et incorruptam historiae fidem retinerent, obstiterant, earum sibi nulla impedimento esse posset. Ac primum illud Vrbem Romam, quod principio positum est, habet aliquid granditatis : imitatumque fortassis est ex illo Sallustii : Vrbem Romam, sicuti ego accepi, condidere atque habuere initio Troiani.

politica stylus Vocabulum

Ita quod antiquissimum in terris nomen imperii est, idem in urbe primum fuit. Regnatum autem est in urbe annos CCXLIV aut, ut alii CCXLV.


Sed et illud habuere, ita proprie eleganterque positum est, ut nihil supra. Habere enim tenere, possidere dicebant eos qui dominarentur : ut et apud iuris conditores, is demum proprie possidere dicitur, qui animo domini possidet. VirgiliusGenitor tum Belus opimam Vastabat Cyprum, et uictor ditione tenebat. Horatius. "O quae beatam diua tenes Cyprum." Et potentes dicebant τοῦς κρατῶντας. Idem. "Sic te diua potens Cypri." Id est. Κύπρου κρατοῦσα, κύπρου μεδέουσα, καὶ ἀνάσσουσα. Atque inde ut opinor, non a pedibus neque a sedibus, ductum est uerbum possidendi, ut cuius quis rei potens est, eam possidere dicatur. Eodem igitur modo et hic accipitur uerbum habuere. Sic in illo dicto Aristippi : cui cum obiectum esset, quod haberet Laidem : Habeo, inquit, sed non habeor. Ita enim uertit Cicero in epistolis, ἔχω, ἀλλ’ οὐκ ἔχομαι. Sappho. Κύπρου πάφουτ’ ἕχουσα πάντα κλῆρον. Sic alicubi Seneca auaros ait non diuitias habere, sed a diuitiis haberi, id est non ipsos pecuniae, sed ipsis pecuniam imperare. Habere est regere : haberi regi. Sic uir uxorem habere dicitur : uxor a uiro haberi.

historica

Pulsis regibus, regioque nomine in perpetuum sublato, ob constupratam per uim a Sexto Tarquinio Superbi filio Lucretiam, quae animae quidem suae exitum, populo autem Romano aditum ad libertatem eodem pugione patefecit.

historica politica

Duo autem Consules instituti ut ne amplius summa rerum omnium potestas penes unum esset, tum, ut in altero perfugium foret, si quid alter molirentur iniusti. Creati annui, ut modestius et innocentius imperarent, cum scirent se quoque, exacto anno priuatos fore, et a se administrati magistratus rationem postulatum iri. Ex illo igitur quamdiu uiguit respublica summum in urbe imperium Consulum fuit. Quod si quae inciderunt mutationes, breues tamen illae fuerunt, usque ad imperium Augusti : quodque his uerbis exsequitur Tacitus.

historica mentio politica stylus

Obiicere fortasse poterat aliquis. Quid Consules modo nominas ? Nonne respublica et sub Dictatoribus interdum, et sub Decemuiris, et sub Tribunis militum fuit ? Respondet, illa omnia breuia et extraordinaria fuisse. Quis et quoto primum anno ab urbe condita dictator creatus fuerit, inter auctores ambigitur : et Liuius ipse in tanta discrepantia negat id pro certo constitui posse. Plures tamen in hoc consentiunt, creatum esse anno nono post reges exactos. Primum alii M. Valerium Volusum, alii T. Lartium faciunt. Creabatur fere periculosis reipublicae temporibus. Regia plane dictatori potestas : aut etiam maior. Inconsulto enim populo animaduertere in cuiusque ciuis Romanos caput poterat, neque ab eo, antiquis temporibus prouocatio erat : quam etiam a regibus fuisse ex libris Ciceronis de republica, notat Seneca epistola CIX. Postea tamen etiam a dictatoribus prouocari ad populum potuit. Antiquitus magister populi dicebatur. Creabatur e Consularibus, et ab altero consulum uiua uoce sine populi suffragiis. Interdum tamen Senatusconsulto permissa populo eius creandi potestas. Equum ascendere non poterat nisi prius rogato populo, ut id facere liceret. Id temperamentum quoddam immensae illius postestatis fuit. Creato eo, aliorum omnium magistratuum cessabat auctoritas. Soli Tribuni plebis manebant : qui etiam aliquando dictatoribus intercessisse memorantur. Terminabantur sexto mense, nisi, ita postulantibus reipublicae necessitatibus prorogaretur. Ideoque ait Tacitus, dictaturas ad tempus sumi solitas. Duo soli dictatores perpetui creati, L. Cornelius Sulla, et C. Iulius Caesar : quorum ille, cum amplius XL millia ciuium occidisset, ausus est dictaturam deponere, seque publico sine ulla custodia credere : Caesar, qui ob id Sullam litteras nescisse dicebat cum et eam retineret, et regium nomen, specie recusantis, flagrantissime ambiret, anno post oppressam rempublicam tertio et dictatura simul et anima spoliatus est. Quales Romae dictatores, tales propemodum in Graecia Aesymnetae. Nunc considerate mihi orationem singulari artificio conformatam. Dictaturae inquit, ad tempus sumebantur. Hoc seorsum : deinde quia inter decemuiros et tribunos militum consulari utrosque potestate magna similitudo erat, utrosque eodem uerbo deuinxit.

historica moralia politica

Anno ab urbe condita ut Liuius numerat CCCI, ut alii CCCII. Cum iam Consularis imperii quo plerique superbius et immoderatius utebantur, plebem pertaesum esset, creati sunt ex Senatusconsulto Decemuiri legibus ferendis, consulari imperio sine prouocatione, qui tum ex patriis institutis ac legibus, tum ex moribus ac legibus Atheniensium ceterarumque Graeciae ciuitatum, quas legati ob eam rem triennio ante in Graeciam missi, tum primum attulerant, iura describerent, quibus postea in perpetuum Senatus Populusque Romanus uteretur. Editae tum ab iis decem tabulae : quibus cum duas adhuc deesse percrebuisset : Creati in annum quoque sequentem Decemuiri, qui illud quasi corpus iuris absoluerent. Grata ut solet, ea mutatio plebi fuit : quamdiu se Decemuiri comiter modesteque gesserunt. Sed ubi dulcedine dominationis abrepti, superbiam ac libidinem, prope perpetuas immodicae potentiae comites, non exercere tantum, sed et ostentare coeperunt : iamque eos in perpetuum sibi imperium continuare uelle constabat, commota plebs non prius tumultuari desiit, quam reiecto decemuiratu, respublica in pristinum statum restitueretur. Praecipua tumultus causa, Ap. Claudii libido, qui cum Virginiae ingenuae ac pudicae uirginis insano amore correptus, nihil precibus, nihil pretio, nihil minis perficere potuisset : allegato M. Claudio cliente suo, qui eam in seruitutem postularet, ausus etiam aduersus omne fas, contraque legem a se latam uindicias in seruitutem dare, patrem uirum fortem eo necessitatis adduxit ut medio foro, in ipsius Claudii et uniuersi populi oculis, filiam unice caram iugulare ipse manibus suis maluerit, quam pati, ut ipsius pudicitia a quoquam minueretur. Vt igitur regibus Tarquinii, sic Decemuiris Appii uaesana cupiditas e manibus imperium extorsit. Quod autem Tacitus negat decemuiralem potestatem ultra biennium ualuisse ; cum tamen decemuiri, etiam ex tertio anno aliquid delibauerint : recte facit. Et enim cum illud tempus, in quod eis mandatus populi suffragiis erat decemuiratus, abiisset : priuati iam erant etiam si per uim magistratuum nomen et insignia retinebant. Liuius quoque ait eam primam euenisse in Reipublicae Romanae forma mutationem : sed eo minus insignem, quod diuturna non fuerit. Eademque causa fuit cur Cinnam Sullamque coniungeret. Non Cinnae, inquit, non Sullae longa dominatio Illa quoque plane gemina, triumuiratus, ita enim uocari potest, Pompei, Crassi, Caesaris, qui Caesari et triumuiratus Antonii, Lepidi, Augusti, qui Augusto gradus ad opprimendam rempublicam fuit. Coniicienda igitur et haec fuerunt. Cumque illos plurium dominatus caesim membratimque dixisset, simplicem et absolutam unius dominationem, simplici et absoluta uerborum comprehensione conclusit : Qui cuncta discordiis ciuilibus fessa, nomine Principis sub imperium accepit.

historica politica

Ab anno urbis CCCVIII usque ad annum CCCLXXXVI summa inconstantia creati sunt modo consules, modo, eorum loco seni plerumque tribuni militum consulari potestate. Causa tumultuandi, quod plebs consulatum, ad quem usque ad id tempus soli nobilitati aditus patuerat, secum quoque communicari uolebat. Tribuni autem militum terni ex patriciis siue nobilibus, terni ex plebe creabantur. Neque quieuit, donec quod uolebat, obtinuit, creato primo plebeio consule L. Sextio. Tribunorum igitur militarium consulare ius neque diu ualuit et saepe interruptum est.

historica politica

Anno urbis DCLXVI Cinna et Cn. Octauius Cos. ciuitatem in partes distraxerunt : cum Cinna Italicos, ciues nouos in XXXV ueteres tribus distribueret, Octauius ueterum ciuium causam dignitatemque defenderet. Pulsus ab urbe per seditionem Cinna : et in eius locum L. Merula flamen Dialis, consul suffectus. Cinna magnis copiis collectis, ad Vrbem uenit. Oppugnata urbs eodem tempore a quattuor exercitibus : quibus Marius, Cinna, Carbo, et Sertorius praesidebant. Qui tandem ingressi, hostilem in modum, rapinis omnia caedibusque uastarunt. Trucidati omnes prope principes ciuitatis. Cinna uelut in Vrbe capta dominans, cum sibi consulatum in triennium continuasset, postremo in apparatu belli aduersus Sullam a militibus suis interfectus est. Non igitur longa eius dominatio fuit. Ne Sullae quidem multo longior : qui cum profligatis Cinnanis Marianisque partibus, omnia ciuili sanguine cruentasset, ciuiumque quos proscripserat, bona hastae subiiciens, praedam se suam uendere dixisset, dictator perpetuus factus, quadriennio post, dictaturam sponte deposuit. Illa quoque plane gemina, triumuiratus, ita enim uocari potest, Pompei, Crassi, Caesaris, qui Caesari et triumuiratus Antonii, Lepidi, Augusti, qui Augusto gradus ad opprimendam rempublicam fuit. Coniicienda igitur et haec fuerunt. Cumque illos plurium dominatus caesim membratimque dixisset, simplicem et absolutam unius dominationem, simplici et absoluta uerborum comprehensione conclusit : Qui cuncta discordiis ciuilibus fessa, nomine Principis sub imperium accepit.

historica politica

Cum plurimum in ciuitate possent M. Crassus et Cn. Pompeius Magnus, sed infensis animis dissiderent : conciliauit eos inter se C. Caesar, seque cum eis ita coniunxit, ut iam ex eorum trium nutu tota respublica, omniaque Romae ex ipsorum uoluntate gererentur, ut recte cecinerit Lucanus : Facta tribus dominis communis Roma. Sed non ita multo post, trium potentia in unum Caesarem cessit : qua fretus rempublicam oppressit. Rursus, interfecto Caesare cum spes quaedam libertatis affulsisse uideretur ; tres extiterunt, qui inter se imperium partirentur : M. Antonius, M. Lepidus, et D. Iulius Octauianus, qui postea uocatus est Augustus. Is breui, fuso ac profligato Antonio, Lepido Circeios amandato, omnia in potestatem suam redegit. Nota haec etiam uulgo, ideoque in eis non immoror.

moralia

Ob idque ad domandum faciliora, frenique ut ita dicam patientiora.

politica Vocabulum

Principis nomen multo leuius est ac mollius, quam aut regis, aut dictatoris aut imperatoris. Nam si uim uocabuli spectes, nulla eo significatur potestas in alios : princeps enim nihil aliud est quam primus. Lucretius. "Quod patrio princeps donarat nomine regem." Et princeps senatus non plus potestatis habebat quam ceteri senatores sed tantum primus sententiam dicebat. Principio igitur Augustus non illo odiosiori et inuidiosiori nomine imperatoris utebatur : quo tum summa omnium rerum potestas iudicabatur : cum tamen ex Senatusconsulto, quod Caesare dictatore factum erat, eo tanquam Caesaris filius, uti posset. Sed illi immodicae nullisque circumscriptae finibus potestati, principis nomen obtendebat. Ita saepe quae aspera et intoleranda sunt, mitioribus uocabulis molliuntur. Suetonius in Augusto : Domini appellationem semper exhorruit. Cum spectante eo ludos pronuntiatum esset a mimo, o Dominum aequum et bonum : et uniuersi quasi de ipso dictum exsultantes comprobassent : statim manu uultuque indecoras adulationes repressit : et insequenti die grauissime corripuit edicto : dominumque se posthac appellari, ne a liberis quidem aut nepotibus suis uel serio, uel ioco passus est : atque huiusmodi blanditias etiam inter ipsos prohibuit. Sic postea Tiberius cuidam se dominum uocanti succensuit : uetuitque ne se amplius contumeliae causa appellaret : cum diceret, se seruorum tantum dominum, militum imperatorem, ceterorum ciuium principem esse. Tanta plerumque uulgi uaecordia est, ut quae maxime auersari et horrere se dicit, ea sibi sub aliis nominibus patiatur obtrudi. Sed imperatorum Romanorum aures (tanta est uis consuetudinis) paulatim factae sunt talium contumeliarum patentiores : ut se iam non modo dominos, sed et deos uocari aequissimo animo sinerent. Quid dixi, sinerent ? Non nulli etiam iuberent. Puto in iis quae hucusque ex Tacito recitata sunt, nihil superesse obscuritatis. Nunc ut instituimus, ea, denuo relegentes, quae ad sermonis elegantiam pertinent, adnotemus.

mentio stylus

Quinctilianus non dedignatus est monere, Liuium opus suum incepisse ab Hexametri exordio : Facturusne operae pretium sim. Tacitus noster incipit ab integro uersu.

2Sed ueteris populi Romani prospera uel aduersa claris scriptoribus memorata sunt ; temporibusque Augusti dicendis non defuere decora ingenia, donec gliscente adulatione deterrerentur. Tiberii Gaique et Claudii ac Neronis res florentibus ipsis ob metum falsae, postquam occiderant recentibus odiis compositae sunt.
lectio

Ita Vetranio placitum, traiectis notis, quae uulgo, p. r.

lectio

Ita recte. non deterrerentur. Tacitus lib. II. Histor. Siquid ardoris ac ferociae miles habuit, popinis et comessationibus et principis imitatione deteritur. Horatius pari metaphora : "--- Culpa deterit ingeni."

lectio

Fines designat intra quos hi libri, qui attingunt quattuor dumtaxat principes. Vt uel hinc liqueat Historias seorsum scriptas, finemque Annalium fuisse in fine Neronis.

moralia politica

Itaque uerissima scriptio de Principibus, cum iam esse desierunt. Quod Arrianus in rebus Alexandri pro argumento habet, fideliter eas a Ptolomeo et Aristobulo traditas, ὅτι τελευτηκότος ἤδη Ἀλεξάνδρου συγγράφουσιν, ὅτε αὐτοῖς ἥτε ἀνάγκη καὶ ὁ μισθὸς τοῦ ἄλλως τι, ἢ ὡς συνηνέχθη, συγγράψαι, ἀπῆν : (quod mortuo iam Alexandro scripserint, cum necessitas aut praemium aliter aliquid scribendi abesset).

lectio moralia

Excitantur potius ingenia eorum, qui adulantur, facile mendacio subministrante materiam scribendi : consumuntur tamen, et exeduntur, et corrumpuntur adulando. Itaque legendum arbitror, detererentur ; uocabulo uulgo notissimo. Idem Corn. infra lib. 2. Hist. si quid, inquit ardoris ac ferocia miles habuit, popinis, et comessationibus, et principis imitatione deteritur.

lectio

Non solet populus vetus aut nouus dici, qui semper idem est, ut Alfenus lib. VI. Digestorum suorum scripsit : contra, uetus, noua respublica dicitur Velleio et Tacito, ob eam quae retinetur, aut mutatur forma ciuitatis. Quamobrem scripserim hoc in loco, veteris reipubl. Estque in autoribus huiuscemodi peccatum frequens. De caeteris apud Senecam suasoriam VI. libri omnes habent, Quis non hoc populi Romani statu Ciceronem ut uiuat cogi putat ? ubi scribendum, Quisnam hoc reipublicae statu. Similia quoque alii tam in Cicerone, quam in Liuio obseruauerant. Nos consimile peccatum in Valerio notamus, et libro Memorabilium VI. Titu. IV. ubi Scipio Aemilianus dixit, se ex maiestate reipublicae omnia gesturum : imo uero dixit ex maiestate populi Romani : quod haec uerba Romanis solennia essent, illa nusquam usurpata reperiantur. Et enim e literis R.P. significata Republica, facile fuit notarum ordinem inuertere, hoc modo, P.R. quo facto insecutum est, ut pro republica nomen populi Romani ex scriptores sine dolo malo subiecerint.

controuersia lectio moralia

Ingenia consumuntur potius, exeduntur, et corrumpuntur, adulando. Itaque legendum Aemylius censet, recteque, detererentur uocabulo notissimo. Sic infra lib. XVIII. Popinis, et comessationibus et principis imitatione deteritur militis ferocia. Ad haec Porphirium ad illud Horatii libr. I. Culpa deteret ingenii : deterere, inquit, minuere signat, ex consequenti : quia quae detereruntur comminuuntur.

mentio

Vt Fabio Pictori, Coelio Antipatro, Q. Quadrigario, M. Catoni, Cornelio Nepoti, Sallustio, Liuio.

sensus stylus Vocabulum

Magnum enim Augusti aetas ingeniorum prouentum extulit. Et tamen hodie qui Augusti temporibus uixerit, et eorum temporum historiam scripserit, nemo reperitur. Suetonius quosdam nominat Aquilium Nigrum, Iulium Saturninum, C. Drusum, alios. Multa hic quae ad Latini sermonis elegantiam pertinent, notanda sunt. Primum illud, prospera et aduersa dici τὰς εὐτυχίας καὶ τὰς δυστυχίας. Aduersitates enim latine dicere non poterat. Sic lib.3. inlustrium domuum aduersa, lib.4 paternis aduersis et eod.lib. aduersis ea suum. Qui locus uulgo deprauate legitur. Sic in libris iuris incertum condicionis, certum temporis, quod barbari certitudinem et incertitudinem dicunt. Tum illud, claris scr. m. sunt, ξενικώτερον dictum, quam si dixisset, a claris scriptoribus. Sic Cicero in diuinatione, mihi elaboratum est. Sic Horatius, Diceris Vario. Propertius, Dum tibi Cadmeae dicuntur Pontice Thebae. Virgilius, cui non dictus Hylas puer decora. Sunt pulchra, εὐπρεπῆ. Virgilius in I. namque ipsa decoram Caesariem nato genitrix lumenque iuuentae Purpureum, et laetos oculis afflarat honores. Idem in quarto. Ter quaterque manu pectus percussa deorum. Horatius : Et Lycum nigri oculis n.q.c.d. Iam mihi illud animaduertite, qua arte uarietatem, quae suauissimum orationis condimentum est. huic loco quaesierit, qui cum alterum aiendo extulisset, Sed ueteris pop. Rom. prospera uel aduersa cl. scr. mem.sunt : alterum negando subiecit: temporibusque Augusti dicendis non defuere ingenia. Neque illud ad uariandam orationem pertinet, quod in priore ipsam hylen ac materiam scribendi, uerbo anteposuit, scriptores subiecit; in posteriore contrarium ordinem tenuit. Mutate: ut eodem utrumque modo efferatis, quantum, illa uarietate detracta, de orationis uenustate decedat intelligetis. Minuta haec et tenuia sunt, fateor : Sed tanto plurium oculos fallunt. Mihi autem propositum est, omnia in hoc scriptore, quam potero λεπτομερέστατα excutere. Ait igitur non defuisse temporibus Augusti dicendis decora ingenia. Donec gliscente adulatione dete. Gliscere dicuntur quae crescunt uegetiora fiunt : deteri, quae paulatim ut ita dicam, carpuntur, quibus aliquid quotidie decedit, quae adsidue seipsis deteriora fiunt : nam inde et ipsum deterioris nomen ductum est. Vt igitur crescente liene, aiunt, cetera membra tabescere : ita crescente adulatione, ingenia tabescunt, quae nulla re magis quam libertate aluntur. Nihil autem tam aduersum libertati, quam aut tacendi aut adulandi necessitas. Aiunt puerorum infantium corpora nullis fasciis apud Germanos adstringi, ideoque proceriora fieri. Idem ingeniis euenit. Seruire nolunt. Nisi impetus suos solutos ac liberos habeant, enecantur. Itaque certissima ingeniorum pestis est, princeps, qui nullam uoce ferre paulo liberius iactam potest. Sed ad Tacitis uerba redeamus.

3Inde consilium mihi pauca de Augusto et extrema tradere, mox Tiberii principatum et cetera, sine ira et studio, quorum causas procul habeo.
moralia sensus

Causae irae, atque studii, sunt odium et amor. Idem Corn. infra lib. 1. Hist. sed incorruptam fidem professis nec amore quisquam, et sine odio dicendus est.

mentio moralia politica sensus stylus

Quoniam dicendis plerisque rebus ab eo gestis praeclara, ut dictum est, ingenia non defuerunt. Et extrema : quia tunc adulatio gliscens ingenia detriuerat : Tradere mox Tiberii principatum, et cetera, usque ad excessum Neronis. Nam a Neronis excessu usque ad imperium Neruae, iam ante scripserat. Sine ira et studio quorum causas procul habeo. Nam ab iis de quibus scripturus sum, neque beneficium ullum neque iniuriam accepi. Eadem autem prope sententia est, prooemi in libros annalium ab excessu Neronis, ut ita scribit: Post conditam Vrbem DCCXX prioris aeui annos multi auctores retulerunt, dum res populi Rom. memorabantur pari eloquentia ac libertate. Postquam bellatum apud Actium atque omnem potestatem ad unum conferri, paucis interfuit, magna illa ingenia cessere. Simul ueritas pluribus modis infracta, primum inscitia reip. ut aliena, mox libidine adsentandi, aut rursus odio aduersus dominantes. Ita neutris cura ueritatis inter infensos et obnoxios. Hinc autem excerpere hoc quoque, quod ad prudentiam pertinet, possumus: et stulte et imprudenter facere eos, qui quae a magnis ac luculentis scriptoribus splendide ac magnifica tractata sunt, quasi quodam contentionis studio, denuo sibi tractanda proponunt. Quo nomine grauiter reprehendit Plutarchus in Nicia Timaeum, qui quae Thucydides et Philistus copiosissime ornatissimeque descripserant, ea denuo scribere aggressus, nihil aliud quam infantiam et inscitiam suam patefecit. Idemque in Artoxerxe pugnam diuinitus a Xenophonte descriptam, negat iam hominis esse, iterum describendam suscipere : quare se ea tantum quae Xenophon omisisset persecuturum. Absoluimus Taciti prooemium. Cum autem τὸ ἐνδόσιμον tale fuerit, cogitate qualem illum legitimum cantum putetis fore.

2

1Postquam, Bruto et Cassio caesis, nulla iam publica arma, Pompeius apud Siciliam oppressus, exutoque Lepido, interfecto Antonio, ne Iulianis quidem partibus nisi Caesar dux reliquus, posito triumuiri nomine, consulem se ferens et ad tuendam plebem tribunicio iure contentum, ubi militem donis, populum annona, cunctos dulcedine otii pellexit, insurgere paulatim, munia senatus, magistratuum, legum in se trahere, nullo aduersante, cum ferocissimi per acies aut proscriptione cecidissent, ceteri nobilium, quanto quis seruitio promptior, opibus et honoribus extollerentur ac, nouis ex rebus aucti, tuta et praesentia quam uetera et periculosa mallent.
historica politica

Senatus populique, pro republica et a republica. Tantum priuata nunc arma, et in propriam potentiam.

historica mentio

Non mehercules apud Siciliam. In Asia oppressum eum iugulatumque, consentiunt scriptores. De urbe tamen ambigitur. Dio caesum uult ἐν Μιδαείῳ τῆς Φρυγίας, (in Phrygiae oppido Midaio). * Florus et Appianus Mileti, quae Cariae adscripta. Sed noster uictum eum saltem intellegit, et copias eius apud Siciliam oppressas. Ita et Florus de eodem: In Siculo freto iuuenis oppressus est.

historica stylus Vocabulum

Eleganter, id est, exarmato, et exercitu spoliato. Nam XX legiones ei ademit.

militaria

Respexit huc Victor cum de eodem Augusto scripsit: Illectis per dona militibus, atque annonae curandae specie uulgo, ceteros haud difficulter subegit.

politica

Vt triumuir appellaretur : postea uero princeps appellabatur. Supra paulo : Nomine, inquit, principis imperium accepit : ut uideatur principis nomen, fuisse uetustius in eo, qui rerum potiretur, imperatoris appellatione. Idem sequenti pagina : principis, ait, nomine constitutam remp.

historica mentio politica

Appianus scribit Augustum misisse ad Ciceronem, ut pro se peteret Consulatum, asserebatque se Consulis nomine dumtaxat contentum fore. Quot Consulatus gesserit Augustus, leges apud Suetonium in eodem, cap.25. ipse quoque Tribunitiam potestatem perpetuam accepit. Reddit Dion rationem, quare Augustus, et reliqui post eum Imperatores Tribunitiam potestatem receperint, quae erat sacrosancta, ipsa uero Tribunitia dignitas eos faciebat inuiolabiles.

historica mentio opera

Certum est appellatione Annonae non solum frumentum, sed caeteras quoque fruges et edulia contineri. Vnde Capitolinus urbicas annonas uocat omne genus alimentorum. Cicero in 2. de Diuinat. scribit annonam futuram cariorem in macello. Romanis erat Magistratus, qui praeerat annonae, de cuius origine lege T. Liuium in 4. ab Vrbe condita. At imperatores frumentum Populo dabant, quod Frumentatio dicebatur. De qua re lege Suetonium in Iulio cap.41. et in Augusto cap.40. et a me pluribus in Iulii Capitolini Antonino Pio.

controuersia historica iura mentio opera politica

Et post paulo Neue Tiberius uim principatus resolueret, cuncta ad Senatum uocando, etc.] Ex his locis ostenditur aperte Romanos Imperatores per uim omnia iura usurpasse. Quod ex ipsius Iulii uoce deprehenditur, cum nihil amplius Rempub. esse, ac appellationem sine corpore esse diceret, atque pro lege habenda, quae loqueretur. Quare fieri non potest, ut credam legem illam regiam esse ueram, qua Vlpianus, et Iustinianus uolunt populum Romanum omne suum imperium, et potestatem Principi concessisse, Id est, ut eandem haberet Princeps, quam populus potestatem. Quod si uerum esse fatebuntur Iurisconsulti, non poterat Imperator legem ullam iubere, magistratum creare, de pace, aut bello aliquid statuere, sine Senatus authoritate. Id si uerum est, minime, credo, negabunt (quod tamen affirmant) id quod Principi placuit, legis non habere uigorem. Verum ne Iurisconsultis bellum indixisse uidear, Placere hoc loco significat Statuere, probare, constituere ut a nobis plurib. Hist. li.3. explicabitur. Omne uero malum omnimodae illius potestatis profluxit post deuictum Antonium, cum Augustus legibus solutus est, quod reliqui post eum Imperatores usurparunt, ut ex Iustinianeis Pandectis patet. Itaque, ut uerum dicam libere arbitror Imperat. Romanos armis, fraude, dolo, ui usurpasse illam potestatem, quidlibet pro arbitrio agendi atque adulatione huiusce legis a Iurisconsultis factam mentionem, ut pleraque alia ab his scribuntur in Principum fauorem. Veluti illud, quod a Pomponio scribitur in c.2. tractatus Pandectarum de origine iuris, fuisse necesse Reip. per unum consuli, quod ab eo adulatorie dictum nemo dubitat, quemadmodum Asinii Galli illud, quod infra a Tacito refertur. Nam cum Tiberius se toti Reipub. esse imparem diceret, Gallus interrogauit, quam partem sibi mandari uellet, atque tum Tiberius indecorum pudori suo legere dixit : cumque Asinius se eum offendisse cerneret, addit unum Reipub. corpus unius arbitrio regendum. Quare nemo miretur Imperatores Romanos illam potestatem usurpasse omnia pro arbitrio agendi, cum eandem authoritatem habuerint omnes ante eos Reges. Nam, ut ait Samuel iura Regis sunt haec. id quod Alexandri exemplo potest demonstrari, qui cum moleste, ut par erat, ferret Clitum a se interfectum, tum Anazarchus respondit, sine causa Alexandrum discruciari, cum Clitum iure occidisset addiditque ueteres memoriae prodidisse Iustitiam perpetuo Ioui adsidere. quo nos monemur, quicquid Regi placet aut facere, aut dicere, id iustum esse. Nullum uero legi authorem, qui huiusce legis Regiae meminerit, praeter Marcellum Iurisconsultum in tractatu Pandectarum de mortuo inferendo, ubi ait uetari lege Regia mulierem pregnantem mortuam humari, priusquam partus excidatur. Verum omnibus uestigiis disquiro, quaenam fuerit lex illa Regia. Quid enim quaeso habet commune lex illa Regia de potestate Principum, cum hac de sectione partus mulieris grauidae mortuae ? nisi forte dixeris, ut Franciscus Duarenus me monuit, hoc postremum illius aliquod caput fuisse : nam unaquaeq. lex plura capita complectebatur.

historica iura politica

Caesar Octauius Triumuiratum Reipubl. Constituendae annis decem administrauit, quousque caesis collegis, nomen illud deposuit, et IV. Consul a Senatu decretam perpetuo Tribunitiam potestatem accepit : si quae Dioni libro LI. seruata fides est, Pauli Orosii autoritate non minuitur. Hic enim libro VI. cap. XIX. antequam fieret IV. Consul, Caesarem ius adeptum scribit. Quod disquirere, non est hunc locum explicare. Porro consulem se ferens Octauius, Tribunitio iure ad plebem tuendam, ut Cornelius ait, quomodo uti potuit ? Plebem defendere magistratus plebei fuit : in quo alii decernendo, quid licuit patribus, quorum nemo eundem gerere potuisset. Testis mihi et fautor adest Liuius Libro II. Et alibi saepe. Praeterea, Tribuniciam potestatem Imperatores susceperunt, ut iis quae alii contra ipsorum placitum mouerent, pro suo iure intercederent. Gerere autem Tribunatum plebis, nefas ipsi ducere cum utrique patricii sint : omnem uero Tribuniciam potestatem, quanta unquam maxima fuit, accipiant : et quia quotannis eam cum Tribunis pleb. eius anni renouarunt, inde soliti ipsorum principum anni enumerari, autore Dione libro LIII. Neque uero ex Romanis antiquitatibus reperias ullos, praeter Sp. Tarpeium, et A. Aeternium, patricios et consulares, Tribunos plebei fuisse. Quae si tam uera sunt, quam uidentur, Octauius ob aliud quiduis potius ius illud recepit, quam ut plebem tueretur. Qua de re monitos, ingeniosos imprimis cupio.

historica sensus

Principium hoc narrationis est. Exponit autem paucissimis uerbis, qui fuerit rerum status, quo tempore Augustus remp. inuasit, quibusque artibus uiam sibi munierit ad eam facilius occupandam. Caesare occiso, non eadem omnium fuit super ea caede sententia. Quidam illius auctores ut tyrannicidas, ut libertatis publicae uindices omnibus maximis honoribus : quidam ut parricidas qui patrem patriae, qui eum a quo plerique ipsorum uitam acceperant, per nefariam proditionem interfecissent, acerbissimis suppliciis afficeindos esse censebant. Acerrimi ulciscendae caedis auctores ac duces M. Antonius consul et magister equitum Lepidus. Augustus, qui tum, annos natu duodeuiginti Apolloniae studiorum causa uersabatur, cum Romam uenisset, primo se ad Antonium contulit, a quo neque ita ut sperabat, exceptus, et magna hereditaria pecunia fraudatus, mutato consilio, conciliatis sibi ueteranis patruis sui, iustoque exercitu priuatis sumptibus collecto, ad optimates se recepit, quibus inuisum esse Antonium sentiebat. Commendatus est Senatui, Ciceronis praecipue opera, semper boni ciuis, sed non semper cauti. Missus igitur Propraetore a Senatu, una cum Hirtio et Pansa consulibus, ad D. Brutum, quem Antonius hostis a senatu iudicatus, Mutinae obsidebat, liberandum ; obsidionem soluit, fuso ac profligato Antonio. Cecidit in eo bello uterque consul. Victores exercitus occupauit Augustus. Creatus consul anno aetatis uicesimo, quaesita occasione desciuit a senatu, seque cum Antonio Lepidoque coniunxit. Hi se Triumuiros reip uerbo constituendae, re, opprimendae causa in quinquennium creauere. Secuta illa numquam satis damnata proscriptio. Relicto in Vrbe Lepido, Antonius et Augustus aduersus Brutum et Cassium profecti, in Philippis denique (quasi solum illud parum adhuc Romani sanguinis ebibisset) ita eos deuicerunt, ut minimum abfuerit, quin ipsi uincerentur. Prior Cassius, deinde, audita eius morte, Brutus interficiendum se uni ex suis dedit.

sensus

Omnes enim quae S.P.Q.Romani fuerant copiae in potestatem Triumuirorum uenerant: deserta respub. sine ullo praesidio iacebat, non iam, an seruitura esset dubitans, sed cui seruitura esset, exspectans.

