1
Ita Vetranio placitum, traiectis notis, quae uulgo, p. r.
Ita recte. non
deterrerentur. Tacitus lib. II. Histor. Siquid ardoris ac ferociae
miles habuit, popinis
Fines designat intra quos hi libri, qui attingunt quattuor dumtaxat principes. Vt uel hinc liqueat Historias seorsum scriptas, finemque Annalium fuisse in fine Neronis.
Itaque
uerissima scriptio de Principibus, cum iam esse desierunt. Quod Arrianus in
rebus Alexandri pro argumento habet, fideliter eas a Ptolomeo
Excitantur potius ingenia eorum, qui adulantur, facile mendacio subministrante materiam scribendi : consumuntur tamen, et exeduntur, et corrumpuntur adulando. Itaque legendum arbitror, detererentur ; uocabulo uulgo notissimo. Idem Corn. infra lib. 2. Hist. si quid, inquit ardoris ac ferocia miles habuit, popinis, et comessationibus, et principis imitatione deteritur.
Non solet populus vetus aut nouus dici, qui semper idem est, ut Alfenus lib. VI. Digestorum suorum scripsit : contra, uetus, noua respublica dicitur Velleio et Tacito, ob eam quae retinetur, aut mutatur forma ciuitatis. Quamobrem scripserim hoc in loco, veteris reipubl. Estque in autoribus huiuscemodi peccatum frequens. De caeteris apud Senecam suasoriam VI. libri omnes habent, Quis non hoc populi Romani statu Ciceronem ut uiuat cogi putat ? ubi scribendum, Quisnam hoc reipublicae statu. Similia quoque alii tam in Cicerone, quam in Liuio obseruauerant. Nos consimile peccatum in Valerio notamus, et libro Memorabilium VI. Titu. IV. ubi Scipio Aemilianus dixit, se ex maiestate reipublicae omnia gesturum : imo uero dixit ex maiestate populi Romani : quod haec uerba Romanis solennia essent, illa nusquam usurpata reperiantur. Et enim e literis R.P. significata Republica, facile fuit notarum ordinem inuertere, hoc modo, P.R. quo facto insecutum est, ut pro republica nomen populi Romani ex scriptores sine dolo malo subiecerint.
Ingenia consumuntur potius, exeduntur, et corrumpuntur, adulando. Itaque legendum Aemylius censet, recteque, detererentur uocabulo notissimo. Sic infra lib. XVIII. Popinis, et comessationibus et principis imitatione deteritur militis ferocia. Ad haec Porphirium ad illud Horatii libr. I. Culpa deteret ingenii : deterere, inquit, minuere signat, ex consequenti : quia quae detereruntur comminuuntur.
Vt Fabio Pictori, Coelio Antipatro, Q. Quadrigario, M. Catoni, Cornelio Nepoti, Sallustio, Liuio.
Magnum enim Augusti aetas ingeniorum prouentum extulit. Et tamen hodie qui Augusti temporibus uixerit, et eorum temporum historiam scripserit, nemo reperitur. Suetonius quosdam nominat Aquilium Nigrum, Iulium Saturninum, C. Drusum, alios. Multa hic quae ad Latini sermonis elegantiam pertinent, notanda sunt. Primum illud, prospera et aduersa dici τὰς εὐτυχίας καὶ τὰς δυστυχίας.Aduersitates enim latine dicere non poterat. Sic lib.3. inlustrium domuum aduersa, lib.4 paternis aduersis et eod.lib. aduersis ea suum. Qui locus uulgo deprauate legitur. Sic in libris iuris incertum condicionis, certum temporis, quod barbari certitudinem et incertitudinem dicunt. Tum illud, claris scr. m. sunt, ξενικώτερον dictum, quam si dixisset, a claris scriptoribus. Sic Cicero in diuinatione, mihi elaboratum est. Sic Horatius, Diceris Vario. Propertius, Dum tibi Cadmeae dicuntur Pontice Thebae. Virgilius, cui non dictus Hylas puer decora. Sunt pulchra, εὐπρεπῆ. Virgilius in I. namque ipsa decoram Caesariem nato genitrix lumenque iuuentae Purpureum, et laetos oculis afflarat honores. Idem in quarto. Ter quaterque manu pectus percussa deorum. Horatius : Et Lycum nigri oculis n.q.c.d. Iam mihi illud animaduertite, qua arte uarietatem, quae suauissimum orationis condimentum est. huic loco quaesierit, qui cum alterum aiendo extulisset, Sed ueteris pop. Rom. prospera uel aduersa cl. scr. mem.sunt : alterum negando subiecit: temporibusque Augusti dicendis non defuere ingenia. Neque illud ad uariandam orationem pertinet, quod in priore ipsam hylen ac materiam scribendi, uerbo anteposuit, scriptores subiecit; in posteriore contrarium ordinem tenuit. Mutate: ut eodem utrumque modo efferatis, quantum, illa uarietate detracta, de orationis uenustate decedat intelligetis. Minuta haec et tenuia sunt, fateor : Sed tanto plurium oculos fallunt. Mihi autem propositum est, omnia in hoc scriptore, quam potero λεπτομερέστατα excutere. Ait igitur non defuisse temporibus Augusti dicendis decora ingenia. Donec gliscente adulatione dete. Gliscere dicuntur quae crescunt uegetiora fiunt : deteri, quae paulatim ut ita dicam, carpuntur, quibus aliquid quotidie decedit, quae adsidue seipsis deteriora fiunt : nam inde et ipsum deterioris nomen ductum est. Vt igitur crescente liene, aiunt, cetera membra tabescere : ita crescente adulatione, ingenia tabescunt, quae nulla re magis quam libertate aluntur. Nihil autem tam aduersum libertati, quam aut tacendi aut adulandi necessitas. Aiunt puerorum infantium corpora nullis fasciis apud Germanos adstringi, ideoque proceriora fieri. Idem ingeniis euenit. Seruire nolunt. Nisi impetus suos solutos ac liberos habeant, enecantur. Itaque certissima ingeniorum pestis est, princeps, qui nullam uoce ferre paulo liberius iactam potest. Sed ad Tacitis uerba redeamus.
Causae irae, atque studii, sunt odium et amor. Idem Corn. infra lib. 1. Hist. sed incorruptam fidem professis nec amore quisquam, et sine odio dicendus est.
Quoniam dicendis plerisque rebus ab eo gestis praeclara, ut dictum est, ingenia non defuerunt. Et extrema : quia tunc adulatio gliscens ingenia detriuerat : Tradere mox Tiberii principatum, et cetera, usque ad excessum Neronis. Nam a Neronis excessu usque ad imperium Neruae, iam ante scripserat. Sine ira et studio quorum causas procul habeo. Nam ab iis de quibus scripturus sum, neque beneficium ullum neque iniuriam accepi. Eadem autem prope sententia est, prooemi in libros annalium ab excessu Neronis, ut ita scribit: Post conditam Vrbem DCCXX prioris aeui annos multi auctores retulerunt, dum res populi Rom. memorabantur pari eloquentia ac libertate. Postquam bellatum apud Actium atque omnem potestatem ad unum conferri, paucis interfuit, magna illa ingenia cessere. Simul ueritas pluribus modis infracta, primum inscitia reip. ut aliena, mox libidine adsentandi, aut rursus odio aduersus dominantes. Ita neutris cura ueritatis inter infensos et obnoxios. Hinc autem excerpere hoc quoque, quod ad prudentiam pertinet, possumus: et stulte et imprudenter facere eos, qui quae a magnis ac luculentis scriptoribus splendide ac magnifica tractata sunt, quasi quodam contentionis studio, denuo sibi tractanda proponunt. Quo nomine grauiter reprehendit Plutarchus in Nicia Timaeum, qui quae Thucydides et Philistus copiosissime ornatissimeque descripserant, ea denuo scribere aggressus, nihil aliud quam infantiam et inscitiam suam patefecit. Idemque in Artoxerxe pugnam diuinitus a Xenophonte descriptam, negat iam hominis esse, iterum describendam suscipere : quare se ea tantum quae Xenophon omisisset persecuturum. Absoluimus Taciti prooemium. Cum autem τὸ ἐνδόσιμον tale fuerit, cogitate qualem illum legitimum cantum putetis fore.
2
Senatus populique,
pro republica
Non
mehercules apud Siciliam. In Asia oppressum eum iugulatumque, consentiunt
scriptores. De urbe tamen ambigitur. Dio caesum uult ἐν Μιδαείῳ τῆς
Φρυγίας, (in Phrygiae oppido Midaio).
* Florus
Eleganter, id
est, exarmato,
Respexit huc Victor cum de eodem Augusto scripsi Illectis per dona militibus, atque annonae curandae specie uulgo, ceteros haud difficulter subegit.
Vt triumuir appellaretur : postea uero princeps appellabatur. Supra paulo : Nomine, inquit, principis imperium accepit : ut uideatur principis nomen, fuisse uetustius in eo, qui rerum potiretur, imperatoris appellatione. Idem sequenti pagina : principis, ait, nomine constitutam remp.
Appianus scribit Augustum misisse ad Ciceronem, ut pro se peteret Consulatum, asserebatque se Consulis nomine dumtaxat contentum fore. Quot Consulatus gesserit Augustus, leges apud Suetonium in eodem, cap.25. ipse quoque Tribunitiam potestatem perpetuam accepit. Reddit Dion rationem, quare Augustus, et reliqui post eum Imperatores Tribunitiam potestatem receperint, quae erat sacrosancta, ipsa uero Tribunitia dignitas eos faciebat inuiolabiles.
Certum est appellatione Annonae non solum frumentum, sed caeteras quoque fruges et edulia contineri. Vnde Capitolinus urbicas annonas uocat omne genus alimentorum. Cicero in 2. de Diuinat. scribit annonam futuram cariorem in macello. Romanis erat Magistratus, qui praeerat annonae, de cuius origine lege T. Liuium in 4. ab urbe condita. At imperatores frumentum Populo dabant, quod Frumentatio dicebatur. De qua re lege Suetonium in Iulio cap.41. et in Augusto cap.40. et a me pluribus in Iulii Capitolini Antonino Pio.
Et post paulo Neue Tiberius uim principatus resolueret, cuncta ad Senatum uocando, etc.] Ex his locis ostenditur aperte Romanos Imperatores per uim omnia iura usurpasse. Quod ex ipsius Iulii uoce deprehenditur, cum nihil amplius Rempub. esse, ac appellationem sine corpore esse diceret, atque pro lege habenda, quae loqueretur. Quare fieri non potest, ut credam legem illam regiam esse ueram, qua Vlpianus, et Iustinianus uolunt populum Romanum omne suum imperium, et potestatem Principi concessisse, Id est, ut eandem haberet Princeps, quam populus potestatem. Quod si uerum esse fatebuntur Iurisconsulti, non poterat Imperator legem ullam iubere, magistratum creare, de pace, aut bello aliquid statuere, sine Senatus authoritate. Id si uerum est, minime, credo, negabunt (quod tamen affirmant) id quod Principi placuit, legis non habere uigorem. Verum ne Iurisconsultis bellum indixisse uidear, Placere hoc loco significat Statuere, probare, constituere ut a nobis plurib. Hist. li.3. explicabitur. Omne uero malum omnimodae illius potestatis profluxit post deuictum Antonium, cum Augustus legibus solutus est, quod reliqui post eum Imperatores usurparunt, ut ex Iustinianeis Pandectis patet. Itaque, ut uerum dicam libere arbitror Imperat. Romanos armis, fraude, dolo, ui usurpasse illam potestatem, quidlibet pro arbitrio agendi atque adulatione huiusce legis a Iurisconsultis factam mentionem, ut pleraque alia ab his scribuntur in Principum fauorem. Veluti illud, quod a Pomponio scribitur in c.2. tractatus Pandectarum de origine iuris, fuisse necesse Reip. per unum consuli, quod ab eo adulatorie dictum nemo dubitat, quemadmodum Asinii Galli illud, quod infra a Tacito refertur. Nam cum Tiberius se toti Reipub. esse imparem diceret, Gallus interrogauit, quam partem sibi mandari uellet, atque tum Tiberius indecorum pudori suo legere dixit : cumque Asinius se eum offendisse cerneret, addit unum Reipub. corpus unius arbitrio regendum. Quare nemo miretur Imperatores Romanos illam potestatem usurpasse omnia pro arbitrio agendi, cum eandem authoritatem habuerint omnes ante eos Reges. Nam, ut ait Samuel iura Regis sunt haec. id quod Alexandri exemplo potest demonstrari, qui cum moleste, ut par erat, ferret Clitum a se interfectum, tum Anazarchus respondit, sine causa Alexandrum discruciari, cum Clitum iure occidisset addiditque ueteres memoriae prodidisse Iustitiam perpetuo Ioui adsidere. quo nos monemur, quicquid Regi placet aut facere, aut dicere, id iustum esse. Nullum uero legi authorem, qui huiusce legis Regiae meminerit, praeter Marcellum Iurisconsultum in tractatu Pandectarum de mortuo inferendo, ubi ait uetari lege Regia mulierem pregnantem mortuam humari, priusquam partus excidatur. Verum omnibus uestigiis disquiro, quaenam fuerit lex illa Regia. quid enim quaeso habet commune lex illa Regia de potestate Principum, cum hac de sectione partus mulieris grauidae mortuae ? nisi forte dixeris, ut Franciscus Duarenus me monuit, hoc postremum illius aliquod caput fuisse : nam unaquaeq. lex plura capita complectebatur.
Caesar Octauius Triumuiratum Reipubl. Constituendae annis decem administrauit, quousque caesis collegis, nomen illud deposuit, et IV. Consul a Senatu decretam perpetuo Tribunitiam potestatem accepit : si quae Dioni libro LI. seruata fides est, Pauli Orosii autoritate non minuitur. Hic enim libro VI. cap. XIX. antequam fieret IV. Consul, Caesarem ius adeptum scribit. Quod disquirere, non est hunc locum explicare. Porro consulem se ferens Octauius, Tribunitio iure ad plebem tuendam, ut Cornelius ait, quomodo uti potuit ? Plebem defendere magistratus plebei fuit : in quo alii decernendo, quid licuit patribus, quorum nemo eundem gerere potuisset. Testis mihi et fautor adest Liuius Libro II. Et alibi saepe. Praeterea, Tribuniciam potestatem Imperatores susceperunt, ut iis quae alii contra ipsorum placitum mouerent, pro suo iure intercederent. Gerere autem Tribunatum plebis, nefas ipsi ducere cum utrique patricii sint: omnem uero Tribuniciam potestatem, quanta unquam maxima fuit, accipiant: et quia quotannis eam cum Tribunis pleb. eius anni renouarunt, inde soliti ipsorum principum anni enumerari, autore Dione libro LIII. Neque uero ex Romanis antiquitatibus reperias ullos, praeter Sp. Tarpeium, et A. Aeternium, patricios et consulares, Tribunos plebei fuisse. Quae si tam uera sunt, quam uidentur, Octauius ob aliud quiduis potius ius illud recepit, quam ut plebem tueretur. Qua de re monitos, ingeniosos imprimis cupio.
Principium hoc narrationis est. Exponit autem paucissimis uerbis, qui fuerit rerum status, quo tempore Augustus remp. inuasit, quibusque artibus uiam sibi munierit ad eam facilius occupandam. Caesare occiso, non eadem omnium fuit super ea caede sententia. Quidam illius auctores ut tyrannicidas, ut libertatis publicae uindices omnibus maximis honoribus : quidam ut parricidas qui patrem patriae, qui eum a quo plerique ipsorum uitam acceperant, per nefariam proditionem interfecissent, acerbissimis suppliciis afficeindos esse censebant. Acerrimi ulciscendae caedis auctores ac duces M. Antonius consul et magister equitum Lepidus. Augustus, qui tum, annos natu duodeuiginti Apolloniae studiorum causa uersabatur, cum Romam uenisset, primo se ad Antonium contulit, a quo neque ita ut sperabat, exceptus, et magna hereditaria pecunia fraudatus, mutato consilio, conciliatis sibi ueteranis patruis sui, iustoque exercitu priuatis sumptibus collecto, ad optimates se recepit, quibus inuisum esse Antonium sentiebat. Commendatus est Senatui, Ciceronis praecipue opera, semper boni ciuis, sed non semper cauti. Missus igitur Propraetore a Senatu, una cum Hirtio et Pansa consulibus, ad D. Brutum, quem Antonius hostis a senatu iudicatus, Mutinae obsidebat, liberandum ; obsidionem soluit, fuso ac profligato Antonio. Cecidit in eo bello uterque consul. Victores exercitus occupauit Augustus. Creatus consul anno aetatis uicesimo, quaesita occasione desciuit a senatu, seque cum Antonio Lepidoque coniunxit. Hi se Triumuiros reip uerbo constituendae, re, opprimendae causa in quinquennium creauere. Secuta illa numquam satis damnata proscriptio. Relicto in Vrbe Lepido, Antonius et Augustus aduersus Brutum et Cassium profecti, in Philippis denique (quasi solum illud parum adhuc Romani sanguinis ebibisset) ita eos deuicerunt, ut minimum abfuerit, quin ipsi uincerentur. Prior Cassius, deinde, audita eius morte, Brutus interficiendum se uni ex suis dedit.
Omnes enim quae S.P.Q.Romani fuerant copiae in potestatem Triumuirorum uenerant: deserta respub. sine ullo praesidio iacebat, non iam, an seruitura esset dubitans, sed cui seruitura esset, exspectans.
Sex. Pompeius Magni filius cum ex Hispanensi bello, in quo frater ipsius ceciderat, euasisset, Siciliam et Sardiniam occupauerat, obsessoque mari urbem frumento ac commeatu interclusam tenebat. Is cum aliquot prospera proelia fecisset, adeo ut se Neptuni filium esse iactaret, et tanquam insigni ac uelamento originis uesta caerulea uteretur, ad postremum fusus inter Naulochum et Mylas ; Mileti tandem interfectus est.
Quem ex Africa ad opem ferendam euocatum, dein superbientem XX legionum fiducia, Augustus cum exercitu, pari audacia ac felicitate spoliasset, Circeios in perpetuum relegauit : uerumque esse docuit, quod postea cecinit nobilis poeta, Nulla fides regni sociis.
Qui cum Cleopatrae, cuius amore infamebat, imperium R. polliceri ausus esset, ingenti proelio superatus ad Actium promontorium Alexandriae, quo se, impudicam reginam sequens, fuga receperat, infelicem animam gladio eduxit. Postquam igitur, exuto Lepido, interfecto Antonio, non modo Pompeianis, quarum uix iam cinis ipse supererat, sed, ne Iulianis quidem partibus nisi Caesar, Dux reliquus, C. Iulius Caesar Octauianus D. f. cuius tunc potestate omnia tenebantur. Posito Triumuiri nomine. Quorsus enim se amplius triumuirum diceret, cum ex collegis alterum ad mortem compulisset, alterum omni dignitate detracta, infra mortuos amandasse uideretur ? Non iam igitur amplius triumuirum, sed consulem se ferens, ut praetento legitimi et usitati imperii nomine, facilius quo uolebat, perueniret. Fuit autem hic quintus Augusti Consulatus. Et, uerbo quidem ad tuendam plebem, re autem ipsa ad confirmandam potentiam suam, tribunitio iure contentum. Non poterat per leges eodem tempore plures magistratus gerere ; et tamen omnium magistratuum uim ac potestatem in se unum transferre cupiebat. Ergo, qui summus erat in urbe magistratus, consulatum dico, eum, cum uisum est, et quam diu ac quoties uisum est, occupauit. Cum autem tribunorum plebis maxima etiam esset auctoritas, ut qui aliis omnibus magistratibus intercedere, eorumque conatus impedire possent : (nam si unus tribunus dixerat, ueto, irritum erat, quicquid agebatur) cum ipsos quoque consules nonnunquam obtorto collo in carcerem traherent : cum senatusconsulta arbitratu suo rescinderent : cum, quod caput est, sacrosancti essent : ita ut eos uiolare aut inuitos attingere piaculum haberetur : noluit quidem Augustus tribunus pl. esse cum iam consul esset : praetereaque iam patricius effectus, adoptione in gentem Iuliam, tribunatum plebis capere non posse uideretur ; sed Tribuniciam potestatem a senatu petiit, obtinuitque. Quid enim tunc petenti Augusto negari poterat ? ut esset non una et consul et tribunus plebis, sed, inuerso loquendi genere, consul tribunitiae potestatis. Hoc autem se facere simulabat ut plebem tueretur : quoniam ea tribunorum creandi causa principio fuerat. Speciosa nomina : res capitales, et ad reipublicae exitium pertinentes. Ac uidere, quemadmodum posteriori quisque tyrannus priori cautior esse soleat. Sulla dictaturam in perpetuum acceptam deposuerat : seque in apertum capitis discrimen obiecerat. Caesar, quod ipse quoque Sulla iam priuatus euenturum quandoque praedixerat semel acceptam mordicus retinuit, secutus Dionysii dictum, qui non nisi pedibus tracto, tyrannidem reliquendam esse dicebat : sed dum uel lenitatis ac clementiae famam aucupatur, uel, quod magis credo, naturae suae in conseruanda etiam inimicissimorum salute obsequitur, in custodienda sua parum cautus ac diligens fuit : ita ut ab iis perierit, quos ipse seruarat. Exitus Caesaris Augustum docuit, quid facto opus foret. Itaque cum maxima pars fortissimorum ciuium in tanta longitudine bellorum ciuilium extincta esset : quod reliquum erat, sustulit proscriptio : ut ne Ciceroni quidem ipsi, qui Augustum ad illam potentiam magna ex parte perduxerat, quemque Augustus in omni sermone patrem suum uocare consuerat, parceretur. Quod si hoc Caesari dictatori in mentem uenire potuisset ut potestatem tribunitiam assumeret, fortasse religio illa, qua tribunos uiolare nefas putabant, et nonnullorum animos ab ipso uiolando retardasset, et alios ad opem ferendam excitasset. Ea igitur se muniit et armauit Augustus, ne quid omitteret, quod aut ad constabiliendam potentiam aut ad salutem in tuto collocandamn utile uideretur. Sed ut medici prius praeparant eos, quibus ualentiora pharmaca praebituri sunt : sic Augustus mollibus quibusdam et leuibus προθεραπείαις permulcendos esse homines duxit, quo facilius illud amarissimum poculum seruitutis oblineret. Consul igitur et illa quasi lorica tribuniciae potestatis armatus, non tamen confestim summam sibi rerum omnium potestatem aperte uindicauit.
Sic locutus est et lib. II. Nam cuncta legum et magistratuum munia in se trahens princeps, materiam praedandi patefecerat. Videte autem quo artificio sibi Augustus omnium conciliarit animos, quamque callide intellexerit, quo maxime quisque caperetur. Militem, inquit donis. Militares enim animi toti ad lucrum intenti sunt : neque ulla re magis quam donis permouetur. Est quidem uerum illud Homericum, δῶρα θεοὶς πείθει, δῶρʹἀιδόιους βασιλῆας. Sed multo uerius in iis, qui exigua pecuniola adducti, uitam suam quotidie in omne discrimen exponunt. Quando etiam pecuniam negligent, qui uitam ipsam prae pecunia negligunt? Itaque quantum apud milites dona possint, magis etiam posterioribus saeculis intellectum est, cum, ut quisque amplissimum donatiuum obtulerat, ita ad eum imperium deferebant, non diutius imperare passuri, quam dum reperiretur, qui amplius polliceretur. Et erant, qui tamquam in auctione, licitarentur, non quanti imperarent, sed quanti paulo post morerentur imperatores. Pellexit igitur Augustus militem donis, populum annona. Nihil est quod populum magis torqueat, aut facilius ad seditionem populares animos concitet quam annonae difficultas. Vrget enim fames : qua, ut ait Homericus Ulixes, mori molestissimum est : neque sui obliuisci patitur : uenterque, ut prouerbio dicunt, aures non habet. Neque uulgo odiosiores ulli sunt, quam qui annonam incendunt et excandefaciunt : neque ulli magis quam qui eam subleuant, populum demerentur. Reditum Ciceronis ab exilio iucundiorem populo fuisse aiunt, quod summam, quae antea fuerat annonae caritatem summa uilitas consecuta est. Sapienter ut solet, Tacitus noster libro quarto annalium ab excessu Neronis ait, uulgo alimenta in dies mercari solito unam esse ex repub.annonae curam. Auri, purpurae, honorum plus apud alios esse plebs aequo animo fert : quiescere esuriens non potest. Cum igitur Siculo aduersus Sex. Pompeium bello caritas effecta esset, uilitatem reduxit Augustus. Ita populum pellexit annona. Cunctos dulcedine otii. Nihil enim fatigatis dulcius est quiete et populum Romanum multorum annorum continentia bella ita lassauerant, ut otium qualibet mercede redimendum putaret. His igitur illecebris cum sibi omnium uoluntates deuinxisset Augustus: tum demum insurgere, non ἱλαδὸν tamen, ut Hesiodi uerbo utar, sed paulatim, seseque ultra ciuilem modum attollere. Munia senatus, magistratuum, legum in se trahere, quasi ceteros labore exsolueret : ipse omnem molestiam reipub.causa in se transferre ac suscipere uellet. Legationes antea in senatu audiri solebant. Hac molestia senatum liberauit Augustus. Audiri quidem eas uoluit et in senatu nonnumquam : ut senatus aliquid tamen agere uideretur : sed plerasque domi, paucis adhibitis, ipse cum uidebatur audiebat. Senatus de pace, de bello, de prouinciis deliberabat. Quid opus erat tam multos senes tantum laborem capere, tam mane conuenire in curiam, tam multa ibi audire, tam multa dicere, tam uesperi domum fessos et uiribus exhaustos redire ? Valetudini ac quieti eorum prospexit Augustus. Domi haec cum paucis tractare coepit. Magistratuum uaria ac multiplex procuratio erat. Augustus consulatum quidem, qui praecipuus erat magistratus, sumpsit sibi, cum uoluit, quam diu uoluit et quoties uoluit : nam ut nos uestem, sic ille consulatum, cum uoluerat, capiebat, deponebat, resumebat ; neu populus de dando ei collega sollicitus foret, ipse sibi collegam, quem libuerat, non qui una imperaret, sed qui imperata faceret coaptabat. Magnum in repub. onus tribuni plebis sustinebant. Ipse tribunatum quidem non cepit : sed, ut eos onere leuaret, potestatem tribuniciam accepit. Censorium munus quam molestum, quam graue ? locare publica, senatum legere, populum censere, anquirere in omnium mores, alios senatu mouere, aliis equum publicum adimere, alios in Caeritum tabulas referre, multos notare, in multorum odia incurrere. Odiosa res, et negotiis plena. Igitur censuram quidem non sumpsit Augustus : sed, alio uocabulo morum regimen supmsit. O hominem laboriosissimum et alienae quietis studiosissimum! Magno tumultu, magno molimine, magno concursu ciuitatis leges antea rogabantur. Tollatur illa quoque tumultuandi materia. Quod Augusto placuerit, pro lege habetor. Sed, cum haec omnia in se traheret Augustus, nemo ne illius conatibus obuiam ire ausus est? Immo uero quicquid concupiuerat, assecutus est nullo, ait Tacitus, aduersante. Quonam igitur Romana uirtus prolapsa erat ? Quo uetus ille uitae potius quam libertatis amittendae ardor abierat ? Nullane scintilla uirtutis antique relicta erat, quae in posterorum pectoribus uiueret ? Catonem ferunt, cum quattuordecim fere annos natus, crebro in aedes Sullae a paedagogo duceretur, uideretque illic multos torqueri, multos duci, multorum nobilium ciuium oblita cruore capita adferri, quaesisse ex magistro, cur nemo reperiretur, qui Sullam interficeret : cumque is respondisset, eum ab omnibus metui : Cur tu ergo, inquit, uenienti huc mihi gladium non dedisti, ut patriam liberarem ? Nemo ne igitur uir erat, qui Catonis uix dum puberis animum indueret ? Vere uetus ille Rhintonis uersus de Romanis tunc dici potuit: οἱ μέν παρʹοὐδέν εἰσιν, οἷς δʹοὐδὲν μέλει. Alii quidem tanti non erant, ut quidquam magnum ac memorabile susciperent, alii autem negligebant. Cum ferocissimi, minimeque patientes seruitutis, per acies, ubi Mars fortissimum quemque pignoratur, aut proscriptione cecidissent. Nam ii potissimum proscripti sunt, quos triumuiri conatibus suis obstare posse credebant. Multos ignauiae simulatio texit, Ceteri nobilium quanto quis seruitio promptior, et ad omnia aequa, iniqua, accipienda ac perferenda paratior opibus et honoribus extollerentur, ita et auaris et ambitiosis explebatur animus. Maxima autem pars hominum, aut altero eorum uitiorum laborat, aut utroque. Nouisque ex rebus, id est, ex illa commutatione reip. aucti et diuitiis et dignitate cumulati tuta et praesentia quam uetera et periculosa mallent. Ita dum sibi consulerent, quomodo in publicum consuleretur, non laborabant : rebusque suis intentos, alienarum facile capiebat obliuio. Ergo in Vrbe quidem, tuta et composita omnia. Nemo erat, qui aduersus Augusti uoluntatem hiscere auderet. Quid in prouinciis ? Neque prouinciae, inquit, illum rerum statum abnuebantur suspecto S.P.Q.R. Imperio, ob certamina potentium et auaritiam magistratuum inualido legum auxilio. Quae ui, ambitu, postremo pecunia turbabantur. Admirabilem scriptorem et prudentiae plenum ! Non nude ac simpliciter ea de quibus agit exponit : sed causam, cur ita fuerit, ubicumque opus est, subiicit. Neminem in urbe Augusti coeptis aduersatum esse, et cur nemo aduersatus sit, docuit : nunc ne prouincias quidem illius imperium detractasse et cur non detractaeurint, docet. Cur ne prouinciae quidem illum rerum statum abnuebant ? Quia suspectum eis erat senatus populique imperium. Cur suspectum ? Duas ob causas, ut nullum salutare consilium capere possent. Dissidebant Sulla et Marius ? Qui Sullae partes sequebantur, diripiebantur a Marianis : qui Marii a Sullanis. Quid hic miserae prouinciae consilii caperent ? Quomodo anceps et utrimque imminens, exitium effugerent ? Vix illa tam atrox tempestas sedata erat : cum alia multo atrocior exorta est, bello ciuili inter Pompeium et Caesarem excitato. Ab utris haec aut illa prouincia diriperetur, incertum erat : ab alterutris quidem prope omnes diripi, necesse erat ; et interdum plus incommodorum accipiebant ab iis, quorum partes uouebant, quam ab iis, a quibus abhorrebant. Ne quiescere quidem et expectare certaminis euentum licebat. Vt Solon, ita Pompeius, neminem in seditione ciuili otiosum esse patiebatur, qui quiescerent, eos se pro hostibus habiturum esse dicebat. O miseram illorum temporum conditionem : cum furiosae duorum hominum ambitioni tam multorum fortium uirorum sanguini litabatur. Hem patria, quanto cum dolore hac in parte tui recordor? Quo, quo te miseram potentium certamina redegerunt? Omnia ueteris crudelitatis exempla in calamitatibus tuis renouata sunt. Intestinae potentium dissensiones, te, cui prius, etiam qui non te oderant, inuidebant, nunc etiam inuidis et hostibus miserandam reddiderunt. Sed omittamus haec, quorum acerbissima cogitatio est, et animum ad uetera referamus. Certamina igitur potentium suspectum prouinciis senatus populique imperium fecerant. At illa certe continentia non erant: interquiescebant aliquando et prouincialibus reficiendi ac recreandi sui spatium dabant. Immo uero plerumque quamlibet atroci bello grauior et exitiosior pax erat. Mittebantur in prouincias non pro praetoribus, sed pro praedonibus homines exhausti, famelici, enecti, aut, quod pro eodem est, diuites quidem et abundantes : sed auidi atque inexplebiles, quorum insatiabilem cupiditatem ipsa copia incenderet : qui sacra, profana, publica, priuata omnia diriperent : qui tantum habere quemque in prouincia fas putarent quantum sibi superfuisset : qui non hostium aut latronum, sed harpyarum in morem omnia depraedarentur : neque domos modo prouincialium exinanirent, sed eorum ipsum sanguinem, ipsam medullam exsorberent et exsugerent. Nulli enim saeuiores latrones sunt, quam qui praetextu iuris latrocinantur. Hoc uocabant purgare prouincias. Et plane ita purgabant et abstergebant, ut post eorum abitum, nullis ad eas uerrendas scopis, nullis spongiis aut peniculis opus foret. Pura omnia impuri homines relinquebant. At dicet aliquis, erant repetundarum iudicia, quae non in ipsos modo magistratus, sed in ipsorum quoque heredes, in quanto locupletiores facti essent, redderentur. Ludibria illa non iudicia erant. Turbabantur ui : cum interdum minae intentarentur iudicibus, interdum etiam ficae. Turbabantur ambitu : qui saepe et accusatores praeuaricari ac colludere, et iudices peierare cogebat. Turbabantur ea, quae semper plurimum apud plurimos, prope dixi, omnia apud omnes, potuit pecunia. His fiebat ut omnis rerum commutatio prouincialibus optabilis uideretur. Quare Augusto ad se unum omnia trahenti, facile acquieuerunt. Quod documento principibus esse debet, ne auaris hominibus gubernandas prouincias mandent. Diu enim compressa populorum odia aliquando tamen erumpunt : ut aut rebellionem faciant ipsi, aut aliis quam eorum conatibus obstare nitantur. Atque huius rei exempla quaedam fortasse etiam nostris quoque temporibus extiterunt.
Factiones
in urbe,
Rapinas
3
Magnam illam
Romae
Adeo ut ipsum
generis sui nominisque poeniteret. Narrat comiter Seneca pater Controuers.
lib. II. Tanta autem
Maecenas sub diuo Augusto libertate fuit (corrigo, Tanta autem sub diuo Augusto
libertas fuit. Nihil hic de Maecenate,
Ideone
geminatis, quia bis consul ? Caue censeas. Tertium enim fuisse Dio docet
Qui Baiis
obiit, ut clare testatum reliquit, Elegia huic rei propria, poeta Vmber. Nec
scio cur uir doctus tanto opere pertendat mortuum eum potius in * Stabiano. Quid ? Propertius qui uixit id
aeui, locum nesciuit funestum iuueni tam illustri ? Sciuit. Sed dedit hoc,
inquit, Liuiae, quae suspicione laborabat Marcelli interempti. Nec hercle
immerito. Num ergo uenenum dari Baiis minus potuit, ac in Stabiano ?