historica

Sex. Pompeius Magni filius cum ex Hispanensi bello, in quo frater ipsius ceciderat, euasisset, Siciliam et Sardiniam occupauerat, obsessoque mari urbem frumento ac commeatu interclusam tenebat. Is cum aliquot prospera proelia fecisset, adeo ut se Neptuni filium esse iactaret, et tanquam insigni ac uelamento originis uesta caerulea uteretur, ad postremum fusus inter Naulochum et Mylas ; Mileti tandem interfectus est.

historica moralia

Quem ex Africa ad opem ferendam euocatum, dein superbientem XX legionum fiducia, Augustus cum exercitu, pari audacia ac felicitate spoliasset, Circeios in perpetuum relegauit : uerumque esse docuit, quod postea cecinit nobilis poeta, Nulla fides regni sociis.

historica moralia politica

Qui cum Cleopatrae, cuius amore infamebat, imperium R. polliceri ausus esset, ingenti proelio superatus ad Actium promontorium Alexandriae, quo se, impudicam reginam sequens, fuga receperat, infelicem animam gladio eduxit. Postquam igitur, exuto Lepido, interfecto Antonio, non modo Pompeianis, quarum uix iam cinis ipse supererat, sed, ne Iulianis quidem partibus nisi Caesar, Dux reliquus, C. Iulius Caesar Octauianus D. f. cuius tunc potestate omnia tenebantur. Posito Triumuiri nomine. Quorsus enim se amplius triumuirum diceret, cum ex collegis alterum ad mortem compulisset, alterum omni dignitate detracta, infra mortuos amandasse uideretur ? Non iam igitur amplius triumuirum, sed consulem se ferens, ut praetento legitimi et usitati imperii nomine, facilius quo uolebat, perueniret. Fuit autem hic quintus Augusti Consulatus. Et, uerbo quidem ad tuendam plebem, re autem ipsa ad confirmandam potentiam suam, tribunitio iure contentum. Non poterat per leges eodem tempore plures magistratus gerere ; et tamen omnium magistratuum uim ac potestatem in se unum transferre cupiebat. Ergo, qui summus erat in urbe magistratus, consulatum dico, eum, cum uisum est, et quam diu ac quoties uisum est, occupauit. Cum autem tribunorum plebis maxima etiam esset auctoritas, ut qui aliis omnibus magistratibus intercedere, eorumque conatus impedire possent : (nam si unus tribunus dixerat, ueto, irritum erat, quicquid agebatur) cum ipsos quoque consules nonnunquam obtorto collo in carcerem traherent : cum senatusconsulta arbitratu suo rescinderent : cum, quod caput est, sacrosancti essent : ita ut eos uiolare aut inuitos attingere piaculum haberetur : noluit quidem Augustus tribunus pl. esse cum iam consul esset : praetereaque iam patricius effectus, adoptione in gentem Iuliam, tribunatum plebis capere non posse uideretur ; sed Tribuniciam potestatem a senatu petiit, obtinuitque. Quid enim tunc petenti Augusto negari poterat ? ut esset non una et consul et tribunus plebis, sed, inuerso loquendi genere, consul tribunitiae potestatis. Hoc autem se facere simulabat ut plebem tueretur : quoniam ea tribunorum creandi causa principio fuerat. Speciosa nomina : res capitales, et ad reipublicae exitium pertinentes. Ac uidere, quemadmodum posteriori quisque tyrannus priori cautior esse soleat. Sulla dictaturam in perpetuum acceptam deposuerat : seque in apertum capitis discrimen obiecerat. Caesar, quod ipse quoque Sulla iam priuatus euenturum quandoque praedixerat semel acceptam mordicus retinuit, secutus Dionysii dictum, qui non nisi pedibus tracto, tyrannidem reliquendam esse dicebat : sed dum uel lenitatis ac clementiae famam aucupatur, uel, quod magis credo, naturae suae in conseruanda etiam inimicissimorum salute obsequitur, in custodienda sua parum cautus ac diligens fuit : ita ut ab iis perierit, quos ipse seruarat. Exitus Caesaris Augustum docuit, quid facto opus foret. Itaque cum maxima pars fortissimorum ciuium in tanta longitudine bellorum ciuilium extincta esset : quod reliquum erat, sustulit proscriptio : ut ne Ciceroni quidem ipsi, qui Augustum ad illam potentiam magna ex parte perduxerat, quemque Augustus in omni sermone patrem suum uocare consuerat, parceretur. Quod si hoc Caesari dictatori in mentem uenire potuisset ut potestatem tribunitiam assumeret, fortasse religio illa, qua tribunos uiolare nefas putabant, et nonnullorum animos ab ipso uiolando retardasset, et alios ad opem ferendam excitasset. Ea igitur se muniit et armauit Augustus, ne quid omitteret, quod aut ad constabiliendam potentiam aut ad salutem in tuto collocandamn utile uideretur. Sed ut medici prius praeparant eos, quibus ualentiora pharmaca praebituri sunt : sic Augustus mollibus quibusdam et leuibus προθεραπείαις permulcendos esse homines duxit, quo facilius illud amarissimum poculum seruitutis oblineret. Consul igitur et illa quasi lorica tribuniciae potestatis armatus, non tamen confestim summam sibi rerum omnium potestatem aperte uindicauit.

ego moralia politica stylus

Sic locutus est et lib. II. Nam cuncta legum et magistratuum munia in se trahens princeps, materiam praedandi patefecerat. Videte autem quo artificio sibi Augustus omnium conciliarit animos, quamque callide intellexerit, quo maxime quisque caperetur. Militem, inquit donis. Militares enim animi toti ad lucrum intenti sunt : neque ulla re magis quam donis permouetur. Est quidem uerum illud Homericum, δῶρα θεοὶς πείθει, δῶρʹἀιδόιους βασιλῆας. Sed multo uerius in iis, qui exigua pecuniola adducti, uitam suam quotidie in omne discrimen exponunt. Quando etiam pecuniam negligent, qui uitam ipsam prae pecunia negligunt? Itaque quantum apud milites dona possint, magis etiam posterioribus saeculis intellectum est, cum, ut quisque amplissimum donatiuum obtulerat, ita ad eum imperium deferebant, non diutius imperare passuri, quam dum reperiretur, qui amplius polliceretur. Et erant, qui tamquam in auctione, licitarentur, non quanti imperarent, sed quanti paulo post morerentur imperatores. Pellexit igitur Augustus militem donis, populum annona. Nihil est quod populum magis torqueat, aut facilius ad seditionem populares animos concitet quam annonae difficultas. Vrget enim fames : qua, ut ait Homericus Ulixes, mori molestissimum est : neque sui obliuisci patitur : uenterque, ut prouerbio dicunt, aures non habet. Neque uulgo odiosiores ulli sunt, quam qui annonam incendunt et excandefaciunt : neque ulli magis quam qui eam subleuant, populum demerentur. Reditum Ciceronis ab exilio iucundiorem populo fuisse aiunt, quod summam, quae antea fuerat annonae caritatem summa uilitas consecuta est. Sapienter ut solet, Tacitus noster libro quarto annalium ab excessu Neronis ait, uulgo alimenta in dies mercari solito unam esse ex repub.annonae curam. Auri, purpurae, honorum plus apud alios esse plebs aequo animo fert : quiescere esuriens non potest. Cum igitur Siculo aduersus Sex. Pompeium bello caritas effecta esset, uilitatem reduxit Augustus. Ita populum pellexit annona. Cunctos dulcedine otii. Nihil enim fatigatis dulcius est quiete et populum Romanum multorum annorum continentia bella ita lassauerant, ut otium qualibet mercede redimendum putaret. His igitur illecebris cum sibi omnium uoluntates deuinxisset Augustus: tum demum insurgere, non ἱλαδὸν tamen, ut Hesiodi uerbo utar, sed paulatim, seseque ultra ciuilem modum attollere. Munia senatus, magistratuum, legum in se trahere, quasi ceteros labore exsolueret : ipse omnem molestiam reipub.causa in se transferre ac suscipere uellet. Legationes antea in senatu audiri solebant. Hac molestia senatum liberauit Augustus. Audiri quidem eas uoluit et in senatu nonnumquam : ut senatus aliquid tamen agere uideretur : sed plerasque domi, paucis adhibitis, ipse cum uidebatur audiebat. Senatus de pace, de bello, de prouinciis deliberabat. Quid opus erat tam multos senes tantum laborem capere, tam mane conuenire in curiam, tam multa ibi audire, tam multa dicere, tam uesperi domum fessos et uiribus exhaustos redire ? Valetudini ac quieti eorum prospexit Augustus. Domi haec cum paucis tractare coepit. Magistratuum uaria ac multiplex procuratio erat. Augustus consulatum quidem, qui praecipuus erat magistratus, sumpsit sibi, cum uoluit, quam diu uoluit et quoties uoluit : nam ut nos uestem, sic ille consulatum, cum uoluerat, capiebat, deponebat, resumebat ; neu populus de dando ei collega sollicitus foret, ipse sibi collegam, quem libuerat, non qui una imperaret, sed qui imperata faceret coaptabat. Magnum in repub. onus tribuni plebis sustinebant. Ipse tribunatum quidem non cepit : sed, ut eos onere leuaret, potestatem tribuniciam accepit. Censorium munus quam molestum, quam graue ? locare publica, senatum legere, populum censere, anquirere in omnium mores, alios senatu mouere, aliis equum publicum adimere, alios in Caeritum tabulas referre, multos notare, in multorum odia incurrere. Odiosa res, et negotiis plena. Igitur censuram quidem non sumpsit Augustus : sed, alio uocabulo morum regimen supmsit. O hominem laboriosissimum et alienae quietis studiosissimum! Magno tumultu, magno molimine, magno concursu ciuitatis leges antea rogabantur. Tollatur illa quoque tumultuandi materia. Quod Augusto placuerit, pro lege habetor. Sed, cum haec omnia in se traheret Augustus, nemo ne illius conatibus obuiam ire ausus est? Immo uero quicquid concupiuerat, assecutus est nullo, ait Tacitus, aduersante. Quonam igitur Romana uirtus prolapsa erat ? Quo uetus ille uitae potius quam libertatis amittendae ardor abierat ? Nullane scintilla uirtutis antique relicta erat, quae in posterorum pectoribus uiueret ? Catonem ferunt, cum quattuordecim fere annos natus, crebro in aedes Sullae a paedagogo duceretur, uideretque illic multos torqueri, multos duci, multorum nobilium ciuium oblita cruore capita adferri, quaesisse ex magistro, cur nemo reperiretur, qui Sullam interficeret : cumque is respondisset, eum ab omnibus metui : Cur tu ergo, inquit, uenienti huc mihi gladium non dedisti, ut patriam liberarem ? Nemo ne igitur uir erat, qui Catonis uix dum puberis animum indueret ? Vere uetus ille Rhintonis uersus de Romanis tunc dici potuit: οἱ μέν παρʹοὐδέν εἰσιν, οἷς δʹοὐδὲν μέλει. Alii quidem tanti non erant, ut quidquam magnum ac memorabile susciperent, alii autem negligebant. Cum ferocissimi, minimeque patientes seruitutis, per acies, ubi Mars fortissimum quemque pignoratur, aut proscriptione cecidissent. Nam ii potissimum proscripti sunt, quos triumuiri conatibus suis obstare posse credebant. Multos ignauiae simulatio texit, Ceteri nobilium quanto quis seruitio promptior, et ad omnia aequa, iniqua, accipienda ac perferenda paratior opibus et honoribus extollerentur, ita et auaris et ambitiosis explebatur animus. Maxima autem pars hominum, aut altero eorum uitiorum laborat, aut utroque. Nouisque ex rebus, id est, ex illa commutatione reip. aucti et diuitiis et dignitate cumulati tuta et praesentia quam uetera et periculosa mallent. Ita dum sibi consulerent, quomodo in publicum consuleretur, non laborabant : rebusque suis intentos, alienarum facile capiebat obliuio. Ergo in Vrbe quidem, tuta et composita omnia. Nemo erat, qui aduersus Augusti uoluntatem hiscere auderet. Quid in prouinciis ? Neque prouinciae, inquit, illum rerum statum abnuebantur suspecto S.P.Q.R. Imperio, ob certamina potentium et auaritiam magistratuum inualido legum auxilio. Quae ui, ambitu, postremo pecunia turbabantur. Admirabilem scriptorem et prudentiae plenum ! Non nude ac simpliciter ea de quibus agit exponit : sed causam, cur ita fuerit, ubicumque opus est, subiicit. Neminem in urbe Augusti coeptis aduersatum esse, et cur nemo aduersatus sit, docuit : nunc ne prouincias quidem illius imperium detractasse et cur non detractaeurint, docet. Cur ne prouinciae quidem illum rerum statum abnuebant ? Quia suspectum eis erat senatus populique imperium. Cur suspectum ? Duas ob causas, ut nullum salutare consilium capere possent. Dissidebant Sulla et Marius ? Qui Sullae partes sequebantur, diripiebantur a Marianis : qui Marii a Sullanis. Quid hic miserae prouinciae consilii caperent ? Quomodo anceps et utrimque imminens, exitium effugerent ? Vix illa tam atrox tempestas sedata erat : cum alia multo atrocior exorta est, bello ciuili inter Pompeium et Caesarem excitato. Ab utris haec aut illa prouincia diriperetur, incertum erat : ab alterutris quidem prope omnes diripi, necesse erat ; et interdum plus incommodorum accipiebant ab iis, quorum partes uouebant, quam ab iis, a quibus abhorrebant. Ne quiescere quidem et expectare certaminis euentum licebat. Vt Solon, ita Pompeius, neminem in seditione ciuili otiosum esse patiebatur, qui quiescerent, eos se pro hostibus habiturum esse dicebat. O miseram illorum temporum conditionem : cum furiosae duorum hominum ambitioni tam multorum fortium uirorum sanguini litabatur. Hem patria, quanto cum dolore hac in parte tui recordor? Quo, quo te miseram potentium certamina redegerunt? Omnia ueteris crudelitatis exempla in calamitatibus tuis renouata sunt. Intestinae potentium dissensiones, te, cui prius, etiam qui non te oderant, inuidebant, nunc etiam inuidis et hostibus miserandam reddiderunt. Sed omittamus haec, quorum acerbissima cogitatio est, et animum ad uetera referamus. Certamina igitur potentium suspectum prouinciis senatus populique imperium fecerant. At illa certe continentia non erant: interquiescebant aliquando et prouincialibus reficiendi ac recreandi sui spatium dabant. Immo uero plerumque quamlibet atroci bello grauior et exitiosior pax erat. Mittebantur in prouincias non pro praetoribus, sed pro praedonibus homines exhausti, famelici, enecti, aut, quod pro eodem est, diuites quidem et abundantes : sed auidi atque inexplebiles, quorum insatiabilem cupiditatem ipsa copia incenderet : qui sacra, profana, publica, priuata omnia diriperent : qui tantum habere quemque in prouincia fas putarent quantum sibi superfuisset : qui non hostium aut latronum, sed harpyarum in morem omnia depraedarentur : neque domos modo prouincialium exinanirent, sed eorum ipsum sanguinem, ipsam medullam exsorberent et exsugerent. Nulli enim saeuiores latrones sunt, quam qui praetextu iuris latrocinantur. Hoc uocabant purgare prouincias. Et plane ita purgabant et abstergebant, ut post eorum abitum, nullis ad eas uerrendas scopis, nullis spongiis aut peniculis opus foret. Pura omnia impuri homines relinquebant. At dicet aliquis, erant repetundarum iudicia, quae non in ipsos modo magistratus, sed in ipsorum quoque heredes, in quanto locupletiores facti essent, redderentur. Ludibria illa non iudicia erant. Turbabantur ui : cum interdum minae intentarentur iudicibus, interdum etiam ficae. Turbabantur ambitu : qui saepe et accusatores praeuaricari ac colludere, et iudices peierare cogebat. Turbabantur ea, quae semper plurimum apud plurimos, prope dixi, omnia apud omnes, potuit pecunia. His fiebat ut omnis rerum commutatio prouincialibus optabilis uideretur. Quare Augusto ad se unum omnia trahenti, facile acquieuerunt. Quod documento principibus esse debet, ne auaris hominibus gubernandas prouincias mandent. Diu enim compressa populorum odia aliquando tamen erumpunt : ut aut rebellionem faciant ipsi, aut aliis quam eorum conatibus obstare nitantur. Atque huius rei exempla quaedam fortasse etiam nostris quoque temporibus extiterunt.

2Neque prouinciae illum rerum statum abnuebant, suspecto senatus populique imperio ob certamina potentium et auaritiam magistratuum, inualido legum auxilio, quae ui, ambitu, postremo pecunia turbabantur.
historica

Factiones in urbe, et tum bella quae miseras prouincias affligebant.

historica Vocabulum

Rapinas et extorsiones praesidum, in populi imperio dissimulatas, aut inuicem donatas.

3

1Ceterum Augustus subsidia dominationi Claudium Marcellum, sororis filium, admodum adulescentem, pontificatu et curuli aedilitate, M. Agrippam, ignobilem loco, bonum militia et uictoriae socium, geminatis consulatibus extulit, mox, defuncto Marcello, generum sumpsit ; Tiberium Neronem et Claudium Drusum priuignos imperatoriis nominibus auxit, integra etiam tum domo sua.
historica

Magnam illam Romae et libertatis spem. De cuius laudibus plena manu Seneca ad Martiam: Octauia Marcellum amisit, cui et auunculus et socer incumbere coeperat, in quem onus imperii reclinaret : (malo, reclinare) adolescentem animo alacrem, ingenio potentem, sed et frugalitatis continentiaeque in illis aut annis aut opibus non mediocriter admirandae: patientem laboris, uoluptatibus alienum, et quantumcumque imponere illi auunculus, et, ut ita dicam, inaedificare uoluisset, laturum.

historica

Adeo ut ipsum generis sui nominisque poeniteret. Narrat comiter Seneca pater Controuers. lib. II. Tanta autem Maecenas sub diuo Augusto libertate fuit (corrigo, Tanta autem sub diuo Augusto libertas fuit. Nihil hic de Maecenate, et exculcanda uox male inculcata) ut praepotenti tunc M. Agrippae non defuerint qui ignobilitatem obiicerent. Vipsanius Agrippa fuerat. Vipsanii nomen quasi argumentum paternae humilitatis sustulerat, et M. Agrippa dicebatur. Cum defenderet reum, fuit accusator qui diceret Agrippam et quod in medium est(iterum rescribo, Agrippa M. et quod in medio est . Ea enim uerba ioci, et gentis nomen medium inter cognomen praenomenque) uolebat Vipsanium intellegi. Fuit qui diceret * Concurrite Agrippa malum habebis responde diis. Ea in arte (potius parte ) utique mihi uidetur admiratione dignus Augustus: sed horum non possum non misereri, qui tanti putant caput potius quam digitum perdere. scribendum, dictum.

historica mentio politica

Ideone geminatis, quia bis consul? Caue censeas. Tertium enim fuisse Dio docet et Fasti. Itemque Velleius: Agrippa, inquiens, quem usque in tertium consulatum et mox collegium Tribuniciae potestatis, amicitia Principis euexerat. Sed ideo id dixit, quia postremi duo consulatus Agrippae coniuncti continentesque. Qui sane honos erat: et raro cuiquam ea aetate tributus, praeter principes re, aut destinatione.

controuersia historica mentio moralia

Qui Baiis obiit, ut clare testatum reliquit, Elegia huic rei propria, poeta Vmber. Nec scio cur uir doctus tanto opere pertendat mortuum eum potius in * Stabiano. Quid? Propertius qui uixit id aeui, locum nesciuit funestum iuueni tam illustri? Sciuit. Sed dedit hoc, inquit, Liuiae, quae suspicione laborabat Marcelli interempti. Nec hercle immerito. Num ergo uenenum dari Baiis minus potuit, ac in Stabiano? Scilicet soluta omni crimine illa aulica Medea, si Marcellus obiit Baiis. Ego uero, uir maxime, caussam nullam uideo huius tuae tam seriae adsertionis: placetque cum Propertio et uulgatis Seruii libris mortuum eum in Baiano. Suspicionem quidem de Liuia Dio huiusmodi inseruit: αἰτίαν μὲν οὖν ἡ Λιβία τοῦ θανάτου τοῦ Μαρκέλλου εἴχεν, ὅτι τῶν υἵεων αὐτῆς προετετίμητο: (Caussam mortis Marcelli Liuia habuit, quod is eius filiis anteponeretur). At Tacitus Pliniusque ea culpa non liberant etiam Augustum Annal. II. Sed suberat occulta formido reputantibus, haud prosperum in Druso patre eius fauorem uulgi: auunculum eiusdem Marcellum flagrantibus plebis studiis ereptum, breues et infaustos populi Romani amores. Plinius lib. VII. inter Augusti infortunia:Suspecta Marcelli uota, pudenda Agrippae ablegatio. Quasi conceperit aliquid cupiueritque contra Augustum, amore pristini status et libertatis.

controuersia historica mentio politica

Non eo more quo rei Romanae domini, Imperatores dicti: sed quo olim, qui rempub. militiae feliciter gessissent. Vulgatus olim honos: non item sub imp. qui rei prospere gestae lauream et laudem sibi adscribi uolebant auspiciisque suis. Turbat in sententia huius loci uir doctus, et miror. Tu uide Dionem Cassium lib. LIV. et LV. et Velleium, itemque ea quae scribo ad extremum librum quartum.

historica politica sensus

Fortasse ratus est Cornelius ab Augusto Drusum et Tiberium priuignos, quod filiorum loco essent, Imperatores dictos, simili iure quod ipse ut diui Iulii filius, ex senatus decreto id nominis acceperat : quo nisi respexerit autor, sensus me eius loci fugit. Plane uterque fratrum post uictoriam Imperator salutationis exultatione a militibus dici meruit : quod ex Cassii LIV. extremo, et Vellei posteriore in promptu est. Sed Augustum id nomen illis tribuisse, hoc excepto loco nusquam in illius, Tiberiiue actis legas. Quid si nomina Imperatoria exponas, quae ducibus a uictoria dantur, de nomine gentium deuictarum? Neque tamen Druso inditum Germanici nomen nisi mortuo neque Tiberio datum reperias : huic sane quem Augustus eo cognomine quod se defuncto suscepturus esset, contentum fore promisit, cum quidam Pannonicum dicerent, ut habet Sueton. Tiberio cap. 27. Videndum igitur ne non sit aptius explicare, Imperatoriis nominibus auxit, id est, augendos curauit in quo fluctuans nondum conquiescit cogitatio.

politica

Augustus quaesitam sibi iam et constitutam dominationem fulcire ac corroborare et constabilire modis omnibus cupiens, cogitauit periculosum esse principibus, iis praesertim, qui in ciuitate nondum seruituti assueta recens imperium occuparunt, si ex se sibi paratos successores non habeant. Facilius enim et confidentius insurgit populus aduersus eum principem, cuius morte fore se liberum putat et quem si occiderit, nullum paratum uidet ultorem. At si uideat eo sublato successurum quempiam ex eadem stirpe, malo cauet, et futuri metu, praesentibus acquiescit. Atque hoc est, quod apud Iosephum li.18. Tiberius morti proximus Caligulam sapienter monet, τὰς μονὼσεις τοῖς ἀρχουσιν ἐπικινδυνοὺς εἶναι. Augustus igitur, qui praeter unicam filiam Iuliam, nihil liberorum haberet, ex cetera propinquitate sua prouidendos sibi, quod longissime posset, successores, iudicauit. Qui nam ii fecerint, exponit hoc loco Tacitus et, ut tandem, ceteris sublatis, imperium ad Tiberium peruenit.

stylus Vocabulum

Paulo post pro eodem dicit monimenta. Subsidia, ut essent, qui si forte ipse deficeret, succurrerent et pondus imperii sustinerent. Vocabulum militare. Accusatiuus autem est absolutus Graeco more elegantissime positus ut in illo πάτροκλον πρόφασιν. Nunc de singulis, qui hoc loco nominantur, paulo copiosius agendum est.

historica mentio

Hic Octauiae sororis Augusti filius fuit, summae spei adolescens, et populo mirabiliter carus. Adoptauerat eum Augustus : uixque pueritiam egresso Iuliam, unicam filiam, uxorem dederat. Ablegerat etiam eum in collegium Pontificum, ut qui ipse Pontifex maximus foret. Honestauerat eundem aedilitate curuli, cum ipse undecimum consulatum gereret: cumque aediles ludis, muneribus, uenationibus, aliisque spectaculis populo gratificari, magnosque sumptus in eiusmodi res facere solerent: multa insignia in aedilitate Marcelli populo exhibuerat: totum etiam forum a Kalend. Augusti usque ad aestatis finem uelis inumbrauerat: ut litigantes salubrius consisterent : imperium denique ei relicturus putabatur. Sed cum eo ipso anno ita graui morbo correptus esset, ut morti proximo haberetur, conuocatis ad se principibus Senatus, non nullis etiam ex equestri ordine praecipuis, ita cum eis de rep. quasi postremus ille sermo futurus esset, collocutus, nullo successore nominato, Pisoni quidem Rationarium imperium, id est libellum, quo rationes publicae continebantur, de quo alia plura dicemus, Agrippae autem annulum signatorium tradidit, penetrauit ea res altius Marcelli animum. Cum igitur Augustum ita deseruissent uires, ut nihil eorum quidem quae maxime necessaria sunt, per se obire posset, extitit medicus quidam, cui Antonio Musae nomen fuit, qui nouo medendi genere, balneis frigidis et frigidae potu pristinam ei firmitatem restituit. Magnis ob id praemiis et honoribus affectus, tum ab Augusto, tum a senatu, disparem postea effectum artis suae in Marcello sortitus est. Qui cum alterum iam annum incommoda ualetudine uteretur, ita tamen ut non decumberet, tunc ingrauescente morbo, ab eodem medico eadem ratione curatus, tandem in Baiano aedilis interiit. Doluit eius morte non Princeps modo, sed Senatus populusque uniuersus. Corpus in Vrbem delatum, magnificentissima funeris pompa, in campo Martio crematum est. Deploratur illius mors a Virgilio luculentis uersibus ad finem lib. 6 Aeneidos. Seruius ait eum incidisse in morbum anno aetatis XVI mortuum decimo octauo. Ab hoc dictum est Theatrum Marcelli.

historica

Duos praecipuos amicos habuit Augustus, M. Vipsanium Agrippam, de quo nunc dicendum est, et C. Cilnium Maecenatem, de quo alio loco dicetur. M. Vipsanius Agrippa ita obscuro loco natus erat, ut eum gentis suae puderet. Itaque nunquam ipse M. Vipsanium Agrippam uocabat, sed omisso nomine M. Agrippam : et si a quodam aliter uocaretur, aegre ferebat sed ut semper reperiuntur homines, qui facere ac dicere quod aliis aegre sit, etiam nulla mercede cupiant, fuit orator quidam, qui reum accusans, quem Agrippa defendebat, potentissimus tunc in ciuitate, et nulli nisi Augusto secundus, eum nominans, diceret M. Agrippa et id quod medium est, cum Vipsanium uellet intelligi: maiori acerbitate, quam si aperte elocutus esset, quod tegebat. Hic igitur ignobilis quidem erat loco: et rusticitati, ut ait Plinius, quam deliciis propior, sed bonus militia : neque Augustus in parandis uictoriis, meliori cuiusquam aut fortiori opera usus est. Nam et eam classem qua Sex.Pompeius inter Mylas et Naulochum uictus est, instruxerat exercueratque Agrippa : et ipsius praecipue ductu pugnatum prospere est. Vnde Augusto exprobrabat Antonius, stupentem eum adhuc, et semisomnum, non prius surrexisse, nec militibus in conspectum uenisse, quam Agrippa hostium naues fugasset. Itaque coronam naualem, qua nemo unquam Romanus donatus fuerat, nemo post eum donatus est, et caeruleum uexillum hoc bello singulari uirtute meruit. Sed et in bello aduersus Antonium, in ore atque oculis classis Antoniae Leucadem expugnauerat, Patras ceperat, Corinthum occupauerat, his ante ultimum discrimen classem hostium superauerat. Et in illo ipso proelio, quo uires Antonii conciderunt, omne clarissimi certaminis arbitrium penes Agrippam fuit. Augustus igitur eum et bonum militia et uictoriae socium geminatis consulatibus extulit. Primum consul fuerat Agrippa cum L. Caninio Gallo et eo anno quo Lepidus, Antonius, et Octauianus, cum iam abisset quinquennium illud, in quod se ipsi III.uiros creauerant, ipsi sibi eandem potestatem in alterum quinquennium prorogarunt. In secundo ac tertio consulatu, collega Augusti sextum et septimum consulis fuit : Tertium quidem consul illa tot in urbe maxima opera excitauit, quae ut ait Seneca et priorem magnificentiam uincerent, et nulla postea uincerentur : Neptuni porticum, sudatorium Laconicum, et illud nobilissimum Pantheon, in quo cum Augusti nomen uellet inscribere, eo recusante suum inscripsit. Hodieque in eius uestibulo illa cubitalibus prope litteris scripta uisuntur. M. Agrippa Cos. tertium. Sed cum ter Consul fuerat, cur eum extulisse Augustus geminatis consulibus dicitur ? Nimirum quia primum consulatum non ab Augusto acceperat, sed a populo: at duo posteriores, Augusti beneficia fuerunt. Euectus igitur ad illam potentiam, cum et populo unice carus esset, et apud milites auctoritate polleret, ut qui in castris simili atque Augustus tabernaculo uteretur aeque atque Augustus militibus signum daret : iam ipsi, qui eum extulerat, Augusto formidolosus uideri poterat : iam optandum erat, ut Agrippa secundo loco contentus foret. Putant autem hoc obseruandum esse iis, quorum potentia non satis adhuc altas radices egit, ut fortes uiros, et a quibus imminere potest aliquid periculi, aut e medio tollant, ne quid nouarum rerum moliri possint, aut ita sibi deuinciant, ne uelint. Alterum honestius et humanius est, alterum tutius creditur. Itaque Maecenas, qui, ut dixi, in intimis Augusti erat, ausus est ei dicere, eo rem esse perductam, ut Agrippa aut interficiendus, aut gener faciendus esset. Et uidua tunc erat Marcelli morte Iulia, et non libenter uidua erat. Habebat tum Agrippa in matrimonio Marcellam Octauiae sororis Augusti filiam : cum qua amanter concorditerque uiuebat, et ex ea liberos susceperat. Sed Augustus exorata sorore, ut sibi genero cederet Agrippae, dimissa Marcella, Iuliam uxorem dedit. Cetera quae ad Agrippam pertinent, suo loco reddentur.

historica

Liuia Drusilla, de qua in sequentibus multa dicentur, quo tempore eam duxit Augustus, iam e Tiberio priore uiro Tiberium susceperat, eum, qui post Augustum imperauit, eratque tum Tiberius septemdecim annorum. Grauida etiam erat. Itaque tertio mense D. Drusum qui postea Nero Claudius Drusus, mutato praenomine, uocatus est, apud Augustum enixa est. Vnde uulgatus iocularis uersus, τοῖς εὐτυχοῦσι καὶ τρίμηνα παιδία. Non defuerunt tamen, qui Drusum Augusti filium crederent, natum ex adulterio, quod Liuia adhuc Tiberio nupta, cum Augusto fecisset. Vt est ; Tiberii eum filium uideri uoluit : ideoque statim natum ad Tiberium misit : isque eum agnitum accepit. Sed paulo post moriens, utrique filio Augustum testamento tutorem dedit. Hic Drusus pater est Germanici, fortissimi uiri, ac cum quolibet ueterum comparandi, et Claudii qui post Caligulam imperium obtinuit. Hos igitur priuignos imperatoriis nominibus auxit, id, est, imperatorum nomine ornauit Augustus. Ac ne quis putet ea ornamenta icirco priuignis tributa, quod e suis neminem haberet, cui incumberet, atque niteretur, ait Tacitus, id eum fecisse integra etiam tum domo sua, nam superstites adhuc habebat genitos Agrippa duos ex filia nepotes Caium et Lucium, quos quoniam alioque auo materno heredes futuri non erant : patris enim, non matris familiam filii sequuntur : ut illud impedimentum tolleretur, a patre Agrippa per aes et libram emptos domi adoptauerat, et ex naturalis patris potestate in suam translatos, in familiam Caesarum induxerat : necdum posita puerili praetexta, principes iuuentutis appellari, destinari consules, specie R.flagr.cupiuerat. Caius Agrippae filius natus est anno ab urbe condita DCCXXXIV. M. Apuleio et P. Silio Cos. Lucius autem triennio post, consulibus Furnio et Silano. Horum uterque ab ipsa pueritia admodum insolens fuit. Itaque cum Portius Latro, declamator nobilis, controuersiam quandam declamans Augusto et Agrippa praesentibus dixisset, furere istos, qui adoptione nobilitati essent, in utrisque offensionem incurrit, quasi Augusti nepotes oblique notare uoluisset. Ad reprimendam eorum insolentiam, Tiberium Augustus, Agrippa mortuo, in consortium tribuniciae potestatis assumpsit, anno ab Vrbe condita DCCXLVIII eumque ad pacandam Armeniam misit. Ait Tacitus necdum posita puerili praetexta, Lucium enim undecimum annum agens, Caium, qui quattuordecim annorum erat, consulem designandum curauit: cum iam uterque princeps iuuentutis appellatus esset. Puerilis autem praetexta ponebatur, ut nomen est, anno aetatis XVII. Lucius quoque ipse quartum decimum annum agens, consul designatus est, ut ex antiquis scriptoribus constat anno V.C. DCCLI. Neque tamen consulatum tam tenera aetate gesserunt. Nam Lucius quidem ante mortuus est, quam Caius. Caius autem consulatum gessit, cum esset annorum uiginti.

2Nam genitos Agrippa Gaium ac Lucium in familiam Caesarum induxerat, necdum posita puerili praetexta, principes iuuentutis appellari, destinari consules specie recusantis flagrantissime cupiuerat.
historica mentio Vocabulum

Emptos domi a patre per aes et libram. Ita loquebantur, non per assem, ut perperam inoleuit Suetonii capite LXIV. Quamquam reuera in ea formula Aes non aliud notat quam Assem. Varro libro VIII. Pro assibus nonnumquam aes dicebant antiqui. a quo dicimus assem tenentes, Hoc ab aere aeneaque libra. Ritum hunc (ut omittam notata aliis) notat explicatque eleganter Clemens Alexandrinus Strom. quinto: Καὶ τὰ παρὰ ῥωμαίοις ἐπὶ τῶν διαθηκῶν γινόμενα τάξιν εἴληχε διά δικαιοσύνην, ἐκεῖνα ζυγὰ καὶ ἀσσάρια, καρπισμοί τε καὶ αἱ τῶν ὤτων ἐπιψαύσεις. τὰ μὲν γὰρ ἵνα δικαίως γένηται, τὰ δὲ εἰς τὸν τῆς τιμῆς μερισμὸν, τὰ δ'ὅπως ὁ παρατυχῶν, ὡς βάρους τινὸς αὐτῶ ἐπιτιθεμένου, ἑστὼς ἁκούσῃ, καὶ τάξιν μεσίτου λάβῃ. Triplex antiquitatis ritus, interpreti non intellectus. Aes et libra in testamentis, Vindiciae, et Antestatio. Nam καρπισμοῦς ad uindicias adsertionemque refero: τὰς τῶν ὤτων ἐπιψαύσεις, (aurium tactiones), ad Antestationem. Omnia enim haec ad familiae mutationem pertinent, quae per testamentum de qua Quinctilianus Declamat. CCCVII. Non dixerim testamentum, cui libripens deest et familiae emptor, et cetera iuri necessaria. * Agellius et Iurisconsulti.

controuersia historica mentio moralia politica Vocabulum

Quod sane ridiculum, ut principes iuuentutis sint, qui etiamnum in pueris. Natus autem Gaius anno urbis DCXXXIV. Sex Apuleio, P. Silio Coss. At Lucius biennio toto minor ex Dione LV. in actis eius anni. Princeps iuuentutis (πρόκριτον τῆς νεότητος Zonaras hic reddidit) ab Augusto inualuit, ad futurum imperium titulus et omen. Sunt nummi cum inscriptione: C. L. CAESARES. AVGVSTI. F. COS. DES. PRINC. IVVENT. adpositae effigies Caii Luciique cum clypeis et hastis, quae Tirocinii die equites dederant, honoris Augusti caussa. Dio: καὶ αἱ πέλται τάτε δόρατα, ἅ παρὰ τῶν ἱππέων εἰς τοὺς ἐφήβους ἐσίοντες χρυσᾶ εἰλήφεσαν, εἰς τὸ βουλευτήριον ἁνετήθη. Obserua Dionem aureas hastas dicere, quas lapis Ancyranus (magnae apud me fidei, ut quem uiuus conceperit Augustus ipse) argenteas. Verba sunt, uti ad me missa beneficio uiri illustris Augerii Busbequii: EQVITES. AVTEM. ROMANI. VNIVERSI. PRINCIPEM. . . . . . . . . HASTIS. ARGENTEIS. DONATVM. APPELLAVERVNT. Quam lacunam rite expleuerit: Principem iuvent. Caium.

mentio politica Vocabulum

Et vero perfecerat, Romae marmor, de Caio: QVEM. POPVLVS. COS. CREAVIT. ANNOS. NATVM. XIIII. Ait annos natum quatuordecim: et addicit Dionis ratio, qui consulem facit designatum anno urbis DCCXLVIII. Tamen Augustus in iam dicto lapide, XV. illi annum circumdat, sed nempe quem ingressus erat et iam agebat. Verba sunt: Honoris mei caussa Senatus populusque Romanus annum quintum et decimum * agentis Consulis designauit, ut eum magistratum inirent post quinquennium ex eo die quo deducti in forum.

ego politica

Gradus hic erat principis informandi, et ueluti designati atque electi : quod hodie in Imperatoribus, regis est Romanorum : in regno Galliae, Delphini ; in Hispaniae, Principis.

mentio opera politica realia

Paucis, in Commentariis nostris de Magistratibus Francorum (cum Delphini meminimus) de hac re uerba fecimus, quam studiosorum causa pluribus explicatam uolumus. Caesares itaque dicebantur quasi Principum filii, et designati Augustae maiestatis haeredes, ut scribunt Dion Cassius, Nicaeus in Nerua, et Spartianus in Aelio Vero. Quanta fuerit ipsius Caesaris dignitas, explicat Iustinianus in Nouella constitut.30. his uerbis, τοῦ φιλτάτου Καίσαρος ἡμῖν ἐπωνύμου τοῦ δόντος αρχών αγαθών τῆς καθ' ἡμάς μοναρχίας, δἱο ἐν ἃπασιτῆς γῆς ἔθνεσι ὀνοματότατόν ἐπι τοῦ Καίσαρος ὄνομα, καὶ ὦσπερ ἡμεῖς ἀντ’ ἄλλου τινὸς τῶν τῆς βασιλείας συμβόλων σεμνυνόμεθα. Novellae Constitutiones. Eiusdem quaenam partes fuerint, sic Herodianus describit, ubi Albinum ait a Seuero Caesarem designatum. Quare eum Caesarem designat, ipsius spem, et cupiditatem, imperii communione praeocupans, et ad eum mittit literas humanitatis plenas, obsecrans procurationem susciperet imperii, opus esse uiro forti et aetatis integrae, se iam aetatis ingrauescentis, et morbo articulari confectum : sibi quidem liberos esse, sed eius aetatis, qui fari non possint. Legat studiosus quisque diligentissime Commodi epistolam ad Albinum, quam Iulius Capitolinus historiae suae addidit, de Albino loquens, Herodianus quoq. lib.5. cum refert Alexianum ab Heliogabalo Caesarem declaratum, ait aliquo opus esse, qui res curaret humanas, et qui illi imperium ab omni cura uacans praestaret. Haec quidem de Caesare, qui Princeps quoq. iuuentutis dicebatur. Hoc uero auspicium erat futuris Imperatoribus. Suet. in Caligula cap.15. Patruum Claudium equitem Romanum ad id tempus collegam sibi in Consulatu assumpsit, Fratrem Tiberium die uirilis togae adoptauit, appellauitque Principem iuuentutis. Lampridius in Commodo, Cooptatus inter tres solos Principes iuuentutis, cum togam sumpsit. Tacitus lib.12. sumpta uirili toga Neronem Principem iuuentutis appellatum refert. Toga uirilis sumebatur anno decimo septimo, et deponebatur praetexta, et bulla. hinc Anni Praetextae Plinio pro Annis pueritiae, et Aetas praetexta Gellio, et Mores praetextati.

historica politica

Obseruandum est in Antiquitatibus Romanis usos magistratus etiam in summa potestate, minus imperiosis nominibus, quo ab inuidia remotiores et tutiores essent : et quemque ab ea cui praecipue incumberet cura, appellationem habuisse. Eius rei euidens notatio est, in dictatore, censore, praetore, quaestore, et in ipso principe. Cum enim regimentis reipublicae ad unum translatis, legi princeps senatus a censoribus desiit, tum est uulgari principis nomine imperium singulare constitutum : etsi antea, qui primum caperet locum diceretur, ut et apud Valerium, Metellus Pius princeps ciuitatis, apud Ciceronem, M. Aemilius princeps et senatus et ciuitatis, apud Quinctilianum, Domitius Aper princeps fori, et M. Tullius in republica princeps. Exinde quemadmodum Augustus in senatu, ciuitate, republica princeps, id sibi nomen tametsi minus imperio, satis speciosum ratus est, adoptatitios liberos, et Tiberium priuignum uoluit, ut Cornelius noster scribit, principes iuuentutis appellari : ut quanto ipse patribus caeteris emineret, tanto eius liberi caeteris adolescentibus antestarent. Eam ob rem apud Suetonium, Caligu. Capite decimoquinto C. Caesar Caligula eo nomine fratrem Tiberium auxit et infra lib. XII. Claudius Neroni eam appellationem permisit. Neque uero primum illa fuit ab Augusto excogitata appellatio, sed antea uulgaris erat, ut legas apud Liuium libro XXVI. Hieronymum a principibus iuuentutis prope consilio publico interfectum. Alii ad honorem publicum nomen id translatum putant a Troiae ludicro, ut is qui praeesset ex primariis iuuenibus, ductor turbae puerorum maiorum aut minorum principio iuuentus princeps dictus fuerit. Sic etiam alibi quam in urbe edito ludo, ut in Hispania princeps iuuentutis Lasio dici uidetur, ex huiusmodi spectatione, Q. HERENNIO HETRVSCO MESSIO DECIO NOBILISS. CAES. PRINCIPI IVVENTVTIS VALENTVE TE VETERES. Sed ideo de sententia non deiicior, qui non scriptorum duntaxat autoritatem, sed scripsi rationem expendo.

historica

Ideo additum, puerili : quoniam praetexta utebantur et magistratus.

politica

Nulla potestas hac appellatione indicabatur : sed dignitas tantum quaedam, qua Imperatorum filii usque ab adolescentia cohonestarentur, et a ceteris distinguerentur.

lectio politica

Ita legendum puto, ut ante appellari. A populo enim eos designari, non designare eos ipse cupiuerat.

moralia stylus

Neque elegantius quidquam dici potuit, neque quo melius exprimeretur principum consuetudo, qui saepe ea nolle se simulant, quae impensissime cupiunt ; et cum suos ad dignitatem aliquam promouent, operam dant, ut id non tam uoluntate sua, quam alienis precibus adducti ac prope coacti fecisse uideantur. Sed ut urbane a poeta quodam de puellis dictum est, gaudet uirginitas rapi, sic eiusmodi uis eos, quibus adhibetur, oblectat. Cogi se gaudent.

mentio moralia

Scribit tamen Dio illam immaturam ac praeproperam nepotum ambitionem displicuisse Augusto : precatumque eum, ne dii sinerent, euenire, ut quod sibi contigerat, quisquam nonum uiginti annos natus, consul fieret, Sed non semper principes ex animi sui sententia loquuntur. Etiam qui ex illis rhetores non sunt, figurate tamen loqui sciunt.

lectio

Melius patiendi forma destinari, quam et praecessit, appellari. Nec uero aliter res patitur. Forte etiam hoc ipso melius, quod Muret uoluisse uidetur, designari.

3Vt Agrippa uita concessit, Lucium Caesarem euntem ad Hispanienses exercitus, Gaium remeantem Armenia et uulnere inualidum mors fato propera uel nouercae Liuiae dolus abstulit, Drusoque pridem exstincto, Nero solus e priuignis erat, illuc cuncta uergere : filius, collega imperii, consors tribuniciae potestatis adsumitur omnesque per exercitus ostentatur, non obscuris, ut antea, matris artibus, sed palam hortatu.
controuersia historica

In Lycia mortuum eum uoluit Suetonius cum Velleio. Ille his uerbis: Caium et Lucium in duodeuiginti mensium spatio amisit ambos: Caio in Lycia, Lucio Massiliae defunctis. Iste his: Deinde reluctatus inuitusque reuertens in Italiam, in urbe Lyciae, Limyram uocant, morbo obiit. Etiam Florus: Massiliae Lucius morbo soluitur: in Lycia Caius ex uulnere. Fugerit ergo ratio memoriosum illum senem necesse est, qui in Syria tradidit defunctum. Dico Senecam patrem in controuersiis: Itaque cum mortuo in Syria C. Caesare codicillo questus esset Augustus, quod in tam magno et recenti luctu suo caenasset. Sed erit fortasse, qui culpam eam in exscriptorem conferet, rescriberetque, Lycia. Addi uelim Suetonii locum, Tib. cap. XV: Caio et Lucio intra triennium defunctis, adoptatur ab Augusto, nec addi solum, sed et corrigi. Nam hoc de triennio, nonne nimis laxum? apparet e Velleio: Caius, inquit, in urbe Lyciae morbo obiit, cum ante annum ferme L. Caesar Massiliae morbo decessisset. En, dum taxat interuallum facit paullo plus anni. Et ipse Suetonius Duodeuiginti modo menses interponit, uerbis quae supra. Non ergo ambiges, quin scribend. intra biennium : si hunc putamus sensum. Nam in alium me duxit P. Iohannes Deckerius e societate Iesu, qui refert ad triennium Tiberiani reditus, et uult utrumq. periisse intra tres primos annos, ex quo ille Rhodo reuersus. Historia approbat.

moralia politica

Nata exitio reip. haec mulier, et suae domus. Sed bene quod Tacitus nusquam dissimulat fraudem eius et scelus. Plinius cautior, qui suspicionem hanc tangens, cauit sibi obscuritate sermonis: Incusatae filiorum mortes, luctusque non tantum orbitate tristes. Nec enim alio traxeris ea uerba, non me quidem interprete.

historica mentio opera

Nempe ante annos circiter XII priusquam Caius moreretur. Quippe Drusus obiit ex lapsu equi, in Germania, anno urbis DCCXLV. ex Dione libro LV. initio: et Caius anno DCCLVI. Imposuerat mihi Dion olim, in cuius libro hiatus est, et anni aliquot omissi. Atque ita narratur mors Caii, quasi biennio post illam Drusi. Sed, ut dixi, defectio et hiatus est, atque anni plures medii desunt: quod in Notis ad Velleium obseruamus.

controuersia lectio mentio moralia sensus

Videte, quam saepe hominum consilia irrita euadant. Multis se, ut uidebatur, Augustus dominationis subsidiis seperat (=> corriger en « saepserat « ). M. Agrippam, duos ex eo nepotes, quos iam fecerat suos, priuignos totidem, circum se habebat. Parum abfuit, quin solus relinqueretur. Extinctis ceteris omnibus unus Tiberius superstes fuit. Nimirum imperare eum oportebat. Sed ea quae Tacitus perstringit, fusius explicanda sunt. Ac primum de Agrippae morte dicamus. Agrippa e Pannonia rediens, quo eum cum summo imperio Augustus miserat, cum in Campaniam uenisset, ibi morbo correptus interiit, Messalla et Quirino cos. anno urbis DCCXLII, aetatis suae quinquagesimo primo. Summum eius mors dolorem, et Augusto inussit et populo. Carus enim omnib. uixerat. Velleius eum fuisse ait uirtutis nobilissimae, labore, uigilia, periculo inuictum parendique scientissimum, sed uni tantum : nam aliis imperandi cupidum fuisse. Tribuit ei laudem illam, qua se potissimum Alexander multa magnaque consecutum esse dicebat, nihil differentem ac procrastinantem, sed statim consultis face iungentem. Praeclarum ei quoque rediit testimonium Seneca, cuius haec sunt ex epistola 95. M. Agrippa uir ingentis animi, qui solus ex his, quos ciuilia bella claros potentesque fecerunt felix in publicum fuit. Dionis autem uerba e lib. 54 ita honorifice de eo scripta sunt, ut recitare libeat. Ἀγρίππας μὲν οὖν οὕτω μετήλλαξε, τά τε ἄλλα ἄριστος τῶν καθ´ ἑαυτὸν ἀνθρώπων διαφανῶς γενόμενος, καὶ τῇ τοῦ Αὐγούστου φιλίᾳ πρός τε τὸ αὐτῷ ἐκείνῳ καὶ πρὸς τὸ τῷ κοινῷ συμφορώτατον χρησάμενος. ὅσον τε γὰρ τοὺς ἄλλους ἀρετῇ κατεκράτει, τοσοῦτον ἐκείνου ἐθελοντὴς ἡττᾶτο, καὶ πᾶσαν αὐτῷ τὴν ἑαυτοῦ καὶ σοφίαν καὶ ἀνδρείαν ἐς τὰ λυσιτελέστατα παρέχων πᾶσαν τὴν παρ´ ἐκείνου καὶ τιμὴν καὶ δύναμιν ἐς τὸ τοὺς ἄλλους εὐεργετεῖν ἀνήλισκεν. ἀφ´ οὗ δὴ καὶ τὰ μάλιστα οὔτ´ αὐτῷ ποτε τῷ Αὐγούστῳ ἐπαχθὴς οὔτε τοῖς ἄλλοις ἐπίφθονος ἐγένετο, ἀλλ´ ἐκείνῳ τε τὴν μοναρχίαν ὡς καὶ δυναστείας ὄντως ἐπιθυμητὴς, (sic enim lego, ut opponatur ei quod sequitur δημοτικώτατος) συνέστησε, καὶ τὸν δῆμον εὐεργεσίαις ὡς καὶ δημοτικώτατος προσεποιήσατο. Sed ut Simonides dicebat, πᾶσι κορυδάλοισι λόφον ἐγγίνεσθαι, Plinius aliquando eum uino indulgentiorem fuisse dicit. Suetonius impatientiorem fuisse significat, cum ait ab Augusto patientiam in eo aliquando desideratam. Sed quia Suetonius eo loco deprauatus est, ignoratione uocis antiquae, uerba ipsius recitabo, ut emendem. Sunt igitur haec : Desiderauit nonnunquam et M. Agrippae patientiam, et Maecenatis taciturnitatem : cum ille ex leui rigoris suspicione, et quod Marcellus sibi anteferretur, Mytilenas se, relictis omnibus, contulisset. Et hic secretum de comperta Murenae coniuratione, uxori Terentiae prodidisset. Haec Suetonius, in quibus, quid sit leuis illa rigoris suspicio nunquam quisquam recte explicabit. Neque enim recte explicari deprauata possunt. Legendum, addita una litterula, frigoris. Frigere enim dicuntur, qui apud alium minus ualent, quam solebant, minusque ab eo magnifiunt, qui negliguntur. Terentius : Nimium hisce homines frigent. Cum Phaedria, qui Thaidi omnia erat, admisso Thrasone excluderetur : idem : ubi friget, huc euasit. Hoc uocabant frigus. Horatius : O puer, ut sis Vitalis metuo, et maiorum ne quis amicus Frigore te feriat. Inepti enim plane sunt, qui eo quoque loco frigoris nomine mortem significari putant. Hoc igitur dicit Suetonius, Agrippam, qui semper apud Augustum primus fuerat, cum leui suspicione tactus esset Marcellum sibi anteferri, eius rei impatientia, Mytilenas se contulisse. Redeamus ad Tacitum.

historica

Hic ut dictum est, Agrippae filius natu minor fuit, una cum fratre, uiuo adhuc patre, adoptatus ab Augusto. Is ad exercitus Hispanienses, ut eis tanquam imperii successor, commendaretur, proficiscens, morbo ex intemperantia contracto, Massiliae decessit, anno uno ante fratris mortem.

historica mentio

De huius morte, ita Velleius. C. Caesar ante aliis prouinciis ad uisendum obitis, in Syriam missus, conuento prius Ti. Nerone, cui omnem honorem ut superiori habuit,tam uarie se ibi gessit, ut nec laudaturum magna, nec uituperaturum mediocris materia deficiat. Cum Rege Parthorum, iuuene excelsissimo in insula quam amnis Euphrates ambiebat aequato utriusque partis numero coiit. Prior Parthus apud Gaium in nostra ripa, posterior hic apud regem in hostili epulatus est. Armeniam deinde ingressus, prima parte introitus prospere rem gessit ; mox in colloquio, cui se temere crediderat, circa Artagera, grauiter a quodam, nomine Adduo, uulneratus, ex eo, ut corpus minus habile, ita animum minus utilem reipubl. habere coepit. Nec defuit conuersatio hominum uitia eius adsentatione alentium. Etenim semper magnae fortunae comes adest adulatio, per quae eo ductus erat, ut in ultimo ac remotissimo terrarum orbis angulo consenescere, quam Romam regredi mallet. Deinde reluctatus inuitusque reuertens in Italiam, in urbe Lyciae (Limyra nominant) morbo obiit. Haec Velleius. Ad Caium euntem in Armeniam uenit in Chium Tiberius e Rhodo quo recesserat, eumque omni honoris genere excepit. Cum Iudaeam praeterueheretur Caius, noluisse eum supplicare in templo Hierosolumitano, tradit Suetonius : eoque nomine ab Augusto laudatum. At Paulus Aquilegiensis ingentem famem, quae Romae consecuta est, euenisse ait, ulciscent Deo illum contemptum sui.

mentio

Zonaras ne Augustum quidem ipsum caruisse suspicione refert, quod Caium parum sibi acceptum necasset. Et hoc est quod Plinius lib. 7. cap. 45 inter Augusti infortunia numerat, incusatas liberorum mortes luctusque non tantum orbitate tristes.

historica mentio

] Multa bella in Germania Drusus fortissime ac felicissime gesserat, multas barbaras gentes domuerat, fines imperii protulerat. Cum tandem ex fractura equo super crus eius collapso, trigesimo die, quam id acciderat, mortuus est. Corpus a Ti. Nerone fratre qui nuntio ualetudinis eius euocatus, raptim accurrerat, Romam peruectum, cum Tiberius ipse, toto itinere pedibus praegrederetur, et in in C. Iulii tumulo conditum. Laudatus est ab Augusti et supremis illius funeribus plures honores additi. Liuius lib. 142. Suetonius, inter Rhenum et Salam fluuios, mortuum esse eum, auctor est Strabo lib.7. Ad eum aegrotantem tanta celeritate properauit Tiberius ut una nocte ac die, tribus uehiculis emensus sit CC.M. passuum. Viuum adhuc ab eo repertum fratrem ait Ouidius : alii iam mortuo, uenisse. Celebrauit laudes Drusi Horatius lib.4. odarum, ode cuius principium est, qualem ministrum. Extat et elegantissimum poema ad Liuiam de morte Drusi, quod Ouidio tribuitur nec felicissimo illius ingenio indignam uidetur. Consul erat Drusus, quo anno mortuus est et tricesimum agebat aetatis annum. Auctor Paulus Aquilegiensis diaconus.

historica

Ad Tiberium, quem suo cognomine Neronem uocat.

sensus Vocabulum

Inclinare, ferri, ῥέπειν. Exponit autem hoc ita ut causam una significet. Ideo enim ad Tiberium uergebant omnia, quia solus Tiberius superstes erat ex iis ad quos peruenturum imperium spes fuerat

historica politica Vocabulum

L. Caesare mortuo, uiuo adhuc Caio, de adoptando Tiberio cogitauerat Augustus: neque tamen eum adoptauit, nisi utroque iam mortuo. Adoptauit autem eodem die Tiberium et M. Agrippam M. f. Postumum de quo statim dicturi sumus. In foro utrumque, non domi, ut Caium et Lucium. Tiberius enim et Postumus patresfamilias erant. Vtrumque lege Curiata : quia mutanda erant sacra. Sed in adoptando Tiberio singulari uerborum formula usus est. Hoc reip.causae facio. Velleius. Iam ei tribuniciam potestatem obtinuerat: sed in quinquennium tantum, tunc autem tribunitia potestas petebatur, ii successores imperii habebantur.

sensus

Vt milites eius imperio assuescerent.

moralia

Iam enim, sine ulla simulatione, sublatis aemulis, filio imperium destinabat.

4Nam senem Augustum deuinxerat adeo uti nepotem unicum, Agrippam Postumum, in insulam Planasiam proiecerit, rudem sane bonarum artium et robore corporis stolide ferocem, nullius tamen flagitii compertum.
historica moralia

Atqui Siciliam uocat Scholiastes Iuuenalis uetus. Agrippa, inquit, in Sicilia propter morum feritatem ad Augusto relegatus est. Errat, nam de Planasia adfirmat cum nostro etiam Dio, et ait uicinam Corsicae esse, libro extremo LV. In qua narratiuncula quod legitur, καὶ τὴν Ἰουλίαν ὡς μητρυίαν διέβαλλεν : ( et Iuliam ut nouercam aspernabatur ), meo iudicio τὴν Λιουίαν faciendum est. Non enim matrem suam Agrippa insectabatur ( etilla uero iam relegata aberat) sed Liuiam, ut probabile est, Augustae stirpi nunquam aequam.

stylus

Imitatione Liuii, si forte, qui de T. Manlio: Filium iuuenem, nullius probi compertum, extorrem urbe egit.

controuersia lectio Vocabulum

Vere emendaui. Filii enim haeredesque, passim dicuntur subsidia et firmamenta regni. Tacitus V. Histor. Non legiones, non classes, proinde firma imperii munimenta quam numerum liberorum. Euripides: "φῦναι τυράννους παῖδας ἔρυμα δώμασι" Sic Subsidia aulae, Suetonio; Adminicula Augusti, Senecae: haeredes imperii dicuntur, et uere: Siculus ille momar (exprimit quod uerum est a me indignatio) cum sua coniectura, sed qui pluribus morum uitiis insisteret, abeat Morboniam.

ego geographica

Insula est Planasia maris Tyrrheni, siue inferi, Galli nostri mare massiliense uocant.

mentio moralia stylus

Natura comparatum est, ut cum corpore, senum animus quoque relanguescat ac molliatur. Itaque si senex improbam uxorem nactus est, facile se illius blanditiis irretiri et illaqueari sinit. Vix enim est, ut resistere possit incautus et incustoditus attentae semper et subdolae, apertus ac simplex duplici ac tectae, inermis armatae. Senes autem etiam, propria ipsorum arma, consilium et prudentia saepe deficiunt : at eiusmodi mulier quando dolis armata non est ? Hoc et in priuatis domibus, quarum tamen damna minus late patent, periculosum est : et in principibus eo periculosius, quo maiorem secum ruinam trahunt. Impotentes enim fere sunt aut in magna potentia educatae, aut ad eam euectae mulieres, nouarum rerum amantes, ambitiosae, imperandi cupidae: et dum quod facere imbiberunt, efficiant, fas nefasque pro eodem putant : quo minus omnia turbentur ac ruant ; quo minus coelum terrae misceatur, dum potiantur eo, quod cupiunt, non recusant. Metum, pudorem, religionem, caritatem, etiam coniunctissimorum exuunt : ut ad honesta pauidae, sic ad illicita audaces. Cum autem per se feminem parere miserum est, tum longe infelicissima gens, cuius ipse princeps feminae paret. Minus interdum malorum efficiunt solae. Quanquam enim omnia prae sua libididine nihili faciunt, interdum tamen, si solae sint naturali sexus sui timiditate refrenantur : non ut uirtute uitium, sed ut uitium contrario uitio paulum reprimatur ac retundatur. At si cupiditatem suam uirorum uel auctoritate uelari, uel nomine ipso firmari posse uideant, nihil tam periculosum, quod aggredi, nihil tam munitum, quod labefactare, nihil tam sanctum, quod uiolare non audeant. Magna populi calamitas est uxorius princeps. Ter quaterque, ut poetae loquuntur, miserae gentes, quarum principes uxoribus suis nubunt. Nam ut cicuta, si sola bibatur, meri potione, ne exitio sit, impediri potest ; sin permista cum uino hausta sit, nullus iam superest remedio locus : ita muliebris impotentia, si sola bacchetur, imperio uiri fraenari ac coerceri potest : sin uirili auctoritate uallata, et illo quasi uehiculo adiuta, ad reipublicae uitalia penetrarit, uix ab imminenti exitio populum Salus, ut aiunt, ipsa seruauerit. Desperata et profligata res est, ubi se cum uenenis remedia miscuerunt. Hoc malum populo Romano in Augusto et Liuia euenerat. Miti et placido erat ingenio Augustus, praesertim senex. Sed Liuia, dum filio, qui iam ipsi unicus reliquus erat, quo iure quaque iniuria imperium parare uult, senem per se lenissimum in eos, qui obstare posse uideantur, efferabat. Iam duos Agrippae filios pridem imperio destinatos mors siue naturalis siue in altero Liuiae uenenis properatae sustulerat: et uulgo nota Liuiae improbitas ipsi Augusto aliquid sinistrae suspicionis asperserat. Restabat unus Agrippa Postumus. Moriens enim, ut ante dixi, praegnantem uxorem reliquerat Agrippa. Tollendus erat hic quoque, praesertim cum eum eodem, quo Tiberium die adoptasset Augustus, et iuuenem paternae uirtutis memoria multorum conciliatura animos uideretur. Nunquid igitur hunc quoque uenenis aggressa est ? Eadem saepe tentare, suspectum est et fortasse fraterna nex Postumum aduersus tales insidias reddiderat cautiorem. Grassemur calumniis. Haec quoque non inusitata nouercis tela sunt. Insimulatus est, quasi Liuiam nouercam, probris incesseret : ipsi Augusto parum aequus foret : de ipsius morte consilia inisset ; neque tamen damnatus capitis : cum rei tam atrocis nulla satis forma indicia proferrentur. Sed relegatus et amotus e conspectu, ut et deleretur ex aui animo, et cum commodum foret, minore negotio e medio tolleretur. Ita Augustus nepoti, ut in uita esset, ipsius innocentiae, ut in urbe ne esset, uxori improbitati dedit. Ac Postumum Tacitus fuisse ait rudem sane bonorum artium. Quod mirum non est. Nam neque patrem habuerat, a quo educatur et a matre nihil didicisse poterat, nisi quod non didicisse praestaret. Et robore corporis stolide ferocem.Quod Plato euenire ait omnibus generosis ingeniis, quoties non ita, ut oportet, educantur. Et alioqui patrem habuerat rusticanum ac militarem, et duritiae non deliciis assuetum. Addit Tacitus : Nullius tamen flagitii compertum. Hoc auo ad conseruandum ac fouendum nepotem satis esse debebat. Sed uidete, quam propriis et significantibus uerbis utatur Tacitus, quem isti inepte fastidiosi, quia, quid bene loqui sit, nesciunt, ut male locutum notant. Nam senem, inquit, Augustum, ob idque languidiorem et captu faciliorem, deuinxerat et in potestatem suam redegerat, sibique obnoxium reddiderat adeo, uti non cetera modo ex eius arbitratu gereret, sed nepotem: et solent nepotes auis cariores etiam esse quam filii, quo se in eis diutius uicturos, ac memoriam sui propagaturos esse confidunt. Neque tantum nepotem, sed nepotem unicum. Quis autem nescit, quae unica sunt, quanto cariora esse soleant ? Oculum ipsum (et nihil est oculis carius) magis amant, qui unicum habent. Agrippam, ut uel ipsum Agrippae nomen renouare deberet in Augusti animo memoriam illius Agrippae, quo potissimum adiutore ad imperium peruenerat. Agrippam igitur Postumum, ob idque GREC quo caritas intendi solet et ita natum, ut spes nulla superesset, fore ut ex patre ipsius quisquam amplius nasceretur : non blande ac leniter amandaret, non secedere iuberet, non honoris specie in prouinciam aliquam mitteret, sed proiiceret : quo in uerbo summa inest odii et auersi animi significatio. Quae enim proiicimus, ab iis abhorremus: ea ne aspicere quidem uolumus. At quo proiiceret ? Tarentum forte aut Mitylenen, aut Miletum, aut in aliquem eiusmodi locum, in quo inglorius praecisa imperandi spe, delicate tamen ac molliter uiueret. Immo uero in insulam Planasiam, Corsicae proximam ob insalubre caelum prope desertam, et quidem addito ad custodiam tribuno militum. Videte quantum in senum animis, aduersus priuignos nouercales blanditiae possint.

5At hercule Germanicum, Druso ortum, octo apud Rhenum legionibus imposuit adscirique per adoptionem a Tiberio iussit, quamquam esset in domo Tiberii filius iuuenis, sed quo pluribus munimentis insisteret.
mentio militaria

Vnicum e tribus Agrippae filiis reliquum, in insulam abdicarat, ac relegauerat. At non talis in Germanicum Drusi, qui, ut diximus, in Germaniam interierat, filium fuit: sed eum praefecit octo legionibus, quae ad ripam Rheni collocatae erant ad prohibendas Germanorum incursiones. Erant autem hae legiones in duos exercitus distributae, superiorem et inferiorem. In superiore erat legio secunda, tertia decuma, quarta decuma et sextadecuma. In inferiore, prima, quinta, undeuicesima et uicesima. His omnibus summo cum imperio praeerat Germanicus Druso ortus ex Antonia minore, adscirique per ad.a Tib.iussit antequam ipse Tiberium adoptaret; idque ut eadem opera et Tiberii filius et Germanicus Aug. fieret, et uterque in potestate eius esset. Meminit huius adoptionis Iustinianus lib. I. Institutionum iuris ciuilis.

historica mentio

Drusus, quem Tiberius ex Agrippina M. Agrippae filia, T. Pomponii Attici, ad quem Ciceronis epistolae sunt, nepte susceperat. Eam enim habuerat in matrimonio: sed mortuo Agrippa coactus erat ab Augusto eam dimittere et Iuliam, quem non quidem socrus, sed tamen soceri sui uxor fuerat, ducere. Hunc Drusum Tiberii filium oportet saltem iam uiginti annorum fuisse, quo tempore Tiberius Germanicum adoptauit. Nam, uiuis adhuc Caio et Lucio Agrippis, eum pater in forum deduxerat, togamque ei puram dederat. Mortuum Augustum in foro, sub ueteribus tabernis laudauit. Nunquam ualde carus fuerat patri, quod uita esset fluxiore ac remissiore. Itaque cum in Vrbe, imperante iam Tiberio obiisset, tantum non a funere ad negotiorum consuetudinem rediit, longiore iustitio inhibito. Quin et Iliensium legatis paulo serius consolantibus, quasi oblitterata iam doloris memoria, irridens, se quoque respondit, uicem eorum dolere, quod Egregium ciuem Hectorem amisissent. Auctor Suetonius.