Scilicet soluta omni crimine illa aulica Medea, si Marcellus obiit Baiis.
Ego uero, uir maxime, caussam nullam uideo huius tuae tam seriae
adsertionis : placetque cum Propertio
Non eo more quo rei Romanae domini, Imperatores dicti : sed quo olim, qui
rempub. militiae feliciter gessissent. Vulgatus olim honos : non item sub
imp. qui rei prospere gestae lauream
Fortasse ratus est Cornelius ab Augusto Drusum et Tiberium priuignos, quod filiorum loco essent, Imperatores dictos, simili iure quod ipse ut diui Iulii filius, ex senatus decreto id nominis acceperat: quo nisi respexerit autor, sensus me eius loci fugit. Plane uterque fratrum post uictoriam Imperator salutationis exultatione a militibus dici meruit: quod ex Cassii LIV. extremo, et Vellei posteriore in promptu est. Sed Augustum id nomen illis tribuisse, hoc excepto loco nusquam in illius, Tiberiiue actis legas. Quid si nomina Imperatoria exponas, quae ducibus a uictoria dantur, de nomine gentium deuictarum? Neque tamen Druso inditum Germanici nomen nisi mortuo neque Tiberio datum reperias : huic sane quem Augustus eo cognomine quod se defuncto suscepturus esset, contentum fore promisit, cum quidam Pannonicum dicerent, ut habet Sueton. Tiberio cap. 27. Videndum igitur ne non sit aptius explicare, Imperatoriis nominibus auxit, id est, augendos curauit in quo fluctuans nondum conquiescit cogitatio.
Augustus quaesitam sibi iam et constitutam dominationem fulcire ac corroborare et constabilire modis omnibus cupiens, cogitauit periculosum esse principibus, iis praesertim, qui in ciuitate nondum seruituti assueta recens imperium occuparunt, si ex se sibi paratos successores non habeant. Facilius enim et confidentius insurgit populus aduersus eum principem, cuius morte fore se liberum putat et quem si occiderit, nullum paratum uidet ultorem. At si uideat eo sublato successurum quempiam ex eadem stirpe, malo cauet, et futuri metu, praesentibus acquiescit. Atque hoc est, quod apud Iosephum li.18. Tiberius morti proximus Caligulam sapienter monet, τὰς μονὼσεις τοῖς ἀρχουσιν ἐπικινδυνοὺς εἶναι. Augustus igitur, qui praeter unicam filiam Iuliam, nihil liberorum haberet, ex cetera propinquitate sua prouidendos sibi, quod longissime posset, successores, iudicauit. Qui nam ii fecerint, exponit hoc loco Tacitus et, ut tandem, ceteris sublatis, imperium ad Tiberium peruenit.
Paulo post pro eodem dicit monimenta. Subsidia, ut essent, qui si forte ipse deficeret, succurrerent et pondus imperii sustinerent. Vocabulum militare. Accusatiuus autem est absolutus Graeco more elegantissime positus ut in illo πάτροκλον πρόφασιν. Nunc de singulis, qui hoc loco nominantur, paulo copiosius agendum est.
Hic Octauiae sororis Augusti filius fuit, summae spei adolescens, et populo mirabiliter carus. Adoptauerat eum Augustus : uixque pueritiam egresso Iuliam, unicam filiam, uxorem dederat. Ablegerat etiam eum in collegium Pontificum, ut qui ipse Pontifex maximus foret. Honestauerat eundem aedilitate curuli, cum ipse undecimum consulatum gereret: cumque aediles ludis, muneribus, uenationibus, aliisque spectaculis populo gratificari, magnosque sumptus in eiusmodi res facere solerent: multa insignia in aedilitate Marcelli populo exhibuerat: totum etiam forum a Kalend. Augusti usque ad aestatis finem uelis inumbrauerat: ut litigantes salubrius consisterent : imperium denique ei relicturus putabatur. Sed cum eo ipso anno ita graui morbo correptus esset, ut morti proximo haberetur, conuocatis ad se principibus Senatus, non nullis etiam ex equestri ordine praecipuis, ita cum eis de rep. quasi postremus ille sermo futurus esset, collocutus, nullo successore nominato, Pisoni quidem Rationarium imperium, id est libellum, quo rationes publicae continebantur, de quo alia plura dicemus, Agrippae autem annulum signatorium tradidit, penetrauit ea res altius Marcelli animum. Cum igitur Augustum ita deseruissent uires, ut nihil eorum quidem quae maxime necessaria sunt, per se obire posset, extitit medicus quidam, cui Antonio Musae nomen fuit, qui nouo medendi genere, balneis frigidis et frigidae potu pristinam ei firmitatem restituit. Magnis ob id praemiis et honoribus affectus, tum ab Augusto, tum a senatu, disparem postea effectum artis suae in Marcello sortitus est. Qui cum alterum iam annum incommoda ualetudine uteretur, ita tamen ut non decumberet, tunc ingrauescente morbo, ab eodem medico eadem ratione curatus, tandem in Baiano aedilis interiit. Doluit eius morte non Princeps modo, sed Senatus populusque uniuersus. Corpus in Vrbem delatum, magnificentissima funeris pompa, in campo Martio crematum est. Deploratur illius mors a Virgilio luculentis uersibus ad finem lib. 6 Aeneidos. Seruius ait eum incidisse in morbum anno aetatis XVI mortuum decimo octauo. Ab hoc dictum est Theatrum Marcelli.
Duos praecipuos amicos habuit Augustus, M. Vipsanium Agrippam, de quo nunc dicendum est, et C. Cilnium Maecenatem, de quo alio loco dicetur. M. Vipsanius Agrippa ita obscuro loco natus erat, ut eum gentis suae puderet. Itaque nunquam ipse M. Vipsanium Agrippam uocabat, sed omisso nomine M. Agrippam : et si a quodam aliter uocaretur, aegre ferebat sed ut semper reperiuntur homines, qui facere ac dicere quod aliis aegre sit, etiam nulla mercede cupiant, fuit orator quidam, qui reum accusans, quem Agrippa defendebat, potentissimus tunc in ciuitate, et nulli nisi Augusto secundus, eum nominans, diceret M. Agrippa et id quod medium est, cum Vipsanium uellet intelligi: maiori acerbitate, quam si aperte elocutus esset, quod tegebat. Hic igitur ignobilis quidem erat loco: et rusticitati, ut ait Plinius, quam deliciis propior, sed bonus militia : neque Augustus in parandis uictoriis, meliori cuiusquam aut fortiori opera usus est. Nam et eam classem qua Sex.Pompeius inter Mylas et Naulochum uictus est, instruxerat exercueratque Agrippa : et ipsius praecipue ductu pugnatum prospere est. Vnde Augusto exprobrabat Antonius, stupentem eum adhuc, et semisomnum, non prius surrexisse, nec militibus in conspectum uenisse, quam Agrippa hostium naues fugasset. Itaque coronam naualem, qua nemo unquam Romanus donatus fuerat, nemo post eum donatus est, et caeruleum uexillum hoc bello singulari uirtute meruit. Sed et in bello aduersus Antonium, in ore atque oculis classis Antoniae Leucadem expugnauerat, Patras ceperat, Corinthum occupauerat, his ante ultimum discrimen classem hostium superauerat. Et in illo ipso proelio, quo uires Antonii conciderunt, omne clarissimi certaminis arbitrium penes Agrippam fuit. Augustus igitur eum et bonum militia et uictoriae socium geminatis consulatibus extulit. Primum consul fuerat Agrippa cum L. Caninio Gallo et eo anno quo Lepidus, Antonius, et Octauianus, cum iam abisset quinquennium illud, in quod se ipsi III.uiros creauerant, ipsi sibi eandem potestatem in alterum quinquennium prorogarunt. In secundo ac tertio consulatu, collega Augusti sextum et septimum consulis fuit : Tertium quidem consul illa tot in urbe maxima opera excitauit, quae ut ait Seneca et priorem magnificentiam uincerent, et nulla postea uincerentur : Neptuni porticum, sudatorium Laconicum, et illud nobilissimum Pantheon, in quo cum Augusti nomen uellet inscribere, eo recusante suum inscripsit. Hodieque in eius uestibulo illa cubitalibus prope litteris scripta uisuntur. M. Agrippa Cos. tertium. Sed cum ter Consul fuerat, cur eum extulisse Augustus geminatis consulibus dicitur ? Nimirum quia primum consulatum non ab Augusto acceperat, sed a populo: at duo posteriores, Augusti beneficia fuerunt. Euectus igitur ad illam potentiam, cum et populo unice carus esset, et apud milites auctoritate polleret, ut qui in castris simili atque Augustus tabernaculo uteretur aeque atque Augustus militibus signum daret : iam ipsi, qui eum extulerat, Augusto formidolosus uideri poterat : iam optandum erat, ut Agrippa secundo loco contentus foret. Putant autem hoc obseruandum esse iis, quorum potentia non satis adhuc altas radices egit, ut fortes uiros, et a quibus imminere potest aliquid periculi, aut e medio tollant, ne quid nouarum rerum moliri possint, aut ita sibi deuinciant, ne uelint. Alterum honestius et humanius est, alterum tutius creditur. Itaque Maecenas, qui, ut dixi, in intimis Augusti erat, ausus est ei dicere, eo rem esse perductam, ut Agrippa aut interficiendus, aut gener faciendus esset. Et uidua tunc erat Marcelli morte Iulia, et non libenter uidua erat. Habebat tum Agrippa in matrimonio Marcellam Octauiae sororis Augusti filiam : cum qua amanter concorditerque uiuebat, et ex ea liberos susceperat. Sed Augustus exorata sorore, ut sibi genero cederet Agrippae, dimissa Marcella, Iuliam uxorem dedit. Cetera quae ad Agrippam pertinent, suo loco reddentur.
Liuia Drusilla, de qua in sequentibus multa dicentur, quo tempore eam duxit Augustus, iam e Tiberio priore uiro Tiberium susceperat, eum, qui post Augustum imperauit, eratque tum Tiberius septemdecim annorum. Grauida etiam erat. Itaque tertio mense D. Drusum qui postea Nero Claudius Drusus, mutato praenomine, uocatus est, apud Augustum enixa est. Vnde uulgatus iocularis uersus, τοῖς εὐτυχοῦσι καὶ τρίμηνα παιδία. Non defuerunt tamen, qui Drusum Augusti filium crederent, natum ex adulterio, quod Liuia adhuc Tiberio nupta, cum Augusto fecisset. Vt est ; Tiberii eum filium uideri uoluit : ideoque statim natum ad Tiberium misit : isque eum agnitum accepit. Sed paulo post moriens, utrique filio Augustum testamento tutorem dedit. Hic Drusus pater est Germanici, fortissimi uiri, ac cum quolibet ueterum comparandi, et Claudii qui post Caligulam imperium obtinuit. Hos igitur priuignos imperatoriis nominibus auxit, id, est, imperatorum nomine ornauit Augustus. Ac ne quis putet ea ornamenta icirco priuignis tributa, quod e suis neminem haberet, cui incumberet, atque niteretur, ait Tacitus, id eum fecisse integra etiam tum domo sua, nam superstites adhuc habebat genitos Agrippa duos ex filia nepotes Caium et Lucium, quos quoniam alioque auo materno heredes futuri non erant : patris enim, non matris familiam filii sequuntur : ut illud impedimentum tolleretur, a patre Agrippa per aes et libram emptos domi adoptauerat, et ex naturalis patris potestate in suam translatos, in familiam Caesarum induxerat : necdum posita puerili praetexta, principes iuuentutis appellari, destinari consules, specie R.flagr.cupiuerat. Caius Agrippae filius natus est anno ab urbe condita DCCXXXIV. M. Apuleio et P. Silio Cos. Lucius autem triennio post, consulibus Furnio et Silano. Horum uterque ab ipsa pueritia admodum insolens fuit. Itaque cum Portius Latro, declamator nobilis, controuersiam quandam declamans Augusto et Agrippa praesentibus dixisset, furere istos, qui adoptione nobilitati essent, in utrisque offensionem incurrit, quasi Augusti nepotes oblique notare uoluisset. Ad reprimendam eorum insolentiam, Tiberium Augustus, Agrippa mortuo, in consortium tribuniciae potestatis assumpsit, anno ab Vrbe condita DCCXLVIII eumque ad pacandam Armeniam misit. Ait Tacitus necdum posita puerili praetexta, Lucium enim undecimum annum agens, Caium, qui quattuordecim annorum erat, consulem designandum curauit: cum iam uterque princeps iuuentutis appellatus esset. Puerilis autem praetexta ponebatur, ut nomen est, anno aetatis XVII. Lucius quoque ipse quartum decimum annum agens, consul designatus est, ut ex antiquis scriptoribus constat anno V.C. DCCLI. Neque tamen consulatum tam tenera aetate gesserunt. Nam Lucius quidem ante mortuus est, quam Caius. Caius autem consulatum gessit, cum esset annorum uiginti.
Emptos domi a patre per aes
Quod sane ridiculum, ut principes iuuentutis sint, qui etiamnum in pueris.
Natus autem Gaius anno urbis DCXXXIV. Sex Apuleio, P. Silio Coss. At Lucius
biennio toto minor ex Dione LV. in actis eius anni. Princeps iuuentutis (πρόκριτον τῆς
νεότητος Zonaras hic reddidit) ab Augusto inualuit, ad futurum
imperium titulus
Et vero
perfecerat, Romae marmor, de Caio : QVEM. POPVLVS. COS. CREAVIT. ANNOS. NATVM. XIIII. Ait annos natum
quatuordecim :
Gradus hic erat principis informandi, et ueluti designati atque electi : quod hodie in Imperatoribus, regis est Romanorum : in regno Galliae, Delphini ; in Hispaniae, Principis.
Paucis, in Commentariis nostris de Magistratibus Francorum (cum Delphini meminimus) de hac re uerba fecimus, quam studiosorum causa pluribus explicatam uolumus. Caesares itaque dicebantur quasi Principum filii, et designati Augustae maiestatis haeredes, ut scribunt Dion Cassius, Nicaeus in Nerua, et Spartianus in Aelio Vero. Quanta fuerit ipsius Caesaris dignitas, explicat Iustinianus in Nouella constitut.30. his uerbis, τοῦ φιλτάτου Καίσαρος ἡμῖν ἐπωνύμου τοῦ δόντος αρχών αγαθών τῆς καθ' ἡμάς μοναρχίας, δἱο ἐν ἃπασιτῆς γῆς ἔθνεσι ὀνοματότατόν ἐπι τοῦ Καίσαρος ὄνομα, καὶ ὦσπερ ἡμεῖς ἀντ’ ἄλλου τινὸς τῶν τῆς βασιλείας συμβόλων σεμνυνόμεθα. Eiusdem quaenam partes fuerint, sic Herodianus describit, ubi Albinum ait a Seuero Caesarem designatum. Quare eum Caesarem designat, ipsius spem, et cupiditatem, imperii communione praeocupans, et ad eum mittit literas humanitatis plenas, obsecrans procurationem susciperet imperii, opus esse uiro forti et aetatis integrae, se iam aetatis ingrauescentis, et morbo articulari confectum : sibi quidem liberos esse, sed eius aetatis, qui fari non possint. Legat studiosus quisque diligentissime Commodi epistolam ad Albinum, quam Iulius Capitolinus historiae suae addidit, de Albino loquens, Herodianus quoq. lib.5. cum refert Alexianum ab Heliogabalo Caesarem declaratum, ait aliquo opus esse, qui res curaret humanas, et qui illi imperium ab omni cura uacans praestaret. Haec quidem de Caesare, qui Princeps quoq. iuuentutis dicebatur. Hoc uero auspicium erat futuris Imperatoribus. Suet. in Caligula cap.15. Patruum Claudium equitem Romanum ad id tempus collegam sibi in Consulatu assumpsit, Fratrem Tiberium die uirilis togae adoptauit, appellauitque Principem iuuentutis. Lampridius in Commodo, Cooptatus inter tres solos Principes iuuentutis, cum togam sumpsit. Tacitus lib.12. sumpta uirili toga Neronem Principem iuuentutis appellatum refert. Toga uirilis sumebatur anno decimo septimo, et deponebatur praetexta, et bulla. hinc Anni Praetextae Plinio pro Annis pueritiae, et Aetas praetexta Gellio, et Mores praetextati.
Obseruandum est in Antiquitatibus Romanis usos magistratus etiam in summa potestate, minus imperiosis nominibus, quo ab inuidia remotiores et tutiores essent: et quemque ab ea cui praecipue incumberet cura, appellationem habuisse. Eius rei euidens notatio est, in dictatore, censore, praetore, quaestore, et in ipso principe. Cum enim regimentis reipublicae ad unum translatis, legi princeps senatus a censoribus desiit, tum est uulgari principis nomine imperium singulare constitutum: etsi antea, qui primum caperet locum diceretur, ut et apud Valerium, Metellus Pius princeps ciuitatis, apud Ciceronem, M. Aemilius princeps et senatus et ciuitatis, apud Quinctilianum, Domitius Aper princeps fori, et M. Tullius in republica princeps. Exinde quemadmodum Augustus in senatu, ciuitate, republica princeps, id sibi nomen tametsi minus imperio, satis speciosum ratus est, adoptatitios liberos, et Tiberium priuignum uoluit, ut Cornelius noster scribit, principes iuuentutis appellari: ut quanto ipse patribus caeteris emineret, tanto eius liberi caeteris adolescentibus antestarent. Eam ob rem apud Suetonium, Caligu. Capite decimoquinto C. Caesar Caligula eo nomine fratrem Tiberium auxit et infra lib. XII. Claudius Neroni eam appellationem permisit. Neque uero primum illa fuit ab Augusto excogitata appellatio, sed antea uulgaris erat, ut legas apud Liuium libro XXVI. Hieronymum a principibus iuuentutis prope consilio publico interfectum. Alii ad honorem publicum nomen id translatum putant a Troiae ludicro, ut is qui praeesset ex primariis iuuenibus, ductor turbae puerorum maiorum aut minorum principio iuuentus princeps dictus fuerit. Sic etiam alibi quam in urbe edito ludo, ut in Hispania princeps iuuentutis Lasio dici uidetur, ex huiusmodi spectatione, Q. HERENNIO HETRVSCO MESSIO DECIO NOBILISS. CAES. PRINCIPI IVVENTVTIS VALENTVE TE VETERES. Sed ideo de sententia non deiicior, qui non scriptorum duntaxat autoritatem, sed scripsi rationem expendo.
Ideo additum, puerili : quoniam praetexta utebantur et magistratus.
Nulla potestas hac appellatione indicabatur : sed dignitas tantum quaedam, qua Imperatorum filii usque ab adolescentia cohonestarentur, et a ceteris distinguerentur.
Ita legendum puto, ut ante appellari. A populo enim eos designari, non designare eos ipse cupiuerat.
Neque elegantius quidquam dici potuit, neque quo melius exprimeretur principum consuetudo, qui saepe ea nolle se simulant, quae impensissime cupiunt ; et cum suos ad dignitatem aliquam promouent, operam dant, ut id non tam uoluntate sua, quam alienis precibus adducti ac prope coacti fecisse uideantur. Sed ut urbane a poeta quodam de puellis dictum est, gaudet uirginitas rapi, sic eiusmodi uis eos, quibus adhibetur, oblectat. Cogi se gaudent.
Scribit tamen Dio illam immaturam ac praeproperam nepotum ambitionem displicuisse Augusto : precatumque eum, ne dii sinerent, euenire, ut quod sibi contigerat, quisquam nonum uiginti annos natus, consul fieret, Sed non semper principes ex animi sui sententia loquuntur. Etiam qui ex illis rhetores non sunt, figurate tamen loqui sciunt.
Melius patiendi forma destinari, quam et praecessit, appellari. Nec uero aliter res patitur. Forte etiam hoc ipso melius, quod Muret uoluisse uidetur, designari.
In
Lycia mortuum eum uoluit Suetonius cum Velleio. Ille his uerbis : Caium
Nata exitio
reip. haec mulier,
Nempe ante annos circiter XII priusquam
Caius moreretur. Quippe Drusus obiit ex lapsu equi, in Germania, anno urbis
DCCXLV. ex Dione libro LV. initio :
Videte, quam saepe hominum consilia irrita euadant. Multis se, ut uidebatur, Augustus dominationis subsidiis saepserat . M. Agrippam, duos ex eo nepotes, quos iam fecerat suos, priuignos totidem, circum se habebat. Parum abfuit, quin solus relinqueretur. Extinctis ceteris omnibus unus Tiberius superstes fuit. Nimirum imperare eum oportebat. Sed ea quae Tacitus perstringit, fusius explicanda sunt. Ac primum de Agrippae morte dicamus. Agrippa e Pannonia rediens, quo eum cum summo imperio Augustus miserat, cum in Campaniam uenisset, ibi morbo correptus interiit, Messalla et Quirino cos. anno urbis DCCXLII, aetatis suae quinquagesimo primo. Summum eius mors dolorem, et Augusto inussit et populo. Carus enim omnib. uixerat. Velleius eum fuisse ait uirtutis nobilissimae, labore, uigilia, periculoinuictum parendique scientissimum, sed uni tantum : nam aliis imperandi cupidum fuisse. Tribuit ei laudem illam, qua se potissimum Alexander multa magnaque consecutum esse dicebat, nihil differentem ac procrastinantem, sed statim consultis face iungentem. Praeclarum ei quoque rediit testimonium Seneca, cuius haec sunt ex epistola 95. M. Agrippa uir ingentis animi, qui solus ex his, quos ciuilia bella claros potentesque fecerunt felix in publicum fuit. Dionis autem uerba e lib. 54 ita honorifice de eo scripta sunt, ut recitare libeat. Ἀγρίππας μὲν οὖν οὕτω μετήλλαξε, τά τε ἄλλα ἄριστος τῶν καθ´ ἑαυτὸν ἀνθρώπων διαφανῶς γενόμενος, καὶ τῇ τοῦ Αὐγούστου φιλίᾳ πρός τε τὸ αὐτῷ ἐκείνῳ καὶ πρὸς τὸ τῷ κοινῷ συμφορώτατον χρησάμενος. ὅσον τε γὰρ τοὺς ἄλλους ἀρετῇ κατεκράτει, τοσοῦτον ἐκείνου ἐθελοντὴς ἡττᾶτο, καὶ πᾶσαν αὐτῷ τὴν ἑαυτοῦ καὶ σοφίαν καὶ ἀνδρείαν ἐς τὰ λυσιτελέστατα παρέχων πᾶσαν τὴν παρ´ ἐκείνου καὶ τιμὴν καὶ δύναμιν ἐς τὸ τοὺς ἄλλους εὐεργετεῖν ἀνήλισκεν. ἀφ´ οὗ δὴ καὶ τὰ μάλιστα οὔτ´ αὐτῷ ποτε τῷ Αὐγούστῳ ἐπαχθὴς οὔτε τοῖς ἄλλοις ἐπίφθονος ἐγένετο, ἀλλ´ ἐκείνῳ τε τὴν μοναρχίαν ὡς καὶ δυναστείας ὄντως ἐπιθυμητὴς, (sic enim lego, ut opponatur ei quod sequitur δημοτικώτατος) συνέστησε, καὶ τὸν δῆμον εὐεργεσίαις ὡς καὶ δημοτικώτατος προσεποιήσατο. Sed ut Simonides dicebat,πᾶσι κορυδάλοισι λόφον ἐγγίνεσθαι, Plinius aliquando eum uino indulgentiorem fuisse dicit. Suetonius impatientiorem fuisse significat, cum ait ab Augusto patientiam in eo aliquando desideratam. Sed quia Suetonius eo loco deprauatus est, ignoratione uocis antiquae, uerba ipsius recitabo, ut emendem. Sunt igitur haec : Desiderauit nonnunquam et M. Agrippae patientiam, et Maecenatis taciturnitatem : cum ille ex leui rigoris suspicione, et quod Marcellus sibi anteferretur, Mytilenas se, relictis omnibus, contulisset. Et hic secretum de comperta Murenae coniuratione, uxori Terentiae prodidisset. Haec Suetonius, in quibus, quid sit leuis illa rigoris suspicio nunquam quisquam recte explicabit. Neque enim recte explicari deprauata possunt. Legendum, addita una litterula, frigoris. Frigere enim dicuntur, qui apud alium minus ualent, quam solebant, minusque ab eo magnifiunt, qui negliguntur. Terentius : Nimium hisce homines frigent. Cum Phaedria, qui Thaidi omnia erat, admisso Thrasone excluderetur : idem : ubi friget, huc euasit. Hoc uocabant frigus. Horatius : O puer, ut sis Vitalis metuo, et maiorum ne quis amicus Frigore te feriat. Inepti enim plane sunt, qui eo quoque loco frigoris nomine mortem significari putant. Hoc igitur dicit Suetonius, Agrippam, qui semper apud Augustum primus fuerat, cum leui suspicione tactus esset Marcellum sibi anteferri, eius rei impatientia, Mytilenas se contulisse. Redeamus ad Tacitum.
Hic ut dictum est, Agrippae filius natu minor fuit, una cum fratre, uiuo adhuc patre, adoptatus ab Augusto. Is ad exercitus Hispanienses, ut eis tanquam imperii successor, commendaretur, proficiscens, morbo ex intemperantia contracto, Massiliae decessit, anno uno ante fratris mortem.
De huius morte, ita Velleius. C. Caesar ante aliis prouinciis ad uisendum obitis, in Syriam missus, conuento prius Ti. Nerone, cui omnem honorem ut superiori habuit,tam uarie se ibi gessit, ut nec laudaturum magna, nec uituperaturum mediocris materia deficiat. Cum Rege Parthorum, iuuene excelsissimo in insula quam amnis Euphrates ambiebat aequato utriusque partis numero coiit. Prior Parthus apud Gaium in nostra ripa, posterior hic apud regem in hostili epulatus est. Armeniam deinde ingressus, prima parte introitus prospere rem gessit ; mox in colloquio, cui se temere crediderat, circa Artagera, grauiter a quodam, nomine Adduo, uulneratus, ex eo, ut corpus minus habile, ita animum minus utilem reipubl. habere coepit. Nec defuit conuersatio hominum uitia eius adsentatione alentium. Etenim semper magnae fortunae comes adest adulatio, per quae eo ductus erat, ut in ultimo ac remotissimo terrarum orbis angulo consenescere, quam Romam regredi mallet. Deinde reluctatus inuitusque reuertens in Italiam, in urbe Lyciae (Limyra nominant) morbo obiit. Haec Velleius. Ad Caium euntem in Armeniam uenit in Chium Tiberius e Rhodo quo recesserat, eumque omni honoris genere excepit. Cum Iudaeam praeterueheretur Caius, noluisse eum supplicare in templo Hierosolumitano, tradit Suetonius : eoque nomine ab Augusto laudatum. At Paulus Aquilegiensis ingentem famem, quae Romae consecuta est, euenisse ait, ulciscent Deo illum contemptum sui.
Zonaras ne Augustum quidem ipsum caruisse suspicione refert, quod Caium parum sibi acceptum necasset. Et hoc est quod Plinius lib. 7. cap. 45 inter Augusti infortunia numerat, incusatas liberorum mortes luctusque non tantum orbitate tristes.
Multa bella in Germania Drusus fortissime ac felicissime gesserat, multas barbaras gentes domuerat, fines imperii protulerat. Cum tandem ex fractura equo super crus eius collapso, trigesimo die, quam id acciderat, mortuus est. Corpus a Ti. Nerone fratre qui nuntio ualetudinis eius euocatus, raptim accurrerat, Romam peruectum, cum Tiberius ipse, toto itinere pedibus praegrederetur, et in in C. Iulii tumulo conditum. Laudatus est ab Augusti et supremis illius funeribus plures honores additi. Liuius lib. 142. Suetonius, inter Rhenum et Salam fluuios, mortuum esse eum, auctor est Strabo lib.7. Ad eum aegrotantem tanta celeritate properauit Tiberius ut una nocte ac die, tribus uehiculis emensus sit CC.M. passuum. Viuum adhuc ab eo repertum fratrem ait Ouidius : alii iam mortuo, uenisse. Celebrauit laudes Drusi Horatius lib.4. odarum, ode cuius principium est, qualem ministrum. Extat et elegantissimum poema ad Liuiam de morte Drusi, quod Ouidio tribuitur nec felicissimo illius ingenio indignam uidetur. Consul erat Drusus, quo anno mortuus est et tricesimum agebat aetatis annum. Auctor Paulus Aquilegiensis diaconus.
Ad Tiberium, quem suo cognomine Neronem uocat.
Inclinare, ferri, ῥέπειν. Exponit autem hoc ita ut causam una significet. Ideo enim ad Tiberium uergebant omnia, quia solus Tiberius superstes erat ex iis ad quos peruenturum imperium spes fuerat
L. Caesare mortuo, uiuo adhuc Caio, de adoptando Tiberio cogitauerat Augustus: neque tamen eum adoptauit, nisi utroque iam mortuo. Adoptauit autem eodem die Tiberium et M. Agrippam M. f. Postumum de quo statim dicturi sumus. In foro utrumque, non domi, ut Caium et Lucium. Tiberius enim et Postumus patresfamilias erant. Vtrumque lege Curiata : quia mutanda erant sacra. Sed in adoptando Tiberio singulari uerborum formula usus est. Hoc reip.causae facio. Velleius. Iam ei tribuniciam potestatem obtinuerat: sed in quinquennium tantum, tunc autem tribunitia potestas petebatur, ii successores imperii habebantur.
Vt milites eius imperio assuescerent.
Iam enim, sine ulla simulatione, sublatis aemulis, filio imperium destinabat.
Atqui
Siciliam uocat Scholiastes Iuuenalis uetus. Agrippa, inquit,
in Sicilia propter morum feritatem ad Augusto relegatus est. Errat,
nam de Planasia adfirmat cum nostro etiam Dio,
Imitatione Liuii, si forte, qui de T. Manlio : Filium iuuenem, nullius probi compertum, extorrem urbe egit.
Vere
emendaui. Filii enim haeredesque, passim dicuntur subsidia
Insula est Planasia maris Tyrrheni, siue inferi, Galli nostri mare massiliense uocant.
Natura comparatum est, ut cum corpore, senum animus quoque relanguescat ac molliatur. Itaque si senex improbam uxorem nactus est, facile se illius blanditiis irretiri et illaqueari sinit. Vix enim est, ut resistere possit incautus et incustoditus attentae semper et subdolae, apertus ac simplex duplici ac tectae, inermis armatae. Senes autem etiam, propria ipsorum arma, consilium et prudentia saepe deficiunt : at eiusmodi mulier quando dolis armata non est ? Hoc et in priuatis domibus, quarum tamen damna minus late patent, periculosum est : et in principibus eo periculosius, quo maiorem secum ruinam trahunt. Impotentes enim fere sunt aut in magna potentia educatae, aut ad eam euectae mulieres, nouarum rerum amantes, ambitiosae, imperandi cupidae: et dum quod facere imbiberunt, efficiant, fas nefasque pro eodem putant : quo minus omnia turbentur ac ruant ; quo minus coelum terrae misceatur, dum potiantur eo, quod cupiunt, non recusant. Metum, pudorem, religionem, caritatem, etiam coniunctissimorum exuunt : ut ad honesta pauidae, sic ad illicita audaces. Cum autem per se feminem parere miserum est, tum longe infelicissima gens, cuius ipse princeps feminae paret. Minus interdum malorum efficiunt solae. Quanquam enim omnia prae sua libididine nihili faciunt, interdum tamen, si solae sint naturali sexus sui timiditate refrenantur : non ut uirtute uitium, sed ut uitium contrario uitio paulum reprimatur ac retundatur. At si cupiditatem suam uirorum uel auctoritate uelari, uel nomine ipso firmari posse uideant, nihil tam periculosum, quod aggredi, nihil tam munitum, quod labefactare, nihil tam sanctum, quod uiolare non audeant. Magna populi calamitas est uxorius princeps. Ter quaterque, ut poetae loquuntur, miserae gentes, quarum principes uxoribus suis nubunt. Nam ut cicuta, si sola bibatur, meri potione, ne exitio sit, impediri potest ; sin permista cum uino hausta sit, nullus iam superest remedio locus : ita muliebris impotentia, si sola bacchetur, imperio uiri fraenari ac coerceri potest : sin uirili auctoritate uallata, et illo quasi uehiculo adiuta, ad reipublicae uitalia penetrarit, uix ab imminenti exitio populum Salus, ut aiunt, ipsa seruauerit. Desperata et profligata res est, ubi se cum uenenis remedia miscuerunt. Hoc malum populo Romano in Augusto et Liuia euenerat. Miti et placido erat ingenio Augustus, praesertim senex. Sed Liuia, dum filio, qui iam ipsi unicus reliquus erat, quo iure quaque iniuria imperium parare uult, senem per se lenissimum in eos, qui obstare posse uideantur, efferabat. Iam duos Agrippae filios pridem imperio destinatos mors siue naturalis siue in altero Liuiae uenenis properatae sustulerat: et uulgo nota Liuiae improbitas ipsi Augusto aliquid sinistrae suspicionis asperserat. Restabat unus Agrippa Postumus. Moriens enim, ut ante dixi, praegnantem uxorem reliquerat Agrippa. Tollendus erat hic quoque, praesertim cum eum eodem, quo Tiberium die adoptasset Augustus, et iuuenem paternae uirtutis memoria multorum conciliatura animos uideretur. Nunquid igitur hunc quoque uenenis aggressa est ? Eadem saepe tentare, suspectum est et fortasse fraterna nex Postumum aduersus tales insidias reddiderat cautiorem. Grassemur calumniis. Haec quoque non inusitata nouercis tela sunt. Insimulatus est, quasi Liuiam nouercam, probris incesseret : ipsi Augusto parum aequus foret : de ipsius morte consilia inisset ; neque tamen damnatus capitis : cum rei tam atrocis nulla satis forma indicia proferrentur. Sed relegatus et amotus e conspectu, ut et deleretur ex aui animo, et cum commodum foret, minore negotio e medio tolleretur. Ita Augustus nepoti, ut in uita esset, ipsius innocentiae, ut in urbe ne esset, uxori improbitati dedit. Ac Postumum Tacitus fuisse ait rudem sane bonorum artium. Quod mirum non est. Nam neque patrem habuerat, a quo educatur et a matre nihil didicisse poterat, nisi quod non didicisse praestaret. Et robore corporis stolide ferocem. Quod Plato euenire ait omnibus generosis ingeniis, quoties non ita, ut oportet, educantur. Et alioqui patrem habuerat rusticanum ac militarem, et duritiae non deliciis assuetum. Addit Tacitus : Nullius tamen flagitii compertum. Hoc auo ad conseruandum ac fouendum nepotem satis esse debebat. Sed uidete, quam propriis et significantibus uerbis utatur Tacitus, quem isti inepte fastidiosi, quia, quid bene loqui sit, nesciunt, ut male locutum notant. Nam senem, inquit, Augustum, ob idque languidiorem et captu faciliorem, deuinxerat et in potestatem suam redegerat, sibique obnoxium reddiderat adeo, uti non cetera modo ex eius arbitratu gereret, sed nepotem: et solent nepotes auis cariores etiam esse quam filii, quo se in eis diutius uicturos, ac memoriam sui propagaturos esse confidunt. Neque tantum nepotem, sed nepotem unicum. Quis autem nescit, quae unica sunt, quanto cariora esse soleant ? Oculum ipsum (et nihil est oculis carius) magis amant, qui unicum habent. Agrippam, ut uel ipsum Agrippae nomen renouare deberet in Augusti animo memoriam illius Agrippae, quo potissimum adiutore ad imperium peruenerat. Agrippam igitur Postumum, ob idque τηλυγέτην quo caritas intendi solet et ita natum, ut spes nulla superesset, fore ut ex patre ipsius quisquam amplius nasceretur : non blande ac leniter amandaret, non secedere iuberet, non honoris specie in prouinciam aliquam mitteret, sed proiiceret : quo in uerbo summa inest odii et auersi animi significatio. Quae enim proiicimus, ab iis abhorremus: ea ne aspicere quidem uolumus. At quo proiiceret ? Tarentum forte aut Mitylenen, aut Miletum, aut in aliquem eiusmodi locum, in quo inglorius praecisa imperandi spe, delicate tamen ac molliter uiueret. Immo uero in insulam Planasiam, Corsicae proximam ob insalubre caelum prope desertam, et quidem addito ad custodiam tribuno militum. Videte quantum in senum animis, aduersus priuignos nouercales blanditiae possint.