Vocabulum

Vocat ἓρματα quidam ueterum pro eodem dixerunt fulmina a fulciendo.

controuersia mentio opera

Iure uapulat Lipsi manu Vertranius : cuius animus alibi fuerit oportet, quam circa libros cum ei non ueniret in mentem, auctoribus classicis, liberos, esse familiae etiam priuatae : ut diuitias, ornamenta, solatia : ita quoque adminicula, praesidia, munimenta, quod utrumque complexus istis uersibus Lucretius lib.4. Et multa steriles hymenaeis ante fueruntPluribus, et nactae post sunt tamen, unde puellosSuscipere, et partu possent ditescere dulci.Et quibus ante domi foecundae saepe nequissentVxores parere, iuuenta est illis quoque comparNatura, ut possent natis munire senectam. Plura ego, de hac re in Suspicionibus ex Arellio Fusco Seneca, Plin. Vlpiano, aliisque tam Graecis quam Latinis.

6Bellum ea tempestate nullum nisi aduersus Germanos supererat, abolendae magis infamiae ob amissum cum Quintilio Varo exercitum quam cupidine proferendi imperii aut dignum ob praemium.
stylus

Ea tempestate. Grandior oratio quam si dixisset eo tempore. Sic Cicero illud notat: qua tempestate Poenus in Italiam. Sic Sallustius: Auaritia multos mortales falsos fieri subegit. Grandius, quam si dixisset multos homines

Vocabulum

Subaudi ἓνεκα ἢ χαρίν. Sic saepe Sallustius aliique prisci locuti sint, Graecorum exemplo.

geographica historica militaria

De clade Variana infra pluribus agendum erit. Potest et tertio casu dictum accipi nam sic quoque frequenter loquuntur. Hic autem notandum trium praecipue rerum causa bella suscipi : aut ad iniuriam uindicandam, abolendamque, si qua ex ea contracta est, infamiam turpe enim habetur, acceptam iniuriam ulcisci non posse : et princeps populusue, qui acceptam iniuriam dissimulat, irritat nouam : aut cupiditate imperii proferendi : aut spe praemii. Cupiditas proferendi imperii in Augusto non erat. Nam, ut uidebimus, potius de magnitudine illius coercenda cogitabat. Bella aduersus Germanos, nullum satis dignum esse praemium poterat. Regio enim est terris informis, caelo aspera, tristis cultu aspectuque nisi patria sit : ut hic ipse ait in libro de situ, moribus et populis Germaniae : aut siluis horrida, aut paludibus foeda. Vna igitur belli causa erat, studium abolendae infamiae contractae ob cladem Varianam.

7Domi res tranquillae, eadem magistratuum uocabula ; iuniores post Actiacam uictoriam, etiam senes plerique inter bella ciuium nati ; quotus quisque reliquus, qui rem publicam uidisset ?
politica

Sed non uis aut potestas. Caesar in se traxerat.

lectio

Lego et iam

Vocabulum

Docuit qui rerum status extra Vrbem esset, nunc qui in Vrbe. Domi, inquit, id est, in urbe omnia tranquilla et pacata erant.

moralia politica stylus

Callide et sapienter scriptum. Non erant iidem magistratus, neque enim eandem uim atque auctoritatem obtinebant : sed tamen iisdem nominibus uocabantur. Et hoc ad plebem fallendam plerumque satis est.

historica politica stylus

Tota ciuitas diuidebatur in centurias seniorum et centurias iuniorum. Iuniores uocabantur usque ad annum XLVI, postea seniores. Augustus autem rerum potitus est annos LVI, quattuor et quadraginta solus post Actiacam uictoriam : duodecim cum collegis. Iuniores igitur post Actiacam uictoriam, senes plerique inter bella ciuium nati erant, neque fere quisquam superstes erat, qui Rempub. uidisset. Sed hoc Tacitus figurate efferre maluit, hoc modo : quotus quisque reliquus qui rempub. uidisset ? Hic autem notandum est ad confirmandam nouam tyrannidem, praeterea cetera, uitae diuturnitatem, requiri. Quamdiu enim supersunt, qui libertatis dulcedinem experti sunt, nunquam desunt, qui alios ad eam recuperandam cohortentur. At qui longinquitate temporis ad seruitutem occaluerunt, ii itidem ut aues diu cauea inclusae, de libertate ne per somnium quidem cogitant, molliorem paulo et clementiorem seruitutem omni libertate potiorem putant.

4

1Igitur, uerso ciuitatis statu, nihil usquam prisci et integri moris : omnes, exuta aequalitate, iussa principis aspectare, nulla in praesens formidine, dum Augustus aetate ualidus seque et domum et pacem sustentauit.
historica politica stylus

Auitae uirtutis ac libertatis nemo meminerat. Qui imperare aliis solebant, ipsi iam omnes, exuta aequalitate, iussa principis aspectare, ex illius unius nutu arbitrioque pendere : atque inter se, quis ad imperata facienda promptissimus esset, contendere. Notate autem uerbum exuendi, quo saepissime et elegantissime Tacitus utitur, ut postea monebo

moralia politica

Non timent homines, nisi propinqua : ne mortem quidem, nisi cum eam putant imminere : Cum tamen omnibus momentis immineat. Itaque de principibus aetate ualidis, ita fere cogitat plebs, ac si numquam morituri essent. Nihil igitur in praesens metuebant Romani, quamdiu Augustum diu etiam uicturum esse sperabant.

lectio stylus

Illud exuta aequalitate nescio quomodo non coquo. Forte, omnes exuta aeque libertate. Qui error facilis, et in Tacito solens, deperditis alibi atque alibi syllabis totis. Quid uero si hic aliquae etiam abundent ? Non affirmem : sed poterat commode scribi, omnes ex aequo iussa Principis, etc. Sed prius amplector. Spectare etiam malim quam aspectare.Exuta libertas, pulchra locutio, et sane ad rem uera praecessit : insurgere paulatim munia Senatus, magistratuum, legum in se trahere, nullo aduersante : cum ferocissimi per acies, aut proscriptione cecidissent : ceteri nobilium, quanto quis seruitio promptior, opibus et honoribus extollerentur. Item pag. sequente : Ruere in seruitium Consules, Equites. Et saepius alibi. Et III. Annal. Tiberius ipse dixit quoties curiam egredetur : O HOMINES AD SERVITVTEM PARATOS ! Videtur tamen auctor huic suae emendationi parum confisus, quia ex eodem III Annal. asscripsit ista uerba : Erant plures Imperatores, nec super ceterorum aequalitatem.

2Postquam prouecta iam senectus aegro et corpore fatigabatur aderatque finis et spes nouae, pauci bona libertatis in cassum disserere, plures bellum pauescere, alii cupere. Pars multo maxima imminentes dominos uariis rumoribus differebant :
lectio

Velim traiici, et aegro corpore .

politica

Notabis ingenium plebis, ----- cui mos humili laesisse uenenoSumma, nec impositos, umquam ceruice uolentiFerre duces.

lectio

Cum saepe in ueteribus libris erratum hoc animaduerterim, "et", pro "etiam": legendum hic puto "aegro etiam corpore fatigabatur".

historica

Vixit enim Augustus annos LXXVI.

moralia

Nam praeterquam quod ipsa senectus morbus est: omnes alii morbi ad eam, tanquam serui nocentes ad aram concurrunt et confugiunt.

moralia Vocabulum

Aderat id est pro certo imminebat. Qui enim diu cucurrit, procul a meta abesse nequit.

moralia politica

ἐλπίδες καιναὶ. Semper enim mutatio principis nouas spes in animis hominum concitat.

moralia politica

iique aut senes aut rerum imperiti, aut utrumque, qui libertatis ne umbram quidam ullam superesse non uiderent, neque cogitarent eam iampridem ita alte obrutam esse, ut resurgendi nulla spes esset.

moralia politica

Quorsus enim eius rei memoriam refricabant, quam nemo, nisi stultissimus, recuperari posse consideret.

historica sensus

diuites nimirum, et nouis ex rebus aucti : quibus quod amitterent, erat.

moralia

ii uidelicet, quorum res familiaris non optime constituta erat : ut ex omni bellico motu, damni quidem nihil metuere : lucri ex praeda, utcumque caderet res ; sperare aliquid possent.

Vocabulum

et impendentes ceruicibus suis

sensus

uarie de eis loquebantur, uarie augurabantur, quid quisque incommodorum ac calimitatum et priuatim et publice allaturus esset.

controuersia lectio

Lipsius, et aegro corpore fatig. Si et pro etiam capias, possis non inconcinne sublata distinctione cum praecedentibus uerbis nectere, et totum ita scribere : Nulla in praesens formidine, dum Augustus aetate ualidus seque et domum et pacem sustentatuit : postquam prouecta iam senectus aegro et corpore fatigabatur, etc. Vt iungas, senectus fatigabatur. Est n. et uiridis quaedam senectus, quae corporis aegritudine non fatigatur. Sequentia nescio an potius : Aderat quieti finis et spes nouae. Pauci bona lib. Etc.

3trucem Agrippam et ignominia accensum, non aetate neque rerum experientia tantae moli parem ; Tiberium Neronem maturum annis, spectatum bello, sed uetere atque insita Claudiae familiae superbia ; multaque indicia saeuitiae, quamquam premantur, erumpere.
Vocabulum

rudem, ut ante dixit, bonarum artium, et robore corporis stolide ferocem .

sensus

quod ab auo eodemque patre abdicatus et relegatus fuisset.

moralia politica

Quae duo ad prudentiam necessaria sunt, uirtutem, ut Plato et Aristoteles aiunt, imperantium propriam

historica

iam enim quiquaginta quinque annos natus erat.

Vocabulum

δοκιμασθέντα.

historica

Multa enim bella in Dalmatia, multa in Germania gesserat.

historica

quae usque ad ultimis temporibus superbissima et plebi inimicissima fuerat.

moralia politica

quanquam simulandi et dissimulandi peritissimus esset Tiberius, tegere tamen naturam suam non ita poterat, ut non interdum erumperet. Videte autem, ut omnia persequatur: γένεσιν . Ortus enim erat e gente Claudia. φύσιν. Multa enim saeuitiae indicia eminebant educationem.

4Hunc et prima ab infantia eductum in domo regnatrice ; congestos iuueni consulatus, triumphos ; ne iis quidem annis quibus Rhodi specie secessus exulem egerit aliquid quam iram et simulationem et secretas libidines meditatum.
controuersia lectio mentio

Ita principem agere, et Agere se paullo minus quam priuatum, in Suetonio aliisque lego. Et in nostro lib. III. Histor. Quanto ferocius paullo ante se egerint, tanto cupidius uoluptates hausisse. M. Antonio tamen Mureto, cuius scripta Venus inhabitat pariter cum Musis, leg. uidetur, exul egerit.

controuersia lectio stylus

Ita est in omnibus uulgatis libris, et in codice item, quem habeo domi scriptum manu accurati uiri locundi Veronensis. Illud autem, exulem egerat. Licet non ita usitatum sit, Latine tamen dici, exemplis aliorum scriptorum confirmari potest. Vt non necesse sit, exulem, in, exul mutare, nec aliquid, in, aliud. Cum praesertim constet Tacitum ab usitatis loquendi formulis plerumque discessisse, secutum Sallustii scripta, qui et ipse M. Catonis antiqua uerba, et phrases paene iam exoletas in plerisque imitatus est.

Vocabulum

τὰ συμβαίνοντα

historica

Bis autem consul, uiuo Augusto, fuerat Tiberius: bis triumphauerat.

historica

Octo autem fuerunt.

historica

Secesserat autem ut Caio et Lucio cedere. itemque pertaesus uxoris Iuliae impudicitiam.

mentio moralia

Libidines ipsius ex Suetonio notae sunt

5Accedere matrem muliebri impotentia : seruiendum feminae duobusque insuper adulescentibus qui rem publicam interim premant quandoque distrahant.
controuersia lectio

Dixi corruptum olim locum mutilumque. Redeo in uiam admonitu amici qui explicat: Drusus et Germanicus nunc quidem coniuncti prement rempub. at olim orto, fors fuit, discidio, eamdem distrahent per bellum civile dissipabuntque. Consule Muretum lib. XI. cap. I.

moralia

eo superbiorem futuram quod imperium filius ipsius beneficio obtinere uidebitur.

historica

Druso et Germanico

moralia opera

Locum hunc exposui, capite primo libri undecimi uariarum lectionum. Vtinam autem, quid sit feminae et duobus adolescentibus seruire nunquam neque Romanus, neque ullus alius populus expertus esset.

5

1Haec atque talia agitantibus grauescere ualitudo Augusti et quidam scelus uxoris suspectabant. Quippe rumor incesserat paucos ante menses Augustum, electis consciis et comite uno Fabio Maximo, Planasiam uectum ad uisendum Agrippam ; multas illic utrimque lacrimas et signa caritatis spemque ex eo fore ut iuuenis penatibus aui redderetur.
mentio moralia politica

Haec est tertia uenerariae huius palma, et iure lemniscata. Tangit uero suspicionem illam de ficubus, quae nota ex Dione.

sensus

Et in animo et in sermonibus.

mentio moralia

Dio de re apertius. Ficuum esu oblectabatur Augustus, easque saepe Liuia decerptas manu sua ex arbore ipsi porrigere solebat ; ipseque eas ita libentius esitabat. Partem igitur adhuc pendentium obleuit Liuia ueneno, non quidem praesentaneo, sed quod paucis diebus consumeret. Iam tum enim ars illa resperta erat : ne nostrorum temporum inuentum putetis. Venenatas igitur marito dedit: ipsa sibi eas, quae tuto edi poterant. Ita effecit ut uir suus in caelum, filius ad imperium maturius perueniret. Sed prudenter Tacitus, qui neque id quod satis exploratum non erat, apertius exponendum, et tamen, propter suspicionem, quasi praetereundo, attingendum putauit.

historica mentio opera

Ne tam atrocem suspicionem in Liuiam sine causa concitasse uideatur, ostendit, quid maxime eam ad mortem celerandam uiro impulisse diceretur. Hoc autem ipsum narrat et Dio : et tangit Plinius his uerbis : Abdicatio Postumi Agrippae post adoptionem : desiderium post relegationem : inde suspicio in Fabium, arcanorumque proditionem : hinc uxoris et Tiberii cogitationes, suprema etius cura. Narrat et Plutarchus ἐν τῷ περὶ ἀδολεσχίας : quem locis aliquot corruptum esse, et quibusdam in rebus a Tacito dissentire, ostendi capite secundo, libri undecimi uariarum lectionum.

lectio

Noli mutare ingesserat, uel ingens erat. Illa Taciti phrasis lib.II. Quod haud inuito imperatore ea fieri, ocultus rumor incedebat. Lib. XI. Non rumor interea, sed undique nuntii incedeunt, qui ignara Claudio cuncta, et uenire promptum ultioni afferrent.

2Quod Maximum uxori Marciae aperuisse, illam Liuiae. Gnarum id Caesari ; neque multo post exstincto Maximo, dubium an quaesita morte, auditos in funere eius Marciae gemitus semet incusantis quod causa exitii marito fuisset.
historica politica

Habes eleganter historiam totam in Plutarchi περὶ ἀδολεσχίας. quem locum pretium puto ut conuertam paene uerbatim. Fuluius uero Caesaris Augusti amicus, cum iam senem eum saepius querentem audiret de solitudine suae domus: quodque duobus nepotibus fato functis, Postumo, qui solus reliquus, ex calumnia nescio qua exsulante, cogeretur uxoris suae filium ad successionem imperii uocare, quamquam miserans et consilium captans reuocandi ab exsilio nepotis: cum, inquam, haec audiret Fuluius, enuntiauit suae uxori, illa Liuiae. Liuia autem acerbe cum Caesare egit, cur, quoniam iampridem id decreuisset, non accerseret nepotem, sed se odio inuidiaeque successoris obiiceret? Venientem igitur, de more, mane Fuluium et solitum illud dicentem Aue, Caesar resalutauit, * Vale, inquit, Fului. Atque ille id intellegens, domum se illico subduxit, et uocata uxore: Resciuit, inquit, Caesar, non siluisse me arcana. ideo mori mihi decretum est. Vxor autem: Iure, ait, quoniam tamdiu mecum habitans uiuensque nec noueris nec caueris intemperantiam meae linguae. Sed praecedam tamen ego. et accepto gladio, seipsa uiro coram interemit. Haec Plutarchus: nec nec alibi tam liquide narrata res. Hoc tantum male, quod φούλϐιον ubique uocat, qui Fabius est. Fabius ille Maximus, qui consul fuit anno urbis DCCXL. Item quod Martiam interfectam uult ante maritum. cum noster clare uixisse eam dicat, et auditos gemitus eius in funere mariti. Atq. haec homini uera caussa mortis: ne innocuum poëtam oneremus, aut potius ipse se. de Ponto, Occidis ante preces, caussamque ego Maxime mortis,Nec fueram tanti, me reor esse tuae. Est enim hic Maximus, quem Naso coluit, et ad quem Elegia non una. Sed et uxor Nasonis, propinqua Maximi seu coniugis eius Martiae, ex his uersibus: Ille ego, de uestra cui data nupta domo est.Hanc probat, et primis dilectam semper ab annis Est inter comites Martia censa suas.Est censa, pro censuit, satis noue, imo antique. sic Adsectatus est regnum, pro Adsectauit: spectatus est suem, in Varrone lego: retineoque: Communicati sunt, pro communicauerunt, in Livio, Peragratus est regionem, in Velleio et plura. Tangit hanc de Fabio tragoediam etiam Plinius: Iuxta haec abdicatio Postumi Agrippae post adoptionem: desiderium post relegationem. inde suspicio in Fabium, arcanorumque proditiones.

lectio mentio

Pridem emendaui firmauique Gnarum id Caesari. Gaii Naui persona est in hoc actu. sic lib. V. Gnarum id Caesari. eoque dubitauit de tradenda repub. Alibi: Gnarum id duci. incessitque itineri et proelio. Sed ecce hanc mihi quasi desponsam coniecturam, est qui sine ullo deuortio uelit abducere. Ego uero non dimitto. Nec enim soli Atridae uxores suas amant, ait ille.

moralia

Illata, et uiolenta, machinatione Augusti.

lectio

Id, superfluum arbitror.

3Vtcumque se ea res habuit, uixdum ingressus Illyricum, Tiberius properis matris litteris accitur ; neque satis compertum est spirantem adhuc Augustum apud urbem Nolam an exanimem reppererit.
historica mentio

Alii tamen ut Suetonius et Dio pro certo tradunt, uiuo adhuc Augusto uenisse Tiberium longoque sermone commendatam ei esse remp. ipsum denique Augustum in Tiberii complexibus exspirasse. Addit alia Velleius : qui mihi uidetur in hoc historiam scripsisse, ut per occasionem Tiberio adularetur.

4Acribus namque custodiis domum et uias saepserat Liuia, laetique interdum nuntii uulgabantur, donec, prouisis quae tempus monebat, simul excessisse Augustum et rerum potiri Neronem fama eadem tulit.

6

1Primum facinus noui principatus fuit Postumi Agrippae caedes, quem ignarum inermumque quamuis firmatus animo centurio aegre confecit. Nihil de ea re Tiberius apud senatum disseruit : patris iussa simulabat, quibus praescripsisset tribuno custodiae adposito ne cunctaretur Agrippam morte adficere quandoque ipse supremum diem expleuisset.
historica

A Tribuno interfectum Suetonius uoluit: Hunc, ait, Tribunus custos adpositus occidit, lectis codicillis quibus id facere iubebatur. sed Dio pariter ut noster, a centurione: ὁ ἑκατόνταρχος ὁ τὴν φρουρὰν αὐτοῦ ἔχων καινοτομοῦντα τι ἀπέσφαξεν : (Centurio qui custodiam eius habebat, res nouas molientem, interfecit). Credo uerum esse ut a centurione occisus sit, at iussu Tribuni.

historica politica

ἀρχομένου δ' ἔργου πρόσωπον χρὴ θέμεν τηλαυγές ait Pindarus. Sic Tiberius ab ipso imperii principio, edito hoc egregio facinore, significare uoluit, qualis princeps futurus esset. Suetonius ait, Augusti excessum non prius palam factum, quam Agrippa iuuene interempto.

politica

Ne factum excusando agnoscere uideretur.

lectio

Muretus notat, quandoque.

2Multa sine dubio saeuaque Augustus de moribus adulescentis questus, ut exilium eius senatus consulto sanciretur perfecerat ; ceterum in nullius umquam suorum necem durauit, neque mortem nepoti pro securitate priuigni inlatam credibile erat. Propius uero Tiberium ac Liuiam, illum metu, hanc nouercalibus odiis, suspecti et inuisi iuuenis caedem festinauisse.
moralia Vocabulum

Abiit in prouerbium, Nouercale odium, et pro insigni malo nouerca ; sic scriptum : "Dies quandoque parens quandoque nouerca." Et Menander in sententiis Comicis Graecorum capite 24. xml:id="MARC_DON_1.1_q2 type="#LOC" who="#MEN" lang="GR"> δεινότερον ἂλλοδὲν μητρείς κακὸν ( hoc est, nullum maius malum nouerca. ) Charondas Sibaritis tulit legem, ut qui liberis superinduxisset nouercam, consilio senatus, et patriae submoueretur : numquam ab eo existimans patriam recta ac salubria consilia sperare posse, qui liberis propriis male consuluisset   : quod scripsit Diodorus Siculus libro 12. Bibliot. Glossa in § socrum, de Nupt. tradit Nouercam dici, quasi noua arca, rectius tamen alii, quasi νέα ἀρχὴ , id est, (noua princeps) . statim enim atque in domum mariti traducitur, omnia sibi arrogare nititur. et saepe nouercalibus delinimentis infatuati mariti coguntur iudicium ferre contra proprium sanguinem, et filios exhaeredare, ex l. 4 de inofficioso testamento in P. Sic Euripides in Alcestide scribit : ἐχθρὰ γὰρ ὑπιοῦσα μητρήα τέκνοις τοῖς πρόσθ΄ ἐχίδνης οὐδὲν ἠπιωτέρα, ( hoc est : Inimica est enim subiens nouerca prioribus liberis, uipera nihilo mitior.) hinc scriptores semper nouercae uoci impiam, crudelem, iniustam, saeuam et huiusmodi adiiciunt. Virg. in Bucol. "Est mihi namque domi pater, est iniusta nouerca" . Cestius Pius apud Senecam lib.4. Controuersiarum ait : Sed adhuc crudelis et pertinax nouerca post omnia deuicta, nihilominus saeuit . Et Ouidius in Epist. Medeae ad Iasonem. "Saeuiet in partus dira nouerca meos." Et Claudianus de raptu Proserpinae : In dirae subito mores transisse nouercae. Virgilius iterum 2. Georg. "Pocula si quando saeuae infecere nouercae." Ouidius rursus 2. Tristium : "Nam quid in Hippolyto, nisi saeuae flamma nouercae?" Et Seneca in Tragoed. Octauia: Tulimus saeuae iussa nouercae,Hostilem animum, uultusque truces. Et iterum : "Saeua cui lacrymas dedit etiam nouerca." Itemque in Hippolyto : "Vicit saeuas cura nouercas." Et rursum : Audite Athenae, tuque funesta pater-Peior nouerca. Et Statius lib.2. Syl. -Cui sibila serpensponeret, et saeuae uellent seruire nouercae. Valerius Flaccus lib.I. Argon. "-Heu saeuae nequicquam erepta nouercae" Et iterum : "-Heu saeuae formido nota nouercae." Ovidius lib. Metamorph. "Lurida terribiles miscent aconita nouercae." Et lib.9. Metamorphos. "Mors mihi munus erit, decet haec dare dona nouercam." Horatius lib. Epod. Ode 5. "Quod ut nouerca me intueris." Iure Itaque Tacitus odia Vatiniana, quibus Liuia Drusum prosequebatur, nouercalia appellauit. Et paulo infra inquit : Nouercalibus Liuiae in Agrippinam stimulis. Et rursus : Liuia grauis domui Caesarum nouerca. Et manus auidae nouercales.

moralia politica

Duobus argumentis ostendit, credibile non uideri, Agrippam Augusti iussu interfectum : eiusque rei culpam omnem in Liuiam potius et Tiberium conferendum.

lectio

Dempto apice scribe propius uero.

3Nuntianti centurioni, ut mos militiae, factum esse quod imperasset, neque imperasse sese et rationem facti reddendam apud senatum respondit. Quod postquam Sallustius Crispus, particeps secretorum, (is ad tribunum miserat codicillos) comperit, metuens ne reus subderetur, iuxta periculoso ficta seu uera promeret, monuit Liuiam ne arcana domus, ne consilia amicorum, ministeria militum uulgarentur, neue Tiberius uim principatus resolueret cuncta ad senatum uocando : eam condicionem esse imperandi, ut non aliter ratio constet quam si uni reddatur.
historica

Sollennia militiae uerba, Factum quod imperasti. Suetonius: Renuntianti Tribuno factum esse quod imperasset. Et in Claudio: De nece Consularis uiri renuntiante centurione factum esse quod imperasset.

historica mentio

Est ille, cuius uitam mortemque infra memorat lib. III. Sallustii historiarum regis ex sorore nepos. Nominat eum Seneca inter intimos Augusti, lib. I. de Clementia: Ignouit abauus tuus uictis. Nam si non ignouisset, quib. imperasset? Sallustium, et Cocceios, et Duillios, et totam cohortem interioris admissionis ex aduersariorum castris conscripsit. Sed cedo, quis in Seneca Duillius? Falsus. scribendumque, Deillios, siue Dellios. Deillius a Seneca patre dicitur, in Suasoria: Bellissimam tamen rem Deillius dixit, quem Messalla Coruinus desertorem bellorum ciuilium vocat: quia a Dolabella ad Cassium, a Cassio deinde transiuit ad Antonium, nouissime ab Antonio transfugit ad Caesarem. Hic est Deillius cuius epistolae lasciuae ad Cleopatram feruntur. Graecis tamen est Dellius, Plutarcho Dionique. Item Horatio, inscriptione Odes tertiae libro II. Vbi temere interpretes Gellium sufficiunt. Plutarchus cum historias quoque scripsisse ostendit: πολλοὺς inquit, καὶ τῶν ἄλλων φίλων οἱ Κλεοπαίτρας κόλακες, ἐξέβαλον, τὰς παροινίας καὶ βωμολοχίας οὐχ ὑπομένοντας, ὧν καὶ Μάρκος ἦν Σίλανος, καὶ Δέλλιος ὁ ἱστορικός : (Multos et alios Antonii amicos Cleopatrae asseclae et adulatores exegerunt, quod petulantia ista et scurrilia non ferrent: inter quos fuit M. Silanus, et Dellius historicus ). Eadem Dio, quinquagesimo libro. Ad Sallustium autem istum facit, quod Plinius lib. XXXIV. Metallum quoddam Sallustianum appellatum, scribit, ab amico diui Augusti.

historica

Ita enim receptum, quo magis cautum militibus esset, caedem mandari per libellum. Scilicet ne Imperator auctoritatem posset defugere. Pulchre Herodianus lib. III. de Saturnino et Plautiano: ὁ δὲ Σατουρνῖνος γραμματεῖον ἤτησε τοῦ φόνου φέρον τὰς ἐντολάς. ἔθος γάρ τοῦτο τυραννικὸν, εἴτινα ἐκπέμποιεν ἐπὶ φόνον ἄκριτον, ἐντέλλεσθαι τοῦτο δὶα γραμμάτων, ἵνα μὴ γιγνόμενον ἦ ἀρατασήμαντον. (At Saturninus codicillos, siue libellum petiit, qui caedis mandata haberet. Mos enim ille regius, ut cum mittunt ad caedem alicuius, sine sententia aut iudicio, patrandam; tunc id per scriptum iubeant, ne cum factum fuerit, sine tessera aut nota sit). Ad quem usum Duplices adhibitos, * alibi lectum.

historica

Ficta, si a Tiberio crimen amoliretur; ne ipse eius damnaretur a Senatu. Vera, si Tiberium auctorem ederet, ab eo puniendus aut tollendus.

mentio Vocabulum

Scitum dictum, nec quidquam mutemus. A mensulariis dictum est, quibus constant rationes cum pares sunt. Plin. lib. I. epist. Mirum est quam singulis diebus in urbe ratio aut constet, aut constare uideatur, cunctisque non constet. Idem Panegyrico: Augeo principis munus, cum ostendo liberalitati eius inesse rationem. Ambitio enim, et iactantia, et effusio, et quiduis potius quam liberalitas est, cui ratio non constat . Vsi et auctores prisci iuris L. I. De obseq. parent. l. paenult. De re militari. Adde Valentis dictum apud Spartianum: Non sibi apud deos inferos constare rationem, quod quamuis hostem suum, Pisonem tamen iussisset occidi, uirum cuius similem Rom. resp. non haberet.

lectio

Malim, reddatur.

sensus

Sensus est cum aeque esset periculosum, seu uerum dicere, seu fingere falsa.

politica sensus

Hoc est, ne palam inuulgarentur, quae domi secreto tractabantur ; quid, et a quibus consuleretur principi ; cur aliquid fieret ministerio militum.

politica sensus

Ratio scilicet imperandi.

controuersia historica iura mentio opera politica

Et post paulo Neue Tiberius uim principatus resolueret, cuncta ad Senatum uocando, etc.] Ex his locis ostenditur aperte Romanos Imperatores per uim omnia iura usurpasse. Quod ex ipsius Iulii uoce deprehenditur, cum nihil amplius Rempub. esse, ac appellationem sine corpore esse diceret, atque pro lege habenda, quae loqueretur. Quare fieri non potest, ut credam legem illam regiam esse ueram, qua Vlpianus, et Iustinianus uolunt populum Romanum omne suum imperium, et potestatem Principi concessisse, Id est, ut eandem haberet Princeps, quam populus potestatem. Quod si uerum esse fatebuntur Iurisconsulti, non poterat Imperator legem ullam iubere, magistratum creare, de pace, aut bello aliquid statuere, sine Senatus authoritate. Id si uerum est, minime, credo, negabunt (quod tamen affirmant) id quod Principi placuit, legis non habere uigorem. Verum ne Iurisconsultis bellum indixisse uidear, Placere hoc loco significat Statuere, probare, constituere ut a nobis plurib. Hist. li.3. explicabitur. Omne uero malum omnimodae illius potestatis profluxit post deuictum Antonium, cum Augustus legibus solutus est, quod reliqui post eum Imperatores usurparunt, ut ex Iustinianeis Pandectis patet. Itaque, ut uerum dicam libere arbitror Imperat. Romanos armis, fraude, dolo, ui usurpasse illam potestatem, quidlibet pro arbitrio agendi atque adulatione huiusce legis a Iurisconsultis factam mentionem, ut pleraque alia ab his scribuntur in Principum fauorem. Veluti illud, quod a Pomponio scribitur in c.2. tractatus Pandectarum de origine iuris, fuisse necesse Reip. per unum consuli, quod ab eo adulatorie dictum nemo dubitat, quemadmodum Asinii Galli illud, quod infra a Tacito refertur. Nam cum Tiberius se toti Reipub. esse imparem diceret, Gallus interrogauit, quam partem sibi mandari uellet, atque tum Tiberius indecorum pudori suo legere dixit : cumque Asinius se eum offendisse cerneret, addit unum Reipub. corpus unius arbitrio regendum. Quare nemo miretur Imperatores Romanos illam potestatem usurpasse omnia pro arbitrio agendi, cum eandem authoritatem habuerint omnes ante eos Reges. Nam, ut ait Samuel iura Regis sunt haec. id quod Alexandri exemplo potest demonstrari, qui cum moleste, ut par erat, ferret Clitum a se interfectum, tum Anazarchus respondit, sine causa Alexandrum discruciari, cum Clitum iure occidisset addiditque ueteres memoriae prodidisse Iustitiam perpetuo Ioui adsidere. quo nos monemur, quicquid Regi placet aut facere, aut dicere, id iustum esse. Nullum uero legi authorem, qui huiusce legis Regiae meminerit, praeter Marcellum Iurisconsultum in tractatu Pandectarum de mortuo inferendo, ubi ait uetari lege Regia mulierem pregnantem mortuam humari, priusquam partus excidatur. Verum omnibus uestigiis disquiro, quaenam fuerit lex illa Regia. Quid enim quaeso habet commune lex illa Regia de potestate Principum, cum hac de sectione partus mulieris grauidae mortuae ? nisi forte dixeris, ut Franciscus Duarenus me monuit, hoc postremum illius aliquod caput fuisse : nam unaquaeq. lex plura capita complectebatur.

lectio politica

Ratio constat, si equitatis effigiem ostendit : quo sensu Caecilius Minutio libro I. Epist. in princ. Mirum est quam singulis in urberatio aut constet, constare uideatur pluribus, cunctisque non constet, et Traiano epistola x. Obsequio meo opto, ut existimes constare rationem. Item eodem Papinianus XIX. Responsorum : si ratio constiterit, neque desertorem fuisse apparuerit. D. de re militar. Quare sic Cornelius scriptum intellexisse videtur. Principatus ea conditio est, ut sit pluribus arcana patefiant, ratione legitima omnia minus geri credantur. Esset tamen in planiore loco sensus autoris, si quis uti tentaui, legeret, ut non aliter rata constet, id est subsistat imperandi conditio quam si uni reddatur, et mortuo Augusto, ad Tiberium perueniat.

opera

Vide quae notaui cap.3. lib.II. uariar.lectionum.

historica

De hoc ita scriptum est tertio horum librorum. Crispum equestri ortum loco, C. Salustius, rerum Romanarum florentissimus auctor, sororis nepotem in nomen adsciuit, atque ille, quanquam prompto ad capessendos honores aditu, Maecenatem aemulatus, sine dignitate senatoria, multos triumphalium consulariumque potentia anteiit, diuersus a ueterum instituto per cultum et munditias, copiaque et affluentia luxu propior. Suberat tamen uigor animi, ingentibus negotiis par, eo acrior, quo somnum et inertiam magis ostentabat. Igitur incolumi Maecenate proximus, mox praecipuus, cui secreta imperatorum inniterentur, et interficiendi Postumi Agrippae conscius, aetate prouecta, speciem magis in amicitia principis quam uim tenuit.

historica

A Liuia et Tiberio, ut creditum est, confictos, Augusti nomine.