Vnicum e tribus Agrippae filiis reliquum, in insulam abdicarat, ac relegauerat. At non talis in Germanicum Drusi, qui, ut diximus, in Germaniam interierat, filium fuit: sed eum praefecit octo legionibus, quae ad ripam Rheni collocatae erant ad prohibendas Germanorum incursiones. Erant autem hae legiones in duos exercitus distributae, superiorem et inferiorem. In superiore erat legio secunda, tertia decuma, quarta decuma et sextadecuma. In inferiore, prima, quinta, undeuicesima et uicesima. His omnibus summo cum imperio praeerat Germanicus Druso ortus ex Antonia minore, adscirique per ad.a Tib.iussit antequam ipse Tiberium adoptaret; idque ut eadem opera et Tiberii filius et Germanicus Aug. fieret, et uterque in potestate eius esset. Meminit huius adoptionis Iustinianus lib. I. Institutionum iuris ciuilis.
Drusus, quem Tiberius ex Agrippina M. Agrippae filia, T. Pomponii Attici, ad quem Ciceronis epistolae sunt, nepte susceperat. Eam enim habuerat in matrimonio: sed mortuo Agrippa coactus erat ab Augusto eam dimittere et Iuliam, quem non quidem socrus, sed tamen soceri sui uxor fuerat, ducere. Hunc Drusum Tiberii filium oportet saltem iam uiginti annorum fuisse, quo tempore Tiberius Germanicum adoptauit. Nam, uiuis adhuc Caio et Lucio Agrippis, eum pater in forum deduxerat, togamque ei puram dederat. Mortuum Augustum in foro, sub ueteribus tabernis laudauit. Nunquam ualde carus fuerat patri, quod uita esset fluxiore ac remissiore. Itaque cum in Vrbe, imperante iam Tiberio obiisset, tantum non a funere ad negotiorum consuetudinem rediit, longiore iustitio inhibito. Quin et Iliensium legatis paulo serius consolantibus, quasi oblitterata iam doloris memoria, irridens, se quoque respondit, uicem eorum dolere, quod Egregium ciuem Hectorem amisissent. Auctor Suetonius.
Vocat ἓρματα quidam ueterum pro eodem dixerunt fulmina a fulciendo.
Iure uapulat Lipsi manu Vertranius : cuius animus alibi fuerit oportet, quam circa libros cum ei non ueniret in mentem, auctoribus classicis, liberos, esse familiae etiam priuatae : ut diuitias, ornamenta, solatia : ita quoque adminicula, praesidia, munimenta, quod utrumque complexus istis uersibus Lucretius lib.4. Et multa steriles hymenaeis ante fueruntPluribus, et nactae post sunt tamen, unde puellosSuscipere, et partu possent ditescere dulci.Et quibus ante domi foecundae saepe nequissentVxores parere, iuuenta est illis quoque comparNatura, ut possent natis munire senectam. Plura ego, de hac re in Suspicionibus ex Arellio FuscoSeneca, Plin. Vlpiano, aliisque tam Graecis quam Latinis.
Ea tempestate. Grandior oratio quam si dixisset eo tempore. Sic Cicero illud notat : qua tempestate Poenus in Italiam. Sic Sallustius : Auaritia multos mortales falsos fieri subegit. Grandius, quam si dixisset multos homines.
Subaudi ἓνεκα ἢ χαρίν. Sic saepe Sallustius aliique prisci locuti sint, Graecorum exemplo.
De clade Variana infra pluribus agendum erit. Potest et tertio casu dictum accipi nam sic quoque frequenter loquuntur. Hic autem notandum trium praecipue rerum causa bella suscipi : aut ad iniuriam uindicandam, abolendamque, si qua ex ea contracta est, infamiam turpe enim habetur, acceptam iniuriam ulcisci non posse : et princeps populusue, qui acceptam iniuriam dissimulat, irritat nouam : aut cupiditate imperii proferendi : aut spe praemii. Cupiditas proferendi imperii in Augusto non erat. Nam, ut uidebimus, potius de magnitudine illius coercenda cogitabat. Bella aduersus Germanos, nullum satis dignum esse praemium poterat. Regio enim est terris informis, caelo aspera, tristis cultu aspectuque nisi patria sit : ut hic ipse ait in libro de situ, moribus et populis Germaniae : aut siluis horrida, aut paludibus foeda. Vna igitur belli causa erat, studium abolendae infamiae contractae ob cladem Varianam.
Sed non uis aut potestas. Caesar in se traxerat.
Lego et iam
Docuit qui rerum status extra Vrbem esset, nunc qui in Vrbe. Domi, inquit, id est, in urbe omnia tranquilla et pacata erant.
Callide et sapienter scriptum. Non erant iidem magistratus, neque enim eandem uim atque auctoritatem obtinebant : sed tamen iisdem nominibus uocabantur. Et hoc ad plebem fallendam plerumque satis est.
Tota ciuitas diuidebatur in centurias seniorum et centurias iuniorum. Iuniores uocabantur usque ad annum XLVI, postea seniores. Augustus autem rerum potitus est annos LVI, quattuor et quadraginta solus post Actiacam uictoriam : duodecim cum collegis. Iuniores igitur post Actiacam uictoriam, senes plerique inter bella ciuium nati erant, neque fere quisquam superstes erat, qui Rempub. uidisset. Sed hoc Tacitus figurate efferre maluit, hoc modo : quotus quisque reliquus qui rempub. uidisset ? Hic autem notandum est ad confirmandam nouam tyrannidem, praeterea cetera, uitae diuturnitatem, requiri. Quamdiu enim supersunt, qui libertatis dulcedinem experti sunt, nunquam desunt, qui alios ad eam recuperandam cohortentur. At qui longinquitate temporis ad seruitutem occaluerunt, ii itidem ut aues diu cauea inclusae, de libertate ne per somnium quidem cogitant, molliorem paulo et clementiorem seruitutem omni libertate potiorem putant.
4
Auitae uirtutis ac libertatis nemo meminerat. Qui imperare aliis solebant, ipsi iam omnes, exuta aequalitate, iussa principis aspectare, ex illius unius nutu arbitrioque pendere : atque inter se, quis ad imperata facienda promptissimus esset, contendere. Notate autem uerbum exuendi, quo saepissime et elegantissime Tacitus utitur, ut postea monebo.
Non timent homines, nisi propinqua : ne mortem quidem, nisi cum eam putant imminere : Cum tamen omnibus momentis immineat. Itaque de principibus aetate ualidis, ita fere cogitat plebs, ac si numquam morituri essent. Nihil igitur in praesens metuebant Romani, quamdiu Augustum diu etiam uicturum esse sperabant.
Illud exuta aequalitate nescio quomodo non coquo. Forte, omnes exuta aeque libertate. Qui error facilis, et in Tacito solens, deperditis alibi atque alibi syllabis totis. Quid uero si hic aliquae etiam abundent ? Non affirmem : sed poterat commode scribi, omnes ex aequo iussa Principis, etc. Sed prius amplector. Spectare etiam malim quam aspectare.Exuta libertas, pulchra locutio, et sane ad rem uera praecessit : insurgere paulatim munia Senatus, magistratuum, legum in se trahere, nullo aduersante : cum ferocissimi per acies, aut proscriptione cecidissent : ceteri nobilium, quanto quis seruitio promptior, opibus et honoribus extollerentur. Item pag. sequente : Ruere in seruitium Consules, Equites. Et saepius alibi. Et III. Annal. Tiberius ipse dixit quoties curiam egredetur : O HOMINES AD SERVITVTEM PARATOS ! Videtur tamen auctor huic suae emendationi parum confisus, quia ex eodem III Annal. asscripsit ista uerba : Erant plures Imperatores, nec super ceterorum aequalitatem.
Velim traiici,
Notabis ingenium plebis, ----- cui mos humili laesisse uenenoSumma, nec impositos, umquam ceruice uolentiFerre duces.
Cum saepe in ueteribus libris erratum hoc animaduerterim, "et", pro "etiam": legendum hic puto "aegro etiam corpore fatigabatur".
Vixit enim Augustus annos LXXVI.
Nam praeterquam quod ipsa senectus morbus est: omnes alii morbi ad eam, tanquam serui nocentes ad aram concurrunt et confugiunt.
Aderat id est pro certo imminebat. Qui enim diu cucurrit, procul a meta abesse nequit.
ἐλπίδες καιναὶ. Semper enim mutatio principis nouas spes in animis hominum concitat.
iique aut senes aut rerum imperiti, aut utrumque, qui libertatis ne umbram quidam ullam superesse non uiderent, neque cogitarent eam iampridem ita alte obrutam esse, ut resurgendi nulla spes esset.
Quorsus enim eius rei memoriam refricabant, quam nemo, nisi stultissimus, recuperari posse consideret.
diuites nimirum, et nouis ex rebus aucti : quibus quod amitterent, erat.
ii uidelicet, quorum res familiaris non optime constituta erat : ut ex omni bellico motu, damni quidem nihil metuere : lucri ex praeda, utcumque caderet res ; sperare aliquid possent.
et impendentes ceruicibus suis
uarie de eis loquebantur, uarie augurabantur, quid quisque incommodorum ac calimitatum et priuatim et publice allaturus esset.
Lipsius, et aegro corpore fatig. Si et pro etiam capias, possis non inconcinne sublata distinctione cum praecedentibus uerbis nectere, et totum ita scribere : Nulla in praesens formidine, dum Augustus aetate ualidus seque et domum et pacem sustentatuit : postquam prouecta iam senectus aegro et corpore fatigabatur, etc. Vt iungas, senectus fatigabatur. Est n. et uiridis quaedam senectus, quae corporis aegritudine non fatigatur. Sequentia nescio an potius : Aderat quieti finis et spes nouae. Pauci bona lib. Etc.
rudem, ut ante dixit, bonarum artium, et robore corporis stolide ferocem .
quod ab auo eodemque patre abdicatus et relegatus fuisset.
Quae duo ad prudentiam necessaria sunt, uirtutem, ut Plato et Aristoteles aiunt, imperantium propriam
iam enim quiquaginta quinque annos natus erat.
δοκιμασθέντα.
Multa enim bella in Dalmatia, multa in Germania gesserat.
quae usque ad ultimis temporibus superbissima et plebi inimicissima fuerat.
quanquam simulandi et dissimulandi peritissimus esset Tiberius, tegere tamen naturam suam non ita poterat, ut non interdum erumperet. Videte autem, ut omnia persequatur: γένεσιν. Ortus enim erat e gente Claudia. φύσιν. Multa enim saeuitiae indicia eminebant educationem.
Ita principem
agere,
Ita est in omnibus uulgatis libris, et in codice item, quem habeo domi scriptum manu accurati uiri locundi Veronensis. Illud autem, exulem egerat. Licet non ita usitatum sit, Latine tamen dici, exemplis aliorum scriptorum confirmari potest. Vt non necesse sit, exulem, in, exul mutare, nec aliquid, in, aliud. Cum praesertim constet Tacitum ab usitatis loquendi formulis plerumque discessisse, secutum Sallustii scripta, qui et ipse M. Catonis antiqua uerba, et phrases paene iam exoletas in plerisque imitatus est.
τὰ συμβαίνοντα.
Bis autem consul, uiuo Augusto, fuerat Tiberius : bis triumphauerat.
Octo autem fuerunt.
Secesserat autem ut Caio et Lucio cedere. itemque pertaesus uxoris Iuliae impudicitiam.
Libidines ipsius ex Suetonio notae sunt.
Dixi corruptum olim locum mutilumque. Redeo in uiam admonitu amici qui
explicat Drusus
eo superbiorem futuram quod imperium filius ipsius beneficio obtinere uidebitur.
Druso et Germanico.
Locum hunc exposui, capite primo libri undecimi uariarum lectionum. Vtinam autem, quid sit feminae et duobus adolescentibus seruire nunquam neque Romanus, neque ullus alius populus expertus esset.
5
Haec est tertia
uenerariae huius palma,
Et in animo et in sermonibus.
Dio de re apertius. Ficuum esu oblectabatur Augustus, easque saepe Liuia decerptas manu sua ex arbore ipsi porrigere solebat ; ipseque eas ita libentius esitabat. Partem igitur adhuc pendentium obleuit Liuia ueneno, non quidem praesentaneo, sed quod paucis diebus consumeret. Iam tum enim ars illa resperta erat : ne nostrorum temporum inuentum putetis. Venenatas igitur marito dedit: ipsa sibi eas, quae tuto edi poterant. Ita effecit ut uir suus in caelum, filius ad imperium maturius perueniret. Sed prudenter Tacitus, qui neque id quod satis exploratum non erat, apertius exponendum, et tamen, propter suspicionem, quasi praetereundo, attingendum putauit.
Ne tam atrocem suspicionem in Liuiam sine causa concitasse uideatur, ostendit, quid maxime eam ad mortem celerandam uiro impulisse diceretur. Hoc autem ipsum narrat et Dio : et tangit Plinius his uerbis : Abdicatio Postumi Agrippae post adoptionem : desiderium post relegationem : inde suspicio in Fabium, arcanorumque proditionem : hinc uxoris et Tiberii cogitationes, suprema etius cura. Narrat et Plutarchus ἐν τῷ περὶ ἀδολεσχίας : quem locis aliquot corruptum esse, et quibusdam in rebus a Tacito dissentire, ostendi capite secundo, libri undecimi uariarum lectionum.
Noli mutare ingesserat, uel ingens erat. Illa Taciti phrasis lib.II. Quod haud inuito imperatore ea fieri, ocultus rumor incedebat. Lib. XI. Non rumor interea, sed undique nuntii incedeunt, qui ignara Claudio cuncta, et uenire promptum ultioni afferrent.
Habes
eleganter historiam totam in Plutarchi περὶ
ἀδολεσχίας. quem locum pretium puto ut conuertam paene uerbatim.
Fuluius uero Caesaris
Augusti amicus, cum iam senem eum saepius querentem audiret de
solitudine suae domus : quodque duobus nepotibus fato functis, Postumo,
qui solus reliquus, ex calumnia nescio qua exsulante, cogeretur uxoris
suae filium ad successionem imperii uocare, quamquam miserans
Pridem emendaui
firmauique Gnarum id Caesari. Gaii Naui
persona est in hoc actu. sic lib. V. Gnarum id Caesari. eoque dubitauit de tradenda repub.
Alibi : Gnarum id duci.
incessitque itineri
Illata,
Id, superfluum arbitror.
Alii tamen ut Suetonius et Dio pro certo tradunt, uiuo adhuc Augusto uenisse Tiberium longoque sermone commendatam ei esse remp. ipsum denique Augustum in Tiberii complexibus exspirasse. Addit alia Velleius : qui mihi uidetur in hoc historiam scripsisse, ut per occasionem Tiberio adularetur.
6
A Tribuno interfectum Suetonius uoluit Hunc, ait, Tribunus custos adpositus occidit, lectis codicillis quibus id facere iubebatur. sed Dio pariter ut noster, a centurione : ὁ ἑκατόνταρχος ὁ τὴν φρουρὰν αὐτοῦ ἔχων καινοτομοῦντα τι ἀπέσφαξεν : (Centurio qui custodiam eius habebat, res nouas molientem, interfecit). Credo uerum esse ut a centurione occisus sit, at iussu Tribuni.
ἀρχομένου δ' ἔργου πρόσωπον χρὴ θέμεν τηλαυγές ait Pindarus. Sic Tiberius ab ipso imperii principio, edito hoc egregio facinore, significare uoluit, qualis princeps futurus esset. Suetonius ait, Augusti excessum non prius palam factum, quam Agrippa iuuene interempto.
Ne factum excusando agnoscere uideretur.
Muretus notat, quandoque.
Abiit in prouerbium, Nouercale odium, et pro insigni malo nouerca ; sic scriptum : "Dies quandoque parens quandoque nouerca." Et Menander in sententiis Comicis Graecorum capite 24. xml:id="MARC_DON_1.1_q2 type="#LOC" who="#MEN" lang="GR"> δεινότερον ἂλλοδὲν μητρείς κακὸν ( hoc est, nullum maius malum nouerca. ) Charondas Sibaritis tulit legem, ut qui liberis superinduxisset nouercam, consilio senatus, et patriae submoueretur : numquam ab eo existimans patriam recta ac salubria consilia sperare posse, qui liberis propriis male consuluisset : quod scripsit Diodorus Siculus libro 12. Bibliot. Glossa in § socrum, de Nupt. tradit Nouercam dici, quasi noua arca, rectius tamen alii, quasi νέα ἀρχὴ , id est, (noua princeps) . statim enim atque in domum mariti traducitur, omnia sibi arrogare nititur. et saepe nouercalibus delinimentis infatuati mariti coguntur iudicium ferre contra proprium sanguinem, et filios exhaeredare, ex l. 4 de inofficioso testamento in P. Sic Euripides in Alcestide scribit : ἐχθρὰ γὰρ ὑπιοῦσα μητρήα τέκνοις τοῖς πρόσθ΄ ἐχίδνης οὐδὲν ἠπιωτέρα, ( hoc est : Inimica est enim subiens nouerca prioribus liberis, uipera nihilo mitior.) hinc scriptores semper nouercae uoci impiam, crudelem, iniustam, saeuam et huiusmodi adiiciunt. Virg. in Bucol. "Est mihi namque domi pater, est iniusta nouerca" . Cestius Pius apud Senecam lib.4. Controuersiarum ait: Sed adhuc crudelis et pertinax nouerca post omnia deuicta, nihilominus saeuit . Et Ouidius in Epist. Medeae ad Iasonem. "Saeuiet in partus dira nouerca meos." Et Claudianus de raptu Proserpinae : In dirae subito mores transisse nouercae. Virgilius iterum 2. Georg. "Pocula si quando saeuae infecere nouercae." Ouidius rursus 2. Tristium : "Nam quid in Hippolyto, nisi saeuae flamma nouercae?" Et Seneca in Tragoed. Octauia: Tulimus saeuae iussa nouercae,Hostilem animum, uultusque truces. Et iterum: "Saeua cui lacrymas dedit etiam nouerca." Itemque in Hippolyto : "Vicit saeuas cura nouercas." Et rursum : Audite Athenae, tuque funesta pater-Peior nouerca. Et Statius lib.2. Syl. -Cui sibila serpensponeret, et saeuae uellent seruire nouercae. Valerius Flaccus lib.I. Argon. "-Heu saeuae nequicquam erepta nouercae" Et iterum : "-Heu saeuae formido nota nouercae." Ovidius lib. Metamorph. "Lurida terribiles miscent aconita nouercae." Et lib.9. Metamorphos. "Mors mihi munus erit, decet haec dare dona nouercam." Horatius lib. Epod. Ode 5. "Quod ut nouerca me intueris." Iure Itaque Tacitus odia Vatiniana, quibus Liuia Drusum prosequebatur, nouercalia appellauit. Et paulo infra inquit : Nouercalibus Liuiae in Agrippinam stimulis. Et rursus : Liuia grauis domui Caesarum nouerca. Et manus auidae nouercales.
Duobus argumentis ostendit, credibile non uideri, Agrippam Augusti iussu interfectum : eiusque rei culpam omnem in Liuiam potius et Tiberium conferendum.
Dempto apice scribe propius uero.
Sollennia militiae uerba, Factum quod imperasti. Suetonius : Renuntianti Tribuno factum esse quod imperasset. Et in Claudio : De nece Consularis uiri renuntiante centurione factum esse quod imperasset.
Est ille,
cuius uitam mortemque infra memorat lib. III. Sallustii historiarum regis ex
sorore nepos. Nominat eum Seneca inter intimos Augusti, lib. I. de
Clementia : Ignouit abauus
tuus uictis. Nam si non ignouisset, quib. imperasset ? Sallustium,
Ita enim
receptum, quo magis cautum militibus esset, caedem mandari per libellum.
Scilicet ne Imperator auctoritatem posset defugere. Pulchre Herodianus lib.
III. de Saturnino
Ficta, si a Tiberio crimen amoliretur; ne ipse eius damnaretur a Senatu. Vera, si Tiberium auctorem ederet, ab eo puniendus aut tollendus.
Scitum dictum, nec quidquam mutemus. A mensulariis dictum est, quibus
constant rationes cum pares sunt. Plin. lib. I. epist. Mirum est quam singulis
diebus in urbe ratio aut constet, aut constare uideatur, cunctisque non
constet. Idem Panegyrico : Augeo principis munus, cum ostendo liberalitati eius
inesse rationem. Ambitio enim,
Malim, reddatur.
Sensus est cum aeque esset periculosum, seu uerum dicere, seu fingere falsa.
Hoc est, ne palam inuulgarentur, quae domi secreto tractabantur ; quid, et a quibus consuleretur principi ; cur aliquid fieret ministerio militum.
Ratio scilicet imperandi.
Et post paulo Neue Tiberius uim principatus resolueret, cuncta ad Senatum uocando, etc.] Ex his locis ostenditur aperte Romanos Imperatores per uim omnia iura usurpasse. Quod ex ipsius Iulii uoce deprehenditur, cum nihil amplius Rempub. esse, ac appellationem sine corpore esse diceret, atque pro lege habenda, quae loqueretur. Quare fieri non potest, ut credam legem illam regiam esse ueram, qua Vlpianus, et Iustinianus uolunt populum Romanum omne suum imperium, et potestatem Principi concessisse, Id est, ut eandem haberet Princeps, quam populus potestatem. Quod si uerum esse fatebuntur Iurisconsulti, non poterat Imperator legem ullam iubere, magistratum creare, de pace, aut bello aliquid statuere, sine Senatus authoritate. Id si uerum est, minime, credo, negabunt (quod tamen affirmant) id quod Principi placuit, legis non habere uigorem. Verum ne Iurisconsultis bellum indixisse uidear, Placere hoc loco significat Statuere, probare, constituere ut a nobis plurib. Hist. li.3. explicabitur. Omne uero malum omnimodae illius potestatis profluxit post deuictum Antonium, cum Augustus legibus solutus est, quod reliqui post eum Imperatores usurparunt, ut ex Iustinianeis Pandectis patet. Itaque, ut uerum dicam libere arbitror Imperat. Romanos armis, fraude, dolo, ui usurpasse illam potestatem, quidlibet pro arbitrio agendi atque adulatione huiusce legis a Iurisconsultis factam mentionem, ut pleraque alia ab his scribuntur in Principum fauorem. Veluti illud, quod a Pomponio scribitur in c.2. tractatus Pandectarum de origine iuris, fuisse necesse Reip. per unum consuli, quod ab eo adulatorie dictum nemo dubitat, quemadmodum Asinii Galli illud, quod infra a Tacito refertur. Nam cum Tiberius se toti Reipub. esse imparem diceret, Gallus interrogauit, quam partem sibi mandari uellet, atque tum Tiberius indecorum pudori suo legere dixit : cumque Asinius se eum offendisse cerneret, addit unum Reipub. corpus unius arbitrio regendum. Quare nemo miretur Imperatores Romanos illam potestatem usurpasse omnia pro arbitrio agendi, cum eandem authoritatem habuerint omnes ante eos Reges. Nam, ut ait Samuel iura Regis sunt haec. id quod Alexandri exemplo potest demonstrari, qui cum moleste, ut par erat, ferret Clitum a se interfectum, tum Anazarchus respondit, sine causa Alexandrum discruciari, cum Clitum iure occidisset addiditque ueteres memoriae prodidisse Iustitiam perpetuo Ioui adsidere. quo nos monemur, quicquid Regi placet aut facere, aut dicere, id iustum esse. Nullum uero legi authorem, qui huiusce legis Regiae meminerit, praeter Marcellum Iurisconsultum in tractatu Pandectarum de mortuo inferendo, ubi ait uetari lege Regia mulierem pregnantem mortuam humari, priusquam partus excidatur. Verum omnibus uestigiis disquiro, quaenam fuerit lex illa Regia. quid enim quaeso habet commune lex illa Regia de potestate Principum, cum hac de sectione partus mulieris grauidae mortuae ? nisi forte dixeris, ut Franciscus Duarenus me monuit, hoc postremum illius aliquod caput fuisse : nam unaquaeq. lex plura capita complectebatur.
Ratio constat, si equitatis effigiem ostendit: quo sensu Caecilius Minutio libro I. Epist. in princ. Mirum est quam singulis in urberatio aut constet, constare uideatur pluribus, cunctisque non constet, et Traiano epistola x. Obsequio meo opto, ut existimes constare rationem. Item eodem Papinianus XIX. Responsorum: si ratio constiterit, neque desertorem fuisse apparuerit. D. de re militar. Quare sic Cornelius scriptum intellexisse videtur. Principatus ea conditio est, ut sit pluribus arcana patefiant, ratione legitima omnia minus geri credantur. Esset tamen in planiore loco sensus autoris, si quis uti tentaui, legeret, ut non aliter rata constet, id est subsistat imperandi conditio quam si uni reddatur, et mortuo Augusto, ad Tiberium perueniat.
Vide quae notaui cap.3. lib.II. uariar.lectionum.
De hoc ita scriptum est tertio horum librorum. Crispum equestri ortum loco, C. Salustius, rerum Romanarum florentissimus auctor, sororis nepotem in nomen adsciuit, atque ille, quanquam prompto ad capessendos honores aditu, Maecenatem aemulatus, sine dignitate senatoria, multos triumphalium consulariumque potentia anteiit, diuersus a ueterum instituto per cultum et munditias, copiaque et affluentia luxu propior. Suberat tamen uigor animi, ingentibus negotiis par, eo acrior, quo somnum et inertiam magis ostentabat. Igitur incolumi Maecenate proximus, mox praecipuus, cui secreta imperatorum inniterentur, et interficiendi Postumi Agrippae conscius, aetate prouecta, speciem magis in amicitia principis quam uim tenuit.
A Liuia et Tiberio, ut creditum est, confictos, Augusti nomine.
Supponeretur, metaphora ducta a supposititiis liberis, qui et subditi uocantur. Terentius Non uides, quantum mali ex ea re excites ? Subditum se suspicatur. Sic infra, hoc ipso libro : Vtque mos uulgo quamuis falsis reum subdere, Munatium Plancum, consulatu functum, principem legationis, auctorem senatus consulti incusant. Et lib.15. Ergo addendo rumori Nero subdit reos
Cum ex aequo periculosum esset, cum futurum uideret, ut aeque in discrimen ueniret, ἐξίσης ἐπικινδυνου ὂντος. Sallustianum.
Si ficta, a senatu, si uera, a Liuia et Tiberio. Ficta facile redargui poterant. Vera ne dici quidem sine praesenti capitis periculo poterant. Et notandum loquendi genus, ficta seu uera. Vsitatius enim erat, seu ficta, seu uera. Sed hoc quanto minus in uulgi consuetudine positum est, et prope poeticum quiddam olet, tanto maiorem gratiam conciliat orationi. Neque desunt ueterum exempla. Catullus. Laeua siue dextraVocaret aura. Horatius. Cantamus uacui, siue quid urimur. Idem. Quo non arbitrer HadriaeMaior, tollere, seu ponere uult freta. Idem. Et Sthenelus sciensPugnae, siue opus est imperitare equis,Non auriga piger.
Prudentissimum praeceptum. Nihil est enim quod principum auctoritem magis imminuat, quam si domestica ipsorum arcana uulgentur. Multa priuatim faciunt, quae publice nesciri interest. Non semper eadem est interius et exterius illorum facies. Non toti intus aeque foris nitet. Itaqu. plerosque eorum nemo minoris pendit, quam qui ad secretissima maxime admittitur. Pauci admodum sunt, qui nihil habeant, quod tegi satius sit. Ignotis maior ueneratio est. contrectata sordescunt. Vix effugere possunt, quibus quicquid libet, licet ; qui libeat interdum aliquid, quod non licet. Eo pluribus uenerabilis est princeps, quo paucioribus familiaris.
Multa enim consilia clam dantur, quae in propatulo non darentur. quae publice dantur, ad honestatem omnia ; quae secreto, ad utilitatem pleraque diriguntur. At si exigantur haec, ut par est, ad regulas philosophorum, nihil utile, nisi quod honestum.
Multa enim principes ubi manu et ferro opus est, per milites exsequuntur, ad quae non tam promptos ac paratos eos inuenirent, si reddenda singulorum ratio esset. Qui principi paruit, non sententia, sed silentio absoluendus est.
Principatum intelligit monarchiam, quae ut eo magis intenditur, quo magis ad unum omnia reuocantur, ita eo mollior et laxior fit, quo pluribus datur iudicandi potestas.
Frustrat tentatur a quibusdam uetus scriptura : qui putant, melius legi posse, ut non aliter ratio constet. Hoc enim dicit Tacitus, rationem cuiusque facti constare non posse, si pluribus, ut senatui, reddenda sit. Semper enim idem factum alios probaturos, alios improbaturos : unum esse oportere, cui reddatur ratio, et cuius iudicio stetur. Si aliter fiat, imperii uim resolui et pro monarchia aristocratiam quandam, aut oligarchiam constitui.
Suspicabar plures ante annos, legendum potius, quam si nulli redatur : idque etiam impense probaram, indiuiduo tunc meo, Iano Dousae filio : dictum uidelicet ea forma, qua uolumus. Mulieres optime olere, quae nihil olent. Sic quoque Plin. de Fortuna l.2. c.7 in tota ratione mortalium, sola utramque paginam facit. Sed et alioquin legeram apud Philonem Iudaeum de legatione ad Caium : ἡ γὰρ υἱοῦ παντελὴς ἐξουσία κατὰ τοὺς τῶν Ῥωμαίων νόμους ἀνάκειται πατρί, δίχα τοῦ καὶ ἀνυπεύθυνον ἀρχὴν εἶναι τὴν αὐτοκράτορα, μηδενὸς ἐπὶ τοῖς ὁπωσοῦν πεπραγμένοις λόγον ἀπαιτεῖν τολμῶντος ἢ δυναμένου. Occurrebat et Iosephi dictum lib. 15. Antiq.cap. 4. Οὐ γὰρ ἔφη καλῶς ἔχειν Ἀντώνιος βασιλέα περὶ τῶν κατὰ τὴν ἀρχὴν γεγενημένων εὐθύνας ἀπαιτεῖν· οὕτως γὰρ ἂν οὐδὲ βασιλεὺς εἴη· δόντας δὲ τὴν τιμὴν καὶ τῆς ἐξουσίας καταξιώσαντας ἐᾶν αὐτῇ χρῆσθαι. Memineram praeterea ex Tacito libro quarto. Hist. cap. 14. Victoriae rationem non reddi. Denique occurebat animo Pallas, qui pepigerat, ne cuius facti in praeteritum interrogaretur, paresque rationes cum republica haberet, ut loquitur Cornelius noster lib. 13. Annal. cap. 14. Verum, iam tolero uulgatum neque aliter fere noster, dicto lib. 13. Annal cap. 59. Id Diis placitum, ut arbitrium penes Romanos maneret, quid darent, quid adimerent : neq. alios iudices, quam seipsos paterentur.
7
Acute Muretus: lacrimas gaudio, questus adulatione miscebant. Placet rei hominisque caussa.
Forte corrigendum erit, tristiores. Vel sit numerus pro numero, quod amicum est huic scriptori.
Hic non erat opus asterisco. Nam quod sequitur, neu tristior primordio, refertur ad illud quod praecessit, eques, et subauditur, quisnam esset.
Malim tristiores, ut sit sensus : ne laeti morte Augusti, neue tristiores ingresso Tiberio ad principatum, partim illachrymabantur, partim gaudebant, etc.
malim tristiores. Aemi.