stylus

Supponeretur, metaphora ducta a supposititiis liberis, qui et subditi uocantur. Terentius Non uides, quantum mali ex ea re excites ? Subditum se suspicatur. Sic infra, hoc ipso libro : Vtque mos uulgo quamuis falsis reum subdere, Munatium Plancum, consulatu functum, principem legationis, auctorem senatus consulti incusant. Et lib.15. Ergo addendo rumori Nero subdit reos

stylus

Cum ex aequo periculosum esset, cum futurum uideret, ut aeque in discrimen ueniret, ἐξίσης ἐπικινδυνου ὂντος. Sallustianum.

politica stylus

Si ficta, a senatu, si uera, a Liuia et Tiberio. Ficta facile redargui poterant. Vera ne dici quidem sine praesenti capitis periculo poterant. Et notandum loquendi genus, ficta seu uera. Vsitatius enim erat, seu ficta, seu uera. Sed hoc quanto minus in uulgi consuetudine positum est, et prope poeticum quiddam olet, tanto maiorem gratiam conciliat orationi. Neque desunt ueterum exempla. Catullus. Laeua siue dextra Vocaret aura. Horatius. Cantamus uacui, siue quid urimur. Idem. Quo non arbitrer Hadriae Maior, tollere, seu ponere uult freta. Idem. Et Sthenelus sciens Pugnae, siue opus est imperitare equis, Non auriga piger.

moralia politica

Prudentissimum praeceptum. Nihil est enim quod principum auctoritem magis imminuat, quam si domestica ipsorum arcana uulgentur. Multa priuatim faciunt, quae publice nesciri interest. Non semper eadem est interius et exterius illorum facies. Non toti intus aeque foris nitet. Itaqu. plerosque eorum nemo minoris pendit, quam qui ad secretissima maxime admittitur. Pauci admodum sunt, qui nihil habeant, quod tegi satius sit. Ignotis maior ueneratio est. contrectata sordescunt. Vix effugere possunt, quibus quicquid libet, licet ; qui libeat interdum aliquid, quod non licet. Eo pluribus uenerabilis est princeps, quo paucioribus familiaris.

moralia politica

Multa enim consilia clam dantur, quae in propatulo non darentur. quae publice dantur, ad honestatem omnia ; quae secreto, ad utilitatem pleraque diriguntur. At si exigantur haec, ut par est, ad regulas philosophorum, nihil utile, nisi quod honestum.

moralia politica

Multa enim principes ubi manu et ferro opus est, per milites exsequuntur, ad quae non tam promptos ac paratos eos inuenirent, si reddenda singulorum ratio esset. Qui principi paruit, non sententia, sed silentio absoluendus est.

politica

Principatum intelligit monarchiam, quae ut eo magis intenditur, quo magis ad unum omnia reuocantur, ita eo mollior et laxior fit, quo pluribus datur iudicandi potestas.

lectio politica

Frustrat tentatur a quibusdam uetus scriptura : qui putant, melius legi posse, ut non aliter ratio constet. Hoc enim dicit Tacitus, rationem cuiusque facti constare non posse, si pluribus, ut senatui, reddenda sit. Semper enim idem factum alios probaturos, alios improbaturos : unum esse oportere, cui reddatur ratio, et cuius iudicio stetur. Si aliter fiat, imperii uim resolui et pro monarchia aristocratiam quandam, aut oligarchiam constitui.

controuersia lectio

Suspicabar plures ante annos, legendum potius, quam si nulli redatur : idque etiam impense probaram, indiuiduo tunc meo, Iano Dousae filio : dictum uidelicet ea forma, qua uolumus. Mulieres optime olere, quae nihil olent. Sic quoque Plin. de Fortuna l.2. c.7 in tota ratione mortalium, sola utramque paginam facit. Sed et alioquin legeram apud Philonem Iudaeum de legatione ad Caium : ἡ γὰρ υἱοῦ παντελὴς ἐξουσία κατὰ τοὺς τῶν Ῥωμαίων νόμους ἀνάκειται πατρί, δίχα τοῦ καὶ ἀνυπεύθυνον ἀρχὴν εἶναι τὴν αὐτοκράτορα, μηδενὸς ἐπὶ τοῖς ὁπωσοῦν πεπραγμένοις λόγον ἀπαιτεῖν τολμῶντος ἢ δυναμένου. Occurrebat et Iosephi dictum lib. 15. Antiq.cap. 4. Οὐ γὰρ ἔφη καλῶς ἔχειν Ἀντώνιος βασιλέα περὶ τῶν κατὰ τὴν ἀρχὴν γεγενημένων εὐθύνας ἀπαιτεῖν· οὕτως γὰρ ἂν οὐδὲ βασιλεὺς εἴη· δόντας δὲ τὴν τιμὴν καὶ τῆς ἐξουσίας καταξιώσαντας ἐᾶν αὐτῇ χρῆσθαι. Memineram praeterea ex Tacito libro quarto. Hist. cap. 14. Victoriae rationem non reddi. Denique occurebat animo Pallas, qui pepigerat, ne cuius facti in praeteritum interrogaretur, paresque rationes cum republica haberet, ut loquitur Cornelius noster lib. 13. Annal. cap. 14. Verum, iam tolero uulgatum neque aliter fere noster, dicto lib. 13. Annal cap. 59. Id Diis placitum, ut arbitrium penes Romanos maneret, quid darent, quid adimerent : neq. alios iudices, quam seipsos paterentur.

7

1At Romae ruere in seruitium consules, patres, eques. Quanto quis inlustrior, tanto magis falsi ac festinantes, uultuque composito, ne laeti excessu principis neu tristiores primordio, lacrimas, gaudium, questus, adulationem miscebant.
controuersia lectio

Acute Muretus: lacrimas gaudio, questus adulatione miscebant. Placet rei hominisque caussa.

lectio stylus

Forte corrigendum erit, tristiores. Vel sit numerus pro numero, quod amicum est huic scriptori.

lectio

Hic non erat opus asterisco. Nam quod sequitur, neu tristior primordio, refertur ad illud quod praecessit, eques, et subauditur, quisnam esset.

lectio sensus

Malim tristiores, ut sit sensus : ne laeti morte Augusti, neue tristiores ingresso Tiberio ad principatum, partim illachrymabantur, partim gaudebant, etc.

controuersia lectio

malim tristiores. Aemi.

stylus

Vt omnes pluraliter nominarentur, uideretur etiam legendum, "Equites". Obseruaui tamen, frequentem apud Tacitum esse huius uocis usum in singulari numero. Sic infra: "non senatus modo et eques : item et sacerdotes, et senatus, et eques.

lectio

Cum in Man. legatur, "tristior", uide an melius sit, "tristis" : praesertim cum praecedat, "laeti".

controuersia lectio

Muretus legebat, "lacrymas gaudio, quaestus adulatione" : idque Lipsio probatur. Addo ego, hanc lectionem cum Manuscripto fere congruere, qui habet, "quaestus adulatione".

lectio opera stylus

Vide quam significanti uerbo usus sit. Non enim flecti aut inclinare dixit, sed ruere ac praecipites ferri. Simile quiddam notat Cicero libro tertio de Oratore, in uersu Enni, Viue Ulixes, dum licet, Oculis postremum lumen radiantis rape. Non dixit, cape, non pete : haberet etiam moram sperantis diutius se esse uicturum : sed, rape. Hoc uerbum est ad id adaptum, quod ante dixerat, dum licet. Sed in uersu Ennii uulgo deprauate legitur, radiatum, cum radiantes, legendum sit. Vt in Phaenomenis. -Hoc motu radiantis Etesiae in uada ponti. Docui hoc capite nono libro undecimo uariarum mectionum. Sic ferum dixit Virgilius pro equo. In latus inque feri curuam compagibus aluum. Sic Attius cornutus pro bobus. Forte ante auroram radiorum ardentum indicem, Cum somno in segetem agrestes cornutos cient, Vt rorulentas terras ferro putridas Proscindant, gelabasque ex aruo molli excitent.

historica stylus

Bonus ordo. Primum enim dignitatis locum obtinebant consules, secundum senatores, tertium equites. Sed hic quoque nouitatem numeri mutatione quaesiuit : cum equitem pro equitibus dixit: ut Virgilius: Vterumque armato milite complent. Neque quisquam haec quae a me notentur indigna ducat. Notat tale quiddam Cicero in illo uersu Enniano. At Romanus homo, tamen etsi res bene gesta est, Corde suo trepidat, interdum contra, ex pluribus intelligitur unus. Nos sumus Romani, qui fuimus Rutuli. Et hoc quoque Thucydideum est.

moralia

Illustriorum enim facta magis notantur. osbcuros suae tenebrae tengunt.

sensus

Falsi interdum, quos fefellit alius. Terentius. Vt falsus est. At hic qui fallere cupiunt.

sensus

Dum metuit, quisque, ne sibi alius anteuerteret.

Vocabulum

Temperato.

moralia politica

Augusti, cuius mortem ipsi dolori esse fingebat Tiberius, et eiusdem doloris aut potius simulationis comites sibi esse alios uolebat.

historica

Nouo Tiberii principatu.

lectio sensus

Vt se neque plane moestos, neque laetos esse ostenderent. Locus autem his aliis omnibus libris corrupte legitur.

stylus

Hic quoque notanda numerum ἐναλλαγὴ.

controuersia lectio

Ita ausus sum rescribere, fide optimi Pichenae, adseuerantis hanc esse lectionem codicis Medicaei inepte antea, adulationes : inepte, inquam, cum praeter librum unde omnia dimanarunt exemplaria hactenus excusa uult auctor, adulationibus probe mixta fuisse omnia : et lacrimas, et gaudium, et questus.

moralia

Paris fili sunt, quae occurrunt libro primo Hist. cap. 85.Sed plurimum trepidationis in publico, ut quemque nuntium fama attulisset, animum uultumque conuersi, ne diffidere dubiis, ac parum gaudere prosperis uiderentur, etc.

2Sex. Pompeius et Sex. Appuleius consules primi in uerba Tiberii Caesaris iurauere, apudque eos Seius Strabo et C. Turranius, ille praetoriarum cohortium praefectus, hic annonae ; mox senatus milesque et populus.
historica mentio politica

Et quidem primus in eo munere, ab Augusto. Nam Augustus acceptam a populo Praefecturam, nisi fallor, tenuit dum uixit: aut certe paullo ante mortem substituit sibi Turranium istum. Adsero id ex Cornelii nostri uerbis Annalium XI. Tum potissimum amicorum uocat, primumque rei frumentariae Praefectum Turranium: nisi tamen aliter accipis, ut in loco uidebo. Turranii etiam mentio Senecae, ad Paulinum cap. extremo: nescio an huius, quia procurationem illi tribuit, non praefecturam. Nominat et Ouidius in poëtarum albo: "Musaque Turrani tragicis subnixa cothurnis." et in doctorum, Plinii index. Sed quaeras. cum praef. praetorio et Annonae in uerba Tiberii iurarint, cur omissus praefectus urbis? cuius auctoritas non minor, (maior imo illo Annonario) et cui proprius in urbe miles. Credo equidem omissus, quia nemo fuit. Taurus Statilius defunctus erat, cui Piso suffectus post aliquot annos a Tiberio, uti doceo clare lib. VI.

politica realia Vocabulum

Iurare in uerba est obstringere se iureiuando ad facienda perpetiendaque omnia, quae is, cuius in uerba iuratur, iusserit. Erat autem loquendi genus proprium gladiatorium, qui se addicebant magistris, id est Lanistis. Vnde apud Horatium. Nullius addictus iurare in uerba magistri. Hanc autem auctorationem uocabant et pecuniam, quae pro eo numerabatur, auctoramentum. Iurabant autem se non recusaturos, quominus uerberarentur, usque ad necem, laminis candentibus urerentur, ferrum, si iuberentur, iugulo reciperent. Horatius. Quid refert uri uirgis, ferroue necari. Auctoratus eas, an turpi clausus in arca, Quo te demisit peccati conscia herilis, Contractum genibus tangas caput. Cicero: est enim in illis ipsa merces auctoramentum seruitutis. Iurabant et milites in uerba Imperatorum : unde, et exauctorari dicuntur, qui militia soluuntur. Primus igitur Tiberius fuit ex imperatoribus Romanis in cuius uerba iuratum est, quasi profitente senatu, populoque Romano uoluntariam seruitutem. Atque ipsi quidem consules primi iurarunt in uerba Tiberii : a caeteris autem idem iusiurandum exegerunt. Idem in caeteris Imperatoribus continuatum est. Id supremum funus libertatis Romanae fuit.

controuersia lectio

Melius, quam in aliis apud q.eos.

historica

Pater Seiani, de quo in sequentibus tam multa dicentur, et C. Turranius ille praetoriar. cohortium praefectus, in quo munere collegam postea habuit filium.

historica mentio politica

Haec, et alia pleraque munera publica excogitarat Augustus, ut multo, quorum bona, ac forti opera usus erat, honoraret. Erant autem haec duo longe honoratissima. Itaque statim post consules ante senatum nominantur. Praetoriae cohortes erant τῶν σωματοφυλάκων, id est eorum quibus imperatoriae salutis custodia comittebaur : flos ipse militiae fortissimus, et fidissimus quisque. tales enim esse oportet, quibus custodiendus est is, qui plerum ceteris omnibus inuisus est. Neque temere dixit Aristoteles secundo Rhetoricorum, finem tyrannidis esse custodiam. Iis, qui praeerant, Praefecti praetori dicebantur : quorum quae fuerit auctoritas, etiam e libro primo digestorum perspici potest. Vnde etiam didicimus, respondere eos proportione iis, qui antiquitus Magistri equitum erant, sed multo magis ex formula, quae legitur apud Cassiodorum lib. 6. uariarum.

historica mentio

Praefecti annonae proxima dignitas erant. Triticum conuehendum curabat praefectus praetorio. Distributio illius ad praefectum annonae pertinebat. Itaqua eodem carpento praefectus annonae, quo praefectus urbis uehebatur. Annonae praefectus fuerat Pompeius magnus. Sed extra ordinem. Primus ordinarius Augustus ipse: post eum hic, de quo agimus Turranius. Repetenda ex eodem Cassiodori libro, formula praefecti annonae.

lectio stylus

Obserua rarum particulae Apud usum, pro Post, uel Secundum, uel potius Iuxta, nam mutare sequuti eos, uel Coss. uix audeam.

3Nam Tiberius cuncta per consules incipiebat, tamquam uetere re publica et ambiguus imperandi. Ne edictum quidem, quo patres in curiam uocabat, nisi tribuniciae potestatis praescriptione posuit, sub Augusto acceptae.
politica

Quamobrem omnes apud consules iurauere in uerba Tiberii.

politica

Nomine tituloue.

politica sensus

Nulla sui principatus praescriptione, nullo praepositio imperii titulo, quae dictaret, scriberetur Tiberius, a consulum nomine incipiebat. Quod in ueteri republica solemne, in noua ex more maiorum seruatum est, et eius adhuc uestigia licet cernere ex edicto Praetoris de edendo. D. et ex Paullo de adulteriis libro III. D. de accusationibus.

mentio politica

Consulum ius uocandi Senatum fuisse elicimus ex Liuio libro 23. scribente : Consules edixerunt, quoties Senatum uocassent, uti Senatores, quibusque in Senatu dicere sententiam liceret, ad portam Capenam conuenirent. Clarius Dionysius Halicarnassaeus lib.10. Quamobrem dubium uidetur Taciti dictum, quum ait, Tiberium qui cuncta per Consules incipiebat, Senatum conuocasse Tribunitiae potestatis praescriptione. Cui difficultati obuiam ire possum ex Gellii sententia lib.14.c.7. ubi habet, ex Varronis sententia, ius uocandi Senatum fuisse non solum penes Consules, sed et Dictatorem, Praetores, Tribunos plebis, Interregem, Praefectum Vrbis, Tribunos militares, qui pro Consulibus fuissent Decemuirosque qui Consulare imperium habebant. Item et Triumuiros Reipub. constituendae causa creatos. De uocatione Senatus a Praetoribus facta plura habemus apud Liuium exempla, praesertim absentibus Consulibus, uti lib. 8 post principium, et lib. 10 ubi de Sempronio Praetore creato loquitur, et libro 32. ubi de Senatu a Praetoribus post Cannensem cladem uocato. Et iterum libro 3. ubi de Senatu uocato a M. Aemilio Praetore, et lib. 42. ubi de L. Cor. Lentulo Praetore : et lib. 40 ubi de M. Iunio prima luce, Catone authore, Senatum uocante, et lib. 8 ubi de Seruio Sulpicio, et li.5 ad finem, et lib.31. Quod pariter habemus ex Tacito lib. Hist.1. ubi Praetor Vrbanus, quem non nominat, Senatum uocauit. De Vrbis Praefecto, erat authoritas Liuii lib. 31. ubi inquit, Senatum absentibus Consulibus conuocatum fuisse a V. Fabio Praefecto Vrbis. Sed quod magis ad praesentem rem facit, quod scil. a Tribunis plebis conuocaretur Senatus, multae extant authoritates : praesertim Cic. lib. Epist. famil.10. Epist. 27. ubi inquit : Nam quum Senatum ad 13.Kal. Ian. Tribuni plebis uocassent, deque alia re referrent totam Rempub. sum complexus, egique acerrime Ex Lib.I. Epist.6 Quum Tribuni plebis edixissent Senatus adesset ad 14.Kal.Ian. haberentque in animo de praesidio Consulum designatorum referre. Ex his itaque satis patere puto, non solum Consules, sed et Tribunos, ut alios omittam, Senatum conuocasse quod sicuti primis temporibus Reipub. frequens Consulum munus fuit, rarum uero Tribunorum plebis, ita posterioribus, quibus imperantes Tribuniciam potestatem sibi adiunxerant, eadem Senatum conuocare non infrequens. De qua re libet Dionysii Halic. libro 10. uerba subscribere. Antea (inquit) tantum in concionibus regnabant Tribuni, Senatum uocare, aut sententiam dicere eis non licuit sed Consulum is honos fuit. Huius anni Tribuni primi Senatum conuocare ausi sunt, authore Icilio, qui eius collegii Princeps erat, uir industrius et pollens Rom. facundia.

lectio

Pro uetere, Libri ueteres uintere, ut uerear, ne illud re frustra geminatum sit, et pro uintere fuerit, aut uiuente, aut uigente.

moralia politica

Antique dictum, et nota artificium Tyrannorum, qui imperium, quod ui, aut dolo occuparunt, uideri uolunt suscepisse eorum ipsorum rogatu, quos premunt : Parum est eorum superbiam ferre, ultro rogandi sunt.

lectio mentio politica

Non tanquam imperator edixit, ut patres adessent: sed praescriptione tribuniciae potestatis, quam aut in alterum quinquennium, aut ut alii in decennium sub Augusto acceperat. Posuit, puto legendum proposuit, non enim ponere, sed proponere edictum dicimus. Sic propositum accipitur in L. cum in plures §.locator Digest.locati

controuersia lectio stylus

Solentius et solennius esset, proposuit, atque ita notauerat Mur. sed Tacitus simplex iterum maluit lib. IV Mox positis propalam libellis ad libertatem uocabat, etc.

4Verba edicti fuere pauca et sensu permodesto : de honoribus parentis consulturum, neque abscedere a corpore, idque unum ex publicis muneribus usurpare.
controuersia historica

Non reip. corpore, ne inducat te Maurus ; sed Augusti. Datum enim honori defuncti Augusti a Tiberio, quod ab eo olim Druso. Lib. III. Ipsum quippe Augustum asperrimo hiemis Ticinum usque progressum, neque abscedetem a corpore urbem simul intrauisse. Sed cur id e publicis muneribus? Visum ita Tiberio loqui, ad honorem Augusti. quasi magistratuum praecipue esset, et eorum qui reip. primi, curare funus sermonis illius, et uiri supra uiros.

politica sensus

Corpus Augusti assiduum comitem Tiberium habuit, qui cum illud attigisset (salua autem religione cadauer tangi non potuit) impune id ei fuit. Sed ab eo corpore parentis sui non abscedere Tiberium, non habuit in animo Tacitus, potius hoc uoluit dicere : Tiberium iure Trib. pot. coacto senatu inchoataq. allocutione de Repub. se membrum corporis Senatorum, et unum ex eo ordine agnouisse, uti quoque postea Claudius Iulianus A. se senatoribus annumerari non dedignatus est I. De exhibendis reis, Cod. Theod.8. de dignitatibus C. Iustin. Interea solo iure Tribunitio usus Tiberius, Senatui ac magistratibus et maiestatem pristinam et potestatem uideri uoluit conseruare, uti legas apud Suetonium Tib. capite 30. Hic uero non corpus, quod uno spiritu continetur, et Graecis est ἡνωμένον, sed pro illo accipit Cornelius, quod ex distantibus constat, ut infra, unum esse Reip. corpus. Qua de re ex Pomponio. XXX.D. de usurpatio.

politica religio

Sic lib.3. Ipsum quippe asperrimo hiemis Ticinum usque progressum, neque abscedentem a corpore simul urbem intrauisse. Videtur curae corporis imperatorii publicum munus fuisse.

controuersia

Quomodo non abscedere a defuncti principis corpore munus publicum? Lipsius explicare ita nititur : Visum ita Tiberio loqui, ad honorem Augusti, quasi magistratuum praecipue esset, et eorum qui Reip. primi, curare funus sermonis illius, et uiri supra uiros. Sed non satisfacit. Vix abest quin uerba paucula absint, ad quae referantur ista : idque unum ex publicis muneribus usurpare. Nisi tamen cum Mauro de Reip.corpore capiendum quod Lipsius improbat. An Lipsii sententiam firmat Curtius ? lib.X. Meleagro deinde suadente ne a corpore Alexandri discederent, insidiis locum quaeri rati, diuersa regiae parte ad Euphratem fugam intendunt. Et III. Ann. locus, in initio statim : Neque abscedentem a corpore simul urbem intrauisse.

5Sed, defuncto Augusto, signum praetoriis cohortibus ut imperator dederat ; excubiae, arma, cetera aulae ; miles in forum, miles in curiam comitabatur. Litteras ad exercitus tamquam adepto principatu misit, nusquam cunctabundus nisi cum in senatu loqueretur.
historica

Praecipua haec signa tunc Principis. Noster de Muciano: Nec deerat ipse stipatus armatis, apparatu, incessu, excubiis, uim Principis amplecti, nomen remittere.

historica mentio opera Vocabulum

Quae haec cetera? puto lictores, fasces laureati, et siquid praetera tunc receptum principi distinguendo. Neque enim adhuc illa Principatus insignia, Ignis, Diadema, Purpura: quae reperta sequenti aeuo, et ad exemplum regum. Vide Excurs. in littera A.

militaria sensus

Vocale exaudiendum est quod in uigiliis uoce humana pronunciatur, neque scribitur Vegetio lib. III. c. v. et more militiae petenti tribuno dari solitum fuit. Idem Cornelius infra lib. XIII.

militaria

Sup. erant : scilicet, ex institutione Augusti, militibus in custodiam Imperatoris adlectis. Indeque mos dictus fuit, cohortem excubiis adesse pro foribus Palatii principis, teste eodem infra lib. XII. extremo.

politica Vocabulum

Signum dare imperatoris est. Vnde σημαίνειν imperare Homerus: GREC σημάντορες, Imperatores.

Vocabulum

Non domus priuatae.

politica

Quod non fiebat nisi principi.

Vocabulum

Adepto, παθητικῶς , ut et apud Ciceronem, et alios ueteres saepe.

moralia politica

Illic autem sententiam suam omni artificio tegebat.

6Causa praecipua ex formidine, ne Germanicus, in cuius manu tot legiones, immensa sociorum auxilia, mirus apud populum fauor, habere imperium quam exspectare mallet.
historica

Cunctandi nempe caussa, formido ex Germanico: ne si ille tantis uiribus et gratia imperium uellet, ipse turpiter abiiceretur. Melius ergo censebat non agnoscere, donec nosset eius mentem.

historica

Octo ad Rhenum, in ripa Gallica: praecipuum, uno loco imperii robur. Atque eae cum suis auxiliis et equitatu, facile ad C. M. militum accedebant.

politica

Sunt qui haec referant ad festinationem Tiberii, qui scilicet metuebat, ne si ipse cunctaretur, Imperium Germanicus praeoccuparet. Sed si attendas, sequentia non cohaerent, cum uerba illa, "dabat et famae", afferant secundam caussam ; quae priori coniungitur. Mihi uidetur, caussam, illam praecipuam referri ad Tiberii cunctationem : id est, simulatam quandam modestiam ac reuerentiam erga Patres donec ipsorum autoritate, Principatus ei stabiliretur. Tres deinde illius cunctationis caussae assignantur. Metus praecipue, ne, si ipse autoritatem senatus spreuisset, Germanicus accerseretur. Aliae duae causae per se clarae sunt.

historica

Ob memoriam uirtutis paternae, a qua ipse nullo modo degenerauerat

historica

praesens uiuo adhuc Tiberio

historica

Post eius obitum: erat enim ab eo adoptatus. Haec igitur una causa est cur se Tiberius de suscipiendo imperio dubitare simularet. Addit alteram.

7Dabat et famae, ut uocatus electusque potius a re publica uideretur quam per uxorium ambitum et senili adoptione inrepsisse. Postea cognitum est ad introspiciendas etiam procerum uoluntates inductam dubitationem : nam uerba, uultus in crimen detorquens recondebat.
historica

Matris Liuiae, quae a marito id exambierat.

sensus

Volebat etiam ut crederetur.

moralia sensus

Verba cuiusque uultumque notabat : eaque in id accipiens, ut mali in se esse animi signa crederet ; reponebat animo ; deprompturus ex occasionibus.

historica

Illud enim multo erat honorificentius. Subiungit et tertiam : quae postremo animaduersa est, ex eis, quae consecuta sunt.

historica

Nutus ipsos eorum, qui uidebantur non aegre laturi, si ipse imperium deponeret.

moralia politica

Et scribebat in animo, ut suo tempore promeret, quod et fecit. Fuisse autem hunc morem Tiberii odia recondendi, etiam ex alio huius libri loco intelligemus.

controuersia Vocabulum

Id est, inquit Rhenanus spargebat in uulgus. Perperam omnino. Imo habebat rationem famae et cupiebat tale quid spargi in uulgus, non etiam ipse spargebat. Videatur Acronis commentarius ad illud Horatii lib. 2. Sat. 2. uer. 94. Das aliquid famae.

8

1Nihil primo senatus die agi passus nisi de supremis Augusti, cuius testamentum, inlatum per uirgines Vestae, Tiberium et Liuiam heredes habuit ; Liuia in familiam Iuliam nomenque Augustum adsumebatur ; in spem secundam nepotes pronepotesque, tertio gradu primores ciuitatis scripserat, plerosque inuisos sibi, sed iactantia gloriaque ad posteros.
historica mentio religio

More scilicet Romano qui pactiones, foedera, testamenta, pecunias etiam deponebant in templis: et saepissime in isto Vestae, quod religione primum. Dio XLVIII. de pace inter Triumuiros et Sextum inita: ταῦτα οὐν συνθέμενοι, καὶ συγγραψάμενοι, τὰ τε γραμματεῖα ταῖς ἱερείαις ταῖς ἀειπαρθένοις παρακατέθεντο: (Haec ita pacti, et scriptis consignantes, tabellas apud Vestales deposuerunt ). Eadem in re Appianus: καὶ ταῦτα συνεγράψαντο, ἐσημίναντο καὶ ταῖς ἱεραῖς παρθένοις, φυλάσσειν ἔπεμψαν ἐς ῥώμην Sed et Iulianum testamentum uirgini Maximae traditum, Suetonius ait: M.Antonii, depositum apud Vestales, Plutarchus. Et generatim de templis, * Vlpianus: Si custodiam testamenti aedituus suscepit. Dixi et pecunias in templis deponi solere, quod uerum adeo, ut quidam omnes fortunas in iis haberent, quasi custodia certa. Herodianus lib. I de templo Pacis, quod exustum sub Commodo: πλουσιώτατον δὲ ἦν πάντων ἱερῶν, δι'ἀσφάλειαν. ἕκαστος δὲ ἅ εἶχεν, ἐκεῖσε ἐθησαυρίζετο. ἀλλὰ τὸ πῦρ ἐκ τῆς νυκτὁς πολλοὺς ἐκ πλουσίων πένητας ἐποίησεν.. Nec mirum, quia milite haec templa custodiebantur. Tertullianus de Corona, ubi non uult Christianum militem scribi: Et excubabit pro templis, quibus renunciabit? et caenabit illic, ubi Apostolo non placet? et quos interdiu exorcismis fugauit, noctibus defensabit, incumbens et requiescens super luncho quo perfossum est latus Christi? Et in Apologetico: Aedes suas dii tuerentur et imagines; quae, ut opinor, Caesarum milites excubiis salua praestant. Ideo Iuuenalis Castora uigilem dixit: "---- et ad uigilem ponendi Castora nummi. "

historica mentio moralia

Ideo in nummis et lapidibus exhinc fere Iulia scripta aut sculpta, non Liuia: quod item in Notis ad Valerium obseruamus. sed nomen Augustae an recepit? Negat ecce Suetonius Claudio, cap. XI. Auiae Liuiae diuinos honores, et Circensi pompa currum elephantorum Augustaeo similem decernendum curauit. Patri Circenses annuos natali die matri carpentum quod per circum duceretur, et cognomen Augustae ab auia recusatum. Dicit ab Auia id recusatum: quae non alia quam Liuia est. Mirum. Liuiam enim Augustam faciunt scribuntque alii omnes. et hercle si ambitionem feminae noui, non recusauit. Tacitus lib. IIII. Decretum quotiens Augusta theatrum introisset. Alibi Augustae ualetudo atrox. Et: Iulia Augusta mortem obiit. Plinius: Liuia Drusilla, quae postea Augustae matrimonii nomen accepit. Idem lapides sexcenti testantur et nummi. Quid ergo Suetonio uisum dissentire? Non ipsi quidem, sed librario qui peruertit. Liquet enim nobis corruptum locum, scribendumque ab uiua recusatum : uel, ab ea uiua. Ad matrem Antoniam haec referuntur, non ad Auiam: uti docet uel ἀκολουθία sermonis. Quae uiua donata Augustae nomine a Caligula ( ταύτην τε γὰρ Ἀυγούσταν εὐθὺς καὶ ἱέρειαν τοῦ Ἀυγούστου ἀπόδειξε, ait Dio) id sprevit: et mortua nunc per Claudium recepit. Itaque in lapidibus Claudiani aeui: ANTONIAI AVG. DRVSI sculptum hodieq. Hoc uerum. at interpretes in Suetoniano loco quam natant? qui licet ad portum se recipiant, me duce.

moralia politica

Quare iactantia ? quasi sine affectu scilicet, optimos utilissimosque patriae legisset.

historica

Si aliquis olim quem testamento haeredem scripsisset, eumque iussisset ferre nomen suum, uidebatur adoptasse. Veluti Iulius Caesar scripsit haeredem ex dodrante Octauium, eumque in familiam, nomenque adoptauit, De vita Caesarum ut scribit Suetonius. At ipse Octauius Tiberium ex parte dimidia, et sextante, Liuiam ex parte tertia haeredes instituit, et nomen suum ferre iussit. Quod in Iulio dixit, In familiam, et nomen adoptare , id in Augusto, Ferre nomen dixit Suetonius. Idem in Tiberio, A M. Gallio senatore adoptat haereditate adita mox nomine abstinuit, quod Gallius aduersarum ab Augusto partium fuerat. . Tacit.lib.3. Crispum Equestri ortum loco C. Sallustius rerum Romanarum florentissimus author sororis nepotem in nomen adsciuit.

historica realia

Nam Augustus testamentum apud sex uirgines Vestales deposuerat, et totidem erant. Apud eas enim testamenta, et si quid secretioris consilii erat, deponi solebat, ut in fideli custodia esset.

historica lectio politica

Mirum qua confidentia Augustus cognomen amplissimum a Senatu sibi honoris causa datum, testamento suo tam Tiberio, quam Liuiae conmunicarit. Fuit potius honorificum nomen Senatui reddendum, qui ex arbitrio principi bene merenti conferret, uti in creando principe postea solemne fuit. Tiberius tamen de quo Tacitus noster reticuit, sicut olim M. Gallii Senatoris testamento adoptatus, eius ferre nomen, adita haereditate recusarat, ita relicta Augusti testamento cepit in urbe nomine haereditario abstinuit. Liuia heres ex parte uiri testamento et admirabili etiam praeter naturam adoptione Augusti Velleio teste, filia facta, in nomen Iuliae accisci iure potuit : in nomen Augustae non debuit : quod a Senatu datum secutis seculis, ut Faustinae, legitur. Sed cum solutus legib. Augustus esset, id supremum uoluit, quod passim deinde principes acceperunt. Vnde Cornelius ait infra lib. XII. Augetur Agrippina cognomento Augustae. lib. XV. Nero natam sibi ex Poppaea filiam appellauit Augustam, dato et Poppaea eodem cognomento. Hist. II. Vitell. Matrem complexus, Augustae nomine honorauit. Igitur qua haeres scripta Liuia, nomen Iuliae Augustae cepit : et id est apud eundem li.III. extr. Lib. V. initio. Patercul. Lib. II. poster. Et Dion, LVI. exer. Plinius tamen qua uxor Augusti, fuit, ita dictam sentire uidetur. Lib. XV. C. XXX. ubi de Liuia Caesari pacta sic habet, Liuia Drusilla, quae postea Augusta, matrimonii nomen accepit. Equidem a tot autoribus ne dissentiat solus Plinius, pro matrimonii legere, mariti melius censeo et tutius : nisi placeat interpretari matrimonii nomen accepit, nomen quod dum uiueret mariti fuerit, illo defuncto accepit. Sed memores professionis, ad Tacitum regrediamur.

iura politica Vocabulum

Vt ostenderet eam sibi unam in animo haerere cogitationem, alia se omnia honoribus parentis posthabere. Suprema uocat testamentum, ut saepissime in libris Iuris ciuilis. Plena locutio est, suprema iudicia, pro quo etiam supremam uoluntatem et supremas tabulas dicunt.

historica iura mentio

Num aequis partibus? Eas enim accipimus, quoties nihil testator expressit. Minime. Didicimus enim e Suetonio ex besse institutum Tiberium, ex triente Liuiam. Atque huius ipsius rei ueniam a Senatu petierat, quod aduersus legem Voconiam facturos esset, qua non licebat homini censo instituere mulierem ultra quadrantem. Deposuerat autem testamenti sui tabulas rite obsignatas apud Virgines Vestales, ut ab eis sancte ac religiose custodirentur, neque nisi se mortuo aperirentur, idque in satis crebra consuetudine. Positum erat. Sic Caesar dictator testamentum suum deposuerat apud Virginem Vestalem maximam. Sic M. Antonius triumuir, ut Plutarchus in ipsius uita auctor est. apud aedituos quoque, aut apud tabularios deponi solitae, ostendit Vlpianus libro tertio de tabulis exhib.

historica mentio

Itaque ex illo non amplius Liuia sed Iulia uocata est. Sic Augustus ipse in familiam, nomenque Caesaris testamento adoptatus fuerat. Sic Tiberius a M. Gallio Senatore, testament adoptatus, haereditate adita, mox nomine abstinuerat: quod Gallius aduersarum Augusto partium fuisset. Sic Galba Pisonem testamento in bona, et nomen adsciuit. Sic apud Ciceronem 3. De officiis, mentio est Basili cuiusdam, qui M. Satrium sororis filium nomen ferre uoluisset, eumque fecisset haeredem. Tunc autem huic uere censebatur adoptio, cum eam populus quoque curiata lege firmarat, quod ab Augusto seruatum esse Dio et Appianus tradiderunt. Iulia igitur uocari coepit, quae prius Liuia. At Augustae nomen, quanquam etiam matrimonio merit, tamen recusauit. Plinius libro decimo quinto, capite ultimo. Suetonius in Claudio.

historica mentio

Id est substituerat uulgariter nepotes, Drusum Ti. Filium ex triente, ex partibus reliquis Germanicum Drusi, qui frater Tiberii fuerat, liberosque eius filiae tres sexus uirilis. Suetonius.

moralia politica

Suetonius. Tertio gradu propinquos, amicosque complures. Videte quantum possit ambitio. Non tantum uerum est, quod ait Thucydides, eam numquam senescere, ne morientes quidem relinquit. Volebat Augustus post mortem suam uideri amasse praestantes uiros, quos tamen oderat. Eos ergo, quanquam inuisos sibi ambitione ductus, tertio gradu substituerat.