Vt omnes pluraliter nominarentur, uideretur etiam legendum, Equites. Obseruaui tamen, frequentem apud Tacitum esse huius uocis usum in singulari numero. Sic infra: "non senatus modo et eques : item et sacerdotes, et senatus, et eques.
Cum in Man. legatur, tristior, uide an melius sit, tristis : praesertim cum praecedat, laeti.
Muretus legebat, lacrymas gaudio, quaestus adulatione: idque Lipsio probatur. Addo ego, hanc lectionem cum Manuscripto fere congruere, qui habet, quaestus adulatione.
Vide quam significanti uerbo usus sit. Non enim flecti aut inclinare dixit, sed ruere ac praecipites ferri. Simile quiddam notat Cicero libro tertio de Oratore, in uersu Enni, Viue Vlixes, dum licet, Oculis postremum lumen radiantis rape. Non dixit, cape, non pete : haberet etiam moram sperantis diutius se esse uicturum : sed, rape. Hoc uerbum est ad id adaptum, quod ante dixerat, dum licet.Sed in uersu Ennii uulgo deprauate legitur, radiatum, cum radiantes, legendum sit. Vt in Phaenomenis. -Hoc motu radiantis Etesiae in uada ponti. Docui hoc capite nono libro undecimo uariarum mectionum. Sic ferum dixit Virgilius pro equo "In latus inque feri curuam compagibus aluum" . Sic Attius cornutus pro bobus. Forte ante auroram radiorum ardentum indicem,Cum somno in segetem agrestes cornutos cient,Vt rorulentas terras ferro putridasProscindant, gelabasque ex aruo molli excitent.
Bonus ordo. Primum enim dignitatis locum obtinebant consules, secundum senatores, tertium equites. Sed hic quoque nouitatem numeri mutatione quaesiuit : cum equitem pro equitibus dixit: ut Virgilius: Vterumque armato milite complent. Neque quisquam haec quae a me notentur indigna ducat. Notat tale quiddam Cicero in illo uersu Enniano. At Romanus homo, tamen etsi res bene gesta est, Corde suo trepidat, interdum contra, ex pluribus intelligitur unus. Nos sumus Romani, qui fuimus Rutuli. Et hoc quoque Thucydideum est.
Illustriorum enim facta magis notantur. osbcuros suae tenebrae tengunt.
Falsi interdum, quos fefellit alius. Terentius. Vt falsus est. At hic qui fallere cupiunt.
Dum metuit, quisque, ne sibi alius anteuerteret.
Temperato.
Augusti, cuius mortem ipsi dolori esse fingebat Tiberius, et eiusdem doloris aut potius simulationis comites sibi esse alios uolebat.
Nouo Tiberii principatu.
Vt se neque plane moestos, neque laetos esse ostenderent. Locus autem his aliis omnibus libris corrupte legitur.
Hic quoque notanda numerum ἐναλλαγὴ.
Ita ausus sum rescribere, fide optimi Pichenae, adseuerantis hanc esse lectionem codicis Medicaei inepte antea, adulationes : inepte, inquam, cum praeter librum unde omnia dimanarunt exemplaria hactenus excusa uult auctor, adulationibus probe mixta fuisse omnia : et lacrimas, et gaudium, et questus.
Paris fili sunt, quae occurrunt libro primo Hist. cap. 85.Sed plurimum trepidationis in publico, ut quemque nuntium fama attulisset, animum uultumque conuersi, ne diffidere dubiis, ac parum gaudere prosperis uiderentur, etc.
Et quidem primus
in eo munere, ab Augusto. Nam Augustus acceptam a populo Praefecturam, nisi
fallor, tenuit dum uixi aut certe paullo ante mortem substituit sibi
Turranium istum. Adsero id ex Cornelii nostri uerbis Annalium XI. Tum potissimum amicorum
uocat, primumque rei frumentariae Praefectum Turranium: nisi tamen
aliter accipis, ut in loco uidebo. Turranii etiam mentio Senecae, ad
Paulinum cap. extremo : nescio an huius, quia procurationem illi tribuit,
non praefecturam. Nominat
Iurare in uerba est obstringere se iureiuando ad facienda perpetiendaque omnia, quae is, cuius in uerba iuratur, iusserit. Erat autem loquendi genus proprium gladiatorium, qui se addicebant magistris, id est Lanistis. Vnde apud Horatium. Nullius addictus iurare in uerba magistri. Hanc autem auctorationem uocabant et pecuniam, quae pro eo numerabatur, auctoramentum. Iurabant autem se non recusaturos, quominus uerberarentur, usque ad necem, laminis candentibus urerentur, ferrum, si iuberentur, iugulo reciperent. Horatius. Quid refert uri uirgis, ferroue necari. Auctoratus eas, an turpi clausus in arca,Quo te demisit peccati conscia herilis,Contractum genibus tangas caput. Cicero: est enim in illis ipsa merces auctoramentum seruitutis. Iurabant et milites in uerba Imperatorum : unde, et exauctorari dicuntur, qui militia soluuntur. Primus igitur Tiberius fuit ex imperatoribus Romanis in cuius uerba iuratum est, quasi profitente senatu, populoque Romano uoluntariam seruitutem. Atque ipsi quidem consules primi iurarunt in uerba Tiberii : a caeteris autem idem iusiurandum exegerunt. Idem in caeteris Imperatoribus continuatum est. Id supremum funus libertatis Romanae fuit.
Melius, quam in aliis apud q.eos.
Pater Seiani, de quo in sequentibus tam multa dicentur, et C. Turranius ille praetoriar. cohortium praefectus, in quo munere collegam postea habuit filium.
Haec, et alia pleraque munera publica excogitarat Augustus, ut multo, quorum bona, ac forti opera usus erat, honoraret. Erant autem haec duo longe honoratissima. Itaque statim post consules ante senatum nominantur. Praetoriae cohortes erant τῶν σωματοφυλάκων, id est eorum quibus imperatoriae salutis custodia comittebatur : flos ipse militiae fortissimus, et fidissimus quisque. tales enim esse oportet, quibus custodiendus est is, qui plerum ceteris omnibus inuisus est. Neque temere dixit Aristoteles secundo Rhetoricorum, finem tyrannidis esse custodiam. Iis, qui praeerant, Praefecti praetori dicebantur : quorum quae fuerit auctoritas, etiam e libro primo digestorum perspici potest. Vnde etiam didicimus, respondere eos proportione iis, qui antiquitus Magistri equitum erant, sed multo magis ex formula, quae legitur apud Cassiodorum lib. 6. uariarum.
Praefecti annonae proxima dignitas erant. Triticum conuehendum curabat praefectus praetorio. Distributio illius ad praefectum annonae pertinebat. Itaqua eodem carpento praefectus annonae, quo praefectus urbis uehebatur. Annonae praefectus fuerat Pompeius magnus. Sed extra ordinem. Primus ordinarius Augustus ipse: post eum hic, de quo agimus Turranius. Repetenda ex eodem Cassiodori libro, formula praefecti annonae.
Obserua rarum particulae Apud usum, pro Post, uel Secundum, uel potius Iuxta, nam mutare sequuti eos, uel Coss. uix audeam.
Quamobrem omnes apud consules iurauere in uerba Tiberii.
Nomine tituloue.
Nulla sui principatus praescriptione, nullo praepositio imperii titulo, quae dictaret, scriberetur Tiberius, a consulum nomine incipiebat. Quod in ueteri republica solemne, in noua ex more maiorum seruatum est, et eius adhuc uestigia licet cernere ex edicto Praetoris de edendo. D. et ex Paullo de adulteriis libro III. D. de accusationibus.
Consulum ius uocandi Senatum fuisse elicimus ex Liuio libro 23. scribente : Consules edixerunt, quoties Senatum uocassent, uti Senatores, quibusque in Senatu dicere sententiam liceret, ad portam Capenam conuenirent. Clarius Dionysius Halicarnassaeus lib.10. Quamobrem dubium uidetur Taciti dictum, quum ait, Tiberium qui cuncta per Consules incipiebat, Senatum conuocasse Tribunitiae potestatis praescriptione. Cui difficultati obuiam ire possum ex Gellii sententia lib.14.c.7. ubi habet, ex Varronis sententia, ius uocandi Senatum fuisse non solum penes Consules, sed et Dictatorem, Praetores, Tribunos plebis, Interregem, Praefectum Vrbis, Tribunos militares, qui pro Consulibus fuissent Decemuirosque qui Consulare imperium habebant. Item et Triumuiros Reipub. constituendae causa creatos. De uocatione Senatus a Praetoribus facta plura habemus apud Liuium exempla, praesertim absentibus Consulibus, uti lib. 8 post principium, et lib. 10 ubi de Sempronio Praetore creato loquitur, et libro 32. ubi de Senatu a Praetoribus post Cannensem cladem uocato. Et iterum libro 3. ubi de Senatu uocato a M. Aemilio Praetore, et lib. 42. ubi de L. Cor. Lentulo Praetore : et lib. 40 ubi de M. Iunio prima luce, Catone authore, Senatum uocante, et lib. 8 ubi de Seruio Sulpicio, et li.5 ad finem, et lib.31. Quod pariter habemus ex Tacito lib. Hist.1. ubi Praetor Vrbanus, quem non nominat, Senatum uocauit. De Vrbis Praefecto, erat authoritas Liuii lib. 31. ubi inquit, Senatum absentibus Consulibus conuocatum fuisse a V. Fabio Praefecto Vrbis. Sed quod magis ad praesentem rem facit, quod scil. a Tribunis plebis conuocaretur Senatus, multae extant authoritates : praesertim Cic. lib. Epist. famil.10. Epist. 27. ubi inquit: Nam quum Senatum ad 13.Kal. Ian. Tribuni plebis uocassent, deque alia re referrent totam Rempub. sum complexus, egique acerrime Ex Lib.I. Epist.6 Quum Tribuni plebis edixissent Senatus adesset ad 14.Kal.Ian. haberentque in animo de praesidio Consulum designatorum referre. Ex his itaque satis patere puto, non solum Consules, sed et Tribunos, ut alios omittam, Senatum conuocasse quod sicuti primis temporibus Reipub. frequens Consulum munus fuit, rarum uero Tribunorum plebis, ita posterioribus, quibus imperantes Tribuniciam potestatem sibi adiunxerant, eadem Senatum conuocare non infrequens. De qua re libet Dionysii Halic. libro 10. uerba subscribere. Antea (inquit) tantum in concionibus regnabant Tribuni, Senatum uocare, aut sententiam dicere eis non licuit sed Consulum is honos fuit. Huius anni Tribuni primi Senatum conuocare ausi sunt, authore Icilio, qui eius collegii Princeps erat, uir industrius et pollens Rom. facundia.
Pro uetere, Libri ueteres uintere, ut uerear, ne illud re frustra geminatum sit, et pro uintere fuerit, aut uiuente, aut uigente.
Antique dictum, et nota artificium Tyrannorum, qui imperium, quod ui, aut dolo occuparunt, uideri uolunt suscepisse eorum ipsorum rogatu, quos premunt : Parum est eorum superbiam ferre, ultro rogandi sunt.
Non tanquam imperator edixit, ut patres adessent: sed praescriptione tribuniciae potestatis, quam aut in alterum quinquennium, aut ut alii in decennium sub Augusto acceperat. Posuit, puto legendum proposuit, non enim ponere, sed proponere edictum dicimus. Sic propositum accipitur in L. cum in plures §. locator Digest. locati.
Solentius et solennius esset, proposuit, atque ita notauerat Mur. sed Tacitus simplex iterum maluit lib. IV Mox positis propalam libellis ad libertatem uocabat, etc.
Non
reip. corpore, ne inducat te Maurus ; sed Augusti. Datum enim honori defuncti Augusti a
Tiberio, quod ab eo olim Druso. Lib. III. Ipsum quippe Augustum asperrimo hiemis Ticinum
usque progressum, neque abscedetem a corpore urbem simul intrauisse.
Sed cur id e publicis muneribus ? Visum ita Tiberio loqui, ad honorem
Augusti. quasi magistratuum praecipue esset,
Corpus Augusti assiduum comitem Tiberium habuit, qui cum illud attigisset (salua autem religione cadauer tangi non potuit) impune id ei fui. Sed ab eo corpore parentis sui non abscedere Tiberium, non habuit in animo Tacitus, potius hoc uoluit dicere: Tiberium iure Trib. pot. coacto senatu inchoataq. allocutione de Repub. se membrum corporis Senatorum, et unum ex eo ordine agnouisse, uti quoque postea Claudius Iulianus A. se senatoribus annumerari non dedignatus est I. De exhibendis reis, Cod. Theod.8. de dignitatibus C. Iustin. Interea solo iure Tribunitio usus Tiberius, Senatui ac magistratibus et maiestatem pristinam et potestatem uideri uoluit conseruare, uti legas apud Suetonium Tib. capite 30. Hic uero non corpus, quod uno spiritu continetur, et Graecis est GREC, sed pro illo accipit Cornelius, quod ex distantibus constat, ut infra, unum esse Reip. corpus. Qua de re ex Pomponio. XXX.D. de usurpatio.
Sic lib.3. Ipsum quippe asperrimo hiemis Ticinum usque progressum, neque abscedentem a corpore simul urbem intrauisse. Videtur curae corporis imperatorii publicum munus fuisse.
Quomodo non abscedere a defuncti principis corpore munus publicum?
Lipsius explicare ita nititur : Visum ita Tiberio loqui, ad honorem Augusti, quasi
magistratuum praecipue esset, et eorum qui Reip. primi, curare funus
Praecipua haec signa tunc Principis. Noster de Muciano : Nec deerat ipse stipatus armatis, apparatu, incessu, excubiis, uim Principis amplecti, nomen remittere.
Quae haec cetera ?
puto lictores, fasces laureati,
Vocale exaudiendum est quod in uigiliis uoce humana pronunciatur, neque scribitur Vegetio lib. III. c. v. et more militiae petenti tribuno dari solitum fuit. Idem Cornelius infra lib. XIII.
Sup. erant : scilicet, ex institutione Augusti, militibus in custodiam Imperatoris adlectis. Indeque mos dictus fuit, cohortem excubiis adesse pro foribus Palatii principis, teste eodem infra lib. XII. extremo.
Signum dare imperatoris est. Vnde σημαίνειν, imperare Homerus: αἲθʹὤφελες ἀεικελίου στρατοδ' ἄλλου Σημαίειν et σημάντορες, Imperatores.
Non domus priuatae.
Quod non fiebat nisi principi.
Adepto, παθητικῶς, ut et apud Ciceronem, et alios ueteres saepe.
Illic autem sententiam suam omni artificio tegebat.
Cunctandi nempe
caussa, formido ex Germanico : ne si ille tantis uiribus
Octo ad Rhenum, in
ripa Gallica : praecipuum, uno loco imperii robur. Atque eae cum suis
auxiliis
Sunt qui haec referant ad festinationem Tiberii, qui scilicet metuebat, ne si ipse cunctaretur, Imperium Germanicus praeoccuparet. Sed si attendas, sequentia non cohaerent, cum uerba illa, dabat et famae, afferant secundam caussam ; quae priori coniungitur. Mihi uidetur, caussam, illam praecipuam referri ad Tiberii cunctationem : id est, simulatam quandam modestiam ac reuerentiam erga Patres donec ipsorum autoritate, Principatus ei stabiliretur. Tres deinde illius cunctationis, caussae assignantur. Metus praecipue, ne, si ipse autoritatem senatus spreuisset, Germanicus accerseretur. Aliae duae causae per se clarae sunt.
Ob memoriam uirtutis paternae, a qua ipse nullo modo degenerauerat.
praesens uiuo adhuc Tiberio.
Post eius obitum : erat enim ab eo adoptatus. Haec igitur una causa est cur se Tiberius de suscipiendo imperio dubitare simularet. Addit alteram.
Matris Liuiae, quae a marito id exambierat.
Volebat etiam ut crederetur.
Verba cuiusque uultumque notabat : eaque in id accipiens, ut mali in se esse animi signa crederet ; reponebat animo ; deprompturus ex occasionibus.
Illud enim multo erat honorificentius. Subiungit et tertiam : quae postremo animaduersa est, ex eis, quae consecuta sunt.
Nutus ipsos eorum, qui uidebantur non aegre laturi, si ipse imperium deponeret.
Et scribebat in animo, ut suo tempore promeret, quod et fecit. Fuisse autem hunc morem Tiberii odia recondendi, etiam ex alio huius libri loco intelligemus.
Id est, inquit Rhenanus spargebat in uulgus. Perperam omnino. Imo habebat rationem famae et cupiebat tale quid spargi in uulgus, non etiam ipse spargebat. Videatur Acronis commentarius ad illud Horatii lib. 2. Sat. 2. uer. 94. Das aliquid famae.
8
More scilicet
Romano qui pactiones, foedera, testamenta, pecunias etiam deponebant in
templis :
Ideo
in nummis
Quare iactantia ? quasi sine affectu scilicet, optimos utilissimosque patriae legisset.
Si aliquis olim quem testamento haeredem scripsisset, eumque iussisset ferre nomen suum, uidebatur adoptasse. Veluti Iulius Caesar scripsit haeredem ex dodrante Octauium, eumque in familiam, nomenque adoptauit , ut scribit Suetonius. At ipse Octauius Tiberium ex parte dimidia, et sextante, Liuiam ex parte tertia haeredes instituit, et nomen suum ferre iussit. Quod in Iulio dixit, In familiam, et nomen adoptare , id in Augusto, Ferre nomen dixit Suetonius. Idem in Tiberio, A M. Gallio senatore adoptat haereditate adita mox nomine abstinuit, quod Gallius aduersarum ab Augusto partium fuerat. . Tacit.lib.3. Crispum Equestri ortum loco C. Sallustius rerum Romanarum florentissimus author sororis nepotem in nomen adsciuit.
Nam Augustus testamentum apud sex uirgines Vestales deposuerat, et totidem erant. Apud eas enim testamenta, et si quid secretioris consilii erat, deponi solebat, ut in fideli custodia esset.
Mirum qua confidentia Augustus cognomen amplissimum a Senatu sibi honoris causa datum, testamento suo tam Tiberio, quam Liuiae conmunicarit. Fuit potius honorificum nomen Senatui reddendum, qui ex arbitrio principi bene merenti conferret, uti in creando principe postea solemne fuit. Tiberius tamen de quo Tacitus noster reticuit, sicut olim M. Galii Senatoris testamento adoptatus, eius ferre nomen, adita haereditate recusarat, ita relicta Augusti testamento cepit in urbe nomine haereditario abstinuit. Liuia heres ex parte uiri testamento et admirabili etiam praeter naturam adoptione Augusti Velleio teste, filia facta, in nomen Iuliae accisci iure potuit : in nomen Augustae non debuit : quod a Senatu datum secutis seculis, ut Faustinae, legitur. Sed cum solutus legib. Augustus esset, id supremum uoluit, quod passim deinde principes acceperunt. Vnde Cornelius ait infra lib. XII. Augetur Agrippina cognomento Augustae. lib. XV. Nero natam sibi ex Poppaea filiam appellauit Augustam, dato et Poppaea eodem cognomento. Hist. II. Vitell. Matrem complexus, Augustae nomine honorauit. Igitur qua haeres scripta Liuia, nomen Iuliae Augustae cepit : et id est apud eundem li.III. extr. Lib. V. initio. Patercul. Lib. II. poster. Et Dion, LVI. exer. Plinius tamen qua uxor Augusti, fuit, ita dictam sentire uidetur. Lib. XV. C. XXX. ubi de Liuia Caesari pacta sic habet, Liuia Drusilla, quae postea Augusta, matrimonii nomen accepit . Equidem a tot autoribus ne dissentiat solus Plinius, pro matrimonii legere, mariti melius censeo et tutius : nisi placeat interpretari matrimonii nomen accepit, nomen quod dum uiueret mariti fuerit, illo defuncto accepit. Sed memores professionis, ad Tacitum regrediamur.
Vt ostenderet eam sibi unam in animo haerere cogitationem, alia se omnia honoribus parentis posthabere. Suprema uocat testamentum, ut saepissime in libris Iuris ciuilis. Plena locutio est, suprema iudicia, pro quo etiam supremam uoluntatem et supremas tabulas dicunt.
Num aequis partibus? Eas enim accipimus, quoties nihil testator expressit. Minime. Didicimus enim e Suetonio ex besse institutum Tiberium, ex triente Liuiam. Atque huius ipsius rei ueniam a Senatu petierat, quod aduersus legem Voconiam facturos esset, qua non licebat homini censo instituere mulierem ultra quadrantem. Deposuerat autem testamenti sui tabulas rite obsignatas apud Virgines Vestales, ut ab eis sancte ac religiose custodirentur, neque nisi se mortuo aperirentur, idque in satis crebra consuetudine positum erat. Sic Caesar dictator testamentum suum deposuerat apud Virginem Vestalem maximam. Sic M. Antonius triumuir, ut Plutarchus in ipsius uita auctor est. apud aedituos quoque, aut apud tabularios deponi solitae, ostendit Vlpianus libro tertio de tabulis exhib.
Itaque ex illo non amplius Liuia sed Iulia uocata est. Sic Augustus ipse in familiam, nomenque Caesaris testamento adoptatus fuerat. Sic Tiberius a M. Gallio Senatore, testament adoptatus, haereditate adita, mox nomine abstinuerat: quod Gallius aduersarum Augusto partium fuisset. Sic Galba Pisonem testamento in bona, et nomen adsciuit. Sic apud Ciceronem 3. De officiis, mentio est Basili cuiusdam, qui M. Satrium sororis filium nomen ferre uoluisset, eumque fecisset haeredem. Tunc autem huic uere censebatur adoptio, cum eam populus quoque curiata lege firmarat, quod ab Augusto seruatum esse Dio et Appianus tradiderunt. Iulia igitur uocari coepit, quae prius Liuia. At Augustae nomen, quanquam etiam matrimonio merit, tamen recusauit. Plinius libro decimo quinto, capite ultimo. Suetonius in Claudio.
Id est substituerat uulgariter nepotes, Drusum Ti. Filium ex triente, ex partibus reliquis Germanicum Drusi, qui frater Tiberii fuerat, liberosque eius filiae tres sexus uirilis. Suetonius.
Suetonius. Tertio gradu propinquos, amicosque complures. Videte quantum possit ambitio. Non tantum uerum est, quod ait Thucydides, eam numquam senescere, ne morientes quidem relinquit. Volebat Augustus post mortem suam uideri amasse praestantes uiros, quos tamen oderat. Eos ergo, quanquam inuisos sibi ambitione ductus, tertio gradu substituerat.
Id est, nihil praecipuum nouumque in legatis, nihil regium, aut praeter ciuium modum moremque. Nam de Falcidiae modo accipere, (ignoscent uiri magni) pravum acumen est.
Video
placere uiro docto, emendari e Suetonio : populo
Bene additum, ne accipiamus etiam cohortes sociales Ideo
Praescriptos hosce numeros Tranquillus quadringenties item tricies quinquies significare ostendit. Subaudiuntur autem ex consuetudine loquendi, centena millia, quod infra ex Liuio demonstraturus sum. Extant adhuc argentea numismata cum denarii nota X quorum octo unam unciam pedunt, ut inde constet nostris assibus nouem ualuisse denarium, hincque nummi quoque ualorem cognoscamus, quorum quatuor denarius complectitur. Idem autem est nummus, quod sestertius aeris. At mille nummis argenti sestertium neutro genere aestimatur : qua ratione uiginti quinque coronatos nostros aequabit. Igitur quadringenties centena millia nummorum, quadringenties centena sestertiorum argenteorum sunt ; hoc est monetae nostrae coronatorum decies centena millia ; quibus si addas trities quinquies, hoc est, octagies septies millies coronatorum cum quingentis, totum legatum quod Tacitus coniunctim, Tranquillus separatim retulit, confeceris : et cum tribus pop. Rom. XXXV essent ; sequitur centena sestertia unicuique legata.
Augustus ab haeredibus suis multa praedia magnamque pecuniam, plerisq. hominibus, propinquis suis, extraneisque legauit : inquit Xiphilinus, at non ultra ciuilem modum, et legitimum lege Falcidia praescriptum : quique modus legis Falcidiae a Iulio Paullo et T. Caio dicitur. I. §. interdum. et LXXXI. D. ad L. Falcidiam. Ea namq. legandi libertatem coangustauit, ne minus quam partem quartam haereditatis testamento haerede capiant : quae olim uerba legis fuere. Sed ciuilis modus hic esto. Subdit Cornelius. Nisi quod populo et plebi CCCCXXXV. dedit : ergo ultra modum legis (ne quae sequuntur relicta fuisse enumerem) id legauit Augustus. Qua de re apud Suetonium Augusti extremo, reperio : Legauit populo Romano quadringenties, Tribubus triciesquinquies H. S. subaudi, centena milia, et infra : nec plus peruenturum ad haeredes suos quam milies et quingenties professus. Quae si uera professio fuit, aut nihil prorsus intelligo aut non sine peccato scriptus sese locus hic habet, in quo aciem ingenii retusam ingenue confitebor. Sic ueram lectionem ignoro, et nescire me fateor, qui receptam esse falsam, paucis indico, Si millies et quingenties centena millia H.S. ad haeredes Augusti peruentura fuerunt, cum certis tum incertis personis relicta, quae hic noster Dio, et Tranq. referunt : aut legando necesse est Augustum extra Falcidiae legis cancellos egressum, aut se intra legis modum continuisse. Si excessit, aut male scriptum a Tacito, aut, quam ab eo, prius ad nos peruenit, Legata non ultra ciuilem modum data. Si legis praescriptum non transiliit, pessime scriptum libri omnes habent, nisi quod populo, et caetera.
De testamento Augusti dixit, id est, de Haeredum institutione. Nunc de accessionibus testamenti, id est de legatis, et ait, legata non fuisse ultra ciuilem modum. Hoc quidem ita interpretantur, haereditatem Augusti non fuisse ab eo grauatam legatis ultra modum iure ciuili, id est, lege Falcidia praescriptum : id est non tam multa fuisse legata, ut quarta pars haereditatis, penes haeredes permansura non esset. Ponamus nunc quidem hoc uerum esse. Nam postea spero me planum facturum esse, hanc interpretationem a uero abhorrere. Sed tamen quasi ea uera sit cetera persequamur. Sequitur.
Illud nisi significat, hanc exceptionem quandam esse ab eo, quod antecessit. Seruauit igitur modum legis Falcidiae, nisi in iis, quae sequuntur. Quaenam autem illa sunt? Pauca uidelicet quaedam, Populo, inquit, et plebi. Cur, cum populum dixisset, plebem addidit ? Non ne, populi nomine etiam plebs continetur ? Coniungebantur haec interdum ad maiorem quandam expressionem. Sic lib.10. epistolarum Ciceronis : M. Lepidus Imp. it. Pont. Max. Senatui Populo Plebique Rom. Et lib.12 P. Lentulus P.f. pro Quaest. Pro Praet. S.D. Coss. Praet; Tribb. P.L. Senatui Populo Plebique R. Quantulum igitur populo, et plebi legauit? In libris Taciti, praeterquam in iis, qui a me emendati sunt, legitur CCCCXXXV super ducta linea transuersa in iis, quorum editioni Beroaldus iunior homo eruditissimus praefuit, ut significentur millia : quam qui postea detraxerunt, legatum fecerunt nongentis non agnita nouem partibus minus, sed illam scripturam deprauatam esse constat e Suetonio, scribendumque, ut ego edendum curaui, populi et plebi quadringenties, tribubus tricies quinquies, error, ex eo natus, quod quid interesset inter decem et decies, centum et centies, et similia ante Budaeum, non multi sciebant. Interest autem immane quantum : id est quantum inter unum nummum, et inter centum milia nummum. Videamus igitur, quantula haec summa sit, quod, ut omnes facilius consequamini, paulatim, quasi per gradu progrediar. Principio positum sit XXV sestertios illorum temporum, si ad monetam nostram reuocentur, efficere scutatum unum decem iuliorum. Progrediamur per decem: quae multiplicandi ratio omnium facillima est. si 25 sestertii efficiunt scutatum unum ergo 250 sestertii, scutatos decem. 2500 sestertii, scutatos centum: 25000 sestertium scutatos mille. Centum milia H.S. quattuor millia scutatorum. 500 M.H.S scutatos 20000. Mille millia sestertium, quadraginta millia scutatorum sed non numerabant hoc modo, ut dicerent mille millia ; dicebant, decies centena millia, aut decies centena. Horatius.- Decies centena dedisses. Huic parco, paucis contento, quinque diebus, Nil erat in loculis. – Aut simpliciter. Decies. Martialis. Bis totum decies, non totum tabuit anno. Decies igitur efficit quadraginta millia scutatorum. Ergo centies efficit quadraginta millia. Quantum igitur efficit monetae nostrae illud quadringenties quod populo, et plebi legatum dicitur ? Mille sexcenta millia scutatorum, seu ut planius dicam unum milionem, et sexcenta millia. Quid illud, tricies et quinquies, quod tribubus ? centum quadraginta millia scutatorum. Summa milio unus, et septingenta quadraginta millia scutatorum (1740000). Exigua pecunia. Nihil ne amplius ? Immo etiam.
id est, in singula capita quadragenos scutatos. Vnaquaeque legio decem cohortes habebat, quarum in prima, quae et milliaria dicebatur, pedites erant, mille centum quinque. Equites loricati centum triginta duo. In caeteris, pedites in singulis quingenti quinquaginta quinque: equites loricati sexaginta sex. Auctor Vegetius libro secondo. Augustus autem assidue in urbe tres cohortes habebat ad custodiam urbis, et sui. Eae partim praetoriae, partim urbanae dicebantur, et Tacitus quidem hoc loco urbanarum non meminit, tantum enim praetorias et legionarias nominat, at Suetonius aperte distinguit, cuius haec uerba sunt : Praetorianis militibus singula millia nummorum ; cohortibus urbanis quingenos ; legionariis trecenos nummos : quam summam repraesentari iussit : nam et confiscatam semper, repositamque habuerat. Sed existimo has cohortes inter se ita munia partiri solitas, ut singulis noctibus una in palatio excubias ageret, duae obiret urbem, ductu praefecti uigilum, ad impediendos grassatores et ad prohibenda incendia. Cui rei argumento est, quod cum de excubitoribus palatinis agitur, una tantum cohors nominatur. Suetonius in Othone : Quoties coena principem acciperet, aureos excubanti cohorti uiritim diuidebat. Tacitus in eadem re explicanda. Eo paulatim progressus est, ut per speciem conuiuii, quoties Galba apud Othonem epularetur, cohorti excubias agenti, uiritim centenos nummos diuideret. Suetonius in Othone: Obstitit respectus cohortis, quae tunc excubabat sequitur.
Trecenti nummi efficient duodecim scutatos. Haec uero immensa quaedam et infinita uis pecuniae est. Nam post exutum Lepidum quadraginta quattuor legiones habuit Augustus, quas ad tutamen orbis terrarium distribuit. Quanquam igitur rationem huius pecuniae accurate iniri, ac subducere non possumus, facile tamen intelligimus, hoc uno legato plus quam tribus superioribus contineri ; ideo autem dixit ciuium R. quia erant et in exercitu cohortes auxiliarium, e populis, sociis, et amicis, ac foederatis. Haec igitur legata ait fuisse Tacitus ultra ciuilem modum. Sed ciuilem modum non accipio modum Falcidia lege praescriptum. Certe enim Falcidiae, ne in militari quidem testamento locus est: ut norunt, qui uel primoribus labris Ius ciuile attigerunt : ne dum in testamento imperatoris locum habeat : quem huiusmodi legibus solutum esse constat. Hoc igitur ita intelligo, legata ab eo fuisse modica et modesta, neque excedentia usitatum locupletibus et copiosis ciuibus in condendis testamentis modum. Certe enim ciuile etiam in libris Iuris, saepe dicitur, quod moderatum est, et usitatum, et ordinarium. Et ita dixit Cicero odium ciuile in Miloniana, non ulla propria, ac priuata de caussa susceptum, sed usitatum bonis omnibus aduersus improbos. Quid enim odisset Clodium Milo, segetem, ac materiam suae gloriae, praeter hoc ciuile odium, quo omnes improbos odimus? Peccat enim Victorius, qui commune eo loco, non ciuile aduersus omnium librorum fidem, scribendum putat. Sic Ouidius Exercet memores plusquam ciuiliter iras. Augustus igitur legata non reliquit ultra ciuilem modum, nisi ea quae modo exposuimus : Nam haec quidem magna plane et ampla sunt, ultra ciuilem modum, et imperatoria. Potius, quam ciuilia. Restat adhuc scrupulus unus, qui eximendus est. Quomodo enim dicitur Augustus legasse populo et plebi quadringenties, tribubus tricies quinquies ? An non, et populus, et plebs trignita quinque tribubus continebatur ? Nonne igitur idem prorsus est legare populo, plebique, et legare tribubus ? Cicero quidem ita argumentatur lib. 6. Philipp. Num quis, nam, est uestrum, qui tribum non habeat ? Certe nemo, atqui illum quinque, et triginta tribus patronum adoptarunt ; sed tamen intelligendum est eius, quod populo, plebique legatum erat, tantundem pertinuisse ad unumquemque ciuium : eius, quod singulis tribubus, non item ; in alia enim tribu plures, in alia pauciores erant. Legauit igitur uniuerso populo quadringentis : ac praeterea in singulas tribus centena millia, id est, quaterna millia scutatorum.
Suetonius cap. C. in Aug. Inter alia complura censuerunt quidam, funus porta triumphali ducendum, praecedente Victoria. Neque dicit id factum : quod tamen uiri docti ex Dione asserunt, me mirante, qui uideo Dionem nihil tale, imo contra scribere, funus eius ab equitib. noctu urbi illatum. Si noctu, quid refert per quam portam ? Hoc tamen Dio, imaginem eius a Palatio ceream, habitu triumphali, ductam; itemque alteram in curru triumphali.
Per eam enim portam triumphi die aurati currus, captiua praeda, et pompa triumphali procedebant, ab eoque nomen accepit.
Nam ante Triumphantem solebant ferri montium, fluuiorum, oppidorum, et urbium species : postea spolia hostium, tum currus armis onusti. Quod a Tacito lib.2. sic describitur, ubi ait Germanicum de Cheruscis, et Cattis triumphasse, uecta spolia, captiui, simulachra montium, fluminum, praeliorum, etc. Quem locum, moneo, ut studiosus quisque legat diligenter. Denique Eunones Adorsorum Rex, ut idem scribit lib.12 capto Zorsine, et fugato Mithridate, cum ultro ipse Zorsines in Mithridatis manus uenisset, rogat Claudium, ne triumphetur Mithridates, id est, ne ipse, uel eius effigies in triumphum ducantur atque ibidem Cataractum in triumphum ductum ait, unaque phaleras, et torques bello quaesitas traductas. Legat studiosus libro 4.4. decadis, triumphum T. Quinctii.
Horum uterque paulo post grauiter ostendit Tiberium, ut statim dicetur, et Tiberius utrique exitium machinatus est. C. igitur Asinius Gallus oratoris nobilissimi f. (cuius pater etiam de principatu eloquentiae uisus erat cum Cicerone contendere : cui Agrippina, dimissa a Tiberio, nupserat) censuit, ut funus Augusti porta triumphali duceretur. Porta triumphalis erat trans Tiberim, in ea parte moenium, quae producebatur a Mole Hadriana, usque ad portam quae hodie S. Spiritus dicitur, per eam semper ducebantur triumphi. Hodie nulla est. Asinius igitur, honoris caussa, triumphali efferendum Augusti corpus in campum Martium censuit, praecedente Victoria, quae in curia erat, canentibus naeniam principum liberis utriusque sexus. L. Arruntius unus et ipse ex principibus senatus, legum ab Augusto latarum titulos, ut Maiestatis, de adulteriis, repetund. de peculatu, de iudiciis, de sacerdotiis, alias : et gentium ab eo uictarum, uocabula hastis praefixa, praeferenda. Alia multa sunt, quae in Augusti honorem multos censuisse Suetonius refert.
Minus dextere interpretantur commentatores. cur id fieri uoluerit adulator iste, hauritur ex Suet. Censuere quidam funus triumphali portae ducendum, praecedente Victoria, quae est in Curia : canentibus naeniam principum liberis utriusque sexus. Vnde et de Macedonico Plinius libro 7. cap. 441 a triumphalibus liberis portato in rogum : uelut exsequiis quoque triumphans.
De eo
ritu dico ad lib. XVI. Valuit autem haec sententia
Iurandum quotanni in Tiberii acta, Intercessit autem Tiberius ipse, quo minus id fieret.
illam enim suspicionem, et facile in se cadere, et procul a se amotam uolebat.
Thetis apud Homerum Achilli ob Patrocli mortem irato et neganti se conquieturum, donec interfecisset Hectorem : ὠκύμορος δή μοι, inquit, τέκος ἔσσεαι, οἷ᾽ ἀγορεύεις et eo uersu Aristotele reprimere conabatur libertatem Callisthenis, apud Alexandrum liberius, quam par erat, loquentis. Eodem uersu quispiam ad Messallam uti poterat. Valde metuendum erat, ne illa loquendi libertas ipsi periculum crearet. Notate autem callidissimum adulatorum genus, qui libertatis specie adulantur. Extat quiddam ualde simile apud Plutarchum, in commentariolo, quo dicet, quomodo adulator ab amico internosci queat. Senatorem narrat quemdam fuisse, qui olim, cum Tiberius in senatu praesens adesset, surrexit ad dicendum, et composito ad seueritatem uultu, Enimuero, inquit, liberos homines libere loqui oportet, neque quidquam reticere eorum, quae ad rempublicam pertinere iudicant, uel cum periculo offensionis. Adsistere erectis animis omnes, et taciti quod hic, tam libere loquax dicturus esset expectabant. Desitum iam pridem orationis genus ipsum quoque Tiberium aduerterat. Tum ille, audi, inquit, Caesar, quid sit quod omnes nos tibi succensemus : neque tamen quisquam libere dicere audet. Cohorruerant omnes dubitantes quo tandem euasurus esset. At ille, Negligis, inquit, temetipsum, (dicendum enim libere est) neque corporis tui curam ullam geris : Maceras te assiduae curis, ac laboribus caussa nostra susceptis, neque interdiu, neque noctu conquiescis. Talia multa continuante, ac contexente illo, Cassius Seuerus, ad eos, qui sibi adsidebant, conuersus. Quam metuo, inquit, ne illa libertas huic homini exitiosa sit. Sed ego saepe notaui talem libertatem in multis principum uirorum familiaribus, neque tamen, quae principum lenitas est, eam unquam cuiquam exitiosam fuisse cognoui. E multis autem adulationis generibus, nullum puto esse, quod aut facilius fallat, aut altius penetret. Hic uero non unus, aut alter e patribus, sed quasi turpe esset relinqui et quasi conuenissent inter illos id quod ludentes pueri dicunt : Occupet extremum scabies, facto agmine, uniuersi.
Qui honor, nisi fallor, Sulla habitus primo Romanorum. Appianum lege I. Ciuil.
Quid ? non ergo
elatum corpus humeris Senatorum ? Est uero Suetonius : Senatorum humeris delatus
in campum crematusque. Idem Dio. At Remittendi verbum eo valet, ut
non sit factum. Libro IIII. Remissa aedilibus talis cura. Lib. XI. Hortantibus dehinc inediam
Primum Sullam
in campo Martio, per honorem sepultum tradit Appianus. Nam alii etiam
illustres uiri, extra urbem. At postea Iuliae ibi tumulus,
digniores ipsi, cum illa sua tam foeda, tamque seruili, adulatione, qui omnes in idem plaustrum coniecti, ad eundem efferrentur rogum. Conclamatio enim illa plane conclamatam esse senatus auctoritatem indicabat.
Quid Tiberius ? Non imperauit quidem, ut id facerent, quod faciendum esse clamarant, neque tamen uetuit ; utrumque arrogantiae uideri poterat : neque eos monuit, ut retinerent dignitatem ordinis sui, neque uespillonibus, ac sandalariis munus suum praeriperent : satis multa honorifice decerni posse in Augustum, quibus senatus maiestas nihil imminueretur, ne ipsum quidem, si quis earum rerum sensus ad mortuos pertineret, uelle honorem suum cum senatus contumelia coniungi, qua in oratione aliquae modestiae, ac moderationis significatio, sine ulla arrogantia fuisset : sed quasi medium secans remisit, id est, rem totam eorum arbitrio permisit neque iussit, neque uetuit. Caesar li.7. de Bello Gall. Quin etiam ipsis remittere, si sibi magis honorem tribuere, quam ab se salutem accipere uideantur. Arroganti ait Tacitus, moderatione. Nam si aut imperasset, aut prohibuisset, mera arrogantia fuisset, sine ulla admissione, ac temperamento moderationis : si blande recusasset, ac disuasisset, mera modestia : quod remisit, arrogantia fuit sub moderationis uelamento delitescens. Est autem Remittere quippiam alii, non prohibere quidem, ne faciat, sed non imponere ei eius faciendi necessitatem. Itaque senatores hac Tiberii remissione usi non sunt : sed magno animo subierunt feretrum et corpus Augusti ad rogum humeris suis pertulerunt. Ex cubiculo in quo mortuus erat, quadraginta illum praetoriani milites in publicum extulerant. Inde decuriones municipiorum, et coloniarum, Bouillas usque deportauerunt. Ibi eum equester ordo susceptum in urbem intulerat, et in uestibulo domus collocarat. Vnde acceptum senatores in campum Martium intulerunt. Ita, qui uiuus omnium libertatem oppresserat, mortuus omnium humeros pressit. Sequitur apud Tacitum.
Cum rogus cremando Caesari in campo Martis sede extructus esset, populus eum summo tumultu, direptis subselliis, cancellis, mensis argentariorum, in foro cremauit. Vt e Suetonio, Plutarcho et aliis notum est. Imperatorum, et nobiliorum ciuium corpora in campo Martio, qui tunc extra Vrbem erat, cremabantur, cum alioqui in suis quisque praediis post mortem uri, ac condi soleret.
Diem scilicet, cum seruitium fere tunc inciperet, et libertas repeteretur infeliciter : ab aliisque facinore pessimo, ab aliis honestissimo uideretur occisus Caesar Dictator : quo die turbatum fuit funus eius. Sed comparandum haud quamquam cum hoc : tunc enim recens erat principatus, facilis restitutio libertatis : nunc senem, etc. Legimus autem in codicibus uetustissimis non, inprospera repetita, ut uulgo habetur, sed improspere repetitae, scilicet libertatis.
Ex chirographis ante admonuit Aemilius legendum improsperae repetita : pro die quo Caesare trucidato, ad pileum a Bruto uocatus populus Romanus, rediisse in statum pristinae libertatis uidebatur : et quidem in eum sed improspere redierat, nisi Pompeio, liberi, Caesari haeres Octauius et collega M. Antonius superfuisset ; inter quos pene extincta, iterum ciuilia bella exarserunt, uarsusque et multiplex motus ciuitatis fuit. Ex Flori li. II. Et Orosi lib. VI. C. XVIII. Sane uterque Bruti cum sociis coniurationis Caesare, populum ad pileum uocauit et numisma cudi fecit, in quo signum erat pileus duobus pugionibus impositus, ut in argenteis Cauletii numismatis uidimus. Etenim libertatis id erat indicium, quod ex ueteri more, qui e seruis liberi fiebant, capite raso pileum accipiebant ut apud Dionem libro XLVIII. et in Nerone extremo.
Quasi periculum esset, ne quis supremos illos honores impediret, neu populus corpus unco per uias tractum scalas Gemonias, aut in Tiberim proiiceret.
Sed eos ualde senes, ac prope ipsi Augusto aequaeuos esse oportebat.
Cum populus R. seruitutem, in quam paulo ante redactus fuerat, nondum bene concoxisset, neque ad eam occaluisset.
Ideo enim interfecerant Caesarem coniurati, ut populo libertatem restituerent. At conatus ille parum prosperos successus habuit.
ut M. Antonio, ut M. Lepido, aliis plurimis. aliis pulcherrimum facinus uideretur iis uidelicet, qui morte illius reuixisse libertatem putabant.
Nunc senem principem annorum LXXVI longa potentia annorum LVI prouisis etiam heredum in rem publicam opibus Nam heredes sibi, et instituerat et substituerat se mortuo imperaturos.
Magnum enim periculum esse, ne quis eam turbare, seque eadem opera, et militibus, et populo dilaniandum, ac discerpendum obiicere uellet.
9
Erit fortasse
qui hic adhaereat, cui adiutorium ego. Triplex enim ratio numerandi imperii
Augustaei. Alii, plurimique, ab Actiaca pugna numerant, cum uicto Antonio
potens fuit imperii solus. Ea pugna pugnata IV. Nonas septembres. Quidam a
sexto eius consulatu, cum imperium illi a Senatu firmatum. datuq. cognomen
Augusti quasi is legitimi principatus primus dies. Id fuit, VII. eidus
Ianuar. Atque ea ratio numerandi prouinciis fere familiaris. ita in lapide,
cui Narbone : VII. QVOQVE. IDVS.
IANVARIAS. QVA. DIE PRIMUM. IMPERIVM. ORBIS. TERRARVM. AVSPICATVS. EST.
THVRE. VINO.SVPPLICENT. Orosius paullum a lapide dissentiens, VIII.
nominat. Idus. Caesar, inquit, uictor ab Oriente rediens,
octavum Idus Ianuar. urbem triplici triumpho ingressus est. Hoc die
primum Augustus consalutatus est. atque ex ea die summa rerum ac
potestatum penes unum esse coepit
Ora populi cohibet principis uita, mors laxat. De uiuo principe omnes dicentes audias. Omnia illius dicta, facta, consilia uno ore laudantur, mors iudicia homnium aperit. Quae pridie tollebantur in coelum, ab illis ipsis hesternis laudatoribus postridie uituperari uideas. Atque ea res multis interdum exitio fuit, qui dum, quae nimis auide cupiunt, nimis facile credunt, desperantibus adhuc principibus, cum falsus aliquis rumor, de eorum morte dissipatus est, ea loqui properarunt, quae postea capite luerent. Neque defuerunt principes, qui composito tales rumores de se disseminandos curarent, ut quos morte sua laetatos esse cognossent, eorum ipsi morte fruerentur. Sed Tacitus mira prudentia, ut solet, primum exponit, quae uulgares, et imperiti, deinde quae periti, et intelligentes de Augusto post eius mortem, uarie dicerent.
Merito admirationi sunt ea, quae aut facta non sunt, cum causa esset, cur uerisimile esset factum iri, aut facta sunt, cum causa esset, cur fieri non oporteret. Vtrorumque enim, et causa aliqua est, et ignoratur. Caussae autem ignoratio admirationem parit. At uulgus ea quoque moratur, quorum caussa in promptu est. Qualia sunt quae hic commemorat Tacitus.
Quasi causa ulla fuerit, cur eo die mori non deberet ; aut mirandum sit ullo die euenisse, quod nullo non potest. Eodem iure mirari poterant, quod Augustus Augusto mense mortuus foret : obiit enim XIV. Kal.Septembris, et quod non paulum etiam expectasset, ut mense Septembri natus, eodem mense moreretur : ut hoc quoque referretur inter miranda, Admirabilis uideri poterat, quod cum Quirini templum dedicaret, septuaginta sex columnis illud ornauerit, quasi totidem se annos uicturum esse diuinans. Sed admiratio in aliis sapientiae initium, in aliis stultitiae indicium est. Sic mirari sunt olim quidam quod qua nocte Alexander Magnus natus est, eadem templum Dianae Ephesiae conflagrasset, quasi haec quid inter se commune haberent. Sic quosdam ipso natali die suo mortuos esse mirantur : quod olim Antipatro Sidonio Poetae ; patrum memoria Raphaeli Vrbinati pictori eximio contigit : quasi non quotidie nascantur homines, quotidie intereant. Sic Henrico II Gallorum Regi, idem dies et uitae et imperii princeps fuit. Natus enim pridie Kal. Aprilis, eodem die patri successit in regnum. Sic Karolus V die natali suo coronatus est imperator: et die item natali suo nobilissimam de Francisco I Gallorum rege uictoriam ad Ticinum consecutus. Qui talia mirantur, nunquam eis quod mirentur defuturum est. At mihi magis mirandum uidetur reperiri, quibus haec miranda uideantur : nisi scirem stultum esse, si quis magnam stultorum multitudinem esse miretur. Sed quo modo eodem dies accepti quondam imperii princeps, et uitae supremus Augusto fuit ? Certe post Achaicam demum pugnam, qua profligatus est Antonius, summum orbis terrarum imperium accepit. At pugna illa pugnata est IV Kal.Septembr. Augustus autem non IV sed XIV Kal.Septembr. inter homines esse desiit, sed hoc quod dicit Tacitus, referendum est ad primum consulatum Augusti, quem ipse in locum C. Vibii Pansae iniit XIV.Kal.Septembr.
Stulte mirabantur tempus : stultius locum. Quid enim habet admirationis, quo in cubiculo mortuus sit pater, in eodem filium mori? Idem quotidie multis euenit. Vbi enim quemque deprehendi mors, ibi ei manus iniicit, neque expectandum in aliud cubiculum transferatur. Idem de Tito notant, in eadem uilla mortuum, in qua excesserat Pater. Et fortassis hoc mirum sit, cogitanti, quod ait Iuuenalis. Ad generum Cereris sine caede et sanguine pauciDescendunt reges : et sicca morte Tyranni. E duodecim certe quorum uitas Suetonius scripsit, septem uiolenta morte perierunt : ut taceam quod et Augusto ipsi et Tiberio, et Claudio accelerata esse mors dicitur.
Nam Valerius Sextum, Marius septimum consul. At Ter Latio deciesque tulit labentibus annisAugustus falces. Vt ait Statius in siluis.
Fuit Augustus Consul terdecies : cum Valerius Coruinus sexies consulem, et C. Marius septies egerint. Testis Cicero in Officiis. Qui coniuncti, numerum aequant consulatuum Augusti. Ideoque ait, simul aequauerat.
In eamdem ferme sententiam Tranquillus : Magistratus, inquit, atque honores et ante tempus, et quosdam noui generis perpetuosque capit.
Qua Cornelius, in eadem haeresi est Tranquillus, Augusto : ab illisque stat non tenue testimonium sermonis, quo terdecies inito consulatu, Augustus M. Valerium Coruinum Caiumque Marium solus aequarat : e quibus ille VI. hic primus omnium VII. coss. Fuit Cicerone, Liuio Plutarcho, et Pliniis autoribus. Sed Dionis praescriptio in fronte lib. LV. ponit Augustum XIV. Cum L. Aemilio Paullo consulem, eorumque Cassiodorus meminit : de quo Xylandro coniicere, per me licet.
Sexies Coruinus, septies Marius. Augustus ter, et decies consul fuit. Tertii decimi consulatus memoria extat, et in ueteri quadam inscriptione apud Fanestres. Hic quidam, qui scholia scripsit in Tacitum, inepte ait, hac in re Dionem a Tacito et a Suetonio dissentire. Tribui enim a Dione Augusto etiam quartum decimum consulatum, quem gesserit, cum L.Aemilio Paulo, anno ab urbe condita 745. neque animaduertit, non Augustum ipsum senem, sed Gaium Agrippae filium, quem adoptauerat Augustus, illo anno consulem fuisse. Hunc ei fortasse errorem obiecit Xylander, qui Dionem uertens, primus ad illum lapidem impegit. Nam cum graece esset Ἀυγούστου ὑιος, nisi quod leuiter errauerat librarius, scripseratque Ἀυγουστοστου, pro Ἀυγούστου, ipse Caesarem Augustum uertit et de suo addidit XIV.
Non integros quidem, sed triginta sex, sextam fere, et tricesimi septimi partem.
Duces exercituum, antiquitus re bene gesta, gaudio et impetu uictoris exercitus imperatores conclamanbantur, ut est apud hunc nostrum tertio horum librorum et hanc appellationem confirmare senatus solebat. At qui postea rerum potiti sunt, alio sensu imperatores uocati sunt, cum eo nomine, summa rerum omnium potestas indicaretur. Praeponebant autem imperatoris nomen nominibus suis, non, ut olim, postponebant; exempli causa, non hoc modo C. Iulius diui F. imperator Augustus. Sed hoc, Imperator C. Iulius diui F. Caesar Octauianus Augustus. Sed tum quoque iam imperium adepti, quoties, aut per se, aut per legatos insignem aliquam uictoriam adepti erant, Imperatorum nomen adsumebant. Et sic Aug. nomen Imperatoris semel ac uicies pepererat, ut quo anno mortuus est uocaretur Imp. Caesar diui F.Augustus cos XIII trib.pot.XXXVII Imperator XXII P.P.
Multiplicata, ut consulatus, ut nomen imperatoris, semel ac uicies partum. Noua, ut tribunicia potestas, ut regimen morum, quod sine censura habebat. Elegantissime autem dixit alia honorum, cum usitatius dicere posset alios honores. Sic tenuia rerum, Lucretius; abdita rerum, Horatius sic, omnia rerum, Propertius. "Omnia non pariter rerum sunt omnibus apta."
Id est,
necessitate. quia, ut mox loquitur, tempora
reip. id poscebant,
Necessitate, uerbo uetusto, et quo frequentissime usus fuit Sallustius.
Idem infra libro IV. Secundum necessitudinem legis, et lib. V.seque ea necessitudine cogi, dixit ; pro necessitate, ut ex aliis obseruatum Agellio Noctium lib. XIII. C. III.
Quidam interpretantur necessitudinem pro coniunctione, qua scilicet deuinctus reipublicae Augustus, plurimum illi deberet. At sententia requirit, ut accipiatur pro necessitate et angustiis, quod clare ostendunt uerba quae paulo post sequuntur : pietatem erga parentem, et tempora reipubl. quae verba ad superiora haec respondent. Sic infra lib.6. seque ea necessitudine ad preces cogi.
Nota hinc, plerisque, id est, τοῖς πολλοῖς, opponi prudentes, id est rerum peritos et intelligentes. Apud prudentes igitur, uita eius uarie extollebatur, arguebaturue. Extollebatur quidem, quia multa callide fecerat : qui naturam suam texerat, et quocumque opus uidebatur, uarie flexerat : quia cum imperandi cupidissimus esset, uiam, qua quod uolebat consequi posset, et acute uiderat, et constanter, ac firmiter, usque ad extremum tenuerat. Solent autem ii, qui a Graecis δεινοὶ καὶ δραστήριοι uocantur, pro prudentibus haberi. Arguebaturue. Vidi, qui in hoc loco Tacitum reprehendere auderent : ut non satis concinne locutum. Nam extolli et deprimi contraria sunt : non extolli et argui. Melius itaque potuisse scribi extollebatur deprimebaturue. Sed isti reprehensores aliud agant censeo et ab iis, quae ne intelligunt, reprehendendis abstineant. Erant, qui Augusti prudentiam extollerent, multaque, ut ab eo prudenter acta commendarent. Erant, qui eadem illa, non deprimerent quidem, et abiicerent : sed arguerent, id est certis argumentis conuincerent, non eo animo facta esse ab Augusto, quo dicerentur : longe aliam ipsius mentem, ac uoluntatem fuisse. Est autem arguere ἐξελὲγχειν.
erga C. Caesarem cuius mortem inultam praeteriri nefas erat.
Necessitate. Vide A. Gellium lib.13.cap.3.
Iudicia enim, ut dictum est, turbabantur, ui, ambitu, pecunia.
Itaque si quid secus, quam oporteret actum esset, necessitati condonandum, non Augustum propterea accusandum uideri.
Deesse arbitror particulam, ut, uel, quo. Quam correctionem qui non respuit, suo addat codici.
Lego. Multa Antonio, ut interfectores patris ulcisceretur, multa Lepido concessisse.
Man. habet, multa Antonio, tunc interfectores. Emenda ergo, dum interfectores, dum, pro dummodo, notissimo usu. Sic infra, dum interfectos nullum ob scelus, etc.
quae et ipsa necessitati adscribenda essent.
Lepidus, socordia senuerit, ille Antonius, per libidines pessumumdatus sit, amore Cleopatrae non aliud discordantis patriae remedium fuisse, quam, ut ab uno regeretur, id est, ut ipse loquitur primo libro Annalium ab excessu Neronis, omnem potestatem ad unum conferri pacis interfuisse.
Muret. Dum. Nam aliis libris Tunc.
Hoc uerum,
Poterat sibi per uim regnum uindicare : poterat dictaturam perpetuam, quam sibi ultro a Senatu oblatam constantissime recusauit ; neutrum uoluit, sciebat enim nomen regium expulso Tarquinio, nomen dictatoris, interfecto Caesare in perpetuum e Rep. sublatum esse. Principis igitur nomine, in quo nihil superbum nihil tyrannicum esset, contentus fuit. Pulchrum remedium : si nominum acerbitate sublata, rerum quoque ipsarum acerbitas tolleretur.
quae antea nutabat, ac fluctuabat.
Vt Albi, ut Danubio septum imperium.
quae antea multi in locis multorum dierum itinere disiungebantur. Dici autem non potest, et in aedificiis, et in possessionibus, et in imperio, quanto maiores fructus ferant, quantoque facilius regantur ac conseruentur, quae inter se coniuncta, ac connexa sunt. Si Philippi Hispaniarum regis prouinciae connexae, ac continuatae essent, uix aliorum omnium principum uires in unum collatae obsistere illius unius uiribus possent.
Vnde gloriabatur a se marmoream relinqui, quam latericiam accepisset.
ἅπας δὲ τρηχὺς, ὅς τις ἄν νὲον κρατῆ, ait Aeschylus.
10
Vberius hanc partem exsequitur : an quia ipse in ea ? non ambigo.
D. Iunii Bruti, quas in Mutinensi obsidio ad se traxit.
Fuisse praetextum.
Exponit nunc quae ab aliis aduersus Augustum dicerentur. Diuidit autem ea bipertito in publica et in domestica. Publica, haec sunt.
Quas ei fuisse caussas ueniendi ad arma ciuilia, laudatores ipsius dicebant.
Vt ea praetenderet, ac praetexeret cupiditati imperandi, qua flagrabat. Idque eo uerisimilius est, quod Augustus principio adiunxit se ad caussam Senatus, et ne dum ageret de ulciscenda paterna caede, arma sumpsit aduersus Antonium, qui Caesaris mortem ulcisci studebat ; obsessumque ab eo Mutinae D. Brutum, unum ex interfectoribus patris, liberauit. Non igitur de ulciscenda morte patris cogitabat.
Adita Caesaris hereditate, cum se ab Antonio contemni uideret, quem sibi praecipuum adiutorem fore sperauerat. Veteranos, quos Caesar Capuae collocarat, quasi, et sibi et Reip. auxilio futuros euocauit, multa pollicitus, datis etiam in singula capita duobus millibus HS.
Natus enim erat annos XVIII atque hoc factum ipsius mirabiliter commendat Cicero in Philippicis.
Quartam et Martiam dicit, quae donis, promissisque corruptae, M. Antonium consulem deseruerunt, seque cum Octauio coniunxerunt.
Pompeianus enim erat Senatus, et ipse se ostendebat in potestate Senatus, et esse, et fore.
Delet Muretus particulam, siue. At in Man. clare legitur, sui milites Hirtium, quae quidem adeo uera lectio est, ut mirer, omnes, qui librum illum contulerunt, id non animaduertisse.
Senatus enim, suadente maxime Cicerone, eum exercitui, quem comparauerat, pro praetore praeesse ac Senatorem esse iussit, et ius ei dicendae in Senatu sententiae praetorio loco dedit, aliaque multa in eum honorifice decreuit ; de quibus, praeter Suetonium, Dionem, alios, uidendus Cicero lib.5. Philippicarum. At M. Brutus, semper suspectam habuit Octauii potentiam.
Hac de re ita Suetonius, Hoc bello cum Hirtius in acie, Pansaque paulo post ex uulnere periissent, rumor increbruit, ambos opera eius occisos : ut Antonio fugato, rep. Consulibus orbata, solus uictores exercitus occuparet. Pansaeque quidem adeo suspecta mors fuit, ut Glico medicus custoditus sit, quasi uenenum uulneri indidisset. Adiicit his Aquilius Niger, alterum e Cos. Hirtium in pugnae tumultu, ab ipso interemptum. De hoc Glycone extat ad Ciceronem epistola Bruti.
Suetonius: Consulatum uigesimo aetatis anno inuasit, admotis hostiliter ad urbem legionibus, missisque qui sibi nomine exercitus deposcerent, cum quidem cunctante Senatu, Cornel. Centurio princeps legationis, reiecto sagulo ostendens gladii capulum, non dubitasset in curia dicere. Hic faciet, si uos non feceritis. Factus est autem per uim Consul in locum Pansae, et ipse sibi in Hirtii locum, Q. Pedium subrogauit.
(in aliis, acceperat quod melius puto) Causatus enim quosdam sibi in Senatu inuidere et se puerum uocari, et quod Cicero ambigue dixisset, hic puerum ornandum ac tollendum esse, professus, se daturum operam, ne a quoquam tolli posset, desciuit a Senatu et se cum Antonio, Lepidoque coniunxit.
Hanc uero nemo unquam, qui defendere possit, reperietur. Ludus, iocusque fuerat Sullana proscriptio, praeut haec trium tyrannorum fuit. Videndus de ea Plutarchus in Antonio et in Bruto.
Ita uulgo legitur. antiquis coepere, ex quo natum fecere : mutanda autem erat una litera, ut esset, quo modo a me editum est, cepere. Hac autem de re ita Suetonius : Partitis, post uictoriam officiis ; cum Antonius orientem ordinandum, ipse ueteranos in Italiam reducendos, et municipalibus agris collocandos recepisset : neque ueteranorum, neque possessorum gratiam tenuit : alteris, non pro spe meritorum tractari querentibus.
Antea intricatiore sensu, siue milites : sed contra membranas Florentinas, unde orta isthaec nostra.
Mur. cepere. id esset Accepere. Argutiori sententia.
Ὑστερολογία est. Nam Brundisinum
foedus aliquot annis prius Tarentino. Vtrumque autem a loco, ubi ictum.
Brundisinum, quod Caesar cum Antonio coiit, Perusia capta : cum morte
opportuna Fuluiae, sublatum esset non dubium bellum, anno urbis DCCXIV.
Octauia tunc Antonio data,
Octauiae ex Ancharia. de quo instabili coniugio mire foedatus Senecae patris locus Suasoria prima. Vide Excurs. in B.
Legerim ; Sed Pompeium imagine pacis, et Lepidum specie amicitiae deceptos.
Aduersatiua simili modo est a Plinio multiplicata epist. Lib. 4. Romano ibi, sed timuit, sed rogauit, sed opus uenia fuit.Beatus tamen legit pacis et Lepid. Tu uideris quid magis placeat : ego nihil mutarim. Enim uero infra hoc ipso libro Cornelius habet : non praefectum ab iissed Germanicum ducem, sed Tiberium Imperatorem uiolari.
C. quidem Cassius et M. Brutus in Philippis, ut notum est, interficiendos se suis praebuerunt. D. autem Brutus, cum se ad M. Brutum conferret, qui se proscriptum esse resciuisset, in itinere a suis desertus, iugulatus est. Dio lib.46. Puto autem quae de turpi quodam metu mortis dicuntur a Seneca epist. 83, quo correptus sit quidam Brutus, cum mors instaret, et Decium, non ad M. Brutum pertinere idque a Velleii libro secundo intelligi potest.
Ita ut laudabilius facturus fuisse uideatur Augustus, si, publicae utilitatis causa, priuatarum inimicitiarum oblitus esset. Laudatur meritissimo Aristides, qui cum Themistocli inimicus esset, legatus cum eo electus, cum ad fines Atticae prouenisset, Vin tu, inquit, Themistocle inimicitias nostras hic deponamus : et interea inter nos amice coniuncteque uiuentes, utilitatem publicam procuremus ? nam inimicitias cum uolemus, denuo exercere poterimus, uideamus modo, ne quid priuata odia nostra Reip. incommodent.
Augustus Muciam matrem ad Sex. Pompeium miserat, sororem L. Scribonii Libonis, qui Pompei socer erat, uxorem duxerat, ut Pompeium sibi quem mari plurimum posse intelligebat, adiungeret, postea in Sexti nauibus cum M. Antonio cenauerat. Ipse eum conuiuio exceperat. M. Marcello sororis filio, Pompeiam Sex. filiam desponderat, sed tamen eum postea e medio tollendum curauit. Vide Dionem lib.48.
Huic enim ex Africa euocato, ut sibi aduersus Pompeium auxilio esset postea uiginti Legiones ademit.
Vtriusque meminit Plutarchus in Antonio et Velleius libro 2.
Octauiae sororis Augusti, quae prius cum C. Marcello nupta fuerat, et ex eo M. Marcellum susceperat.
Cum Augustus sororem suam, propter amorem Cleopatrae ab Antonio deseri, et contemni, iniquo animo ferret.
Non impleo paginas
istis, quae alibi exposita
Clades ea
nota, sed Seneca de illa locus non sine labe, etiam in emendatis nuper
libris. Epist. XLVII. Mariana
clade quam multos splendidissime natos, Senatorium per militiam
auspicantes gradum, fortuna depressit ? alium ex illis pastorem, alium
custodem casulae fecit. Cladene Mariana ? Vbi ista, aut quando ? Nam
C. ille Marius uictor ubique, si memini,
Fuit Licinius Varro Murena, de cuius insidiis, praeter alios, Strabo libro XIIII. εἶτ'ἐμπεσὼν εἰς τὴν Μυρῆνα φιλίαν, ἐκείνῳ συνεάλω φεύγων, φωραθείσης τῆς κατὰ Καίσαρος τοῦ Σεβαστοῦ ἐπιβολῆς.
M. Egnatius Rufus Aedilis. de quo Dio LIII. Sueton. cap. XIX. Mox M. Egnatii, exin Plautii Rufi. Ita ibi scrib. non Genutii. Vide Senecam de Clementia I. cap. IX.
Dicere
uidetur iussu Augusti occisum Iulum : idque
Ianum enim clausit, ut alio loco dicitur.
Multorum enim ciuium sanguine maduit.
De Lolliana clade, Dio libro 54. Velleius libro secundo. Suetonius, eam maioris infamiae quam detrimenti fuisse ait. De Variana paulo post copiose agendum erit.
Augusti et si, a quo tempore solus imperare coepit, optimi ac mitissimi principis, saepe petita insidiis uita est : idque Plinius commemorat inter ea, quae perturbarunt ac contaminarunt ipsius felicitatem. Coniurauit in eum Saluidienus Rufus, quem obscurissimo genere natum Augustus ad summam amplitudinem produxerat. Qui in Senatu, tanquam Caesaris et populi Romani hostis iugulatus est. Coniurauit M. Lepidus triumuiri F. quem Maecenas, qui tunc urbis praefectus erat, oppressit, coniurauit L. Licinius Varro Murena una cum Fannio Caepione, qui auctoritate, ut ait Velleius, publica oppressi, quod ui facere uoluerant, iure passi sunt. Neque multo post Rufus Egnatius, per omnia gladiatori quam Senatori propior, qui cum facinoris consciis in carcere extinctus est. Coniurauit et L. Cinna Cn. Pompeii nepos, cui deprehenso, manifesto facinoris, maxima cum sua gloria Augustus ignouit. Coniurare ausi et alii homines ignobilissimi, quos hoc loco recensere non est necesse. De Iulo quem Tacitus postremo loco nominat, libet paulo plura dicere. Filius hic M. Antonii Triumuiri ex Fuluia fuit, puer magni et excelsi animi, et ad multa largienda propensi. Puer ad huc Philotae medico Aristensi ob Sophisma quoddam super cenam allatum, dono dedit abacum multis ingentibus argenteis poculis onustum, quem cum ille accipere recusaret, ueritus ne puero iniussu patris, tam multa dandi potestas non esset, subiratus puer. Accipe, inquit, nihil cunctatus, an nescis eum, qui haec tibi dat, filium esse M.Antonii illius, qui totidem uasa aurea donare nullo suo incommodo potest ?Victo Antonio, ita se in eum clementer gessit Augustus, ut Octauiae sorori suae optimae mulieri, educandum dederit quae singularis exempli nouerca, ita priuignos suos, Antonii, a quo ipsa, tam multas contumelias acceperat, liberos, non secus educauit, ac suos. Itaque procedente aetate cum principem amoris, ac dignitatis locum obtineret ; Agrippa, proximum priuigni, Tiberius, et Drusus, tertius ab eis numerabatur Antonius. Quin etiam eam Octauiae filiam, quam Agrippa, Iuliae ducendae caussa, mortuo Marcello dimiserat, huic Antonio in matrimonium collocauit Augustus. Fuisse ei opinor a principio idem praenomen quod patri. Sed cum in odium M. Antonii triumuiri Senatusconsultum factum esset, ne quis Antoniorum amplius Marci pronomine uteretur, nouo praenomine Iulum Antonium uocatum esse. Extat ad eum pulcherrima Ode Horatii, de laudibus Pindari. Hic, et sacerdotio, et praetura, et adfinitate, et consulatu, quem cum Q. Fabio Africano gesserat, et prouinciis ornatus ab Augusto, ausus temerare Iuliam Augusti Filiam, mulierem impudicissimam, cum id non tam libidinis, quam capiendi nefarii alicuius aduersus Augustum consilii, causa fecisse crederetur, aut morte affectus est, ut Dio ait, aut ut Velleius, facinoris conscientia mortem sibi ipse consciuit. Haec igitur erant, quae calumniarentur, accusarenturque, ut ab Augusto crudeliter, et tyrannice facta.