2Legata non ultra ciuilem modum, nisi quod populo et plebi quadringenties tricies quinquies, praetoriarum cohortium militibus singula nummum milia, <urbanis quingenos>, legionariis aut cohortibus ciuium Romanorum trecenos nummos uiritim dedit.
controuersia historica

Id est, nihil praecipuum nouumque in legatis, nihil regium, aut praeter ciuium modum moremque. Nam de Falcidiae modo accipere, (ignoscent uiri magni) pravum acumen est.

controuersia lectio opera

Video placere uiro docto, emendari e Suetonio: populo et plebi CCCC. tribubus XXXV. Vt intelligamus, ait, praeter quadrigenties legatum populo, etiam in singulas tribus centena millia relicta esse. Haereo: et e uulgatis Taciti uerbis eruo bonum sane sensum. Coniunctim scilicet extulit noster, quae magis distincte Tranquillus. Ea tamen eius mens, ut populo legatum sit quadringenties, tribubus siue plebi XXXV Ni esset; non iunxisset duas eas voces, populo et plebi. Sed populus ergo alius a tribubus? Alius, hac quidem in parte. Populo legauit quadrigenties uiritim distribuendum, et καθ'ἕνα tribubus triciesquinquies. id est, corpori tribuum uniuerso. Veluti si collegio legem, et collegis singulis seorsum. Discrimen hoc summamque exactam neglexit Dio, qui satis habet dicere legatum populo CCCC. neglexi uereor et ego, dum in Electis motus haesitatione aliorum tentaui corrigere in Suetonii verbis, tribulibus XXXV.

historica

Bene additum, ne accipiamus etiam cohortes sociales Ideo et Dio uertit, τῷ τε λοιπῷ τῷ πολιτικῷ πλήθει πέντε καὶ ἑβδομήκοντα δραχμάς: (reliquis militibus e civibus septuagintaquinque drachmas). Itaque ille idem legiones πολιτικὰ στρατόπεδα non semel appellat, quia scripta ex ciuibus tantum. Fuit tamen cum in Dione placeret, τῷ ὁπλητικῷ πλήθει male. Suetonius: Legionariis trecenos nummos: quam summam repraesentari iussit. nam et confiscatam semper, repositamque habuerat. Vbi confiscatam, in fiscis adseruatam: ut Tertullianus eleganti metaphora, de Fuga, Felices itaque pauperes, qui animam totam in confiscato habent.

ego historica realia

Praescriptos hosce numeros Tranquillus quadringenties item tricies quinquies significare ostendit. Subaudiuntur autem ex consuetudine loquendi, centena millia, quod infra ex Liuio demonstraturus sum. Extant adhuc argentea numismata cum denarii nota X quorum octo unam unciam pedunt, ut inde constet nostris assibus nouem ualuisse denarium, hincque nummi quoque ualorem cognoscamus, quorum quatuor denarius complectitur. Idem autem est nummus, quod sestertius aeris. At mille nummis argenti sestertium neutro genere aestimatur : qua ratione uiginti quinque coronatos nostros aequabit. Igitur quadringenties centena millia nummorum, quadringenties centena sestertiorum argenteorum sunt ; hoc est monetae nostrae coronatorum decies centena millia ; quibus si addas trities quinquies, hoc est, octagies septies millies coronatorum cum quingentis, totum legatum quod Tacitus coniunctim, Tranquillus separatim retulit, confeceris : et cum tribus pop. Rom. XXXV essent ; sequitur centena sestertia unicuique legata.

historica iura lectio

Augustus ab haeredibus suis multa praedia magnamque pecuniam, plerisq. hominibus, propinquis suis, extraneisque legauit : inquit Xiphilinus, at non ultra ciuilem modum, et legitimum lege Falcidia praescriptum : quique modus legis Falcidiae a Iulio Paullo et T. Caio dicitur. I. §. interdum. et LXXXI. D. ad L. Falcidiam. Ea namq. legandi libertatem coangustauit, ne minus quam partem quartam haereditatis testamento haerede capiant : quae olim uerba legis fuere. Sed ciuilis modus hic esto. Subdit Cornelius. Nisi quod populo et plebi CCCCXXXV. dedit : ergo ultra modum legis (ne quae sequuntur relicta fuisse enumerem) id legauit Augustus. Qua de re apud Suetonium Augusti extremo, reperio : Legauit populo Romano quadringenties, Tribubus triciesquinquies H. S. subaudi, centena milia, et infra : nec plus peruenturum ad haeredes suos quam milies et quingenties professus. Quae si uera professio fuit, aut nihil prorsus intelligo aut non sine peccato scriptus sese locus hic habet, in quo aciem ingenii retusam ingenue confitebor. Sic ueram lectionem ignoro, et nescire me fateor, qui receptam esse falsam, paucis indico, Si millies et quingenties centena millia H.S. ad haeredes Augusti peruentura fuerunt, cum certis tum incertis personis relicta, quae hic noster Dio, et Tranq. referunt : aut legando necesse est Augustum extra Falcidiae legis cancellos egressum, aut se intra legis modum continuisse. Si excessit, aut male scriptum a Tacito, aut, quam ab eo, prius ad nos peruenit, Legata non ultra ciuilem modum data. Si legis praescriptum non transiliit, pessime scriptum libri omnes habent, nisi quod populo, et caetera.

historica sensus

De testamento Augusti dixit, id est, de Haeredum institutione. Nunc de accessionibus testamenti, id est de legatis, et ait, legata non fuisse ultra ciuilem modum. Hoc quidem ita interpretantur, haereditatem Augusti non fuisse ab eo grauatam legatis ultra modum iure ciuili, id est, lege Falcidia praescriptum : id est non tam multa fuisse legata, ut quarta pars haereditatis, penes haeredes permansura non esset. Ponamus nunc quidem hoc uerum esse. Nam postea spero me planum facturum esse, hanc interpretationem a uero abhorrere. Sed tamen quasi ea uera sit cetera persequamur. Sequitur.

controuersia ego iura lectio sensus

Illud nisi significat, hanc exceptionem quandam esse ab eo, quod antecessit. Seruauit igitur modum legis Falcidiae, nisi in iis, quae sequuntur. Quaenam autem illa sunt? Pauca uidelicet quaedam, Populo, inquit, et plebi. Cur, cum populum dixisset, plebem addidit ? Non ne, populi nomine etiam plebs continetur ? Coniungebantur haec interdum ad maiorem quandam expressionem. Sic lib.10.epistolarum Ciceronis: M. Lepidus Imp. it. Pont. Max. Senatui Populo Plebique Rom. Et lib.12 P. Lentulus P.f. pro Quaest. Pro Praet. S.D. Coss. Praet; Tribb. P.L. Senatui Populo Plebique R. Quantulum igitur populo, et plebi legauit? In libris Taciti, praeterquam in iis, qui a me emendati sunt, legitur CCCCXXXV super ducta linea transuersa in iis, quorum editioni Beroaldus iunior homo eruditissimus praefuit, ut significentur millia : quam qui postea detraxerunt, legatum fecerunt nongentis non agnita nouem partibus minus, sed illam scripturam deprauatam esse constat e Suetonio, scribendumque, ut ego edendum curaui, populi et plebi quadringenties, tribubus tricies quinquies, error, ex eo natus, quod quid interesset inter decem et decies, centum et centies, et similia ante Budaeum, non multi sciebant. Interest autem immane quantum : id est quantum inter unum nummum, et inter centum milia nummum. Videamus igitur, quantula haec summa sit, quod, ut omnes facilius consequamini, paulatim, quasi per gradu progrediar. Principio positum sit XXV sestertios illorum temporum, si ad monetam nostram reuocentur, efficere scutatum unum decem iuliorum. Progrediamur per decem: quae multiplicandi ratio omnium facillima est. si 25 sestertii efficiunt scutatum unum ergo 250 sestertii, scutatos decem. 2500 sestertii, scutatos centum: 25000 sestertium scutatos mille. Centum milia H.S. quattuor millia scutatorum. 500 M.H.S scutatos 20000. Mille millia sestertium, quadraginta millia scutatorum sed non numerabant hoc modo, ut dicerent mille millia ; dicebant, decies centena millia, aut decies centena. Horatius.- Decies centena dedisses. Huic parco, paucis contento, quinque diebus, Nil erat in loculis. – Aut simpliciter. Decies. Martialis. Bis totum decies, non totum tabuit anno. Decies igitur efficit quadraginta millia scutatorum. Ergo centies efficit quadraginta millia. Quantum igitur efficit monetae nostrae illud quadringenties quod populo, et plebi legatum dicitur ? Mille sexcenta millia scutatorum, seu ut planius dicam unum milionem, et sexcenta millia. Quid illud, tricies et quinquies, quod tribubus ? centum quadraginta millia scutatorum. Summa milio unus, et septingenta quadraginta millia scutatorum (1740000). Exigua pecunia. Nihil ne amplius ? Immo etiam.

mentio militaria sensus

d est, in singula capita quadragenos scutatos. Vnaquaeque legio decem cohortes habebat, quarum in prima, quae et milliaria dicebatur, pedites erant, mille centum quinque. Equites loricati centum triginta duo. In caeteris, pedites in singulis quingenti quinquaginta quinque: equites loricati sexaginta sex. Auctor Vegetius libro secondo. Augustus autem assidue in urbe tres cohortes habebat ad custodiam urbis, et sui. Eae partim praetoriae, partim urbanae dicebantur, et Tacitus quidem hoc loco urbanarum non meminit, tantum enim praetorias et legionarias nominat, at Suetonius aperte distinguit, cuius haec uerba sunt : Praetorianis militibus singula millia nummorum ; cohoribus urbanis quingenos ; legionariis trecenos nummos : quam summam repraesentari iussit : nam et confiscatam semper, repositamque habuerat. Sed existimo has cohortes inter se ita munia partiri solitas, ut singulis noctibus una in palatio excubias ageret, duae obiret urbem, ductu praefecti uigilum, ad impediendos grassatores et ad prohibenda incendia. Cui rei argumento est, quod cum de excubitoribus palatinis agitur, una tantum cohors nominatur. Suetonius in Othone : Quoties coena principem acciperet, aureos excubanti cohorti uiritim diuidebat. Tacitus in eadem re explicanda. Eo paulatim progressus est, ut per speciem conuiuii, quoties Galba apud Othonem epularetur, cohorti excubias agenti, uiritim centenos nummos diuideret. Suetonius in Othone: Obstitit respecctus cohortis, quae tunc excubabat sequitur.

ego iura sensus

Trecenti nummi efficient duodecim scutatos. Haec uero immensa quaedam et infinita uis pecuniae est. Nam post exutum Lepidum quadraginta quattuor legiones habuit Augustus, quas ad tutamen orbis terrarium distribuit. Quanquam igitur rationem huius pecuniae accurate iniri, ac subducere non possumus, facile tamen intelligimus, hoc uno legato plus quam tribus superioribus contineri ; ideo autem dixit ciuium R. quia erant et in exercitu cohortes auxiliarium, e populis, sociis, et amicis, ac foederatis. Haec igitur legata ait fuisse Tacius ultra ciuilem modum. Sed ciuilem modum non accipio modum Falcidia lege praescriptum. Certe enim Falcidiae, ne in militari quidem testamento locus est: ut norunt, qui uel primoribus labris Ius ciuile attigerunt : ne dum in testamento imperatoris locum habeat : quem huiusmodi legibus solutum esse constat. Hoc igitur ita intelligo, legata ab eo fuisse modica et modesta, neque excedentia usitatum locupletibus et copiosis ciuibus in condendis testamentis modum. Certe enim ciuile etiam in libris Iuris, saepe dicitur, quod moderatum est, et usitatum, et ordinarium. Et ita dixit Cicero odium ciuile in Miloniana, non ulla propria, ac priuata de caussa susceptum, sed usitatum bonis omnibus aduersus improbis. Quid enim odisset Clodium Milo, segetem, ac materiam suae gloriae, praeter hoc ciuile odium, quo omnes improbos odimus? Peccat enim Victorius, qui commune eo loco, non ciuile aduersus omnium librorum fidem, scribendum putat. Sic Ouidius Exercet memores plusquam ciuiliter iras. Augustus igitur legata non reliquit ultra ciuilem modum, nisi ea quae modo exposuimus : Nam haec quidem magna plane et ampla sunt, ultra ciuilem modum, et imperatoria. Potius, quam ciuilia. Restat adhuc scrupulus unus, qui eximendus est. Quomodo enim dicitur Augustus legasse populo et plebi quadringenties, tribubus tricies quinquies ? An non, et populus, et plebs trignita quinque tribubus continebatur ? Nonne igitur idem prorsus est legare populo, plebique, et legare tribubus ? Cicero quidem ita argumentatur lib. 6. Philipp. Num quis, nam, est uestrum, qui tribum non habeat ? Certe nemo, atqui illum quinque, et triginta tribus patronum adoptarunt ; sed tamen intelligendum est eius, quod populo, plebique legatum erat, tantundem pertinuisse ad unumquemque ciuium : eius, quod singulis tribubus, non item ; in alia enim tribu plures, in alia pauciores erant. Legauit igitur uniuerso populo quadringentis : ac praeterea in singulas tribus centena millia, id est, quaterna millia scutatorum.

3Tum consultatum de honoribus ; ex quis maxime insignes [uisi], ut porta triumphali duceretur funus, Gallus Asinius, ut legum latarum tituli, uictarum ab eo gentium uocabula anteferrentur, L. Arruntius, censuere.
controuersia historica

Suetonius cap. C. in Aug. Inter alia complura censuerunt quidam, funus porta triumphali ducendum, praecedente Victoria. Neque dicit id factum: quod tamen uiri docti ex Dione asserunt, me mirante, qui uideo Dionem nihil tale, imo contra scribere, funus eius ab equitib. noctu urbi illatum. Si noctu, quid refert per quam portam? Hoc tamen Dio, imaginem eius a Palatio ceream, habitu triumphali, ductam; itemque alteram in curru triumphali.

historica realia Vocabulum

Per eam enim portam triumphi die aurati currus, captiua praeda, et pompa triumphali procedebant, ab eoque nomen accepit.

militaria

Nam ante Triumphantem solebant ferri montium, fluuiorum, oppidorum, et urbium species : postea spolia hostium, tum currus armis onusti. Quod a Tacito lib.2. sic describitur, ubi ait Germanicum de Cheruscis, et Cattis triumphasse, uecta spolia, captiui, simulachra montium, fluminum, praeliorum, etc. Quem locum, moneo, ut studiosus quisque legat diligenter. Denique Eunones Adorsorum Rex, ut idem scribit lib.12 capto Zorsine, et fugato Mithridate, cum ultro ipse Zorsines in Mithridatis manus uenisset, rogat Claudium, ne triumphetur Mithridates, id est, ne ipse, uel eius effigies in triumphum ducantur atque ibidem Cataractum in triumphum ductum ait, unaque phaleras, et torques bello quaesitas traductas. Legat studiosus libro 4.4. decadis, triumphum T. Quinctii.

ego geographica historica iura realia

Horum uterque paulo post grauiter ostendit Tiberium, ut statim dicetur, et Tiberius utrique exitium machinatus est. C. igitur Asinius Gallus oratoris nobilissimi f. (cuius pater etiam de principatu eloquentiae uisus erat cum Cicerone contendere : cui Agrippina, dimissa a Tiberio, nupserat) censuit, ut funus Augusti porta triumphali duceretur. Porta triumphalis erat trans Tiberim, in ea parte moenium, quae producebatur a Mole Hadriana, usque ad portam quae hodie S. Spiritus dicitur, per eam semper ducebantur triumphi. Hodie nulla est. Asinius igitur, honoris caussa, triumphali efferendum Augusti corpus in campum Martium censuit, praecedente Victoria, quae in curia erat, canentibus naeniam principum liberis utriusque sexus. L. Arruntius unus et ipse ex principibus senatus, legum ab Augusto latarum titulos, ut Maiestatis, de adulteriis, repetund. de peculatu, de iudiciis, de sacerdotiis, alias : et gentium ab eo uictarum, uocabula hastis praefixa, praeferenda. Alia multa sunt, quae in Augusti honorem multos censuisse Suetonius refert.

controuersia realia

Minus dextere interpretantur commentatores. cur id fieri uoluerit adulator iste, hauritur ex Suet. Censuere quidam funus triumphali portae ducendum, praecedente Victoria, quae est in Curia : canentibus naeniam principum liberis utriusque sexus. Vnde et de Macedonico Plinius libro 7. cap. 441 a triumphalibus liberis portato in rogum : uelut exsequiis quoque triumphans.

4Addebat Messala Valerius renouandum per annos sacramentum in nomen Tiberii ; interrogatusque a Tiberio num se mandante eam sententiam prompsisset, sponte dixisse respondit, neque in iis quae ad rem publicam pertinerent consilio nisi suo usurum, uel cum periculo offensionis : ea sola species adulandi supererat !
historica mentio

De eo ritu dico ad lib. XVI. Valuit autem haec sententia et uoluit, Tiberium iam principem esse: neque enim alii iuratur. Eoque uelut offensus, rogat, quo auctore dixisset?

historica

Iurandum quotanni in Tiberii acta, Intercessit autem Tiberius ipse, quo minus id fieret.

sensus

illam enim suspicionem, et facile in se cadere, et procul a se amotam uolebat.

ego moralia politica

Thetis apud Homerum Achilli ob Patrocli mortem irato et neganti se conquieturum, donec interfecisset Hectorem : ὠκύμορος δή μοι τέκος ἔσσεαι, οἷ᾽ ἀγορεύεις et eo uersu Aristotele reprimere conabatur libertatem Callisthenis, apud Alexandrum liberius, quam par erat, loquentis. Eodem uersu quispiam ad Messallam uti poterat. Valde metuendum erat, ne illa loquendi libertas ipsi periculum crearet. Notate autem callidissimum adulatorum genus, qui libertatis specie adulantur. Extat quiddam ualde simile apud Plutarchum, in commentariolo, quo dicet, quomodo adulator ab amico internosci queat. Senatorem narrat quemdam fuisse, qui olim, cum Tiberius in senatu praesens adesset, surrexit ad dicendum, et composito ad seueritatem uultu, Enimuero, inquit, liberos homines libere loqui oportet, neque quidquam reticere eorum, quae ad rempublicam pertinere iudicant, uel cum periculo offensionis. Adsistere erectis animis omnes, et taciti quod hic, tam libere loquax dicturus esset expectabant. Desitum iam pridem orationis genus ipsum quoque Tiberium aduerterat. Tum ille, audi, inquit, Caesar, quid sit quod omnes nos tibi succensemus : neque tamen quisquam libere dicere audet. Cohorruerant omnes dubitantes quo tandem euasurus esset. At ille, Negligis, inquit, temetipsum, (dicendum enim libere est) neque corporis tui curam ullam geris : Maceras te assiduae curis, ac laboribus caussa nostra susceptis, neque interdiu, neque noctu conquiescis. Talia multa continuante, ac contexente illo, Cassius Seuerus, ad eos, qui sibi adsidebant, conuersus. Quam metuo, inquit, ne illa libertas huic homini exitiosa sit. Sed ego saepe notaui talem libertatem in multis principum uirorum familiaribus, neque tamen, quae principum lenitas est, eam unquam cuiquam exitiosam fuisse cognoui. E multis autem adulationis generibus, nullum puto esse, quod aut facilius fallat, aut altius penetret. Hic uero non unus, aut alter e patribus, sed quasi turpe esset relinqui et quasi conuenissent inter illos id quod ludentes pueri dicunt ; Occupet extremum scabies, facto agmine, uniuersi.

5Conclamant patres corpus ad rogum umeris senatorum ferendum. Remisit Caesar adroganti moderatione, populumque edicto monuit ne, ut quondam nimiis studiis funus diui Iulii turbassent, ita Augustum in foro potius quam in campo Martis, sede destinata, cremari uellent.
historica mentio

Qui honor, nisi fallor, Sulla habitus primo Romanorum. Appianum lege I. Ciuil.

controuersia historica lectio mentio moralia politica

Quid ? non ergo elatum corpus humeris Senatorum? Est uero Suetonius: Senatorum humeris delatus in campum crematusque. Idem Dio. At Remittendi verbum eo valet, ut non sit factum. Libro IIII. Remissa aedilibus talis cura. Lib. XI. Hortantibus dehinc inediam et leuem exitum. remittere beneficium Asiaticus ait. Scribo ergo, permisit Caesar. Sed eam ipsam permissionem arrogantem esse uult Tacitus: quia per speciem modestiae, et quasi pugnare cum Senatu nollet, habuit amplissimum ordinem inter Vespillones. Simile illud libri VI. de Asinio Gallo: Consultusque Caesar an sepeliri sineret, non erubuit permittere. ADD. De correctione nunc ambigo, quia docuit me uir ille qui omnes, (Cuiacium dico, quem nemo satis unquam miratus est qui cepit) eamdem uim inesse uerbo Remittendi. Exempla apud ipsum in postremis Obseruationibus. Et sane in Irenaeo etiam legi: Remittite mortuos sepelire mortuos suos.

historica

Primum Sullam in campo Martio, per honorem sepultum tradit Appianus. Nam alii etiam illustres uiri, extra urbem. At postea Iuliae ibi tumulus, et mox ipsius Iulii: nunc Augusti, sede destinata : id est, in Mausoleo, quod sibi struxit.

moralia realia

digniores ipse, cum illa sua tam foeda, tamque seruili, adulatione, qui omnes in idem plaustrum coniecti, ad eundem efferrentur rogum. Conclamatio enim illa plane conclamatam esse senatus auctoritatem indicabat.

politica realia sensus Vocabulum

Quid Tiberius ? Non imperauit quidem, ut id facerent, quod faciendum esse clamarant, neque tamen uetuit ; utrumque arrogantiae uideri poterat : neque eos monuit, ut retinerent dignitatem ordinis sui, neque uespillonibus, ac sandalariis munus suum praeriperent : satis multa honorifice decerni posse in Augustum, quibus senatus maiestas nihil imminueretur, ne ipsum quidem, si quis earum rerum sensus ad mortuos pertineret, uelle honorem suum cum senatus contumelia coniungi, qua in oratione aliquae modestiae, ac moderationis significatio, sine ulla arrogantia fuisset : sed quasi medium secans remisit, id est, rem totam eorum arbitrio permisit neque iussit, neque uetuit. Caesar li.7. de Bello Gall. Quin etiam ipsis remittere, si sibi magis honorem tribuere, quam ab se salutem accipere uideantur. Arroganti ait Tacitus, moderatione. Nam si aut imperasset, aut prohibuisset, mera arrogantia fuisset, sine ulla admissione, ac temperamento moderationis : si blande recusasset, ac disuasisset, mera modestia : quod remisit, arrogantia fuit sub moderationis uelamento delitescens. Est autem Remittere quippiam alii, non prohibere quidem, ne faciat, sed non imponere ei eius faciendi necessitatem. Itaque senatores hac Tiberii remissione usi non sunt : sed magno animo subierunt feretrum et corpus Augusti ad rogum humeris suis pertulerunt. Ex cubiculo in quo mortuus erat, quadraginta illum praetoriani milites in publicum extulerant. Inde decuriones municipiorum, et coloniarum, Bouillas usque deportauerunt. Ibi eum equester ordo susceptum in urbem intulerat, et in uestibulo domus collocarat. Vnde acceptum senatores in campum Martium intulerunt. Ita, qui uiuus omnium libertatem oppresserat, mortuus omnium humeros pressit. Sequitur apud Tacitum.

mentio realia

Cum rogus cremando Caesari in campo Martis sede extructus esset, populus eum summo tumultu, direptis subselliis, cancellis, mensis argentariorum, in foro cremauit. Vt e Suetonio, Plutarcho et aliis notum est. Imperatorum, et nobiliorum ciuium corpora in campo Martio, qui tunc extra Vrbem erat, cremabantur, cum alioqui in suis quisque praediis post mortem uri, ac condi soleret.

6Die funeris milites uelut praesidio stetere, multum inridentibus qui ipsi uiderant quique a parentibus acceperant diem illum crudi adhuc seruitii et libertatis improspere repetitae, cum occisus dictator Caesar aliis pessimum, aliis pulcherrimum facinus uideretur : nunc senem principem, longa potentia, prouisis etiam heredum in rem publicam opibus, auxilio scilicet militari tuendum, ut sepultura eius quieta foret !
lectio sensus

Diem scilicet, cum seruitium fere tunc inciperet, et libertas repeteretur infeliciter : ab aliisque facinore pessimo, ab aliis honestissimo uideretur occisus Caesar Dictator : quo die turbatum fuit funus eius. Sed comparandum haud quamquam cum hoc : tunc enim recens erat principatus, facilis restitutio libertatis : nunc senem, etc. Legimus autem in codicibus uetustissimis non, inprospera repetita, ut uulgo habetur, sed improspere repetitae, scilicet libertatis.

controuersia lectio politica

Ex chirographis ante admonuit Aemilius legendum improsperae repetita : pro die quo Caesare trucidato, ad pileum a Bruto uocatus populus Romanus, rediisse in statum pristinae libertatis uidebatur : et quidem in eum sed improspere redierat, nisi Pompeio, liberi, Caesari haeres Octauius et collega M. Antonius superfuisset ; inter quos pene extincta, iterum ciuilia bella exarserunt, uariusque et multiplex motus ciuitatis fuit. Ex Flori li. II. Et Orosi lib. VI. C. XVIII. Sane uterque Bruti cum sociis coniurationis Caesare, populum ad pileum uocauit et numisma cudi fecit, in quo signum erat pileus duobus pugionibus impositus, ut in argenteis Cauletii numismatis uidimus. Etenim libertatis id erat indicium, quod ex ueteri more, qui e seruis liberi fiebant, capite raso pileum accipiebant ut apud Dionem libro XLVIII. et in Nerone extremo.

sensus

Quasi periculum esset, ne quis supremos illos honores impediret, neu populus corpus unco per uias tractum scalas Gemoniae, aut in Tiberim proiiceret.

sensus

Sed eos ualde senes, ac prope ipsi Augusto aequaeuos esse oportebat.

moralia

Cum populus R. seruitutem, in quam, paulo ante, redactus fuerat, nondum bene concoxisset, neque ad eam occaluisset.

moralia politica

Ideo enim interfecerant Caesarem coniurati, ut populo libertatem restituerent. At conatus ille parum prosperos successus habuit.

sensus

ut M. Antonio, ut M. Lepido, aliis plurimis. aliis pulcherrimum facinus uideretur iis uidelicet, qui morte illius reuixisse libertatem putabant.

historica

Nunc senem principem annorum LXXVI longa potentia annorum LVI prouisis etiam heredum in rem publicam opibus Nam heredes sibi, et instituerat et substituerat se mortuo imperaturos.

sensus

Magnum enim periculum esse, ne quis eam turbare, seque eadem opera, et militibus, et populo dilaniandum, ac discerpendum obiicere uellet.

9

1Multus hinc ipso de Augusto sermo, plerisque uana mirantibus, quod idem dies accepti quondam imperii princeps et uitae supremus, quod Nolae in domo et cubiculo in quo pater eius Octauius uitam finiuisset.
historica

Erit fortasse qui hic adhaereat, cui adiutorium ego. Triplex enim ratio numerandi imperii Augustaei. Alii, plurimique, ab Actiaca pugna numerant, cum uicto Antonio potens fuit imperii solus. Ea pugna pugnata IV. Nonas septembres. Quidam a sexto eius consulatu, cum imperium illi a Senatu firmatum. datuq. cognomen Augusti quasi is legitimi principatus primus dies. Id fuit, VII. eidus Ianuar. Atque ea ratio numerandi prouinciis fere familiaris. ita in lapide, cui Narbone: VII. QVOQVE. IDVS. IANVARIAS. QVA. DIE PRIMUM. IMPERIVM. ORBIS. TERRARVM. AVSPICATVS. EST. THVRE. VINO.SVPPLICENT. Orosius paullum a lapide dissentiens, VIII. nominat. Idus. Caesar, inquit, uictor ab Oriente rediens, octavum Idus Ianuar. urbem triplici triumpho ingressus est. Hoc die primum Augustus consalutatus est. atque ex ea die summa rerum ac potestatum penes unum esse coepit et mansit, quod Graeci μοναρχίαν vocant. Longius recedit Censorinus, qui reiicit in XVI. Kal. Febr. Ante diem, inquit, XVI. Kal. Febr. C. Iulius Caesar diui filius Imp. Augustus sententia Munatii Planci dictus est. Ouidius Idus dumtaxat nominat: Idibus in magni custos Iouis aede sacerdosSemimaris flammis uiscera libat ouis.Redditaque est omnis * populo prouincia nostro: Et tuus Augusto nomine dictus auus. Sed lapidem ego credo uerum dicere. Tertii denique numerabant a primo eius consulatu: scilicet quia is gradus et aditus ad reliquos honores. Is fuit XIIII. Kal septembres. Eam rationem secutus est quicumque ille scriptor de caussis corruptae eloquentiae, qui imperitasse Augustum ait annis LVI. fallente numero, nisi ad hanc rationem. Quam ipsam secuti curiosi isti, qui initium imperii et finem Augusti uitae in eumdem diem, miraculi caussa, conferebant. Satis dixi: tu abi liber et expeditus.

moralia politica

Ora populi cohibet et principis uita, mors laxat. De uiuo principe omnes dicentes audias. Omnia illius dicta, facta, consilia uno ore laudantur, mors iudicia homnium aperit. Quae pridie tollebantur in coelum, ab illis ipsis hesternis laudatoribus postridie uituperari uideas. Atque ea res multis interdum exitio fuit, qui dum, quae nimis auide cupiunt, nimis facile credunt, desperantibus adhuc principibus, cum falsus aliquis rumor, de eorum morte dissipatus est, ea loqui properarunt, quae postea capite luerent. Neque defuerunt principes, qui composito tales rumores de se disseminandos curarent, ut quos morte sua laetatos esse cognossent, eorum ipsi morte fruerentur. Sed Tacitus mira prudentia, ut solet, primum exponit, quae uulgares, et imperiti, deinde quae periti, et intelligentes de Augusto post eius mortem, uarie dicerent.

politica

Merito admirationi sunt ea, quae aut facta non sunt, cum causa esset, cur uerisimile esset factum iri, aut facta sunt, cum causa esset, cur fieri non oporteret. Vtrorumque enim, et causa aliqua est, et ignoratur. Caussae autem ignoratio admirationem parit. At uulgus ea quoque moratur, quorum caussa in promptu est. Qualia sunt quae hic commemorat Tacitus.

ego historica moralia

Quasi causa ulla fuerit, cur eo die mori non deberet ; aut mirandum sit ullo die euenisse, quod nullo non potest. Eodem iure mirari poterant, quod Augustus Augusto mense mortuus foret : obiit enim XIV. Kal.Septembris, et quod non paulum etiam expectasset, ut mense Septembri natus, eodem mense moreretur : ut hoc quoque referretur inter miranda, Admirabilis uideri poterat, quod cum Quirini templum dedicaret, septuaginta sex columnis illud ornauerit, quasi totidem se annos uicturum esse diuinans. Sed admiratio in aliis sapientiae initium, in aliis stultitiae indicium est. Sic mirari sunt olim quidam quod qua nocte Alexander Magnus natus est, eadem templum Dianae Ephesiae conflagrasset, quasi haec quid inter se commune haberent. Sic quosdam ipso natali die suo mortuos esse mirantur : quod olim Antipatro Sidonio Poetae ; patrum memoria Raphaeli Vrbinati pictori eximio contigit : quasi non quotidie nascantur homines, quotidie intereant. Sic Henrico II Gallorum Regi, idem dies et uitae et imperii princeps fuit. Natus enim pridie Kal. Aprilis, eodem die patri successit in regnum. Sic Karolus V die natali suo coronatus est imperator: et die item natali suo nobilissimam de Francisco I Gallorum rege uictoriam ad Ticinum consecutus. Qui talia mirantur, nunquam eis quod mirentur defuturum est. At mihi magis mirandum uidetur reperiri, quibus haec miranda uideantur : nisi scirem stultum esse, si quis magnam stultorum multitudinem esse miretur. Sed quo modo eodem dies accepti quondam imperii princeps, et uitae supremus Augusto fuit ? Certe post Achaicam demum pugnam, qua profligatus est Antonius, summum orbis terrarum imperium accepit. At pugna illa pugnata est IV Kal.Septembr. Augustus autem non IV sed XIV Kal.Septembr. inter homines esse desiit, sed hoc quod dicit Tacitus, referendum est ad primum consulatum Augusti, quem ipse in locum C. Vibii Pansae iniit XIV.Kal.Septembr.

moralia

Stulte mirabantur tempus : stultius locum. Quid enim habet admirationis, quo in cubiculo mortuus sit pater, in eodem filium mori? Idem quotidie multis euenit. Vbi enim quemque deprehendi mors, ibi ei manus iniicit, neque expectandum in aliud cubiculum transferatur. Idem de Tito notant, in eadem uilla mortuum, in qua excesserat Pater. Et fortassis hoc mirum sit, cogitanti, quod ait Iuuenalis. Ad generum Cereris sine caede et sanguine pauciDescendunt reges : et sicca morte Tyranni. E duodecim certe quorum uitas Suetonius scripsit, septem uiolenta morte perierunt : ut taceam quod et Augusto ipsi et Tiberio, et Claudio accelerata esse mors dicitur.