Non extrico quis hic Tedius. Vtrumne Atedius scribendum ?
Vt sit ille qui * Ciceroni dictus inter
Caesaris amicos. An Sex. Tedium Afrum capimus, qui consul designatus se
praecipitauit, apud Suetonium ? Leuiter placet. magis est, ut geminata ab
haesitante librario uox sit. scribamusque : Qui Vedii Pollionis luxus. In Seneca sane
simile mendum succreuerat, tertio de Ira, cap XL. Diuus Augustus cum caenaret apud Vedium
Pollionem. ita restituit Pincianus,
cum antea, Atedium, legeretur.
Pincianus, selectus mihi censor,
Et infra, Grauius domui Caesarum.] Opinor corrigendum : Qui Tedii & Vedii & Grauis domui Caesarum.
Et infra, Grauius domui Caesarum.] Opinor corrigendum : Qui Tedii & Vedii & Grauis domui Caesarum.
Lego. Q. Vedii Pollionis luxus, hoc est, Quincti Vedii.
Tedios, et Vedios nusquam legi : praeterquam quod idem Cornel. infra lib. 12. cap. 60. Mathios, inquit, et Vedios et caetera equitum Romanorum praeualida nomina. Vbi pro, Mathios, inusitata omnino uoce Romanis, legendum fortasse est, Tedios.
Beatus legit Q.Vedii, et tollendum Tedium censet, quem sibi incognitissimum Aemilius profitetur. Ego locum corruptionem reor, quam ut ex scripto sensus elici possit, Manuscriptis codicibus deest quidpiam ante illa Qui Tedii, etc. ubi nisi me animus fallit, Cornelius olim iam ita posuit ; tum mors, quae Tedii, Vedii et Pollionis luxus : quasi utriusque nomine male audiret Augustus. De illo sic habet Tranquillus Augusto c.27. Tedium Afrum Cos. designatum, qui factum quoddam suum maligno sermone carpsisset, tantis perterruit minis, ut is se praecipitauerit. Sed Vediani luxus exprobratio cur uergat in crimen Augusti ? Opinor eo quod Augustus magister morum, luxuriam illius, diuitiarum et saeuitiae causa celeberrimi, coercere debuisset potius quam ita fouere, et familiaritate et amicitia, Velianae magnam partem haereditatis meruisse uideretur, uti est apud Dionem, LIV. Sane Plinius lib. IX. C. XXIII. Vedium Pollionem equitem Roma. ex amicis Augusti scribit. Ante nos Aldus relatiuum in foemineo posuit, ut prus chirographum habuit, et Beroaldus immutauit : iam uero extremum clausulae luxus nomen, si in hoc luxuria demutari possit, apertam huius difficultatis fenestram licebit cuique cernere : neque uero quicquam inter utrumque nomen constituo discriminis, qui referens tantum respicio. ut tam morti, quam luxuriae conueniat. Factu autem facile fuit, ut exscribentes luxuria, cursim praetermisso, causam dederint librariis subsecutis luxus, pro luxuria in publicum educendi.
Faernus legebat : Postremo Liuia grauis in remp. mater, et grauis domui Caesarum, etc. uel si magis placet, legi potest : grauis in remp. mater, grauior domui, etc. et paulo post idem Faernus ex coniectura legebat : Comparatione deterrimi sibi gloriam quaesiuisse, etc. pro eo, quod uulgati libri habent, comparatione deterrima, etc. Quae lectio magnopere placet.
Man. grauius, forte legendum, grauior.
Liuia, quae etiam priori uiro nupta adulterium fecisse cum Augusto, ut ante dixi, putabatur.
Nam ne mortuo quidem marito, licebat olim mulieri, ad secundas nuptias transire, nisi post decimum mensem, ne familiae turbarentur et quae secus fecisset, infamia notabatur. Et inde illa in instituendis, exheredandisue Postumis formula. Si quis mihi filius, filiaue in decem proximis mensibus, nascetur : et inspici, ac custodiri nonnumquam ab agnatis prioris uiri solebant, Ouidius. Per totidem menses a funere coniugis, uxor.Sustinet in uidua tristia signa domo. Ergo idem seruandum erat in diuortio. Ratio enim utrobique eadem. Consulenti autem Augusto, respondere Pontifices, si ambiguum esset, concepisset Liuia, an minus, non posse eam a Tiberio relictam statim alteri nubere: sin concepisse constaret, libere posse: Quam responsionem, et si quidam fuisse iocularem putant, ego tamen, ueram, ac seriam fuisse arbitror. Nam si res dubia fuisset, et ipsa postea ex Augusto peperisset mense septimo, filius uideri potuisset ex priori uiro susceptus, at cum ita constaret eam grauidam esse, ut tertio mense posteaquam cum Augusto esse coeperat, Drusum enixa sit, res dubitationem habere non poterat. Fortassis autem pro nuberet, legendum enuberet.
Nominatur quidem Atedius inter amicos Augusti, nominatur et Vedius. Vnde suspicari posset aliquis, duos esse. Verius tamen puto erratum esse, a Librariis, eosque, ut saepe, scripsisse Q. Atedii, aut Vedii, Pollionis, cum dubitarent, utro modo scriptum esset. De Luxu autem Vedii Pollionis nota sunt, quae narrat Seneca libro 3. de ira et si ibi quoque legitur Atedius, et lib. primo de Clementia, ubi eundem nominat Vedium, et Dio lib.54.
Eius enim consilio omnia faciebat, et filiis ipsius omnia tribuebat Augustus.
Neque enim conquieuit donec totam Caesarum progeniem extinxit.
Locum huncplenissime enodat Dio Cassius lib. 48. τάχα μέν που καὶ ὄντως ἐν τοῖς πατρίοις τοῦτο εὑρόντες, πάντως δ´ ἄν, εἰ καὶ μὴ εὗρον αὐτό, εἰπόντες.
Magna
Horatius. Praesenti tibi maturos largimur honoresIurandasque tuum per nomen ponimus aras. Idem, Caelo tonantem credidimus Iouem Regnare, praesens Diuus habebitur Augustus. Virgilius. Ignarosque uiae tandem miseratus agrestes, Ingredere, et uotis iam nun assuesce uocari. Horatius. Condit quisque diem collibus in suis,et uitem uiduas ducit ad arbores :Hinc ad uina redit latus, et alterisTe mensis adhibet Deum.Te multa prece, te prosequitur mero,Defuso pateris, et laribus tuumMiscet nomen uti Graecia Castoris,Et magni memor Herculis. Suetonius tamen. Templa, inquit, quamuis sciret etiam proconsulibus decerni, in nulla tamen prouincia, nisi communi suo Romaeque nomine recepit. Nam in urbe quidem pertinacissime abstinuit hoc honore, atque etiam argenteas statuas olim sibi positas, conflauit omnes: ex quibus aureas cortinas Apollini Palatio dedicauit. Reperiuntur numi ueteres, cum hac inscriptione Romae et Augusti, lapides cum hac Sacerdos Romae et Augusti apud Sex. Rufum, (Templum Romae et Augusti) in regione templi Pacis (Augusti solius) in Regione Fori Roma. Sed hoc Liuia Augusto iam in Deos relato posuit. In Asia, in Bithynia uiuo et consentienti templa posita sunt, Mortuo Nolae Tiberius dedicauit.
Siue placet, taeterrima. De re Suetonius, Tib. cap. XXI. Augustum ambitione tractum, ut tali successore, desiderabilior ipse quandoque fieret.
Ad
habitum spectant haec Suetonii, Tib. cap. LXVIII. Incedebat ceruice rigida
Dictum Augusti de Tiberio est: miserum populum Romanum, qui sub tam lentis maxillis erit. Hoc ipsum ita expressit Dio sub finem lib.56. τοσοῦτον οὖν τὸ σύμπαν ἀλλήλων διήνεγκαν ὥσ τέ τινὰς καὶ ἐς τὸν Αὔγουστον ὑποπτεῦσαι ὅτι ἐξεπίτηδες τὸν Τιβέριον, καίπερ εὖ εἰδὼς ὁποῖος ἦν, διάδοχον ἀπέδειξεν, ἵνα αὐτὸς εὐδοξήσῃ. Suetonius, tradidisse quosdam, ambitione tractum Augustum, ut, tali successore, desiderabilior ipse quandoque fieret. Quod tamen ipse multis argumentis refutat.
Primum postulauerat tribuniciam potestatem Tiberii, tantum in quinquennium, deinde aut in alterum quinquennium, aut, ut alii uolunt, in decennium postulauit.
Nullum maleuolentius est obtrectatorum genus.
Mur. deterrimi. Alterum aeque bonum.
Templum
in Palatio ipso, ex decreto Senatus. Dio : καὶ αὐτῷ ἔν τε τῇ Ῥώμῃ ἡρῷον
ψηφισθὲν μὲν ὑπὸ τῆς γερουσίας οἰκοδομηθὲν δὲ ὑπό τε τῆς Λιουίας καὶ ὑπὸ
τοῦ Τιβερίου ἐποιήθη, καὶ ἄλλοθι πολλαχόθι(.
Ipsi Augusto templum Romae decretum quidem a Senatu, sed a Liuia
Eadem loquendi formula utitur Tacitus libris 5. et 12. Hoc uero pendet ex more antiquorum Romanorum, qui Imperatores solebant inter diuos referre, ἀποθέωσιν Graeci uocant, quam pluribus describit Herodian. lib.4. Mos quoque fuit omnibus gentibus bene de se meritos coelo donare. Vnde factum est, ut Romani Imperatoribus uiuentibus templa construxerint, ut scribit Suetonius in Iulio, cap. 76. et notat Maurus Seruius Augusto uiuenti templa esse consecrata. refertque Tac.li.4. Hispanos Tiberio templa extruere uoluisse. Ad hunc uero locum explicandum multum possunt haec Xiphilini uerba, Τότε δ᾽ οὖν ἀθανίσατες αυτόν, ἱεραν τὴν Λιβίαν Αὐγούσταν ἤδη χαλουμένην, ἀπέδειξαν. Id est, cum in deorum numerum eum retulissent, Liuiam quoq. quae uocabatur Augusta, sacerdotem ei constituerunt. Nam Imperatoribus mortuis sacrari solebant sacredotes, qui Sodales dicebantur. Vnde Liuia se in templo effigie numinum per flamines, et sacerdotes coli uoluit, ut supra ait Tacitus. Capitolinus in Antonino Philosopho meminit flaminis et sodalium Antoninorum in ipsius honorem dedicatorum. Idem puellas Faustinianas in honorem uxoris mortuae instituit. Spartianus quoque scribit Heluio Pertinaci flaminem, et sodales Heluianos sacratos, atque infra lib.3. Tacitus meminit sodalium Augustalium.
Ita enim decernebant, quasi sententiis suis Deos facere possent. Allegatus etiam et corruptus a Iulia, dato uicies HS. Numerius Atticus uir praetorius, qui se effigiem cremati euntem in coelum uidisse iuraret.
11
Id est, moderatione : animo minime ambitioso. atque sic alibi usurpat, Mureto notatum.
Vt illud molestissimum imperii onus suscipere dignaretur.
Non erat ita superbus ut illas preces aspernaretur : non ita segnis ut illum cuncta regendi laborem reiiceret, rogari uolebat.
Modestiam dicit, non, ne quis sit error, uirtutem animi nihil de se, nisi moderatum, sentientis : sed modicas et exiguas uires suas, opponiturque hoc sensu modestia magnitudini. Sic lib.3. Simul modestiae Neronis, et suae magnitudini fidebat, et lib.4. rari per Italiam Caesaris agri, modesta seruitia et lib.12. magna Deum benignitate et modestia hiemis rebus extremis subuentum.
neque iam reperiri posse alium qui idem onus sustineret.
quo tempore, ut diximus, consors imperii assumptus est.
quod certissimum discendi genus est.
χαλεπόν δυσχερές δυσφόρητον. quam subiectum…onus: multa enim accidunt, quae nulla ratione, nullo humano consilio prouideri queunt.
Sed publica munera in plures distribuerent.
Quantum dolorem inussisset Senatus Tiberio, si eius precibus paruisset. Quam multa contra uetus dictum rogant ea, quae impetrare nollent.
ne barbari irritati Rhenum traiicerent, et Romanis negotium exhiberent (an per inuidiam) ne quisquam successorum suorum latius imperaret.
ut saepe speciosae orationis uelo improbissima consilia obtendi solent.
Nullum unquam principem fuisse simulandi ac dissimulandi peritiorem, omnes summo consensu historiarum scriptores praedicant, et multi in ea sunt sententia, ut eam unam esse ex praecipuis regum ac principum laudibus putent. De quo tamen uarie disputari potest. Nihil enim tam seruile uidetur quam mentiri : unde et eos qui uere et aperte loquuntur, neque quicquam reticent, libere loqui, dicimus. Achilles certe, qui ingenio uel maxime regio fuisse perhibetur, et apud Homerum et apud Euripidem ait, eum sibi morte odiosiorem esse, qui aliud sentiat, aliud loquatur, seque id negat ullo modo aut facere aut alium facientem probare posse. Neque a patre degenerat Neoptolemus ille Sophocleus, qui cum Vlixis suasu, Philocteten fallere coepisset, redit statim ad ingenium, et tegere quae uera erant, non potest. Sed tamen negari non potest, qui simulatio et dissimulatio saepe princpibus necessaria, et in eis summe commendanda sit. Vt cum eiusmodi aliquid accidit, quale cum Aeneas Virgilianus, spem uultu simulat, premit altum corde dolorem. Etenim si princeps apertus sit, et simulandi ac dissimulandi imperitus, omnia illius consilia patefescent : quo nihil perniciosius est, aut maiore ad res gerendas impedimento. Idcirco enim ueteres, Conso, quem faciebant consiliorum Deum, in locis subterraneis sacra faciebant ut ostenderent, ea demum consilia utilia esse, quae laterent. Et laudatur dictum Q. Metelli Pii, qui interrogatus quid postridie facturus esset, Tunicam, inquit, meam comburem, si putarem ab ea consililum meum detegi posse. Et Francisco I Galliarum regi, omnibus prope uirtutibus regiis praedito, nihil magis obstitit, quam quod nimis aperte et libere, quid in animo haberet, eloquebatur ita ut cogitationes ipsius prius interdum ad hostem, quam ad ipsius consiliarios perferrentur. At alius quidam e regibus nostris, cum filios suos, qui in spem regni educabantur, nihil operae ad Latinas litteras percipiendas conferre uoluisset, hanc unam sententiam ab eis disci uoluit. Qui nescit simulare, ac dissimulare, nescit regnare.Summus Philosophorum Plato, cum alioqui mendacium ex omni bene instituta ciuitate, exterminandum censeat, medicis tamen, et magistratibus ac principibus ciuitatis illud esse necessarium et salutare non diffitetur : eisque permisit, ut eo, cum publice expedit, uti queant. At in Tiberio perpetua simulatio erat. Nunquam ex illius aut uultu aut sermone animum quicquam certo perspicere potuit.
quae ut ait Euenus, in naturam uertitur.
Itaque ut Apollo, sic Tiberius, λοξὶας, merito uocari poterat.
Quid enim deesse poterat, cum ad naturam et ad consuetudinem et conatus accederet?
Quae in ipsa curia. Apparet enim ex illis quae de Hortensio infra : Modo Hortensii inter oratores sitam imaginem modo Augusti intuens.
Libellum
eum se, quem Suetonius Rationarium imperii non incommode adpellat, scilicet
quia rationes eo publicae continebantur. Videbatur autem prolatione libelli
flexus paullum Tiberius,
Vno uerbo Suetonius Breuiarum imperii uocat, nostrates Statum appellant, cum scilicet Rex singulis annis in publico instrumento totius regni describit, quid de omni prouentu, de canone, indictione, oblatione fieri uelit, quam pecunia in lautia, in bella, in auitia, et reliqua similia impendi uelit. Sed haec a nobis pluribus in libello de Magistratibus Francorum.
Id est, qui nihil tam male metuebant, quam ne intelligere uiderentur simulationem Tiberii. Sic Virgilius, non metus officio nec te certasse priorem, id est, non metuimus
Nihil enim molestius Tiberio poterat accidere, quam si astum suum ab aliis agnosci uideret. Dio l.56 νῦν δὲ ὠργίζετο εἴ τις αὐτοῦ συνεὶς φανερὸς ἐγένετο, καὶ πολλοὺς οὐδὲν ἄλλο σφίσιν ἢ ὅτι συνενόησαν αὐτὸν ἐγκαλέσαι ἔχων ἀπέκτεινεν, ὥστε χαλεπὸν μὲν ἦν μηδεμίαν αὐτοῦ σύνεσιν ποιεῖσθαι (πολλὰ γὰρ ἅτε πρὸς τὸ λεγόμενον ἀλλὰ μὴ πρὸς τὸ βουλόμενον συναινοῦντές οἱ ἐσφάλλοντο), χαλεπώτερον δὲ συνιέναι.
Indignos homines libertate: qui quod alii auersantur, et abominantur, id uotis ac precibus peterent, ne liberi essent. Quid eis peius optares, quam ut uotorum compotes fierent ? Haec igitur sic indigna faciebant
Suetonius una cum testamento Augusti allata in curiam a uirginibus Vestalibus esse dicit, tria uolumina aequa signata, atque ipsas testamenti tabulas. De quibus uno Augustus mandata de funere suo complexus erat : altero indicem rerum a se gestarum, quem uellet incidi in aeneis tabulis quae ante Mausoleum statuerentur : tertio breuiarium totius imperii : quantum militum sub signis ubique esset, quantum pecuniae in aerario, et fiscis, et uectigaliorum residius. Adieciebat et libertorum seruorumque nomina, a quibus ratio exigi posset. Dio quatuor fuisse ait, cuius haec sunt. ἐσεκομίσθη δὲ καὶ βιβλία τέσσαρα καὶ αὐτὰ ὁ Δροῦσος ἀνέγνω, ἐγέγραπτο δὲ ἐν μὲν τῷ πρώτῳ ὅσα τῆς ταφῆς εἴχετο, ἐν δὲ τῷ δευτέρῳ αὐτοῦ σταθείσας ἀναγραφῆναι ἐκέλευσε· τὸ τρίτον τά τε τῶν στρατιωτῶν ἐν τοῖς θησαυροῖς χρημάτων.Tacitus unum mode libellum nominat, quem a Druso recitare Tiberius iusserit.
Necessitates uocat onera publica, quaeque necessario in milites, in populum,
aliasque imperii res eroganda. Liuius eadem sententia lib. XXIIII. Prodeundum in concionem
Fuluio praetori esse, indicandasque populo publicas necessitates.
Lampridius Alexandro : Quartarios iam formatos in moneta detinuit, expectans ut si uectigal
contrahere potuisset, eosdem ederet. Sed cum non potuisset per publicas
necessitates, conflari eos iussit. Capitolinus paullo aliter in
Gordianis : Familiae
Gordiani hoc Senatus decreuit, ut a tutelis atque legationibus,
Quod
consilium suum plene extollit Augustus ipse apud Iulianum in Menippaea de
Caesaribus : ὑπό δέ τῶν ἐμφυλίων στάσεων τὴν ῥώμην ὁρῶν εἰς ἔσχατον ἐλαύνουσαν
πολλάκις κίνδυνον, οὕτω διεθέμην τὰ περὶ αὐτὴν, ὥστε εἶναι δι'ἡμᾶς, ὧ
θεοὶ, τὸ λοιπὸν ἀδαμαντίνην. οὐ γὰρ ταῖς ἀμέτροις ἐπιθυμίαις εἴκων,
ἐπικτᾶσθαι πάντως αὐτῇ διενοήθην, ὅρια δὲ διττὰ ὥσπερ ὑπὸ τῆς φύσεως
ἀποδεδομένα, Ἰστρον καὶ Ἐυφράτην ποταμοὺς ἐθέμην. Sed qui termini
siue limites Rom. imperii sub Augusto ? Duos nominat Iulianus, Istrum
Metu quem pro ipsis habebat, ne studio plura quaerendi, ante parta amitterent. Atque hanc rationem ab ipso Augusto in libello datam, Dio est auctor.
Quae necessario essent eroganda, et quae sponte donarentur. Idem infra lib. 13. necessitatem appellauit.
Malim, ut et sua.
Eorum autem libellorum magna pars reperta est Ancyrae in Gallograeciae, et edita Antuerpiae: quam qui primus edidit Andr. Schottus, dici non potest, quantum uel hoc uno nomine studiosi ueteris memoriae debeant.
Illa certa erant, haec incerta.
necessarios sumptus (et largitiones) ut donatiua, frumentationes, congiaria.
12
Explicat Dio.
Tiberius, inquit, tres fecerat reip. partes. prima Romam
Et metus et odium impedimento sunt historiam contexere uolentibus. Metu sit, ut uera dicere non audeant, odio ut interdum falsa contingant. Metu quae reprehensione digna sunt, aut tacentur, aut extenuantur, aut etiam in contrarium uersa laudantur. Odio quae peccata sunt exaggerantur et in maius attolluntur : quae recte facta, aut supprimuntur aut eleuantur aut deprauantur. Itaque ubi illa sunt, inde exulat fides. Ergo neque qui sub Tiberio, sub Caio, sub Claudio, sub Nerone scripserunt, neque qui paulo post : cum in locum timoris sucessisset odium, satis cum fide res ipsorum scribere potuerunt. Omninoque suorum temporum historiam sub tyrannis scribere, sapientissimi homines semper periculosae plenum opus aleae iudicarunt. Aut enim fidei aut capitis discrimen adeundum est. Aesopum Soloni olim dixisse aiunt, cum regibus loquendum esse, ἢ ὡς ἥδιστα, ἢ ὡς ἥκιστα Id praeceptum etiam ad ros qui de regibus scribunt pertinet. Durum est enim scribere in eum, qui potest proscribere, et gladio ἀντιμυκτηρίζειν. Numquam tuti lusus cum leonibus fuerunt. Nunc illud, quasi praetereuntes notate : cum hi quatuor imperatores omnes e gente Claudia, ceteri ortu ipso, Nero adoptione, fuerint, discriminis causa, duos priores praenomine, tertium gentilitio nomine, quartum cognomine indicati.
Accipiendum, et pro etiam, nam sub auditur ut, quod mox praecessit.
Calpurnius
Flaccus declamatione VI. Sceleratis ingeniis
13
Est is qui
consul anno urbis DCCXXXII. Artes in eo doctrinamque suspicit. non uane,
quoniam ex Plinii Indice lib. III.
Hoc est, cum tractaret, qui possent sufficere imperio, et nollent : qui non possent, et uellent ; qui postremo possent, et cuperent.
Mureto assentior legenti, auidum sed minorem.
Sententiam potius in hoc loco expedimus, quam uerba. Lectio quam posui, a Ferretti est, qui adseuerat in Medicao codice sit scriptum. Et cur ambigimus ? Sententia hercle percommoda est : offensum Tiberium, pro reliqua sua modestia, quod caput reip. nominaretur, qui tamquam ueteri libertate unus uellet esse e multis. Nec absurde legeris e uulgatis, non esse caput te reip. ?
Quid si quis legat, Quousque patieris Caesar non adesse caput Reipublicae ?
Eam dictionem, tunc, culpa librarorium huc irrepsisse suspicor : et in duas, ut, esse uertendam : quarum hic una manebit ; alia transferetur in alium qui paulo post subiicitur locum, quam ab uno regeretur ; ut sit, quam ut ab uno regeretur.
Legi in codice Medicaeo, longe omnium quos legerim emendatissimo pro, apud te, caput.
Quidam subiungunt, Rempublicam. Aemylius pro apud te, legit ex codice Medicaeo caput. Ego utrunque admitto, et ita scriptum censeo, non esse apud te caput Reipublicae. Sic infra dicitur, caput rerum.
Aliter ac Lipsius hunc locum intellexeram, scilicet, offensum fuisse Tiberium, non quod caput reipubl. nominaretur, sed quod artes suas detegi a senatoribus uideret, quas ipse occulere maxime studebat, quasi dixisset Haterius : Quousque te rogari permittes? nimium nos detines ac ludificaris cum istis ambagibus tuis : noli amplius dissimulare, sed accipe iam Imperium.
Seneca lib.6 de beneficiis, et hunc et Aruntium inter nobiles testamentorum captatores numerat. (et Mamercus Scaurus) Hic eloquentia clarus, uita turpis et probrosus fuit, ut meritissimo eum Tacitus lib.3 opprobrium maiorum uocet. De eius turpitudine, qui cognoscere aliquid uolet legat Senecam lib.4. de beneficiis cap.31. Damnatus tandem quod famosos uersus scripsisset in Tiberium poenam imminentem uoluntaria morte praeuenit. Tacitus lib.5.
ut est omnium tyrannorum.
Ostendebat enim cognitam sibi simulationem Tiberii qui uelle quidem omnino imperare : sed cupiditatem suam tegeret. Id significabat genere illo loquendi. Quousque patieris quasi de re in manu ac potestate Tiberii posita.
de imperio suo. (iure trib.pot) quo poterat impedire, ne quicquam ratum esset eorum, de quibus referebatur.
et hoc argumento erat, minus illi iratum esse quam Scauro. (implacabilius) Itaque tandem eum ad mortem adegit.
Bene interpretatur Lipsius. Si enim se fatetur reipublicae caput Tiberius : abolet una omnem potestatem Senatus. Is enim uerum imperii caput. Vnde Otho libro I. Hist. c.84. Nec illas aduersus Senatum uoces ullus unquam exercitus audeat. Caput imperii, et decora omnium prouinciarum, etc.
ἀνέδωκε. Suetonius : Principatum quamuis neque occupare confestim, neque agere dubiatret, et statione militum, hoc est, ui et specie dominationis assumpta, diu tamen recusauit impudentissime nunc adhortantes amicos increpan,s ut ignaros, quanta belua esset imperium, nunc precantem senatum et procumbentem sibi ad genua, ambiguis responsis, et callida cunctatione suspendens, ut quidam patientiam rumperent, atque unus in tumultu proclamaret: "Aut agat aut desistat!" Alter coram exprobraret, ceteros quod polliciti sin,t tarde praestare, ipsum, quod praestet tarde polliceri. Tandem quasi coactus, et querens miseram, et onerosam iniungi sibi seruitutem, recepit imperium; nec tamen aliter, quia ut depositurum se quandoque spem faceret. Ipsius uerba sunt: "Dum ueniam ad id tempus, quo uobis aequum possit uideri, dare uos aliquam senectuti meae requiem".
Ita
correxi : uulgo,
Man. habet curatissimis, quod optimum censeo. Infra enim ait, curatius disseram : item, ludos curatius editos. praeterea : diurna populi Rom. curatius leguntur.
Seu casu seu manibus eius impeditus. Ita loquitur et Cicero aliquoties en epist. ad Atticum.
14
Prudenter monuerunt studiosos antiqui communicanda cum aequalibus studia. quod cum a nobis fieret, et Aegidium Girardum Patronum Curiae supremae Pariensis, amicum, de ara illa adoptionis consulerem, docte monuit hoc loco non Iuliae filius, sed Liuiae filius legi debere, ut Suetonii authoritas clare demonstrat in Tiberio, cap.50. cum ait, Tulit indigne actum a Senatu, ut titulis suis quasi Augusti, ita et Liuiae filius adiiceretur.
Dio καὶ πολλοὶ μὲν μητέρα αὐτὴν τῆς πατρίδος, πολλοὶ δὲ καὶ γονέα προσαγορεύεσθαι γνώμην ἔδωκαν etc et eadem, quae Tacitus, sunt etiam apud Suetonium quem uide cap. 50 et 51.
Quo tamen
uulgo foeminae principes usae, Vestalium exemplo. Claudii quidem Agrippina,
etiam duobus. Tacitus, Decreti
Ludos hic
facit uir doctus, equite non plaudente. Damnat lectionem ueterem,
Ego locum hunc me non intellegere fateor, et quaenam fuerit Ara adoptionis plane nescire : tametsi doctissimos quosque, et in primis Hugonem Salellium Coenobiarcham, et Ioannem Maumontium sim de ea re percontatus diligentissime, gratum fuerit ab alio doceri.
Contendo aeraque legi debere, neque factam similis arae mentionis alias legisse me scio, licet adoptionis quae frequens in tot Caesarum successione fuit, complures mentionem habeant. Amplius autem ita disquiro : Cla. Tiberius cum pater familias esset, filius Augusti fieri, nisi arrogatione non posuit. Illum igitur aut ut priuatus, aut ut princeps, Augustus adoptauit. Si ut priuatus lege Curiata, ex more maiorum opus fuit, cuius in oratione Galbae lib. XVII. infra uestigium remanet, de quo Agellius lib. V. C. XIX. At aram, quo loco comitia Curiata haberentur, condi non licuisse coniicenti mihi dabunt omnes. Si ut princeps, legibus solutus sicut alias nepotes suos Caium et Lucium adoptarat, domi creditur priuignum arrogasse : quis in ea extructam aram dixerit, quam erigere in area solemne fuit ? Oculis, ut puto subieci, aram hinc tollendam quo facto aeris nomen aptius esse nemo non uidet ; hoc sensu Tiberius in aes incidi adoptionem et publice exponi prohibuit : ne perpetuum eius rei testimonium superesset, quod ab hominum memoria prorsus intercidisse cupiebat, se uidelicet, per uxorium ambitum, et senili adoptione in principatum irrepsisse. de eodem Suetonius ait Tiber. Cap. 50. Tulit perindigne actum a Senatu ut titulis suis quasi Augusti, ita et Iuliae filius adiiceretur. Fuit autem (quod in rem praesentem adduco) usus aeris ad perpetuitatem monumentorum, translatus, tabulis aeris, in quib. Publicae constitutiones inciduntur, ait Plin, XXXIX.C.IX.
quem et cognati principis, et Virginis Vestales habebant.
Sic ara Vltionis, cum Tiberius ultus esset Germanici mortem lib.3. Sic ob Poppeam templum fecunditatis lib. 15. Sic PACI AVG. SACRVM, quia pacem cum Parthis fecisset. Fortunae reduci Sacrum quod rediisset. Victoriae Aug.sacrum.Sic ergo Aram adoptionis, quia procurante Augusta, Tiberius in familiam Caesaris adoptatus esset Iuliae f. Hoc eo pertinebat ut matris opera ad imperium peruenisse uideretur. Frustra alii.
] Muretus, In iis, quae sibi.
Quodne
ante habebat ? Nam Dio diserte proconsulare imperium illi tribuit. anno
DCCLXIIII. id est, triennio ante. Lib. LV. Τιβέριος μὲν Γερμανικὸς ἀντὶ ὑπάτου
ἄρχων ἐς τὴν Κελτικὴν ἐσέβαλον, (Tiberius,
Praetorum origo, progressus, augmentum, satis ambigue tradita : etiam ab
iis, quibus haec una cura fuit. Ego breuiter rem expediui,
Diffuse
magis Velleius : Post
redditum caelo patrem,
Hi Candidati Principis, uel Caesaris dicebantur: nam Iulius Caesar, authore Suetonio in Iulio cap.4. comitia cum populo ita est partitus, ut Magistratuum pars dimidia pro arbitrio populi, altera pro arbitrio Principis pronuntiaretur atque illi petitores, qui a Principe populo commendabantur, Candidati Principis, uel Caesaris dicebantur. Vide Suetonium in Augusto cap.56. Forma commendandi a Principe talis erat, Commendo uobis illum, et illum, ut uestro suffragio suam dignitatem teneant.
Liuiae (candidatos) Sic petis, tamquam Caesaris candidatus. Quintilianus lib.6 cap.3 Commendo uobis hunc et illum ut suffragio uestro suam dignitatem teneant.
Fiebant autem tunc Praetores octo lib.2.D. de origine iuris.
15
Comitiorum res, amissa libertate, uarie habita : ac uide omnino in Excurs. quae huc faciunt, littera E.
Id est, ut nec opus quidem haberent in Senatu ambire : sufficeretque sola Principis commendatio.
A populo qui conueniebat in campum Martium.
Cogebatur enim partim donis partim precibus suffragia mendicare.
qui neque repelli possent, neque ambire cogerentur.
Verum est. Nam
Tribuni,
mortuo Augusto, praefecti his ludis, ait Dio, quasi sacri : ut id quoque
cederet honori Augusti. Ludi autem ipsi, Circenses ; id est curules,
Ne
prorsus aequarentur potestati maiori. De curru Praetorum in Circo,
Iuuenalis : Quid si uidisset praetorem in curribus altisExstantem ? Plinius : Non
uetus
Ita saepe et apud Ciceronem uocantur.
Cum alioque purpuram ferre non possent.
Posses non absurde emendare, Mox celebratio annuum ad praetorem.
Lege Mox celebratio annuum ad praetorem translata.
Antonius Augustinus putabat rectius legi posse : Mox celebratio annua, etc.] Videndum autem an paulo post legendum sit : ob moestitiam, aut gaudium, etc. pro eo, quod uulgo habetur : Ob iustitiam, aut gaudium, etc. nam moestitiae gaudium opposuit Tacitus addita, aut, particula.
16
Expositis rebus urbanis, transit ad externas.
Propter iustitium ut solet.
Iustitium, ob mortem Augusti indictum
Hyberna erant Romanis, ubi milites hyemen transigebant, aliquando sub dio, uel in municipiis, ut praesidia Gallica solent. Erant quoque Aestiua castra, quae sine addito aestiua dicebantur, in quibus uel sine tectis uel in oppidis erant aestatis tempore.
alia aestiua erant, alia hiberna.
Octaua, Nona, et Quintadecima.
Auunculo Seiani. Tacitus lib.3.
Quod erat mortuo principe, aut aliquo etiam propinquo principis. In aliis additur aut gaudium Male, sic lib XIIII. et natos uel repertos. Sic apud Xenophon. I. Anab. ἀλεύρων ἢ ἀλφίτων cum legendum sit tantum ἀλφίτων. Sic apud Aristotelem lib.I. rhetoric. ὅτι οὖν ἤ όντινοῦν cum et apud Halicarnass.legatur tantum, ὁτι ουν. Apud Ciceronem in Academ. Et uel ut iam ante Socratem, cum legendum sit, et iam ante Socratem. Multa talia indicaui in uariis lect. Libro 15. Capite 16.
Monstri simile est, inueniri qui iustitium mutatum eant in moestitiam. Aliud enim iustitium et significantius multo : quo neque abstinuit noster auctor. Nam et idem uerbum totidem repetitum literis lib. 2. Annal. c. 82. Iterumque. 3. Annal. cap.7.
Voces aut gaudium Mur.delet, nec uideo quid hic faciant.
In theatro, sicut in Circo, suae partes
Tacitus uidetur hisce uerbis contrariari Liuio per initia lib. 7 scribenti de Atellanis Fabellis. Quod genus ludorum ab Oscis acceptum tenuit iuuentus, nec ab histrionibus pollui passa est. eo institutum manet, ne actores Atellanarum nec tribu moueantur, et stipendia tanquam expertes artis ludicrae faciunt. Ex quibus patet histrionibus olim uetitum stipendia facere, nec iniuria ; siquidem Iulianus Iurisconsultus eos dicit infamia notari, qui artis ludicrae pronuntiandiue causa in scenam prodierint, in l.I. de his qui not.infa. libro tertio.P. tit.2. Quod etiam confirmat Vlpianus l.4.eodem l.2.§ fin.eod. et l.2.§ ait praetor, de iis, qui not.infam. Marcellus quoque l.quaedam delicta l.14. de poen.P ex responsis Menandri tradit, militem qui artem ludicram fecisset, capite puniendum esse. Aemilius Probus in prooemio Vitae. Imperat. scriptum reliquit : Magnis in laudibus tota fuit Graecia auctorem Olympiae citare, in scenam uero prodire, et populo esse spectaculo, nemini in eisdem gentibus fuit turpidini, quae omnia apud nos, Romanos scil. infamia, partim humilia, ac ab honestate remota ponuntur. Nihilominus Tacitus hoc in loco inquit : Percennium quendam olim ducem Theatralium operarum, gregarium militem extitisse, et seditionis militaris ministrum. Conciliari haec posse existimo, si dixerimus, Percennium non fuisse histrionem, actorem sc. in scena, sed praefuisse tantum Theatralibus operibus, sic enim significare puto uocari illum Ducem.
eorum qui operam suam locabant ad fabulas agendas.
Efficere ut alii inter se coniurarent, alii ab aliis secederent ac discordarent.
Quoniam ibi quoque grex unus saepe dissociandus erat et spargenda seditionum semina, ut alii histriones ab aliis secederent.
militares ac rusticanos.
vide quae notaui cap.5.libro 11 var.Lect.
Lege dilapsis. Habet et Muretus.
17
ἀπὸ δυνατούς plures sumus atque illi
Ab opportunitate temporis. Aut nunc aliquid agendum est, aut nunquam.
Atqui
uicena, ex lege, debebant tantum :
Infelicitatis nostrae culpam, non in alios potius, quam in nosmetipsos conferre debemus.
Attende qui historiam principum legis. Apud antiquos simplex
Quomodo ?
Veterani enim proprie dicebantur, non legionarii. Ita lib. III. Vexillum ueteranorum, non
plus quingenti. Histor. lib. III. Ipsum Othonem comitabantur speculatorum lecta
corpora cum ceteris praetoriis cohortibus, ueterani e praetorio,
classicorum ingens numerus. Nam
Nonne melius ? siqui tot casus uitae superauerint.
Id quidem contra leges militares. Nam in Flacco Siculo lego, Siluas
Gordius, ut multis uisum, hic nodus : nec ego tamen Alexander. solui enim,
non abrupi :
Per speciem accipiendorum agrorum, et tamquam pro agris.
Etiam post missionem sub signis, habemur.
Veteranorum, aut uexilliariorum statim infra, ne ultra sub uexillis tenerentur et infra, praesidium agitantes uexilliariis et paulo post, ueteranique nuper missi sub uexillo hiemabant.
Qui emeritis attribuebantur et adsignabantur.
Non inepte quidem, quibus magis adlubescit uitae : sed nihil tamen prohibet, cur tueamur uita, casu sexto, pro uiuendo seu uiuacitate aut uitalitate.
Vides ergo,
aucto a Iulio uel ab Augusto stipendio, abrogatam illam Gracchi legem, qua
militi e publico uestem dari iussit, sine ulla stipendii detractione. Quod
fugerat me admonere in Electis, cap. De stipendio. Ambigas tamen an secuti
principes iterum non reduxerint Gracchi hac parte legem. Lampridius certe in
Alexandro, Donauit, inquit,
Scripsi ea de re ad libros Historiarum.
Ostendit
hic locus denarium decem asses aeris esse, quod diurnum stipendium erat
Et paulo post,ut singulos denarios maererent. Ex quibus fit planissimum, denarium pluris fuisse quam X. asses ; et in sequentibus, ut denarius diurnum stipendium foret. Cum enim X. asses singuli reciperent, et denarium cuperent, constat X. assibus plus ualuisse denarium : quod eo magis miror, quia Plin. lib. 33. cap. 3. in militari, inquit, stipendio semper denarius pro X. assibus datus.
Quantae seueritatis disciplina militaris apud ueteres fuerit, colligi ex hoc loco potest, qui eruditiorum omnium ingenia uel fatigauit, uel exercuit. Inter caeteros Aemylium Ferretum obseruo, qui de eadem pluribus ad Turnonium Cardinalem scripsit. Sane quae dubitationem contineant, autoris uerba sunt haec. Vt singulos denarios mererent, et infra, ut denarius diurnum stipendium foret. Id fuit molestiae solatium, quod pro denis assibus, Pannonici milites erogari sibi petebant. Nihil tamen sermone minaci, crebraue expostulatione profecerunt, quo militare stipendium contra ueterem institutionem, modumque receptum cresceret. Inde uere Plinius habet,In militari stipendio, Semper denarius pro decem assibus datus, lib XXX. C. III. Sic pro ea, quae fuit ueteris disciplinae obseruatio, denarii aestimationis auctae nullum milites commodum sensere, quamuis in paganorum commercio denarius (in quo uetustiores denos aereos asses constituerant) sexdecim asses ualuerit, Vitruuio, Plinio et Maetiano testibus.
Man. Semper, hercule. Sic supra: At hercule Germanicum Druso ortum.
Quale istud pecuniarium praemium ? Pete ab EXCVRS. nostris, in G.
Cum hunc locum plerique non animaduersum negligenter praeteriissent ; fuere tamen qui ibi manifeste deprehendi traderent, denarii X. asses aeris fuisse : quo nihil potuit dici alienius. Nam si decem asses stipendium diurnum militum conficiebant, quibus non contenti milites postulabant singulos denarios ; planum fit, inde non colligi, decem asses denario contineri. Videtur autem potius plus comprehendi denario, quam decem assibus : quod me olim ualde conturbauit. Quamuis enim et Plinius scripserit et Volusius, et multi praeterea, denarium primo asses decem aestimatum, unde nomen habet ; et postea auctum esse ad sexdecim asses : tamen idem Plin. lib. 33. tradit, in militari stipendio aestimationem denarii numquam uariasse, sed semper fuisse datum pro decem assibus. Amplius autem postulasse milites quam decem asses, et tamen desiderasse denarium, alibi aperte tradit Tacitus : Responsum, inquit, est a concione, mandata Clementi centurioni quae proferret, is orditur de missione a XVII. annis, de praemiis finitae militiae, ut denarius diurnum stipendium foret. Quamobrem necessarium uidetur aut per denarium demonstrari plusquam X. asses, aut mendum aliquod subesse. Caeterum animaduertendum est, id maxime optasse milites, ut praetoriis cohortibus stipendio aequarentur. Scribit enim paulo post superiorem locum : An praetorias cohortes quae binos denarios acciperent, etc. Cuius etiam desiderii testis est Tranquillus in Tiberio : Flagitabant, ait, ambo exercitus multa extra ordinem : ante omnia, ut aequarentur stipendio praetorianis, etc. Per utrumque exercitum et Pannonicas legiones, et Germanicas significat. Ex quibus, ut arbitror, euidenter constat uoluisse milites duplicari stipendium, ita ut non singulos, sed binos denarios acciperent ; tot enim praetoriae cohortes accipiebant. Cum autem plurimum differat scriptura singulorum ac binorum, non sum ipse ausus mutare dictiones temere ; praesertim tam inter se diuersas scriptione et sensus ; sed ita semper sum interpretatus, ut per singulos denarios Cornelius aliis decem asses demonstrarit cumulandos denis assibus : hoc modo, ut singulos denarios mererent scilicet, praeter denos asses quibus animam et corpus aestimari quaerebantur. Eadem ratione sunt explicanda illa uerba : ut denarius diurnum stipendium foret, supra denos uidelicet ordinarios asses. Ita enim et ratio apparet denarii, nec tamen mutantur dictiones. Quae quamuis interpretatio fortasse quibusdam duriuscula uidebitur ; primum illis adhibendus est in consilium Cornelius, multis in locis luxurians ; in quibusdam poetico more licenter translationibus utens, in aliis mutilus, et quasi cadens : deinde cogitare debent, contaminare dictiones non esse pudoris nostri, nisi alicuius codicis testimonio adiuuemur. Quamobrem cuicumque hoc nostrum interpretamentum non arridebit ; melius ipse aliquid inueniat, unde et ratio denarii constet, et sensus Cornelii fit integer.
Bini
denarii decreti a Senatu Praetorianis, in honorem Augusti : ut scilicet
fidelem gererent eius curam, in salute cuius salus publica nixa. Id accidit
in VII. eius Consulatu. Si tamen Dionis uerba uera, non binos denarios
meriti Praetoriani : sed tantum, XX. asses. Nam ait, τοῖς
δορυφορήσουσιν αὐτὸν διπλάσιον τε μισθὸν τοῦ τοῖς ἄλλοις στρατιώταις
διδομένου ψηφισθῆναι διεπράξαντο. Si, inquam, duplum quod ceteris
militibus, datum Praetorianis : constat inuidiosam orationem esse nebulonis
Percennii de duobus denariis,
Lapsus ergo Dio, qui lib. LIIII. diserte tradit, Augustum definisse annos Praetoriis cohortibus duodecim, aliis sedecim. Nisi tamen id decretum mutatum postea, anno DCCLVIII. Quod apparet ex eodem Dione, libro LV. ubi de praemiis militaribus. Quem adi.
Lego, ibi tamen, hoc est, eo loci.
Putamus Faernum recte coniecisse legendum esse : An Praetorias cohortes, quae binos denarios acciperent, etc. et ita poscit sententia, ut legatur.
18
Nota
morem antiquum. Tribunal Imperatorium ecce in castris, etiam illa aetate
cespiticium. Plinius in laudatione Traiani : Decora facies consulis : multa post saecula
tribunal uiridi cespite extructum, nec fascium tantum, sed pilorum
signorumque honore ( malim, horrore ) circumdatum. Xiphilinus de Boodicia regina Britanniae, συνήγαγε δὲ τὸ
στράτευμα ἀμφὶ δώδεκα μυριάδας ὅν, καὶ ἀνέβη ἐπὶ βῆμα ἐκ γῆς ἑλώδοις ἐς
τὸν Ῥωμαϊκὸν τρόπον πεποιημένον. Eleganter.
Nam Consulum, Praesidum atque Imperatorum in Prouinciis et castris erat caespitium. Plinius in Panegyrico, Decora facies Consulis multa post secula tribunal uiridi caespite extructum, etc.
Mirum uideri possit,
19
Ipsius
Blaesi,
Recte. An tamen incipientis scripsit ? Sic inferiore sane aetate, incipientem orientem ue principem dixerunt. Paneg. pro Flauiensib. Illa enim quae te incipiente suscepta, ominibus populis iure communia. Et initio Panegyr. Maximiano et Constantino, Constantinus oriens imperator dicitur.
20
Expeditionem ergo meditabantur, eoque haec praecurabant : neque alio fine simul in Aestiuis erant.
Meminit
Munus fuit, nescio an antiquum. mentionem quidem eius ante Principes nondum inueni : postea, saepius. Vide EXCVRS. in H.
Honestiores ergo militum etiam tunc in uehiculo, aut equo.
Faernus legebat : Renitentes centuriones, etc. Potest tamen illud, retinentis, in uulgatis editionibus positum esse pro, renitentes. Paulo post pro eo, quod uulgo legitur, intus operis ac laboris, etc. Antonius Augustinus legendum putabat, intus operis, ac labore foris, etc. Sed uidetur nimium audax coniectura.
In Man. legitur, dereptum, quod procul dubio rectius, cum ex altiori loco in inferiorem quis deturbatur.
Haud mutarim nomen cum Gallorum, ut doctissimo ita longe optimo, in Nasidieno. Nam Aufidia gens, unde Aufidienus : aeque celebrata ut Nasidia, unde Nasidienus.
Medicea
scriptura, intus operis. Verum censeo, uetus operis. In Tacito, uetus militiae,
Quid si legas, inuictus operis ? Vt qui uinci a magnis laboribus nesciret ; uel, immitis operis. Sequitur enim, atque eo immitior. Nam qui nimius esset in imponendis militi laboribus.
Legerim, attentus operis ac labori : ut operus dandi casu dictum intelligatur numero pluratino ab opera, ae.
Maedicaeus codex, Inuictus operis, habet
Lege, inuictus operis ac labore : et pluratiui numeri sexto casu, operas exaudi : eo maxime quod codici Thusco inest, Inuictus : nisi magis placeat, Intentus operis ac labori.
Quis commodum sensum eliciet ex voce, inuictus, quae a Beroaldo reposita fuit ? Rhenanus legit, attentus. Alius placet, immitis, quae non minus corrupta censeo. Taciti mens uidetur, Rufum illum, cum diu manipularis militasset, fuisse optimme gnarum expertumque operum ac laborum : quem sensum nulla alia vox aptius exprimit, quam illa autori nostro familiaris, id est, uetus. Infra enim dixit, scientia caeremoniarumque uetus item uetus regnandi. Etiam ueterem expertumque belli. Praeterea infra : ueterem stipendis, ut ego restitui, cum antea legeretur, stipendiis : ergo corrigendum censeo, uetus operis ac laboris, quod etiam similitudo literarum suadet, cum in Man. unico corrupte legatur, intus operis, contrarium etiam dixit Tacitus infra Legiones operum ac laboris ignaras. Ac cum nuper postremas Lipsii ad Tacitum notas mihi parauissem, hanc eandem correctionem ei quoque uenisse in mentem animaduerti, optimoque exemplo Silii illam firmauisse : qui ait : ignaros belli, ueterisque laborum. Adeo ut nihil iam de illa sit dubitandum.
] Mur. probat Immitis, nec improbem ego, quia immitior sequitur. Lipsius, uetus, Guglielmus alicubi, incus.
21
In castris
statiuis ergo carcer
Faernus legebat : Ac rerum Capitalium damnatos sibi immiscent, etc. Deinde uidendum an legi debeat : Prostratos uerberibus mulcant, etc. pro eo, quod uulgo legitur, mulctant. nam infra hoc ipso libro habetur : Nudo, aut mulcato corpore. A quo uerbo fortasse factum est id, quod Graeci dicunt, ῥυμουλκεῖν, Latini, (remulcare) .
Coniiciebam aliquando. Sibi admiscent, tanquam si orta lectio ab ueteri scribendi ratione amiscent.
22
Refer ad solutum saeculi morem, quo Praesides, Praefecti prouinciarum familias gladiatorum alebant, ad spectacula exhibenda. Non enim inter milites lecti, ne erres.
Mos quippe fuit antiquis fortissimorum hominum pedes, et manus exosculandi, id quod ex aliis locis Taciti, et Suetonii patet in Othone Syluio, cap. 12. Tacitus lib.18 de Othone loquens post pugnam Bedriacensem, Tulere corpus praetoriae cohortes cum laudibus, et lachrymis uulnus manusque eius exosculantes.
Cum exstet in calamo exarato codice, sepultura, reuocandum est. Ei enim casui iungi posse, pluribus alio loco ostendi.
Muret. Hi, et Lips. ad marginem.Distinctione iuuo sensum totius loci : Me quoque trucidari iube, dum interfectos, nullum ob scelus, sed quia utilitati legionum consulebamus, hi sepeliant.
23
Moris huius exemplum militaribus item in Aureliani uita : Huic signum exercitus
apposuerat, Manu ad ferrum : ut si forte quaeretur quis Aurelianus
aliquid fecisset uel gessisset, suggereretur, Aurelianus manu ad
ferrum. De uite autem Centurionum, protrita iam res
Ex quo Taciti loco potes intellegere, Vitem dici insigne Centurionis, qua milites errantes plectabantur. Spartianus in Hadriano, Nulli uitem, nisi robusto, et bonae famae daret. Martianus Iurisconsultus in tractatu Pandectarum de re militari, Si uitem renuit, militiam mutat : si ex industria fregit, uel manum centurioni intulit, capite punitur.
Veteribus Romanis lege et usu sancitum, ut ciues suos non uirgis sed uite uerberarent, quod a Lucio Floro et Liuio lib. 57 relatum est. Quare milites ciues Romanos in minoribus criminibus uite corrigebant. Ita Scipio Africanus Numantiam obsidens, milites extra ordinem quos deprehendisset, si Romanus esset uitibus, si extraneus, fustibus cecidit. Et Plutarchus in Gracchis autor est, Liuium Drusum, et C. Gracchum Tribunos plebis plebiscito sanxisse, ne liceret quempiam Latini nominis uirgis afficere, sed uitibus, in hac re Latinos Romanis aedaequantes. Nec obstat, quod Liuius libro quinto in oratione Ap. Claudii scriptum reliquerit : Fustuarium meretur, qui signa relinquit, aut praesidio decedit. Et Cic.3. Philipp. Fustuarium meruerunt legiones, quae Consulem reliquerunt. Nam relinquere Consulem et signa, et decedere praesidio, non inter minora delicta enumeranda. Munus autem castigandi milites uite, Centurionum erat, testimonio Plutarchi in uita Galbae, ubi de Sempronio Denso centurione. Vnde Macrobiusuitem appellat centurialem. Et Marc. D.de re mil.l.23.§.3 scribit : Eum qui Centurioni castigare se uolenti restiterit, sic ueteres notauerunt, si uicem tenuit, militiam mutat, si ex industria fregit, uel manum centurioni intulit capite punitur. Plin. lib. 14. c.1 de uitibus loquens ait : Quid quod insertae castris, summam rerum, Imperiumque continent. Centurionum in manu uitis illius uirtutis praemium, tardos ordines, ad lentas Aquilas perducit, et in delictis poenam honorat. Et Iuuenalis de Mario uerba faciens Saty.9.Scribit : Nodosam post haec pungebat uertice uitem, si lentus pigra muniret castra dolabra. Et Silius Italicus lib.12 de Ennio, quem Centurionem fuisse dicit : Ennius antiqua Mesappi ab origine Regis Miscebat primas acies, Latiaeque superbum Vitis adornabat dextra decus. Posteriorum tamen Imperatorum tempore hoc immutatum, et in minori etiam delicto, et liberi fustibus etiam uerberari coepti, ex Callistrato, l.2.§.1.D. de pen. et Macer, libro 10 eodem habet : ex quibus causis liber fustibus caeditur, ex his seruos flagellis caedi.
Apud Romanos, militari more, ipsi ciues uerberabantur uitibus, extranei autem fustibus. Quod clare colligitur ex Liuii Epit. Lib. 57. Ait enim de Scipione ad Numantiam : Quem militem extra ordinem deprehendit, si Romanus esset, uitibus si extraneus, fustibus cecidit.Plin. lib.14. cap.I. uitis in delictis poenam ipsam honorat. Vnde centuriones in bello uitem gestare solebant.
Caussa huius cognomenti me fugit. An forte Sirpicus, a sirpando ? quod est ligare, nodoque constringere, prisca quidem uoce. Unde sirpi, aenigmata siue nodi. Quiane uerberauit obsoleto illo uerbo militum aures ? an quia asperior in contringendis militibus duriorque ?
et paulo postQuintadecumani tuentur.] Hoc obiter adnotatum uolumus Legiones Romanas a numero, atque ordine nomina sumpsisse, ut quarta, sextadecima, et eiuscemodi. Inde saepius apud Tacitum primanos, secundanos, decimanos, et similia.
et paulo postQuintadecumani tuentur.] Hoc obiter adnotatum uolumus Legiones Romanas a numero, atque ordine nomina sumpsisse, ut quarta, sextadecima, et eiuscemodi. Inde saepius apud Tacitum primanos, secundanos, decimanos, et similia.
24
Recepit ergo iterum Germanos custodes Tiberius, destitutos post cladem Varianam ab Augusto Suetonius Aug. cap. XLIX. De custodibus istis, alibi abunde.
Ostentator ? non hoc uoluisse uidetur Tacitus, tanquam ipse ostentator, sed qui exemplum aliis esset periculorum ac praemiorum. Igitur legam, Ostentatui, uel Ostentui. phrasi Tacito familiarissima, ut et sequenti mox pagina : corpora extra uallum abiecta ostentui.
De
cultu
25
Is quidem
mos
Video expulsam priscam uocem, repens quies.
Porro huic sententiae silianum illud plane geminum est. Clamor saepe repens,
26
Locus iste eruditissimos plerosq.uiros exercuit, namque si denarius decem assibus permutabatur, et decem asses diurnum stipendium militibus seditionem agitantibus erant : nihil amplius sibi in stipendium dari petere uidebantur secus tamen eos enixe expetere et poscere, declarat continua textus lectio. quod uero decem asses stipendium diurnum eisdem esset, ostendunt manifesta uerba illa Taciti, paulo supra prolata, Enimuero militiam ipsam grauem, infructuosam, denis in diem assibus corpus et animam aestimari. Denarium autem denis assibus permutatum docent Volusius Metianus libello de ponderibus, Vitruuius libro. 3 et Plinius libro 33. cap.3. Testatur Vertranius in Annotat.suis, Aemilium Ferretum de re hac ad Turnonium Cardinalem scripsisse plura. Iustus Lipsius in Notis ad Tacitum ait: Scripsi de re hac copiose Com.6. Antiq.lect. Sed quum uirorum horum scripta hactenus legere mihi non licuerit, quamuis multam adhibuerim diligentiam, quid de illorum sententia dicam, non habeo. Vertranius ipse rem adeo concise tetigit, ut difficultatem tollere non uideatur. Amplius, milites seditiosos stipendii additamentum non obtinuisse affirmat, quod nullibi apud Tacitum legimus, quinimo oppositum potius existimandum, scribente illo infra eodem libro : Tiberium laetitia curaque adfecere: gaudebat oppressam seditionem, sed quod largiendis pecuniis, et missione festinata fauorem militum quaesiuisset, bellica quoque Germanici gloria angebatur.Leuinus Torrensius in Com. Suetonii in Iulio Caes. capite 26. ut difficultatem dilueret, eo est deductus, ut sit ausus proferre decem asses, qui in diem militi erogabantur in stipendium, alios fuisse a decem assibus, quibus denarius permutabatur, quo nil absurdius excogitari potest ; siquidem id repugnat omnium de re nummaria scribentium sententiae, et ueritati ipsi, namque Plinius libro et capite citato tradit. Semper in militari stipendio denarium pro decem assibus datum: ergo asses stipendii et aerarii eo tempore eiusdem generis et ualoris fuere. F. Hotomanus lib. de re nummaria hunc scrupum demere conatus, ueritatem assequutus est, ut ego arbitror. Verum quum ille quoque concise admodum rem ita tractet ut ex breuitate suboriatur obscuritas, nos operae pretium facturos censemus, si fusius de eadem re uerba fecerimus duo prius praefati, ex quibus sensus facillimus Corneliani textus eruitur, ac omnis difficultas tollitur. Primum est, quod denarius, argenteus scilicet nummus, primum decem assibus aereis permutabatur, ut superius comprobauimus : at procedentibus temporibus uariis de causis pluribus assibus permutatum, ita ut quandoque sexdecim assibus ualuerit ; quod praecipue ex Vitruuio colligimus libro 3, ita scribente: Nostri autem primo in denario denos aereos asses constituerunt, paulo post subiungens, ad sexdecim asses eius ualorem deductum, ita ut Augusti tempore denarius sexdecim asses ualuerit. Secundo sciendum, antiquitus morem fuisse, ut stipendii militaris rationes, non ad denarios argenteos, sed ad aereos asses computarentur. Vnde 'aere diruti' dicebantur milites, quibus stipendium quod in nummis aereis erat, subtrahebatur. Ad haec Liuius lib.5. Placere (inquit) autem omnibus his uoluntariam extra ordinem professis militiam, aera procedere, et equiti certus numerus aeris est assignatus. Ita Caesar ciuil. belli 3. Scaeuam centurionem ut erat de se meritus, centum millib.aeris donauit. His ita constitutis, dicamus, quum milites seditiosi in singulos dies decem asses aereos pro stipendio haberent, exposcebant sibi dari loco illorum denarium argenteum, qui tunc sexdecim assibus permutabatur, ita ut sex assium quotidie lucrum facerent. Namque etsi etiam concedamus, argentea moneta stipendium persolutum, denario inquam : tamen numerabantur secundum currentem ualorem, hoc est, sexdecim assium a quaestoribus, ita ut incrementum a decem ad sexdecim assium Reip. commodo, non militum cederet. Nec obstat Plinii dictum illud : In militari stipendio semper denarium pro decem assibus datum, quae uerba pluribus negotium ita fecere, inter quos Budaeus libro de asse.5. ut se a difficultate extricare nequierint, et aliorum captu et arbitratu quid statuendum sit, reliquerint : Quod enim Plinius inquit, expositioni nostrae tantum abest ut aduersetur, ut eam plane confirmet. Sensus enim uerborum Plinii est ; quod etsi denarius decem assibus primum permutaretur, postea ad sexdecim asses excreuerit, Augusti tempore et Tiberii per initia principatus sui, quo tempore militaris seditio excitata, nihilominus milit. pro decem assibus numeratus, primum iuxta ueteris stipendii ualorem ; postea Imperatorum munificentia militum utilitati prospicientium, et indulgentium etiam, licet asses sexdecim ualentem denarium solutum. Ex quibus patere potest, Vertranium Lapsum ex eisdem Plinii uerbis concludentem, militibus nullum commodum accessisse.
Man. perferret.
Verior lectio e uerborum traiecta : numquamne ad se nisi filios f.
27
Lego, occurrerat. Etiam Muretus.
28
Quid hoc, clariore paene caelo ? Cassa palearum, si examinas. A Beroaldo ea lectio est, quam sperne :
Codex uetus habet, clamore pena coelo. Si cui nostra correctio displicet, ipse meliorem inueniat.
Malim, quae gererent.
Forte, quae peragerent.
Clarum
exemplum uanae religionis, ad leuandos Lunae labores, Ita enim opinio erat.
Iuuenalis, nimis facete de sexu tinniente : "Vna laboranti poterit succurrere Lunae." Liuius lib. XXVI. Disposita in muris Campanorum imbellis multitudo cum aeris crepitu,
qualis in defectu Lunae silenti nocte cieri solet. Quem morem nec
Christianos desiisse, discas e Diuo Maximo Taurinesi Episcopo : qui nimis id
indignatur
Man. et si alii.
Quae ante portas
quidem, sed paullo longius : atqui
Vigiliae semper nocturnae stationes, siue excubiae, et nocturnae, et diurnae. Sic libro II.Stationes, uigiliae, diurna nocturnaque munia in armis agitabantur. Isidorus lib.9. Excubiae diurnae sunt uigiliae nocturnae. At custodiae portarum a stationibus non differunt. Supra enim dixit : portas stationibus firmant. Caesar. Lib.4. Gall. Ii qui pro portis in statione erant, Caesari renunciarunt. Virg. 9. Aeneid. Tunc quoque communi portam statione tenebant. Et stationes uidentur proprie esse, quae hodie corpora custodiarum uocantur.
Hoc
accipiendum, quasi ad meliores militum dictum. Etsi enim omnes rebellaueran
non aeque prompte,
Mur. Postulantur. Et sane melius. Vsitatum tamen illud Tacito lib. XV. Ann. Ille Armeniam quoque diuersis praesidiis uacuam fieri expostulabat. Et lib.I. hist. Marium Celsum ad supplicium expostulabant. quomodo praecedit ibidem: Libellos praemia exposcentium.
Intellegit qui stipendia nondum complessent, abiunctos ab iis qui sub uexillo ueterani.
29
Culpaui :
nec nunc omnino capio. nisi quod uidetur simile illi dicto apud Lucanum : ------ quos Lentulus omnesVirtutis stimulis,
Credo eum esse, qui postea Praetorii praefectis
imperante Claudio,
Ne mutemus.
dictio est quam amat Tacitus. Ita lib. II. Languescet industria, si nullus ex se metus aus
spes. Vita Agricolae : Tenentibus arma plerisque, quos conscientia defectionis,
Vt in
oppidis animaduersiones extra muros : sic
30
Veluti pignus et testimonium fidei.
Id est,
recta habere
Insuete de imbre.
solus relictus, μονωθέις, ut Glossae ueteres.
Lego. Quia praesentia satis composuerat, aut, consederant.
Consederant, malim.
31
Censum accipies, non qualis Romae, ut notae saltem essent Gallorum
facultates : sed ut ex modo census tributum penderent
Quae regiones ius ciuitatis Romanae non habebant, grauioribus tributis uexabantur. Censuali enim lege profiteri cogebantur, quot capita essent in qualibet familia, quot iugera terrae, quot seruos quis haberet. Sed de lacubus piscatoriis census soluendus erat, Vlpiano Pauloque Iureconsultis testibus. Vt hic simpliciter accipiendus non sit, census, cum numerus ciuium defertur, unde agnosci possit qui militiae nomina dare debeant. Hinc censiti, et censitores dicti.
Censum primus, authore Tito Liuio, instituit Seruius Tullius, quo pacis, bellique munera non uiritim, ut antea, sed pro pecuniarum cuiusque modo obirentur. Inde apud eumdem saepius Censum actum leges, et apud Suetonium in Caligula, Edere censum, cap. 38. Is uero dicitur Edere censum, qui declarat quantum in bonis habet, uulgo dicitur Gallis “Bailler par déclaration, ou dénombrement ». Poena uero detrectantis censum erat, ut tanquam uendi a populo posset. Cicero pro Cecinna ; Cum autem populus incensum uendit, hoc indicat: cum ii qui in seruitute iusta fuerunt, censu liberentur eum. qui cum liber esset, censeri noluerit ipsum sibi libertatem abiudicasse. Censu quoque manumissio fiebat, ut uindicta, et testamento. De quibus rebus uide Boetium in Topica Ciceronis. Sub Aug. demum census est orbis, ut testantur Dion, Xiphilinus, et Lucas.c.2. Sic Germanicus censum in Gallia agebat, uel ut infra a Tacito dicitur, accipiebat. Hic locus me admonet ut pro certo affirmare ausim cum Euangelista omne imperium Romanum censum esse missumq. in Gallias Germanicum, ut apud eum illa professio fieret. Refert enim infra Tacitus, Germanicum censum Galliarum agentem nuntium de morte Augusti accepisse.
Iulius Caesar omnem Galliam in prouinciae formam redegit, eiq. in singulos annos stipendii nomen imposuit : quod ex forma censuali iuxta professionem tot capitum, liberorum et seruorum, tot animalium, tot iugerum etc. Romani, quibus ius erat, singulis mensibus teste Dione. exigebant a vicis, municipiis, coloniis, ciuitatibus, et prouinciis praeter eas, quem aut sociae, aut bene meritae, aut iuris Italici factae fuissent. Neque enim ius ciuitatis Romanae habere necesse fuit, in quo mirum, ut eruditissimus Alciatus praeuaricatus sit. Ad rem. Germanicus agendo censui Galliarum intentus erat id est, tributo exigendo, et accipiendo : qua de re Claudii eius filii legenda oratio est, quam ex aere exscripsi lib.XI.
In
Germania inferiori, hac aetate ubique XXIam legionem reperio non
decimamnonam. Itaque hic
Lipsius qui Manuscriptum non uidit, ex historiae fide asserit : legendum esse, una et uicesimanis. Ego autem ipsius Manuscripti autoritate idem confirmo, nam et hic, et ubicunque inferius de illa legione fit mentio, semper in eo libro nominatur et scribitur, una et uicesima.
Ante
quinque circiter annos, nuntiata in urbe clade Variana, cum quidem Romae
subitum militem Augustus conscripsit, ad tutelam ripae Rheni :
Implere non damno: sermonibus scilicet qui sequuntur. Valde tamen uerisimile est impellere etiam hic scriptum fuisse, ut superius : Is imperitos animos, et quaenam post Augustum militiae conditio ambigentes, impellere paulatim nocturnis colloquiis. Maxime quod ibi sic additum imperitos animos, ut hic rudes animos. Et li.VI. Qua rudes animos, nomine honoris, ad corrumpendum militiae morem propelleret.