2Numerus etiam consulatuum celebrabatur, quo Valerium Coruum et C. Marium simul aequauerat ; continuata per septem et triginta annos tribunicia potestas, nomen imperatoris semel atque uicies partum aliaque honorum multiplicata aut noua.
historica

Nam Valerius Sextum, Marius septimum consul. At Ter Latio deciesque tulit labentibus annisAugustus falces. Vt ait Statius in siluis.

historica

Fuit Augustus Consul terdecies : cum Valerius Coruinus sexies consulem, et C. Marius septies egerint. Testis Cicero in Officiis. Qui coniuncti, numerum aequant consulatuum Augusti. Ideoque ait, simul aequauerat.

politica

In eamdem ferme sententiam Tranquillus : Magistratus, inquit, atque honores et ante tempus, et quosdam noui generis perpetuosque capit.

controuersia politica

Qua Cornelius, in eadem haeresi est Tranquillus, Augusto : ab illisque stat non tenue testimonium sermonis, quo terdecies inito consulatu, Augustus M. Valerium Coruinum Caiumque Marium solus aequarat : e quibus ille VI. hic primus omnium VII. coss. Fuit Cicerone, Liuio Plutarcho, et Pliniis autoribus. Sed Dionis praescriptio in fronte lib. LV. ponit Augustum XIV. Cum L. Aemilio Paullo consulem, eorumque Cassiodorus meminit : de quo Xylandro coniicere, per me licet.

controuersia historica lectio

Sexies Coruinus, septies Marius. Augustus ter, et decies consul fuit. Tertii decimi consulatus memoria extat, et in ueteri quadam inscriptione apud Fanestres. Hic quidam, qui scholia scripsit in Tacitum, inepte ait, hac in re Dionem a Tacito et a Suetonio dissentire. Tribui enim a Dione Augusto etiam quartum decimum consulatum, quem gesserit, cum L.Aemilio Paulo, anno ab urbe condita 745. neque animaduertit, non Augustum ipsum senem, sed Gaium Agrippae filium, quem adoptauerat Augustus, illo anno consulem fuisse. Hunc ei fortasse errorem obiecit Xylander, qui Dionem uertens, primus ad illum lapidem impegit. Nam cum graece esset Ἀυγούστου ὑιος, nisi quod leuiter errauerat librarius, scripseratque Ἀυγουστοστου, pro Ἀυγούστου, ipse Caesarem augustum uertit et de suo addidit XIV.

historica

Duces exercituum, antiquitus re bene gesta, gaudio et impetu uictoris exercitus imperatores conclamanbantur, ut est apud hunc nostrum tertio horum librorum et hanc appellationem confirmare senatus solebat. At qui postea rerum potiti sunt, alio sensu imperatores uocati sunt, cum eo nomine, summa rerum omnium potestas indicaretur. Praeponebant autem imperatoris nomen nominibus suis, non, ut olim, postponebant; exempli causa, non hoc modo C. Iulius diui F. imperator Augustus. Sed tum quoque iam imperium adepti, quoties, aut per se, aut per legatos insignem aliquam uictoriam adepti errant, Imperatorum nomen adsumebant. Et sic Aug. nomen Imperatoris semel ac uicies pepererat, ut quo anno mortuus est uocaretur Imp. Caesar diui F.Augustus cos XIII trib.pot.XXXVII Imperator XXII P.P.

historica stylus

Multiplicata, ut consulatus, ut nomen imperatoris, semel ac uicies partum. Noua, ut tribunicia potestas, ut regimen morum, quod sine censura habebat. Elegantissime autem dixit alia honorum, cum usitatius dicere posset alios honores. Sic tenuia rerum, Lucretius; abdita rerum, Horatius sic, omnia rerum, Propertius. Omnia non pariter rerum sunt omnibus apta.

3At apud prudentes uita eius uarie extollebatur arguebaturue. Hi pietate erga parentem et necessitudine rei publicae, in qua nullus tunc legibus locus, ad arma ciuilia actum, quae neque parari possent neque haberi per bonas artes.
moralia Vocabulum

Id est, necessitate. quia, ut mox loquitur, tempora reip. id poscebant, et asperum hoc remedii.

mentio stylus

Necessitate, uerbo uetusto, et quo frequentissime usus fuit Sallustius.

Vocabulum

Idem infra libro IV. Secundum necessitudinem legis, et lib. V. seque ea necessitudine cogi, dixit ; pro necessitate, ut ex aliis obseruatum Agellio Noctium lib. XIII. C. III.

controuersia Vocabulum

Quidam interpretantur "necessitudinem" pro coniunctione, qua scilicet deuinctus reipublicae Augustus, plurimum illi deberet. At sententia requirit, ut accipiatur pro necessitate et angustiis, quod clare ostendunt uerba quae paulo post sequuntur : "pietatem erga parentem, et tempora reipubl". quae verba ad superiora haec respondent. Sic infra lib.6. seque ea necessitudine ad preces cogi.

controuersia lectio Vocabulum

Nota hinc, plerisque, id est, τοῖς πολλοῖς, opponi prudentes, id est rerum peritos et intelligentes. Apud prudentes igitur, uita eius uarie extollebatur, arguebaturue. Extollebatur quidem, quia multa callide fecerat : qui naturam suam texerat, et quocumque opus uidebatur, uarie flexerat : quia cum imperandi cupidissimus esset, uiam, qua quod uolebat consequi posset, et acute uiderat, et constanter, ac firmiter, usque ad extremum tenuerat. Solent autem ii, qui a Graecis δεινοὶ καὶ δραστήριοι uocantur, pro prudentibus haberi. Arguebaturue. Vidi, qui in hoc loco Tacitum reprehendere auderent : ut non satis concinne locutum. Nam extolli et deprimi contraria sunt : non extolli et argui. Melius itaque potuisse scribi extollebatur deprimebaturue. Sed isti reprehensores aliud agant censeo et ab iis, quae ne intelligunt, reprehendendis abstineant. Erant, qui Augusti prudentiam extollerent, multaque, ut ab eo prudenter acta commendarent. Erant, qui eadem illa, non deprimerent quidem, et abiicerent : sed arguerent, id est certis argumentis conuincerent, non eo animo facta esse ab Augusto, quo dicerentur : longe aliam ipsius mentem, ac uoluntatem fuisse. Est autem arguere ἐξελὲγχειν.

historica

erga C. Caesarem cuius mortem inultam praeteriri nefas erat.

historica mentio Vocabulum

Necessitate. Vide A. Gellium lib.13.cap.3.

moralia

Iudicia enim, ut dictum est, turbabantur, ui, ambitu, pecunia.

moralia

Itaque si quid secus, quam oporteret actum esset, necessitati condonandum, non Augustum propterea accusandum uideri.

4Multa Antonio, dum interfectores patris ulcisceretur, multa Lepido concessisse. Postquam hic socordia senuerit, ille per libidines pessum datus sit, non aliud discordantis patriae remedium fuisse quam <ut> ab uno regeretur.
lectio

Deesse arbitror particulam, ut, uel, quo. Quam correctionem qui non respuit, suo addat codici.

lectio

Lego. Multa Antonio, ut interfectores patris ulcisceretur, multa Lepido concessisse.

lectio stylus

Man. habet, "multa Antonio, tunc interfectores". Emenda ergo, "dum interfectores", dum, pro dummodo, notissimo usu. Sic infra, dum interfectos nullum ob scelus, etc.

sensus

quae et ipsa necessitati adscribenda essent.

sensus

Lepidus, socordia senuerit, ille Antonius, per libidines pessumdatus sit, amore Cleopatrae non aliud discordantis patriae remedium fuisse, quam, ut ab uno regeretur, id est, ut ipse loquitur primo libro Annalium ab excessu Neronis, omnem potestatem ad unum conferri pacis interfuisse.

controuersia lectio

Muret. Dum. Nam aliis libris Tunc.

5Non regno tamen neque dictatura, sed principis nomine constitutam rem publicam ; mari Oceano aut amnibus longinquis saeptum imperium ; legiones, prouincias, classes, cuncta inter se conexa ; ius apud ciues, modestiam apud socios ; Vrbem ipsam magnifico ornatu ; pauca admodum ui tractata quo ceteris quies esset.
historica mentio

Hoc uerum, et docui in admirandis. Tamen addendum hic ex Herodiano, de Augusto: ποταμῶν τε μεγέθει, καὶ τάφρων, ἢ ὀρῶν προβλήμασιν, ἐρήμῳ τε γῆ καὶ δυσβάτῳ ἔφραξε τὴν ἀρχήν. (Fluminum magnitudine, et fossarum, uel montium superciliis, terra item deserta et aegre peruia, muniuit imperium ). Illic distincte pleraque: noster uniuerse, et praecipua dixit. Sed fuere alibi, Fossae, Castra, Stipites quae talia Limites appellat Spartianus in Hadriano. In plurimis, inquit, locis, in quibus Barbari non fluminibus, sed limitibus diuiduntur, stipitibus magnis, in modum muralis sepis, funditus iactis atque connexis, Barbaros separauit. Fuit instar ualli castrensis, aut potius Sudeti. Hic passim limitanei milites, quos Zosimus narrat a Costantino sublatos, magno rei Romanae malo.

moralia politica Vocabulum

Poterat sibi per uim regnum uindicare : poterat dictaturam perpetuam, quam sibi ultro a Senatu oblatam constantissime recusauit ; neutrum uoluit, sciebat enim nomen regium expulso Tarquinio, nomen dictatoris, interfecto Caesare in perpetuum e Rep. sublatum esse. Principis igitur nomine, in quo nihil superbum nihil tyrannicum esset, contentus fuit. Pulchrum remedium : si nominum acerbitate sublata, rerum quoque ipsarum acerbitas tolleretur.

politica

quae antea nutabat, ac fluctuabat.

geographica

Vt Albi, ut Danubio septum imperium.

militaria politica

quae antea multi in locis multorum dierum itinere disiungebantur. Dici autem non potest, et in aedificiis, et in possessionibus, et in imperio, quanto maiores fructus ferant, quantoque facilius regantur ac conseruentur, quae inter se coniuncta, ac connexa sunt. Si Philippi Hispaniarum regis prouinciae connexae, ac continuatae essent, uix aliorum omnium principum uires in unum collatae obsistere illius unius uiribus possent.

historica

Vnde gloriabatur a se marmoream relinqui, quam latericiam accepisset.

moralia

απας δὲ τρηχὺς, ὅς τις ἄν νὲον κρατῆ, ait Aeschylus.

10

1Dicebatur contra : pietatem erga parentem et tempora rei publicae obtentui sumpta ; ceterum cupidine dominandi concitos per largitionem ueteranos, paratum ab adulescente priuato exercitum, corruptas consulis legiones, simulatam Pompeianarum gratiam partium.
politica stylus

Vberius hanc partem exsequitur: an quia ipse in ea? non ambigo.

historica

D. Iunii Bruti, quas in Mutinensi obsidio ad se traxit.

sensus

Fuisse praetextum.

sensus stylus

Exponit nunc quae ab aliis aduersus Augustum dicerentur. Diuidit autem ea bipertito in publica et in domestica. Publica, haec sunt.

sensus

Quas ei fuisse caussas ueniendi ad arma ciuilia, laudatores ipsius dicebant.

historica sensus

Vt ea praetenderet, ac praetexeret cupiditati imperandi, qua flagrabat. Idque eo uerisimilius est, quod Augustus principio adiunxit se ad caussam Senatus, et ne dum ageret de ulciscenda paterna caede, arma sumpsit aduersus Antonium, qui Caesaris mortem ulcisci studebat ; obsessumque ab eo Mutinae D. Brutum, unum ex interfectoribus patris, liberauit. Non igitur de ulciscenda morte patris cogitabat.

historica

Adita Caesaris hereditate, cum se ab Antonio contemni uideret, quem sibi praecipuum adiutorem fore sperauerat. Veteranos, quos Caesar Capuae collocauerat, quasi, et sibi et Reip. auxilio futuros euocavuit, multa pollicitus, datis etiam in singula capita duobus millibus HS.

historica mentio

Natus enim erat annos XVIII atque hoc factum ipsius mirabiliter commendat Cicero in Philippicis.

historica

Quartam et Martiam dicit, quae donis, promissisque corruptae, M. Antonium consulem deseruerunt, seque cum Octauio coniunxerunt.

historica

Pompeianus enim erat Senatus, et ipse se ostendebat in potestate Senatus, et esse, et fore.

2Mox, ubi decreto patrum fasces et ius praetoris inuaserit, caesis Hirtio et Pansa, siue hostis illos, seu Pansam uenenum uulneri adfusum, sui milites Hirtium et machinator doli Caesar abstulerat, utriusque copias occupauisse ; extortum inuito senatu consulatum, armaque quae in Antonium acceperit contra rem publicam uersa ; proscriptionem ciuium, diuisiones agrorum ne ipsis quidem qui fecere laudatas.
controuersia lectio

Delet Muretus particulam, siue. At in Man. clare legitur, "sui milites Hirtium", quae quidem adeo uera lectio est, ut mirer, omnes, qui librum illum contulerunt, id non animaduertisse.

historica mentio

R Senatus enim, suadente maxime Cicerone, eum exercitui, quem comparauerat, pro praetore praeesse ac Senatorem esse iussit, et ius ei dicendae in Senatu sententiae praetorio loco dedit, aliaque multa in eum honorifice decreuit ; de quibus, praeter Suetonium, Dionem, alios, uidendus Cicero lib.5. Philippicarum. At M. Brutus, semper suspectam habuit Octauii potentiam.

historica

Hac de re ita Suetonius, Hoc bello cum Hirtius in acie, Pansaque paulo post ex uulnere periissent, rumor increbruit, ambos opera eius occisos : ut Antonio fugato, rep. Consulibus orbata, solus uictores exercitus occuparet. Pansaeque quidem adeo suspecta mors fuit, ut Glico medicus custoditus sit, quasi uenenum uulneri indidisset. Adiicit his Aequilius Niger, alterum e Cos. Hirtium in pugnae tumultu, ab ipso interemptum. De hoc Glycone extat ad Ciceronem epistola Bruti.

historica

Suetonius: Consulatum uigesimo aetatis anno inuasit, admotis hostiliter ad urbem legionibus, missisque qui sibi nomine exercitus deposcerent, cum quidem cunctante Senatu, Cornel. Centurio princeps legationis, reiecto sagulo ostendens gladii capulum, non dubitasset in curia dicere. Hic faciet, si uos non feceritis. Factus est autem per uim Consul in locum Pansae, et ipse sibi in Hirtii locum, Q. Pedium subrogauit.

historica lectio

(in aliis, acceperat quod melius puto) Causatus enim quosdam sibi in Senatu inuidere et se puerum uocari, et quod Cicero ambigue dixisset, hic puerum ornandum ac tollendum esse, professus, se daturum operam, ne a quoquam tolli posset, desciuit a Senatu et se cum Antonio, Lepidoque coniunxit.

historica moralia

Hanc uero nemo unquam, qui defendere possit, reperietur. Ludus, iocusque fuerat Sullana proscriptio, praeut haec trium tyrannorum fuit. Videndus de ea Plutarchus in Antonio et in Bruto.

lectio

Ita uulgo legitur. antiquis coepere, ex quo natum fecere : mutanda autem erat una litera, ut esset, quo modo a me editum est, cepere. Hac autem de re ita Suetonius : Partitis, post uictoriam officiis ; cum Antonius orientem ordinandum, ipse ueteranos in Italiam reducendos, et municipalibus agris collocandos recepisset : neque ueteranorum, neque possessorum gratiam tenuit : alteris, non pro spe meritorum tractari querentibus.

lectio

Antea intricatiore sensu, siue milites : sed contra membranas Florentinas, unde orta isthaec nostra.

controuersia lectio stylus

Mur. cepere. id esset Accepere. Argutiori sententia.

3Sane Cassii et Brutorum exitus paternis inimicitiis datos, quamquam fas sit priuata odia publicis utilitatibus remittere : sed Pompeium imagine pacis, sed Lepidum specie amicitiae deceptos ; post Antonium, Tarentino Brundisinoque foedere et nuptiis sororis inlectum, subdolae adfinitatis poenas morte exsoluisse.
historica mentio stylus

Ὑστερολογία est. Nam Brundisinum foedus aliquot annis prius Tarentino. Vtrumque autem a loco, ubi ictum. Brundisinum, quod Caesar cum Antonio coiit, Perusia capta: cum morte opportuna Fuluiae, sublatum esset non dubium bellum, anno urbis DCCXIV. Octauia tunc Antonio data, et prouinciae Orientis. At Tarentinum triennio posterius est: cum iterum simultate exorta, ὁ μὲν Ἀντώνιος (uerba Appiani sunt Ciuilium quinto) ἐξ Ἀθηνιῶν ἐς Τάραντα διέπλει ναῦσι τριακοσίαις: (Antonius ex urbe Athenarum nauigauit Tarentum, cum trecentis nauibus). Sed prudentia Octauiae, adnitente item Agrippa et Maecenate; iterum compositae res. Antonius Caesari centum naues ad bellum Siculum, ipse illi duas legiones ad bellum Parthicum attribuit. Adi, si libido est, Plutarchum Antonio, Dionem XLIX.

historica mentio opera

Octauiae ex Ancharia. de quo instabili coniugio mire foedatus Senecae patris locus Suasoria prima. Vide Excurs. in B.

lectio

Legerim ; Sed Pompeium imagine pacis, et Lepidum specie amicitiae deceptos.

controuersia lectio

Aduersatiua simili modo est a Plinio multiplicata epist. Lib. 4. Romano ibi, sed timuit, sed rogauit, sed opus uenia fuit.Beatus tamen legit pacis et Lepid. Tu uideris quid magis placeat : ego nihil mutarim. Enim uero infra hoc ipso libro Cornelius habet : non praefectum ab iis sed Germanicum ducem, sed Tiberium Imperatorem uiolari.

historica mentio

C. quidem Cassius et M. Brutus in Philippis, ut notum est, interficiendos se suis praebuerunt. D. autem Brutus, cum se ad M. Brutum conferret, qui se proscriptum esse resciuisset, in itinere a suis desertus, iugulatus est. Dio lib.46. Puto autem quae de turpi quodam metu mortis dicuntur a Seneca epist. 83, quo correptus sit quidam Brutus, cum mors instaret, et Decium, non ad M. Brutum pertinere idque a Velleii libro secundo intelligi potest.

historica politica

Ita ut laudabilius facturus fuisse uideatur Augustus, si, publicae utilitatis causa, priuatarum inimicitiarum oblitus esset. Laudatur meritissimo Aristides, qui cum Themistocli inimicus esset, legatus cum eo electus, cum ad fines Atticae prouenisset, Vin tu, inquit, Themistocle inimicitias nostras hic deponamus : et interea inter nos amice coniuncteque uiuentes, utilitatem publicam procuremus ? nam inimicitias cum uolemus, denuo exercere poterimus, uideamus modo, ne quid priuata odia nostra Reip. incommodent.

historica mentio

Augustus Muciam matrem ad Sex. Pompeium miserat, sororem L. Scribonii Libonis, qui Pompei socer erat, uxorem duxerat, ut Pompeium sibi quem mari plurimum posse intelligebat, adiungeret, postea in Sexti nauibus cum M. Antonio cenauerat. Ipse eum conuiuio exceperat. M. Marcello sororis filio, Pompeiam Sex. filiam desponderat, sed tamen eum postea e medio tollendum curauit. Vide Dionem lib.48.

historica

Huic enim ex Africa euocato, ut sibi aduersus Pompeium auxilio esset postea uiginti Legiones ademit.

mentio

Vtriusque meminit Plutarchus in Antonio et Velleius libro 2.

historica

Octauiae sororis Augusti, quae prius cum C. Marcello nupta fuerat, et ex eo M. Marcellum susceperat.

historica

Cum Augustus sororem suam, propter amorem Cleopatrae ab Antonio deseri, et contemni, iniquo animo ferret.

4Pacem sine dubio post haec, uerum cruentam : Lollianas Varianasque clades, interfectos Romae Varrones, Egnatios, Iullos.
mentio

Non impleo paginas istis, quae alibi exposita et prompta. In hac Lolliana Clade Iulium Obsequentem emendo de prodigiis: Insidiis Romanorum Germani circumuenti, sub M. Lollio Legato, grauiter uexati. Nam contra scribo, insidiis Germanorum Romani circumuenti. Vide praeterea Suetonium in Aug. Dionem LIV. Eusebium Chronicis, olympiad. CXC.

historica moralia

Clades ea nota, sed Seneca de illa locus non sine labe, etiam in emendatis nuper libris. Epist. XLVII. Mariana clade quam multos splendidissime natos, Senatorium per militiam auspicantes gradum, fortuna depressit? alium ex illis pastorem, alium custodem casulae fecit. Cladene Mariana? Vbi ista, aut quando? Nam C. ille Marius uictor ubique, si memini, et fecit seruos, non dedit. Quod de ea accipias, quam Germanis intulit: nugae. An Germani Senatorium per militiam auspicantur gradum? Certissime rescribendum: Variana. Hanc enim nostram intellegit: et opportuno recentique exemplo admonet, posse e summa fortuna labi ad imam.

historica

Fuit Licinius Varro Murena, de cuius insidiis, praeter alios, Strabo libro XIIII. εἶτ'ἐμπεσὼν εἰς τὴν Μυρῆνα φιλίαν, ἐκείνῳ συνεάλω φεύγων, φωραθείσης τῆς κατὰ Καίσαρος τοῦ Σεβαστοῦ ἐπιβολῆς.

historica mentio

M. Egnatius Rufus Aedilis. de quo Dio LIII. Sueton. cap. XIX. Mox M. Egnatii, exin Plautii Rufi. Ita ibi scrib. non Genutii. Vide Senecam de Clementia I. cap. IX.

historica mentio moralia

Dicere uidetur iussu Augusti occisum Iulum: idque et Dio prodidit, lib. LV. At Velleius sua manu cecidisse eum dat intellegi: Iulus Antonius, inquit, singulare exemplum clementiae Caesaris, uiolator eius domus, ipse sceleris a se commissi ultor fuit. Quid tum? nihil haec pugnant. Praecessit scilicet iussus Augusti: quem ille exsecutus sua manu. Iulum autem Antonium intellegit Triumuiri filium, ad quem Horatii Oda. Cognomen ei Africanus: quod male adhaesit Fabio, cum quo consul fuit. apud Sueton. in Claudio cap. II. Paullo enim Fabio cognomen Maximi fuit et sunt duae ex ordine Horatianae Odae, libri quarti prima et secunda, ad hos non dubie consules, perque eam occasionem coniunctim scriptae. De eo Iulo Seneca in De breuitate uitae: Filia et tot nobiles iuuenes, adulterio uelut sacramento adacti, infractam aetatem territabant postquam ( melius, postque ) iterum timenda cum Antonio mulier. Apparet enim hunc Iulum arcanum aliquod scelus (cui proximus ab adulterio gradus est) cum Iulia in Augustum concepisse: uti olim cum Cleopatra eius pater.

realia

Ianum enim clausit, ut alio loco dicitur.

historica sensus

Multorum enim ciuium sanguine maduit.

mentio

De Lolliana clade, Dio libro 54. Velleius libro secundo. Suetonius, eam maioris infamiae quam detrimenti fuisse ait. De Variana paulo post copiose agendum erit.

historica mentio politica

Augusti et si, a quo tempore solus imperare coepit, optimi ac mitissimi principis, saepe petita insidiis uita est : idque Plinius commemorat inter ea, quae perturbarunt ac contaminarunt ipsius felicitatem. Coniurauit in eum Saluidienus Rufus, quem obscurissimo genere natum Augustus ad summam amplitudinem produxerat. Qui in Senatu, tanquam Caesaris et populi Romani hostis iugulatus est. Coniurauit M. Lepidus triumuiri f. quem Maecenas, qui tunc urbis praefectus erat ; oppressit, coniurauit L. Licinius Varro Murena una cum Fannio Caepione, qui auctoritate, ut ait Velleius, publica oppressi, quod ui facere uoluerant, iure passi sunt. Neque multo post Rufus Egnatius, per omnia gladiatori quam Senatori propior, qui cum facinoris consciis in carcere extinctus est. Coniurauit et L. Cinna Cn. Pompeii nepos, cui deprehenso, manifesto facinoris, maxima cum sua gloria Augustus ignouit. Coniurare ausi et alii homines ignobilissimi, quos hoc loco recensere non est necesse. De Iulo quem Tacitus postremo loco nominat, libet paulo plura dicere. Filius hic M. Antonii Triumuiri ex Fuluia fuit, puer magni et excelsi animi, et ad multa largienda propensi. Puer ad huc Philotae medico Aristensi ob Sophisma quoddam super cenam allatum, dono dedit abacum multis ingentibus argenteis poculis onustum, quem cum ille accipere recusaret, ueritus ne puero iniussu patris, tam multa dandi potestas non esset, subiratus puer. Accipe, inquit, nihil cunctatus, an nescis eum, qui haec tibi dat, filium esse M.Antonii illius, qui totidem uasa aurea donare nullo suo incommodo potest ? Victo Antonio, ita se in eum clementer gessit Augustus, ut Octauiae sorori suae optimae mulieri, educandum dederit quae singularis exempli nouerca, ita priuignos suos, Antonii, a quo ipsa, tam multas contumelias acceperat, liberos, non secus educauit, ac suos. Itaque procedente aetate cum principem amoris, ac dignitatis locum obtineret ; Agrippa, proximum priuigni, Tiberius, et Drusus, tertius ab eis numerabatur Antonius. Quin etiam eam Octauiae filiam, quam Agrippa, Iuliae ducendae caussa, mortuo Marcello dimiserat, huic Antonio in matrimonium collocauit Augustus. Fuisse ei opinor a principio idem praenomen quod patri. Sed cum in odium M. Antonii triumuiri Senatusconsultum factum esset, ne quis Antoniorum amplius Marci pronomine uteretur, nouo praenomine Iulum Antonium uocatum esse. Extat ad eum pulcherrima Ode Horatii, de laudibus Pindari. Hic, et sacerdotio, et praetura, et adfinitate, et consulatu, quem cum Q. Fabio Africano gesserat, et prouinciis ornatus ab Augusto, ausus temerare Iuliam Augusti Filiam, mulierem impudicissimam, cum id non tam libidinis, quam capiendi nefarii alicuius aduersus Augustum consilii, causa fecisse crederetur, aut morte affectus est, ut Dio ait, aut ut Velleius, facinoris conscientia mortem sibi ipse consciuit. Haec igitur erant, quae calumniarentur, accusarenturque, ut ab Augusto crudeliter, et tyrannice facta.

5Nec domesticis abstinebatur : abducta Neroni uxor et consulti per ludibrium pontifices an concepto necdum edito partu rite nuberet ; † que tedii † et Vedii Pollionis luxus ; postremo Liuia grauis in rem publicam mater, grauis domui Caesarum nouerca.
controuersia historica lectio mentio

Non extrico quis hic Tedius. Vtrumne Atedius scribendum? Vt sit ille qui * Ciceroni dictus inter Caesaris amicos. An Sex. Tedium Afrum capimus, qui consul designatus se praecipitauit, apud Suetonium? Leuiter placet. magis est, ut geminata ab haesitante librario uox sit. scribamusque: Qui Vedii Pollionis luxus. In Seneca sane simile mendum succreuerat, tertio de Ira, cap XL. Diuus Augustus cum caenaret apud Vedium Pollionem. ita restituit Pincianus, cum antea, Atedium, legeretur. Pincianus, selectus mihi censor, et uerbis modicus, re iudicioque ingens. Mentio huius Vedii luxuriaeque eius apud multos, Dionem LIIII. Plinium lib. IX. Tertullianum de Pallio. Hic est ille Pollio qui testamento Caesari Pausylypum legavit: et e [...] diruta domo, facta Romae porticus quae Liuiae dicta.

lectio

Et infra, Grauius domui Caesarum.] Opinor corrigendum : Qui Tedii & Vedii & Grauis domui Caesarum.

lectio

Et infra, Grauius domui Caesarum.] Opinor corrigendum : Qui Tedii & Vedii & Grauis domui Caesarum.

lectio

Lego. Q. Vedii Pollionis luxus, hoc est, Quincti Vedii.

lectio

Tedios, et Vedios nusquam legi : praeterquam quod idem Cornel. infra lib. 12. cap. 60. Mathios, inquit, et Vedios et caetera equitum Romanorum praeualida nomina. Vbi pro, Mathios, inusitata omnino uoce Romanis, legendum fortasse est, Tedios.

controuersia lectio

Beatus legit Q. Vedii, et tollendum Tedium censet, quem sibi incognitissimum Aemilius profitetur. Ego locum corruptiorem reor, quam ut ex scripto sensus elici possit, Manuscriptis codicibus deest quidpiam ante illa Qui Tedii, etc. ubi nisi me animus fallit, Cornelius olim iam ita posuit ; tum mors, quae Tedii, Vedii et Pollionis luxus : quasi utriusque nomine male audiret Augustus. De illo sic habet Tranquillus Augusto c.27. Tedium Afrum Cos. designatum, qui factum quoddam suum maligno sermone carpsisset, tantis perterruit minis, ut is se praecipitauerit. Sed Vediani luxus exprobratio cur uergat in crimen Augusti ? Opinor eo quod Augustus magister morum, luxuriam illius, diuitiarum et saeuitiae causa celeberrimi, coercere debuisset potius quam ita fouere, et familiaritate et amicitia, Velianae magnam partem haereditatis meruisse uideretur, uti est apud Dionem, LIV. Sane Plinius lib. IX. C. XXIII. Vedium Pollionem equitem Roma. ex amicis Augusti scribit. Ante nos Aldus relatiuum in foemineo posuit, ut prus chirographum habuit, et Beroaldus immutauit : iam uero extremum clausulae luxus nomen, si in hoc luxuria demutari possit, apertam huius difficultatis fenestram licebit cuique cernere : neque uero quicquam inter utrumque nomen constituo discriminis, qui referens tantum respicio. ut tam morti, quam luxuriae conueniat. Factu autem facile fuit, ut exscribentes luxuria, cursim praetermisso, causam dederint librariis subsecutis luxus, pro luxuria in publicum educendi.

controuersia lectio

Faernus legebat : Postremo Liuia grauis in remp. mater, et grauis domui Caesarum, etc. uel si magis placet, legi potest : grauis in remp. mater, grauior domui, etc. et paulo post idem Faernus ex coniectura legebat : Comparatione deterrimi sibi gloriam quaesiuisse, etc. pro eo, quod uulgati libri habent, comparatione deterrima, etc. Quae lectio magnopere placet.

lectio

Man. "grauius", forte legendum, "grauior".

sensus

Liuia, quae etiam priori uiro nupta adulterium fecisse cum Augusto, ut ante dixi, putabatur.

iura lectio moralia politica

Nam ne mortuo quidem marito, licebat olim mulieri, ad secundas nuptias transire, nisi post decimum mensem, ne familiae turbarentur et quae secus fecisset, infamia notabatur. Et inde illa in instituendis, exheredandisue Postumis formula. i quis mihi filius, filiaue in decem proximis mensibus, nascetur : et inspici, ac custodiri nonnumquam ab agnatis prioris uiri solebant ,Ouidius. Per totidem menses a funere coniugis, uxor.Sustinet in uidua tristia signa domo. Ergo idem seruandum erat in diuortio. Ratio enim utrobique eadem. Consulenti autem Augusto, respondere Pontifices, si ambiguum esset, concepisset Liuia, an minus, non posse eam a Tiberio relictam statim alteri nubere: sin concepisse constaret, libere posse: Quam responsionem, et si quidam fuisse iocularem putant, ego tamen, ueram, ac seriam fuisse arbitror. Nam si res dubia fuisset, et ipsa postea ex Augusto peperisset mense septimo, filius uideri potuisset ex priori uiro susceptus, at cum ita constaret eam grauidam esse, ut tertio mense posteaquam cum Augusto esse coeperat, Drusum enixa sit, res dubitationem habere non poterat. Fortassis autem pro nuberet, legendum enuberet.

historica lectio mentio

Nominatur quidem Atedius inter amicos Augusti, nominatur et Vedius. Vnde suspicari posset aliquis, duos esse. Verius tamen puto erratum esse, a Librariis, eosque, ut saepe, scripsisse Q. Atedii, aut Vedii, Pollionis, cum dubitarent, utro modo scriptum esset. De Luxu autem Vedii Pollinis nota sunt, quae narrat Seneca libro 3. de ira et si ibi quoque legitur Atedius, et lib. primo de Clementia, ubi eundem nominat Vedium, et Dio lib.54.

historica

Eius enim consilio omnia faciebat, et filiis ipsius omnia tribuebat Augustus.

historica moralia

Neque enim conquieuit donec totam Caesarum progeniem extinxit.

politica religio

Locum huncplenissime enodat Dio Cassius lib. 48. τάχα μέν που καὶ ὄντως ἐν τοῖς πατρίοις τοῦτο εὑρόντες, πάντως δ´ ἄν, εἰ καὶ μὴ εὗρον αὐτό, εἰπόντες.

6Nihil deorum honoribus relictum, cum se templis et effigie numinum per flamines et sacerdotes coli uellet.
historica mentio moralia opera

Magna et insana ambitio. quam exemplo Herculis et Liberi patris, excusare tamen uidetur libro IV. noster. sed Augustus adhuc uiuus et hominem fungens, in prouinciis esse colique uoluit pro deo. in prouinciis, non in Italia aut Romae. Suetonius: Templa quamuis sciret etiam proconsulibus decerni solere: nulla tamen in prouincia recepit, nisi communi suo Romaeque nomine. Nam in urbe quidem pertinacissime abstinuit hoc honore. De urbe ait: Dio etiam de Italia lib. LIIII. Quod Tacitus scribit effigie numinum: ualet in eam mentem, ut signa adposita Augusti statuis sint, quae solent deorum. puta, radius, hasta, fulmen. Lucanus: "Fulminibus manes, radiisque ornabit et astris. " Itaque Nummi etiam hodie, in quibus Augusti caput radiatum. At de Flaminibus et sacerdotibus Augusti, plena omnia monumenta: et putidum sit referre. Vide pluscula in Excurs. in C.

historica religio

Horatius. Praesenti tibi maturos largimur honoresIurandasque tuum per nomen ponimus aras. Idem, Caelo tonantem credidimus Iouem Regnare, praesens Diuus habebitur Augustus. Virgilius. Ignarosque uiae tandem miseratus agrestes, Ingredere, et uotis iam nun assuesce uocari. Horatius. Condit quisque diem collibus in suis, et uitem uiduas ducit ad arbores : Hinc ad uina redit latus, et alteris Te mensis adhibet Deum. Te multa prece, te prosequitur mero, Defuso pateris, et laribus tuum Miscet nomen uti Graecia Castoris, Et magni memor Herculis. Suetonius tamen. Templa, inquit, quamuis sciret etiam proconsulibus decerni, in nulla tamen prouincia, nisi communi suo Romaeque nomine recepit. Nam in urbe quidem pertinacissime abstinuit hoc honore, atque etiam argenteas statuas olim sibi positas, conflauit omnes: ex quibus aureas cortinas Apollini Palatio dedicauit.Reperiuntur numi ueteres, cum hac inscriptione (Romae et Augusti), lapides cum hac (Sacerdos Romae et Augusti) apud Sex. Rufum, (Templum Romae et Augusti) in regione templi Pacis (Augusti solius) in Regione Fori Roma. Sed hoc Liuia Augusto iam in Deos relato posuit. In Asia, in Bithynia uiuo et consentienti templa posita sunt, Mortuo Nolae Tiberius dedicauit.

7Ne Tiberium quidem caritate aut rei publicae cura successorem adscitum, sed, quoniam adrogantiam saeuitiamque eius introspexerit, comparatione deterrima sibi gloriam quaesiuisse. Etenim Augustus, paucis ante annis, cum Tiberio tribuniciam potestatem a patribus rursum postularet, quamquam honora oratione, quaedam de habitu cultuque et institutis eius iecerat, quae uelut excusando exprobraret.
lectio

Siue placet, taeterrima. De re Suetonius, Tib. cap. XXI. Augustum ambitione tractum, ut tali successore, desiderabilior ipse quandoque fieret.

historica

Ad habitum spectant haec Suetonii, Tib. cap. LXVIII. Incedebat ceruice rigida et obstipa, adducto fere uultu, plerumque tacitus: nullo aut rarissimo, cum proximis etiam sermone, eoque tardissimo, nec sine molli quadam digitorum gesticulatione. Addit pro Tacito etiam: Quae omnia ingrata, et arrogantiae plena animaduertit Augustus, et excusare tentauit saepe apud Senatum et populum. Atque haec ad habitum : in cultu eiud quid notabile aut arrogans, haud nunc memini legere.

historica politica

Dictum Augusti de Tiberio est: miserum populum Romanum, qui sub tam lentis maxillis erit. Hoc ipsum ita expressit Dio sub finem lib.56. τοσοῦτον οὖν τὸ σύμπαν ἀλλήλων διήνεγκαν ὥσ τέ τινὰς καὶ ἐς τὸν Αὔγουστον ὑποπτεῦσαι ὅτι ἐξεπίτηδες τὸν Τιβέριον, καίπερ εὖ εἰδὼς ὁποῖος ἦν, διάδοχον ἀπέδειξεν, ἵνα αὐτὸς εὐδοξήσῃ.. Suetonius tradidisse quosdam, ambitione tractum Augustum, ut, tali successore, desiderabilior ipse quandoque fieret. Quod tamen ipse multis argumentis refutat.

historica

Primum postulauerat tribuniciam potestatem Tiberii, tantum in quinquennium, deinde aut in alterum quinquennium, aut, ut alii uolunt, in decennium postulauit.

moralia

Nullum maleuolentius est obtrectatorum genus.

controuersia lectio

Mur. deterrimi. Alterum aeque bonum.

8Ceterum sepultura more perfecta, templum et caelestes religiones decernuntur.
historica mentio

Templum in Palatio ipso, ex decreto Senatus. Dio: καὶ αὐτῷ ἔν τε τῇ Ῥώμῃ ἡρῷον ψηφισθὲν μὲν ὑπὸ τῆς γερουσίας οἰκοδομηθὲν δὲ ὑπό τε τῆς Λιουίας καὶ ὑπὸ τοῦ Τιβερίου ἐποιήθη, καὶ ἄλλοθι πολλαχόθι(. Ipsi Augusto templum Romae decretum quidem a Senatu, sed a Liuia et Tiberio structum est: idque alibi, et pluribus locis ). Liuiae tamen soli id opus attribuit (praeter Dionis et Suetonii mentem cap. XLVII.) Plinius lib. XII. Radicem eius magni ponderis uidimus in Palatii templo, quod fecerat diuo Augusto coniux Augusta, aureae paterae impositam. Huc respicientem credo Senecam scribere, Consolatione ad Polybium: Fortuna ibit uiolentior per omnia, sicut est solita, eas quoque domos ausa iniuriae caussa intrare, in quas non nisi per templa aditur, et atram laureatis foribus inducere uestem. Puto enim id templum in palatii uestibulo fuisse. etsi referre forte an possis ad templum Apollinis Palatini. Ceterum ἀποθέωσις hanc Augusti, quam Tacitus commemorat, carmine singularis libri complexus uidetur Ouidius, ut ipse quidem indicat, de Ponto: Quale tamen potui de celite, Brute, recentiVestra procul positus carmen in ora dedi.et alibi.

mentio religio

Eadem loquendi formula utitur Tacitus libris 5. et 12. Hoc uero pendet ex more antiquorum Romanorum, qui Imperatores solebant inter diuos referre, ἀποθέωσιν Graeci uocant, quam pluribus describit Herodian. lib.4. Mos quoque fuit omnibus gentibus bene de se meritos coelo donare. Vnde factum est, ut Romani Imperatoribus uiuentibus templa construxerint, ut scribit Suetonius in Iulio, cap. 76. et notat Maurus Seruius Augusto uiuenti templa esse consecrata. refertque Tac.li.4. Hispanos Tiberio templa extruere uoluisse. Ad hunc uero locum explicandum multum possunt haec Xiphilini uerba, Τότε δ᾽ οὖν ἀθανίσατες αυτόν, ἱεραν τὴν Λιβίαν Αὐγούσταν ἤδη χαλουμένην, ἀπέδειξαν. Id est, cum in deorum numerum eum retulissent, Liuiam quoq. quae uocabatur Augusta, sacerdotem ei constituerunt. Nam Imperatoribus mortuis sacrari solebant sacredotes, qui Sodales dicebantur. Vnde Liuia se in templo effigie numinum per flamines, et sacerdotes coli uoluit, ut supra ait Tacitus. Capitolinus in Antonino Philosopho meminit flaminis et sodalium Antoninorum in ipsius honorem dedicatorum. Idem puellas Faustinianas in honorem uxoris mortuae instituit. Spartianus quoque scribit Heluio Pertinaci flaminem, et sodales Heluianos sacratos, atque infra lib.3. Tacitus meminit sodalium Augustalium.

historica religio

Ita enim decernebant, quasi sententiis suis Deos facere possent. Allegatus etiam et corruptus a Iulia, dato uicies HS. Numerius Atticus uir praetorius, qui se effigiem cremati euntem in coelum uidisse iuraret.

11

1Versae inde ad Tiberium preces. Et ille uarie disserebat de magnitudine imperii, sua modestia : solam diui Augusti mentem tantae molis capacem ; se, in partem curarum ab illo uocatum, experiendo didicisse quam arduum, quam subiectum fortunae regendi cuncta onus. Proinde, in ciuitate tot inlustribus uiris subnixa, non ad unum omnia deferrent : plures facilius munia rei publicae sociatis laboribus exsecuturos.
controuersia moralia Vocabulum

Id est, moderatione: animo minime ambitioso. atque sic alibi usurpat, Mureto notatum.

moralia sensus

Vt illud molestissimum imperii onus suscipere dignaretur.

moralia sensus

Non erat ita superbus ut illas preces aspernaretur : non ita segnis ut illum cuncta regendi laborem reiiceret, rogari uolebat.

sensus

Modestiam dicit, non, ne quis sit error, uirtutem animi nihil de se, nisi moderatum, sentientis : sed modicas et exiguas uires suas, opponiturque hoc sensu modestia magnitudini. Sic lib.3. Simul modestiae Neronis, et suae magnitudini fidebat, et lib.4. rari per Italiam Caesaris agri, modesta seruitia et lib.12. magna Deum benignitate et modestia hiemis rebus extremis subuentum.

sensus

neque iam reperiri posse alium qui idem onus sustineret.

historica

quo tempore, ut diximus, consors imperii assumptus est.

sensus

quod certissimum discendi genus est.

moralia

χαλεπόν δυσχερές δυσφόρητον. quam subiectum…onus: multa enim accidunt, quae nulla ratione, nullo humano consilio prouideri queunt.

sensus

Sed publica munera in plures distribuerent.

moralia sensus

Quantum dolorem inussisset Senatus Tiberio, si eius precibus paruisset. Quam multa contra uetus dictum rogant ea, quae impetrare nollent.

historica

ne barbari irritati Rhenum traiicerent, et Romanis negotium exhiberent (an per inuidiam) ne quisquam successorum suorum latius imperaret.

2Plus in oratione tali dignitatis quam fidei erat ; Tiberioque, etiam in rebus quas non occuleret, seu natura siue adsuetudine, suspensa semper et obscura uerba ; tunc uero nitenti ut sensus suos penitus abderet, in incertum et ambiguum magis implicabantur.
moralia

ut saepe speciosae orationis uelo improbissima consilia obtendi solent.

moralia politica

Nullum unquam principem fuisse simulandi ac dissimulandi peritiorem, omnes summo consensu historiarum scriptores praedicant, et multi in ea sunt sententia, ut eam unam esse ex praecipuis regum ac principum laudibus putent. De quo tamen uarie disputari potest. Nihil enim tam seruile uidetur quam mentiri : unde et eos qui uere et aperte loquuntur, neque quicquam reticent, libere loqui, dicimus. Achilles certe, qui ingenio uel maxime regio fuisse perhibetur, et apud Homerum et apud Euripidem ait, eum sibi morte odiosiorem esse, qui aliud sentiat, aliud loquatur, seque id negat ullo modo aut facere aut alium facientem probare posse. Neque a patre degenerat Neoptolemus ille Sophocleus, qui cum Vlixis suasu, Philocteten fallere coepisset, redit statim ad ingenium, et tegere quae uera erant, non potest. Sed tamen negari non potest, qui simulatio et dissimulatio saepe princpibus necessaria, et in eis summe commendanda sit. Vt cum eiusmodi aliquid accidit, quale cum Aeneas Virgilianus, spem uultu simulat, premit altum corde dolorem. Etenim si princeps apertus sit, et simulandi ac dissimulandi imperitus, omnia illius consilia patefescent : quo nihil perniciosius est, aut maiore ad res gerendas impedimento. Idcirco enim ueteres, Conso, quem faciebant consiliorum Deum, in locis subterraneis sacra faciebant ut ostenderent, ea demum consilia utilia esse, quae laterent. Et laudatur dictum Q. Metelli Pii, qui interrogatus quid postridie facturus esset, Tunicam, inquit, meam comburem, si putarem ab ea consililum meum detegi posse. Et Francisco I Galliarum regi, omnibus prope uirtutibus regiis praedito, nihil magis obstitit, quam quod nimis aperte et libere, quid in animo haberet, eloquebatur ita ut cogitationes ipsius prius interdum ad hostem, quam ad ipsius consiliarios perferrentur. At alius quidam e regibus nostris, cum filios suos, qui in spem regni educabantur, nihil operae ad Latinas litteras percipiendas conferre uoluisset, hanc unam sententiam ab eis disci uoluit. Qui nescit simulare, ac dissimulare, nescit regnare. Summus Philosophorum Plato, cum alioqui mendacium ex omni bene instituta ciuitate, exterminandum censeat, medicis tamen, et magistratibus ac principibus ciuitatis illud esse necessarium et salutare non diffitetur : eisque permisit, ut eo, cum publice expedit, uti queant. At in Tiberio perpetua simulatio erat. Nunquam ex illius aut uultu aut sermone animum quicquam certo perspicere potuit.

sensus

quae ut ait Euenus, in naturam uertitur.

Vocabulum

Itaque ut Apollo, sic Tiberius, λοξὶας, merito uocari poterat.

sensus

Quid enim deesse poterat, cum ad naturam et ad consuetudinem et conatus accederet?

3At patres, quibus unus metus si intellegere uiderentur, in questus, lacrimas, uota effundi ; ad deos, ad effigiem Augusti, ad genua ipsius manus tendere, cum proferri libellum recitarique iussit.
historica

Quae in ipsa curia. Apparet enim ex illis quae de Hortensio infra: Modo Hortensii inter oratores sitam imaginem modo Augusti intuens.

controuersia historica

Libellum eum se, quem Suetonius Rationarium imperii non incommode adpellat. scilicet quia rationes eo publicae continebantur. Videbatur autem prolatione libelli flexus paullum Tiberius, et imperium accepturus, cum curas susciperet. Vocat idem auctor etiam Breuiarium imperii, cap. ultimo: De tribus uoluminibus, uno mandata de funere suo complexus est: altero, indicem rerum a se gestarum quem uellet incidi in aeneis tabulis, quae ante Mausoleum statuerentur: tertio, breuiarium totius imperii, quantum militum sub signis ubique esset, quantum pecuniae in aerario et fiscis, et uectigaliorum residuis. Vbi nota mihi etiam, Indicem hunc rerum Augusti, certo illum esse cuius exemplar Ancyrae positum, et curante nobilissimo Busbequio, exscriptum. Nam titulus in ea ipsa tabula iste: Rerum gestarum diui Augusti, quibus orbem terrarum imperio Populi Romani subiecit, et impensarum, quas in rempublicam populumque Romanum fecit, incisarum in duabus aheneis pilis, quae sunt Romae positae, exemplar subiectum. Ex quo haud temere collegerim dixerimque, in Suetonio scribendum: in aeneis pilis, non tabulis. De eadem re loqui utrumque, id quidem clarum est.

ego mentio opera

Vno uerbo Suetonius Breuiarum imperii uocat, nostrates Statum appellant, cum scilicet Rex singulis annis in publico instrumento totius regni describit, quid de omni prouentu, de canone, indictione, oblatione fieri uelit, quam pecunia in lautia, in bella, in auitia, et reliqua similia impendi uelit. Sed haec a nobis pluribus in libello de Magistratibus Francorum.

sensus

Id est, qui nihil tam male metuebant, quam ne intelligere uiderentur simulationem Tiberii. Sic Virgilius, non metus officio nec te certasse priorem, id est, non metuimus

sensus

Nihil enim molestius Tiberio poterat accidere, quam si astum suum ab aliis agnosci uideret. Dio l.56 νῦν δὲ ὠργίζετο εἴ τις αὐτοῦ συνεὶς φανερὸς ἐγένετο, καὶ πολλοὺς οὐδὲν ἄλλο σφίσιν ἢ ὅτι συνενόησαν αὐτὸν ἐγκαλέσαι ἔχων ἀπέκτεινεν, ὥστε χαλεπὸν μὲν ἦν μηδεμίαν αὐτοῦ σύνεσιν ποιεῖσθαι (πολλὰ γὰρ ἅτε πρὸς τὸ λεγόμενον ἀλλὰ μὴ πρὸς τὸ βουλόμενον συναινοῦντές οἱ ἐσφάλλοντο), χαλεπώτερον δὲ συνιέναι.

moralia

Indignos homines libertate: qui quod alii auersantur, et abominantur, id uotis ac precibus peterent, ne liberi essent. Quid eis peius optares, quam ut uotorum compotes fierent ? Haec igitur sic indigna faciebant

historica

Suetonius una cum testamento Augusti allata in curiam a uirginibus Vestalibus esse dicit, tria uolumina aequa signata, atque ipsas testamenti tabulas. De quibus uno Augustus mandata de funere suo complexus erat : altero indicem rerum a se gestarum, quem uellet incidi in aeneis tabulis quae ante Mausoleum statuerentur : tertio breuiarium totius imperii : quantum militum sub signis ubiqe esset, quantum pecuniae in aerario, et fiscis, et uectigaliorum residius. Adieciebat et libertorum seruorumque nomina, a quibus ratio exigi posset. Dio quatuor fuisse ait, cuius haec sunt. ἐσεκομίσθη δὲ καὶ βιβλία τέσσαρα καὶ αὐτὰ ὁ Δροῦσος ἀνέγνω, ἐγέγραπτο δὲ ἐν μὲν τῷ πρώτῳ ὅσα τῆς ταφῆς εἴχετο, ἐν δὲ τῷ δευτέρῳ αὐτοῦ σταθείσας ἀναγραφῆναι ἐκέλευσε· τὸ τρίτον τά τε τῶν στρατιωτῶν ἐν τοῖς θησαυροῖς χρημάτων. Tacitus unum mode libellum nominat, quem a Druso recitare Tiberius iusserit

4Opes publicae continebantur, quantum ciuium sociorumque in armis, quot classes, regna, prouinciae, tributa aut uectigalia, et necessitates ac largitiones. Quae cuncta sua manu perscripserat Augustus addideratque consilium coercendi intra terminos imperii, incertum metu an per inuidiam.
Vocabulum

Necessitates uocat onera publica, quaeque necessario in milites, in populum, aliasque imperii res eroganda. Liuius eadem sententia lib. XXIIII. Prodeundum in concionem Fuluio praetori esse, indicandasque populo publicas necessitates. Lampridius Alexandro: Quartarios iam formatos in moneta detinuit, expectans ut si uectigal contrahere potuisset, eosdem ederet. Sed cum non potuisset per publicas necessitates, conflari eos iussit. Capitolinus paullo aliter in Gordianis: Familiae Gordiani hoc Senatus decreuit, ut a tutelis atque legationibus, et a publicis necessitatibus semper uacarent. Tacitus libro II. pro onere uel angore, ex aere alieno: siue et pauperie: Hortaturque ad luxum et aes alienum, socius libidinum et necessitatum, quo pluribus indiciis illigaret.

historica

Quod consilium suum plene extollit Augustus ipse apud Iulianum in Menippaea de Caesaribus: ὑπό δέ τῶν ἐμφυλίων στάσεων τὴν ῥώμην ὁρῶν εἰς ἔσχατον ἐλαύνουσαν πολλάκις κίνδυνον, οὕτω διεθέμην τὰ περὶ αὐτὴν, ὥστε εἶναι δι'ἡμᾶς, ὧ θεοὶ, τὸ λοιπὸν ἀδαμαντίνην. οὐ γὰρ ταῖς ἀμέτροις ἐπιθυμίαις εἴκων, ἐπικτᾶσθαι πάντως αὐτῇ διενοήθην, ὅρια δὲ διττὰ ὥσπερ ὑπὸ τῆς φύσεως ἀποδεδομένα, Ἰστρον καὶ Ἐυφράτην ποταμοὺς ἐθέμην.. Sed qui termini siue limites Rom. imperii sub Augusto? Duos nominat Iulianus, Istrum et Euphratem: quibus adde Rhenum, et Oceanum, et quae supra dixi.

historica mentio

Metu quem pro ipsis habebat, ne studio plura quaerendi, ante parta amitterent. Atque hanc rationem ab ipso Augusto in libello datam, Dio est auctor.

politica Vocabulum

Quae necessario essent eroganda, et quae sponte donarentur. Idem infra lib. 13. necessitatem appellauit.

lectio

Malim, ut et sua.

controuersia historica

Eorum autem libellorum magna pars reperta est Ancyrae in Gallograeciae, et edita Antuerpiae: quam qui primus edidit Andr. Schottus, dici non potest, quantum uel hoc uno nomine studiosi ueteris memoriae debeant.

historica

Illa certa erant, haec incerta.

Vocabulum

necessarios sumptus (et largitiones) ut donatiua, frumentationes, congiaria.

12

1Inter quae, senatu ad infimas obtestationes procumbente, dixit forte Tiberius se ut non toti rei publicae parem, ita, quaecumque pars sibi mandaretur, eius tutelam suscepturum.
2Tum Asinius Gallus « Interrogo », inquit, « Caesar, quam partem rei publicae mandari tibi uelis ». Perculsus improuisa interrogatione, paulum reticuit ; dein, collecto animo, respondit nequaquam decorum pudori suo legere aliquid aut euitare ex eo, cui in uniuersum excusari mallet.
historica mentio moralia

Explicat Dio. Tiberius, inquit, tres fecerat reip. partes. prima Romam et Italiam complectebatur: altera, exercitus: tertia, prouincias. Vni ex istis parem se aiebat, non omnibus. At bono histrioni detracta propemodum persona est, improuisa interrogatione Galli.

moralia

Et metus et odium impedimento sunt historiam contexere uolentibus. Metu sit, ut uera dicere non audeant, odio ut interdum falsa contingant. Metu quae reprehensione digna sunt, aut tacentur, aut extenuantur, aut etiam in contrarium uersa laudantur. Odio quae peccata sunt exaggerantur et in maius attolluntur : quae recte facta, aut supprimuntur aut eleuantur aut deprauantur. Itaque ubi illa sunt, inde exulat fides. Ergo neque qui sub Tiberio, sub Caio, sub Claudio, sub Nerone scripserunt, neque qui paulo post : cum in locum timoris sucessisset odium, satis cum fide res ipsorum scribere potuerunt. Omninoque suorum temporum historiam sub tyrannis scribere, sapientissimi homines semper periculosae plenum opus aleae iudicarunt. Aut enim fidei aut capitis discrimen adeundum est. Aesopum Soloni olim dixisse aiunt, cum regibus loquendum esse, ἢ ὡς ἥδιστα, ἢ ὡς ἥκιστα Id praeceptum etiam ad ros qui de regibus scribunt pertinet. Durum est enim scribere in eum, qui potest proscribere, et gladio ἀντιμυκτηρίζειν. Numquam tuti lusus cum leonibus fuerunt. Nunc illud, quasi praetereuntes notate : cum hi quatuor imperatores omnes e gente Claudia, ceteri ortu ipso, Nero adoptione, fuerint, discriminis causa, duos priores praenomine, tertium gentilitio nomine, quartum cognomine indicati.

3Rursum Gallus (etenim uultu offensionem coniectauerat) non idcirco interrogatum ait ut diuideret quae separari nequirent, sed ut sua confessione argueretur unum esse rei publicae corpus atque unius animo regendum. Addidit laudem de Augusto Tiberiumque ipsum uictoriarum suarum quaeque in toga per tot annos egregie fecisset admonuit.
lectio

Accipiendum, et pro etiam, nam sub auditur ut, quod mox praecessit.

4Nec ideo iram eius leniuit, pridem inuisus, tamquam ducta in matrimonium Vipsania, M. Agrippae filia, quae quondam Tiberii uxor fuerat, plus quam ciuilia agitaret Pollionisque Asinii patris ferociam retineret.
politica

Calpurnius Flaccus declamatione VI. Sceleratis ingeniis et plusquam ciuilia cupientibus non dominari instar seruitutis est.

13

1Post quae L. Arruntius, haud multum discrepans a Galli oratione, perinde offendit, quamquam Tiberio nulla uetus in Arruntium ira ; sed diuitem, promptum, artibus egregiis et pari fama publice, suspectabat.
historica mentio

Est is qui consul anno urbis DCCXXXII. Artes in eo doctrinamque suspicit. non uane, quoniam ex Plinii Indice lib. III. et V. inter scriptores censitus illustres fuit. et scripsit, nisi fallor, Geographica. Diuitias etiam commemorat. quas Seneca non fuisse ostendit a bona arte, si de eo quidem sensit lib. VI. De Benef. An tu Arruntium et Haterium et ceteros qui captandorum testamentorum artem professi sunt, non putas eadem habere, quae designatores et libitinarios uota? sed alium ab isto, opinor, intellegit Seneca: qui sub Caio magnus, et qui ante praeco. Iosephum vide XIX. Antiq. cap. I. sub finem.

2Quippe Augustus supremis sermonibus, cum tractaret quinam adipisci principem locum suffecturi abnuerent, aut impares uellent, uel idem possent cuperentque, M. Lepidum dixerat capacem sed aspernantem, Gallum Asinium auidum et minorem, L. Arruntium non indignum et, si casus daretur, ausurum.
politica sensus

Hoc est, cum tractaret, qui possent sufficere imperio, et nollent : qui non possent, et uellent ; qui postremo possent, et cuperent.

controuersia lectio

Mureto assentior legenti, "auidum sed minorem".

3De prioribus consentitur, pro Arruntio quidam Cn. Pisonem tradidere ; omnesque praeter Lepidum uariis mox criminibus struente Tiberio circumuenti sunt.
4Etiam Q. Haterius et Mamercus Scaurus suspicacem animum perstrinxere, Haterius cum dixisset : « Quo usque patieris, Caesar, non adesse caput rei publicae ? », Scaurus quia dixerat spem esse ex eo non inritas fore senatus preces quod relationi consulum iure tribuniciae potestatis non intercessisset. In Haterium statim inuectus est ; Scaurum, cui implacabilius irascebatur, silentio tramisit.
controuersia lectio stylus

Sententiam potius in hoc loco expedimus, quam uerba. Lectio quam posui, a Ferreti est, qui adseuerat in Medicao codice sit scriptum. Et cur ambigimus? Sententia hercle percommoda est: offensum Tiberium, pro reliqua sua modestia, quod caput reip. nominaretur, qui tamquam ueteri libertate unus uellet esse e multis. Nec absurde legeris e uulgatis, non esse caput te reip. ?

lectio

Quid si quis legat, Quousque patieris Caesar non adesse caput Reipublicae ?

lectio

Eam dictionem, tunc, culpa librarorium huc irrepsisse suspicor : et in duas, ut, esse uertendam : quarum hic una manebit ; alia transferetur in alium qui paulo post subiicitur locum, quam ab uno regeretur ; ut sit, quam ut ab uno regeretur.

lectio

Legi in codice Medicaeo, longe omnium quos legerim emendatissimo pro, apud te, caput.

controuersia lectio

Quidam subiungunt, Rempublicam. Aemylius pro apud te, legit ex codice Medicaeo caput. Ego utrunque admitto, et ita scriptum censeo, non esse apud te caput Reipublicae. Sic infra dicitur, caput rerum.

controuersia politica sensus

Aliter ac Lipsius hunc locum intellexeram, scilicet, offensum fuisse Tiberium, non quod caput reipubl. nominaretur, sed quod artes suas detegi a senatoribus uideret, quas ipse occulere maxime studebat, quasi dixisset Haterius : Quousque te rogari permittes? nimium nos detines ac ludificaris cum istis ambagibus tuis : noli amplius dissimulare, sed accipe iam Imperium.

historica

Seneca lib.6 de beneficiis, et hunc et Aruntium inter nobiles testamentorum captatores numerat. (et Mamercus Scaurus) Hic eloquentia clarus, uita turpis et probrosus fuit, ut meritissimo eum Tacitus lib.3 opprobrium maiorum uocet. De eius turpitudine, qui cognoscere aliquid uolet legat Senecam lib.4. de beneficiis cap.31. Damnatus tandem quod famosos uersus scripsisset in Tiberium poenam imminentem uoluntaria morte praeuenit. Tacitus lib.5.

moralia politica

ut est omnium tyrannorum.

sensus

Ostendebat enim cognitam sibi simulationem Tiberii qui uelle quidem omnino imperare : sed cupiditatem suam tegeret. Id significabat genere illo loquendi. Quousque patieris quasi de re in manu ac potestate Tiberii posita.

historica

de imperio suo. (iure trib.pot) quo poterat impedire, ne quicquam ratum esset eorum, de quibus referebatur.

historica sensus

et hoc argumento erat, minus illi iratum esse quam Scauro. (implacabilius) Itaque tandem eum ad mortem adegit.

controuersia politica

Bene interpretatur Lipsius. Si enim se fatetur reipublicae caput Tiberius : abolet una omnem potestatem Senatus. Is enim uerum imperii caput. Vnde Otho libro I. Hist. c.84. Nec illas aduersus Senatum uoces ullus unquam exercitus audeat. Caput imperii, et decora omnium prouinciarum, etc.

5Fessusque clamore omnium, expostulatione singulorum, flexit paulatim, non ut fateretur suscipi a se imperium, sed ut negare et rogari desineret.
historica

GREC. Suetonius : Principatum quamuis neque occupare confestim, neque agere dubiatret, et statione militum, hoc est, ui et specie dominationis assumpta, diu tamen recusauit impudentissime nunc adhortantes amicos increpan,s ut ignaros, quanta belua esset imperium, nunc precantem senatum et procumbentem sibi ad genua, ambiguis responsis, et callida cunctatione suspendens, ut quidam patientiam rumperent, atque unus in tumultu proclamaret: "Aut agat aut desistat!" Alter coram exprobraret, ceteros quod polliciti sin,t tarde praestare, ipsum, quod praestet tarde polliceri. Tandem quasi coactus, et querens miseram, et onerosam iniungi sibi seruitutem, recepit imperium; nec tamen aliter, quia ut depositurum se quandoque spem faceret. Ipsius uerba sunt: "Dum ueniam ad id tempus, quo uobis aequum possit uideri, dare uos aliquam senectuti meae requiem".

6Constat Haterium, cum deprecandi causa Palatium introisset ambulantisque Tiberii genua aduolueretur, prope a militibus interfectum, quia Tiberius casu an manibus eius impeditus prociderat. Neque tamen periculo talis uiri mitigatus est, donec Haterius Augustam oraret eiusque curatissimis precibus protegeretur.
lectio

Ita correxi: uulgo, et usque .

lectio

Man. habet "curatissimis", quod optimum censeo. Infra enim ait, "curatius disseram" : item, "ludos curatius editos". praeterea :" diurna populi Rom. curatius leguntur".

stylus

Seu casu seu manibus eius impeditus. Ita loquitur et Cicero aliquoties en epist. ad Atticum.

14

1Multa patrum et in Augustam adulatio : alii parentem, alii matrem patriae appellandam, plerique ut nomini Caesaris adscriberetur « Iuliae filius » censebant.
controuersia

Prudenter monuerunt studiosos antiqui communicanda cum aequalibus studia. quod cum a nobis fieret, et Aegidium Girardum Patronum Curiae supremae Pariensis, amicum, de ara illa adoptionis consulerem, docte monuit hoc loco non Iuliae filius, sed Liuiae filius legi debere, ut Suetonii authoritas clare demonstrat in Tiberio, cap.50. cum ait, Tulit indigne actum a Senatu, ut titulis suis quasi Augusti, ita et Liuiae filius adiiceretur.

historica mentio

Dio καὶ πολλοὶ μὲν μητέρα αὐτὴν τῆς πατρίδος, πολλοὶ δὲ καὶ γονέα προσαγορεύεσθαι γνώμην ἔδωκαν etc et eadem, quae Tacitus, sunt etiam apud Suetonium quem uide cap. 50 et 51.

2Ille, moderandos feminarum honores dictitans eademque se temperantia usurum in iis quae sibi tribuerentur, ceterum anxius inuidia et muliebre fastigium in deminutionem sui accipiens, ne lictorem quidem ei decerni passus est, aramque Adoptionis et alia huiusce modi prohibuit.
historica

Quo tamen uulgo foeminae principes usae, Vestalium exemplo. Claudii quidem Agrippina, etiam duobus. Tacitus, Decreti et a Senatu lictores duo, Flaminium Claudiale.