Si ad sua
tempora Tacitus respexit, clara res : omnes enim post Tiberium fere
Imperatores cognomen sumpserunt a pugnacissima gente. At quid est, quod hic
milites in eo glorientur, nisi si diuini
32
Legiones Romanorum militum, non semper uno eodemque numero peditum fuisse, sed temporum successione uariasse, ex antiquorum scriptis colligimus. Per initia enim Romanae dominationis, legionem a Romulo institutam trium millium peditum, et trecentorum equitum, constat. Ex singulis enim tribubus mille conscripti sunt pedites, et centeni equites, sed aucta ciuitate, receptis Sabinis, ad quatuor millia peditum amplificata legio, teste Dionysio, et Plutarcho, unde legio quadrata dicta, quod pariter ex Liuio liquet, scribente libro sexto : Legionibus quaternum millium scriptis et libro uigesimo primo : Sempronio datae legiones duae, eae quaterna millia erant peditum ; et in oratione Scipionis Africani : Propter quod facinus tota legio millia quatuor hominum in foro Romae securi percussi sunt.Polybius libro tertio inquit: Romani quatuor legionibus exercitum complent, singulae quaeque legiones quaternis millibus peditum complent. Subsequentibus uero temporibus, pro arbitrio imperatorum et Senatus quandoque uariatum. Nam bello Gallico, teste Liuio, decem legiones descriptae ex agreste et urbana iuuentute et : quaternum millium et ducentorum peditum : et bello Latino scriptae quatuor legiones quinis millibus peditum pro singula : Ex eodem Liuio libro 8 . Et libro.39. in bello Hispanico legiones quinta millia peditum habuere. Et libro trigesimo septimo, idem Liuius scribit, duas legiones fuisse quinque millium peditum, et quadringentorum, uel, ut alii scribunt,quadragintorum. Et libro quadragesimosecundo, in bello Persico in Macedonia tradit scriptas legiones sena millia peditum, pro unaquaque continentes. Scribit FestusC. Marium primum legionem sex millium conscripsisse. Ita Vegetius rei militaris libro et capite secundo sena millia armatorum legionem habuisse testatum reliquit. Et Modestus in libello de uocabulis rei militaris, scribit legionem habuisse peditum sex millia. Quod potissimum colligimus ex Eutropio libro 2.ubi habet: factaeque legiones decem, qui modus sexaginta uel amplius armatorum millia efficiebat, paruis adhuc Romanis rebus tanta tamen in re militari uirtus erat. Moderantibus autem Imperatoribus Rom. Remp. id quoque usu uenisse patet ex hoc Taciti loco, ubi legimus sexaginta fuisse centuriones in singula legione, nam centum peditibus centurio praeerat, uti palam est, unde militibus in illos saeuientibus sexageni ipsorum singulos, quod ait Cornelius Tacitus, mulctant uerberibus, ita ut numerum centurionum adaequarent.
Ex ingenio reposuit Lipsius, mulcant. Recte, quia non aliter legitur in Manuscripto.
Notat Lipsius hic, in plena legione fuisse sexaginta Centuriones. Idem in opere quod de Militia Romana elegantissime scripsit, lib. 2. dial. 5. et 8. hoc distinctius exponit. Triginta enim in una legione manipuli, qui ex centum et viginti militibus constabant : et in unoquoque duo Centuriones. Diuidebatur deinde manipulus in duas partes, quae appellabantur Ordines, et cuilibet Ordini, id est, sexaginta militibus, unus Centurio praeerat.
Mur. Exuerat. Non assentior.
Malim,
mulcant, in hac significatione. Cicero pro
Milone : Qua in turba C.
Viuienus senator ita est mulcatus, ut uitam amiserit. Liuius lib.
XXIX. In legatum, lictoribus
prius prius indignum in modum mulcatis, impetum faciunt. Idem lib.
VIII. Sperare se corpore
regio mulcato, uirum
In legione
plena sexaginta centuriones. Dionysius Halicarnasseus, libro IX.
Rhenano placet, uel paucorum, nec sperno.
Scripserim, uel paucorum instinctu.
In tantam rabiem, quemadmodum iam pridem audiistis, Germanicarum legionum inferioris exercitus animi exarserant, ut legatus quoque ipse consternatus, furori militum cederet, neque obuiam ire auderet. E Centurionibus alii uerberati, alii interfecti, unus esset ab ipso legato ad exitium deditus, in illo tanto tamque periculoso tumultu et rerum omnium perturbatione non tribunus ultra, ait Tacitus, non castrorum praefectus, quorum, post legatum, summa potesta erat ius obtinuit, etc.
Quae impetu fiunt durare non solent : quae cunctabunde ac composite, diuturniora sunt. Sic flamma quam subito excreuit, subito extinguitur. Siccas febres medici maxime metuunt, non quae subito uehementissimae sunt, uagaeque et incertae, modo citius modo serius aegrotum adoriuntur : sed eas quae quamuis remissiores, constanter et statis uicibus quasi ad uadimonium accurrunt. Sic iram qui cito colligunt, cito deponunt. Qui subito incalescunt et iram uultu, oculis, uerbis, manibus produnt, nihil ab eis magnopere metuas : scias facile desituros. Illi magis metuendi, qui etiam in media ira lenti sunt, qui nihil incomposite nihil inordinate faciunt, qui ita se gerunt ut, quod fieri posse negat Terentius, cum ratione insanire uideantur. Hoc igitur erat militares animos altius cunctantibus, etc.
33
Ea forma
sermonis Iurisconsulto dicta legatio ad census
accipiendos. C. I. D. De muneribus
A uirtutibus
eius ortae. Inuidebant,
Sapientissime dictum. Qui sine caussa oderunt, eorum acrius odium est, quam eorum qui iustas odii caussas habent. Disputa hac de re in utramque partem. Quae caussam non habent, nullo quasi fundamento subnixa sunt ergo citius euanescere ac concidere debent: at quae iustam causam habent, etc. I. Nam quicquid aequum ac iustum est, certis finibus circumscriptum est : neque eos egreditur. At iniustum et iniquum, nullis certis terminis continetur. II. Nemo uult se iniustum atque iniquum uideri. Itaque, quanto quisque iniquius alterum odit, tanto maiore studio conatur efficere, ut eum iuste odisse uideatue, alioqui enim iniustum se et iniquum esse fateatur necesse est. Ea res odium ostendit. III. Praeterea, qui iustam odii causam habet, si odium, aut deponat aut remittat, lenitatis ac clementiae laudem ex eo se adepturum uidet : intelligit etiam eum, quem aut odisse desinit, aut mitius, ac moderatius odisse incipit, sibi eo nomine deuinctum at obstrictum fore. Nemo autem est, quin sibi, cum potest libenter alios obliget. Eis enim quisque superior est, quos sibi obligatis, et obnoxios habet. At, qui iniqu. odit, si quid remittat ex odio, non ullam sibi laudem ex eo parit : sed potius ipsemet iniquum, et iniustum fuisse se confitetur neque sibi propterea obligat eum cui minus iniquus est : sed ipse potius prioris illius odii ultro petere ab eo ueniam debet. IV. Atque haec cum in omni hominum genere uera sunt, tum in Principibus uerissima. Nunquam enim uideri uolunt errasse se. Itaque quos semel iniuste odisse coeperunt, urgent ad extremum, ne principio iniustum in eos odium suscepisse uideantur. Qua de re dicam quidquam admirabile sed longo usu, et multis exemplis confirmatum. Facilius impetrant ueniam a multis principibus et facilius cum eis in gratiam redeunt, qui iure eorum iram in se prouocarunt, quam si quos ipsi principes sine ulla iusta causa odisse coeperunt. Nam si illis ignoscant, uident, se mansuetos, ac misericordes uisum iri. Hos si omittant, uerentur ne hoc ipso praeteriti temporis iniustitiam et iniquitatem agnoscere uideantur. Et uerissimum est, quod uulagri prouerbio dicitur. Qui iniuria laesus sit interdum ignoscere ; qui iniuria laeserit, nunquam.Recte igitur Tacitus, etc.
Imo prodita a Tiberio eius epistola est, qua de cogendo ad restituendam libertatem Augusto agebat. Quae una caussa necis pio in patria iuueni, sed infelici. Sueton. in Tiberio, cap. L.
Causae odii, Gratiosior erat apud populum Germanicus, quam Tiberius. Eius rei caussae duae. Memoria patris, et mores ipsius. Altera causa odii : Liuia, ut nouerca, oderat Agrippinam, et ipsa Agrippina paulo erat ferocior, sed castitate etc. Meminisse uos arbitror, quam graui et plena dignitatis oratione furentes militum animos Germanicus conuerterit, effeceritque ut supplices, et uera sibi exprobari fatentes, orarent puniret noxios, ignosceret lapsis, et duceret in hostem, illic se quae per furorem peccassent, per uirtutem expiaturos : coniugem modo, et paruulum filium reuocaret : neue eam militibus suis contumeliam imponeret, ut iudicasse uideretur, duo sibi certissima capita, satis tuto inter eos non posse uersari. Qua ex re cognoscere potuistis, quanta sit uis eloquentiae, quamque sit usus illius, non in concionibus modo, aut in senatu, sed etiam inter arma, necessarius. Quos enim Germanicus non ui, non minis, non imperio deterrere potuisset, eorum dicendo impetum coercuit, furorem repressit, contumaciam flexit. Itaque mihi locum illum tractanti ueniebat in mentem illorum Virgilii uersuum : Ac ueluti magno in populo, cum saepe coorta estSeditio, saeuitque animus ignobile uulgus:Iamque faces, et saxa uolant, furor arma ministrat.tum pietate grauem, ac meritis, si forte uirum quemAdspexere, silent, arrectique auribus adstant.Ille regit dictis animos, et pectora mulcet.Reliquum erat, ut de iis, qui praecipui seditionis auctores fuerant supplicium sumeretur. Magna enim peccandi illecebra est, impunitas : facileque adducuntur homines ad ea denuo audenda, quae semel patrataa impune abisse meminerunt. Sed hic quoque non leuis Germanico obiiciebatur difficultas. Primum enim si per se ipse, aut etiam de concilii sententia in hunc, aut illum animaduerti iussisset, periculum erat, ne denuo accenderentur militum animi, neue quererentur, praetermissis noxiis, insontes ad supplicium rapi. Deinde etiam, si in praesentia quieuissent, ac compressissent dolorem suum, nullo tamen modo effugere poterat Germanicus, qui magnam in se hoc facto inuidiam, magnum militum odium concitaret. Crudelem, atrocem, sanguinarium esse dixissent : ut saepe quamlibet iusta seueritas pro iniustitia, et inhumanitate habetur: animosque nostros, eorum etiam, quos malo dignos esse nouimus, cum tamen ad supplicium ducuntur, commiseratio quaedam capere consueuit. Rationem igitur iniit, qua et de sontibus supplicium sumeret, et nulla tamen ad se ex eo inuidia perueniret. Milites enim ipsos, et accusatores, et testes, et iudices, et poenae exactores esse uoluit. Id his uerbis exsequitur Tacitus.
34
Cur olim mulieres uiri oscularentur, satis explicat Plutarchus in Problem. Osculis quoque in salutatione et discessu uti solebant Romani. Tacit. lib.13. Et post breue osculum digrediens. lib.15. Et colloquium osculo finitum et lib.17. Adorare uulgum, iacere oscula. Et paulo post, Exosculari Othonis manum. Inde Tiberius quotidiana oscula prohibuit. Mos quoque fuit osculandi manus Principum. Suet. in Tiberio cap.72. in Calig. cap 56. in Nerone, et pluribus aliis locis. quas inquit Plinius auersas osculis appetimus. Plutarchus scribit milites Catonis manum reuerenter deosculatos esse. Apud Italos adhuc manum et uiros, apud Gallos, foeminas nobiles exosculandi mos est.
35
Similia
Iuliani milites, in seditione apud Lucanum : ---- iam respice canosInualidasque manus,
An uero, nominibus ? sic
quidem Suetonius de Caligula : Densissimo
Id Velleius ita exprimit : Defuitque qui contra remp. duceret, non qui ducerentur. Nec alio fine legata petunt : tamquam illum scilicet habeant pro herede.
Melius, promptos.
Man. habet, promptas. Forte legendum est, promptum : ut ad imperium referatur. Veteres enim plerumque scribebant, promptum, quod multos errores in Tacito peperit.
Suauius forsan deflueret filum oratione, si ultima uox diuideretur in binas : ominibus : et si uellet imperium, promtas ostentare se. Rescripsi praeterea promptas, sed auctoritate codicis Medicaei ut subaudiatur legiones : innuerintque isti, non se solum paratos adgnoscere Imperatorem Germanicum, sed etiam legiones omnes. Quarum ipsi tanquam internuncii, uidentur autem istud omne, non tam uoce ostentasse quam gestu.
Recte a latere. Nam mos priscus gladium ex humero
suspendere,
Muretus mallet, accedentes.
Mur. Accedentes. Melius ad sententiam.
36
Possit etiam legi, concederentur. Mox scripsi, igitur uolutatis inter se rationibus, placitum, etc.
Autoritate Manuscripti restituo, in ancipiti respublica.
Lego Respubl. nominandi casu, ut praecesserunt seueritas, largitio. Notauit et Mur. Sic l. IV. inritas leges, Remp. in praecipiti conquestus.
Recte ergo in Suetonii Tiberio scriptum : Militi post duplicata ex Augusti testamento legata, nihil umquam largitus est. Ubi male Beroaldus, publicata.
Ad id refertur, quod supra scripsit de Augusto : Legata non ultra ciuilem modum, nisi quod populus Roman. etc.
Placando militi responsum ad omnia quae posceret, eo excepto, quod denarii uetus aestimatio seu stipendium minime creuit. Rescriptum est igitur missionem iis dari, qui XX. stipendia meruissent, uti diutinos labores pertaesi, postulabant. Alias missio (honestam exaudi) dari solita non est, nisi tempore militiae impleto, ait Macer, id est XXV. Annis : quod ad Vergilium non semel prodidit Seruius gentilis meus.
Id est, solui sacramento, quo iurauerant se non nisi praecepto imperatoris, post completa stipendia recessuros.
Ad solum quadriennium intellige, ut sit aequae rationi locus. IV. enim ad XX. eadem proportio, quae V. ad XXV. cernitur.
37
Malebam : in hiberna
usquam : sed Iosiae Merceri,
amici olim nostri, uerissima lectio
Vitium huius lectionis animaduersum uiris doctis. Medicinam tentauere, quae facillima fuit, obseruato more militiae. Aestiua castra plures legiones habuerunt intra idem vallum, paratas hosti : ubi hyems ingruebat, abibant in hiberna, quae saepius intra urbes aut proxime eas : et abibant discretae ac separatae legiones, ut saepius tot ciuitates hibernis tenerent, quot legiones essent, aut si quando duae tenerentur iisdem hibernis, castra tamen separatim metarentur. Exempla ubique apud Caesarem", Tacitum, alios. Et nostra militia idem tenet, quem singulas cateruas hibernatum mittit praesidio singulis ciuitatibus. In exercitu Pannonico dixit supra, c.30 Non aliud malorum leuamentum quam si linquerent castra infausta, temerataque, etc. soluti piaculo suis quisque hibernis redderentur. Primum Octaua, dein Quinta decima legio rediere. Nonanus opperiendas Tiberii epistolas clamitauerat. Ubi uides iisdem aestiuis attentas simul tres legiones ; separatas, quum itum in hiberna. Itaque, nonani illi manendum simul in aestiuis clamabant, dum pollicitorum fides appareret, ne separati spernerentur. Idem prorsus, in hoc exercitu Germanico fuit. Quattuor legiones in iisdem aestiuis erant ; prima, quinta, uicesima, et undeuicesima. Earum seditionem periculosissimam summae rerum veritus Germanicus, litteras Tiberii fingit, quis promissa missio et pecunia : spem fore, ut pollicitis deliniti placarentur, quae deinde separatis in hiberna repraesentarentur, uti e re et commodo Reip. uisum esset. Sensit miles et promissorum fidem praesentem flagitauit. Itaque missioni statim intentum ; pecunia rursus dilata, donec in hiberna discretis legionibus solueretur. Itaque leuissima mutatione scribendum ; Missio per tribunos maturatur : largitio differebatur in hiberna cuiusque. Non abscessere Quintani Vndeuicesimanique, donec iisdem in aestiuis contracta ex uiatico amicorum ipsiusque Caesaris pecunia persolueretur. Rursus ut in illo superiori loco, Et soluti piaculo suis quisque hibernis redderentur. Nam mox uides Quintam et Vndeuicesimam legiones hyemare in Veteribus ; primam et Vicesimam apud Aram Vbiorum, et ibi discreta primae legionis castra.
Huius loci uitium a Iosia Mercero animaduersum et sanatum fuit. Ait enim, aestiua castra plures legiones unum intra uallum habuisse : hiberna autem cuicunque legioni propria et separata, ut passim testantur Tacitus, et Caesar, et alii. Ergo legit, et distinguit. Largitio differebatur in hiberna cuiusque. Non abscessere, etc. Neque correctio haec recedit a fide Manuscripti, in quo clare legitur, cuiusque.
Tangit non dubie morem priscum, quo pecunias solitum deponere ad signa. Ii enim militares dii, id templum. Vegetius lib. II. cap. XX. Sueton. Domit. cap. VII.
Sacci, qui pecuniam imperatoris continerent, ab illo per milites rapti, et inter signa militaria traducti sunt, ubi priuata militum pecunia ex dimidia donatiui, decem saccis adseruabatur, ex more ueteri ; de quo Vegetius lib. II. C. XX. Eo pertinet edictum Domitiani uetans, plusquam mille nummos a quoquam ad signa deponi. Suetonius VII. Quare miles quidam ita legauit, DARI VOLO A IVLIO ACTORE AVREOS TOT : ET IN CASTRIS QVOS HABEO TOT, ut est apud Iulianum, XCVI. D. de legatis, lib. I. Indeque dictum peculium castrense.
Pecuniae publicae aerarii et fisci nomine comprehenduntur, differunt tamen, ut Budaeus inter recentiores annotauit, eo quod aerarium pertinet ad ciuitatem, fiscus uero ad Principem, quod a Plinio mutuatus est in Panegyr. ad Traianum dum ait : At fortasse non eadem seueritate fiscum, qua aerarium cohibes. imo tanto maiore quanto tibi plus licere de tuo, quam de publico credis. Idem sentire uidetur Dion in Traiani uita et clarius Spartianus in Adriano, ubi habet, Damnatorum bona in fiscum priuatum redigi uetuit, omni summa in aerario publico recepta. In eandem sententiam Vulcatius Gallicanus in Auidio Cassio : Bona Auidii Cassii hostis appellati proscripta, Antoninus in priuatum aerarium congeri noluit, quare Senatu praecipiente in aerarium publicum sunt relata. Fiscum autem priuatum aerarium uocari palam est : Quod et ex Vlp. colligimus l.2.§.4.D. ne quid in loc.publ.2. ubi legimus : Hoc interdictum ad ea loca, quae sunt in patrimonio fisci, non pertinet, res enim fiscales, quasi propriae, et priuatae Principis sunt. Posterioribus autem temporibus aerarium Principis dictum est proprie pro priuatis rebus Augusti uel Augustae. Sic terminos istos apud Iuristas confundi obseruamus. Ita Paulus ad aerarium deferri, pro delatione ad fiscum dicit, l. edicto, de iure fisci libro 40.P.tit.14.Instit. §.penult.de usucap. iuncta l. neque enim, tit. de restit. milit. libro 2. C. tit. 51. Fiscus etiam generaliter acceptus pro sacris thesauris, in l.2. et 3 de quadrien. praescrip. fisci etiam nomine Ecclesiam intelligi notat Innocentius in c. cum pro causa, de sentent. excom. unde et ipsa fiscum habet, cap. quia diuersitatem, de conces. praeben. et ibi glossa. Illud uero non omittendum, duplicis generis esse bona Principis, priuata quaedam, et patrimonalia, de quibus in tit.de feudis rei priu. et saltib. diu. domus, et potissimum in l.2. et haec nullo modo sub nomine fisci ueniunt ; alia uero, quae Princeps ex vectigalibus, tributis et confiscationibus percipit, et haec proprie fiscalia dicta, ad fiscum spectantia. Per initia autem Reip. Rom. nullis extantibus Principibus, et aes fisci publicam pecuniam dictam quandoque constat ex Plinio lib.7.c.28 ubi de L. Siccio Dentato donato ex fisco decem millibus aeris. At quod magis ad praesentem locum spectat, fisci ab imperatore appellati sacculi, in quibus Principis pecuniae propriae, seu etiam publicae in stipendia militum erogandae continebantur, quas Asconius docet ita dictas a uase rustico, fiscus, fiscus, fiscina, fiscetta et spartea appellata ; de quo Iurisconsulti D. locati, l.19.§.5. et Columella, lib. 12.c,47.49.et 50. Varro lib.4. de lingua latina, sic dicta scribit a ferendo huiusmodi uasa, in quibus et olim pecunia portari solebat, et ita accipiendo contentum pro continente, fiscus dicitur pecunia fiscalis ; sed erant et fisci, ut diximus, proprie loculi seu crumenae, et marsupia, in quibus principis pecunia portabantur, quod ex praesente Taciti loco palam fit, et ex Cic. in Ver. ubi habet Reperiebam fiscos complures cum pecunia Siciliensi, a quodam Senatore ad equitem Rom. translatos. Idem Isidorus comprobat ; et clarius Suetonio in Claudio, c. 18. Auxilio plebem per magistratus ex omnibus uicis conuocauit, ac positis ante se cum pecunia fiscis, ad subueniendum hortatus est, repraesentaturus per opera dignam cuique pecuniam. Ab huiuscemodi fiscis, et pecunia confiscata dicta, Suet. in Augusto, c.101. Legionariis trecentos nummos, quam summam repraesentari iussit. Nam confiscatam semper repositamque habuerat. Inde et confiscare haereditates Suet. in Domitiano.c.12. Confiscabantur alienissimae haereditates uel uno existente, qui diceret audisse se ex defuncto quum uiueret, haeredem sibi Caesarem esse. Ita et confiscare personas. Suet. In Caligula, c.41. Quum praetereuntes duos equites Romanos locupletes sine mora corripi confiscarique iussisset, exultans rediit, gloriansque numquam se prosperiore alea usum. Confiscare bona uulgatissimum est. Sic et fiscarii dicti, a fisco Imperatorum scilicet exactores, et qui annuas fiscariorum praestationes repetunt, et qui discussiones rationales tractare consueuerunt, testimonio Vitruuii. Tantae autem sunt pecuniae, quas ex publicis exactionibus seu uectigalibus et aliis pensionibus confiscationibusque principes colligunt, ut iure dictum sit, fiscum semper soluendo esse, l.2.de fund.dotal. lib.23.P.tit.5. Non tamen praetermittendum dictum boni Imperatoris Traiani, aureum profecto, quod in Iuliano Sextus Aurelius memoriae prodidit, illum nempe exactiones nimias improbantem dicere solitum,Fiscum esse ueluti lienem, quod eo excrescente, artus reliqui contabescerent. Cur autem milites fiscos de Imperatore raptos inter signa, Aquilasque ueherent, haud mirum est, ibi enim et proprias pecunias singuli milites deponebant ; quod elicimus ex Suet. in Domitiano cap.7 et nos alibi fusius docuimus
Imo, contatas. Vti ad legiones ipsas referas.
Optime Lipsius reponendum censet, contatas : ita enim habet Manuscriptus, in quo tamen scribitur cunctatas, ut supra monui.
38
Soli enim illi ius plectendi militis, qui exercitus rector. Et Augusti quidem instituto (quod apud Dionem libro LIII.) solis Propraetoribus siue legatis Augusti, quos gladios succinxerat, id ius fui postea etiam proconsulibus, uniuersisque prouinciarum rectoribus, ex lege VI. De off. praesid. saltem ut punirent milites gregarios. leg. IX. De custod. reorum : Qui exercitum accipit, ius animaduertendi in milites caligatos habet.
Quod genus militum essent hi vexillarii, adhuc mihi ignotum Lipsius de militia Romana libro primo dial. 8. ac lib. 5. dial. 19. eos fuisse tradit exauthoratos milites, et nondum plene missos, qui dum praemia et agros expectant, uelut ueterani et euocati quidam, a legionibus discreti, ad vexillum retinebantur, ideoque uexillarii dicti. Ac de his capienda sint uerba Taciti de exautoratis, pag. antecedenti : missionem dari uicena stipendia meritis, exauctorari qui senadena fecissent, ac retineri sub uexillo, caeterorum immunes, nisi propulsandi hostis. Idem quoque sentit Ioan. Antonius Valtrinus de re militari ueterum Romanorum libro sexto, capite sexto. Tamen multa sunt, quae uexillarios non fuisse ueteranos, mihi persuadent, nam cum saepe de illis Tacitus mentionem fecerit, nunquam eos ueteranos appellauit, aut aliquid dixit, unde id suspicari possis. Imo contrarium aguitur libro secundo histor. Nec tres praetorias cohortes, et mille uexillarios, cum paucis equitibus, ueterano exercitui obiicere et : quippe Bedriacensi acie uexillariis tantum pulsis, uires legionis non affuisse. Praeterea, cum aliquando tantus uexillariorum numerus esset in exercitibus, sicuti Muciano tribuuntur, tredecim uexillariorum millia, si ueterani omnes ; quae uires illis resistere potuissent ? Ac si tot simul sub uexillo retenti fuissent, dum agros et praemia expectarent : quas turbas ac seditiones suscitauissent, ea efflagitando : corruptissima praesertim disciplina ; cum de legionariis ipsis, qui nondum ueterani, id saepis audiatur. Censeo igitur, uexillarios fuisse partem legionariorum militum, qui a sua legione aberant : scilicet a legionibus per longinquas prouincias praesidium agitantibus, tamquam in bellis subsidium accersiti, tot ex unaquaque legione, quot pro ratione praesidii abesse possent, ideoque uexillarii appellarentur, eo quod ab Aquilis separati, sub uexillis propriis militarent. Firmari haec opinio uidetur lib. 2. Hist. Praecipua Quartadecimanorum ferocia, qui se uictos abnuebant : quippe Bedriacensi acie, uexillariis tantum pulsis, uires legionis non affuisse. At alibi dixit, e Dalmatia praemissa fuisse Othoni bina millia militum e quatuor legioniaribus, quarum praecipue erat Quartadecima : ergo inter hos praemissos fuerunt illi, quos postea, suos uexillarios, legio vocat. Quod clarius etiam colligitur mox in ipsa pugna, ubi ait : circumuenti plurium accursu Quartadecimani, nempe iidem, quos deinde dixit, uexillarios pulsos. nam legio ipsa praelio non affuit, ut patet. Aliquid etiam iuuat locus lib. 14. Iam Suetonio quartadecima legio cum uexillariis uicesimaniis, et e proximis auxiliares, decem ferme millia armatorum erant. Paulo post, dum eosdem in aciem componit, ait, legionarius frequens ordinibus, leui circum armatura conglobatus, pro cornibus eques astitit, ubi legionariorum appellatione uidetur simul comprehendere quartamdecimam legionem, ac uexillarios uicesimae : nam pro leui armatura capiendi sunt auxiliares, ut probat Lipsius de militia Rom. lib. 2. dial. 2. qui etiam addit, auxilia successisse in locum velitum. Item, uexillarios non fuisse equites, alibi Tacitus ostendit, qui quatuor locis separatim, uexillarios et equites nominat. Ait etiam alicubi : Auxitque copias Caesar, missis e Germania duobus legionariorum millibus, octo auxiliariorum cohortibus, ac mille equitibus. unde coniicere possumus, duo illa millia ex pluribus legionibus sumpta atque idem esse, ac si dixisset duobus uexillariorum millibus. Obseruabis addhuc pro meo sensu, plerunque eos nominari uexillarios alicuius legionis, et tamen eam ipsam legionem nunquam adesse. Colligitur etiam, eos nominari uexillarios alicuis legionis, et tamen eam ipsam legionem nunquam adesse. Colligitur etiam, eos fuisse Romanos milites. nam cum lib. 2. hist. dixerit, Spurinnam, qui Placentiam obtinebat, habuisse tres praetorias cohortes, et mille uexillarios, cum paucis equitibus, paulo infra ait : utrinque pudor, utrinque gloria, et diuersa exhortationes : hinc legionum, et Germanici exercitus robur, inde urbanae militiae, et praetoriarum cohortium decus attollentium : Illi ut segnem ac desidem, et circo ac theatris corruptum militem, etc. ubi clarum est, urbanos illos milites, et circo ac theatris corruptos, eosdem esse, quos supra nominauit uexillarios. Aliquando Tacitus pro uexillariis, dicere solet, uexillum : ut Tertia decima legionibus uexillum. Et cum uexillis nonae, secundaeque, et uicesimae Britannicarum legionum. Nam de his ipsis supra dixit : cum uexillariis trium Britannicarum legionum .Et quod supra dictum est de uexillariis legionum censeo, idem intelligendum esse de uexillariis cohortium, ut scilicet sint milites a cohortibus suis, nempe auxiliariis, separati, ut lib. 3. Hist. Antonio uexillarios e cohortibus. Et partem equitum, ad inuadendam Italiam rapienti. Quod autem cohortium nomine simpliciter intelligantur auxiliariae, alibi apparet : praesertim ubi scribit : expediti tamen itineri singula millia ex tribus legionibus, et alarios octingentos, parem numerum e cohortibus iussit.
39
Siue placet, digressi. Vulgo est, regressi : sed falso, nequedum ulli missi. Intellegit legatos, uel qui a Senatu decreti ad ferendum Proconsulare imperium, de quibus supra, uel qui a Tiberio missi ad turbas sedandas, de quibus iam audierat. Hoc Dio sentire uidetur. Res sic uidetur : sed ut aperte fabuler, ab Senatu digressi uel egressi, haud satis placet : magis lectio Florentini codicis, legati ab Senatu, regressum iam. Vt a superiore exercitu regressum iterum ad Aram Vbiorum uelit, ibique conuentum. Ac plurimum fortasse ibi, aut Coloniae Agrippinae, agebat : quidmi, uel in uxoris patrisque eius gratiam ?
Faernus legebat regressum, pro, regressi et ad Germanicum referebat. De qua lectione mihi non liquet. et paulo post scribebat : Eo in motu arguere Germanicum omnes, etc. non, eo in metu, etc.
Prisca omnis lectio, regressi ; quam falsam esse uiderunt uiri docti, et mutauerunt. Sed ego sane malim, legati ab senatu regressum iam apud Aram Ubiorum Germanicum adeunt. Alioqui neque illud iam quo referas habeas, et, egressos ab Senatu legatos, metuo ut satis latine dixeris. At legati ab Senatu, eleganter, et Corneliano compendio. Regressus Germanicus, quia ab exercitu inferiori ascenderet ad superiorem, quem sacramento adigeret ; a quo tum redux ad inferiorem illum, qui apud Vbios.
Satis mirari non possum, tam multa praeteriisse Beroaldum, aut si quis alius hos quinque libros imprimi ex Manuscripto curauit. hic. n. locus incorrupte in eo legitur sic : Interea legati ab senatu, regressum iam apud aram Vbiorum Germanicum adeunt. Quod quidem uitium Mercerus notauerat, atque ex ingenio correxerat.
Et quidem nuper Consul enim fuit anno ante, cum C. Silio. Munatium illum esse, qui Censor fuit anni DCCXXXII. fuge credere. Non facile aetas fert : non Taciti uerba. Dixisset enim potius a praecipuo honore, Censura functum. Filius, credo, eius.
Quod
uexillum ? illudne sub quo ueterani habebantur ? non uidetur. Non enim illi
solum, sed duae legiones in eadem culpa quarum signa aquilaeque in castris,
non in tabernaculo ducis. Refer ergo ad aliud uexillum,
Haereo an distinguendum sit, quam castra. primae legionis illic signa.
Videntur enim duae hae legiones unis in hibernis fuisse : sic tamen, ut ritu
Romano, quaeque legio cum signis seorsum locaretur. Ideo ait Plancum
confugisse ad aquilam
Sunt arae, ut
opinor, quae in Principiis honori Aquilarum
Nam apud signa asyli quoddam ius erat, ut ex hoc loco colliges. Marcellinus lib.25. Qui fraudum conscius ad militaria signa confugit. Differunt uero signa a uexillis : nam haec minora, illa maiora sunt.
Inuiolabiles enim erant ueteribus qui ad aras confugissent : et Aquila exigua quaedam sacelli effigies, in eaque aquila aurea collocata, omnibus Romanis legionibus olim fuit, Dio lib. XL. Posteaquam C. Marius II. Cos. dedicauit. Plinius. X. C. IV.
40
Puto uerius aspernante uxore.
Lego, quae de foeminis enim sermo, coniugibusque amicorum.
41
Videtur deesse aliquod uerbum et fortasse legi potest : Quod tam triste spectaculum.
Malim distinguere, sed uelut in urbe uicta facies : (scilicet erat. ) gemitusque ac planct. etc. Notetur uerbum Aduertere hoc eleganti significatu. sic lib. II. Ann. octo aquilae petere siluas et intrare uisa Imperatorem aduertere. li. IV. Ann. Atque illic eadem actitando, recentia ueteraque odia aduertit. lib.VI. Ann. Neque exuerat paedorem, ut uulgum miseratione aduerteret.Lipsius ad XII. lib. turpiter fallitur, qui illum ibi locum sic quoque accipiendum putat : Interim Zenobiam, placida illuuie, spirantem ac uitae manifestam aduertere pastores.Aduertere hic nihil est aliud quam animaduerterunt. In hanc significationem scribendum fuerat, Zenobia spirans ac uitae manifesta aduertit pastores. Plin. lib. I. Epist. X. sic etiam utitur : Multa in Euphrate sic eminent et elucent, ut mediocriter quoque doctos aduertant et afficiant.Seneca epistola CXV. paullo aliter : Qui lacernas coloris improbi sumunt, qui perlucentem togam, qui nolunt facere quicquam, quod hominum oculis transilire liceat. Irritant illos et in se aduertunt. Quamuis hic alii auertunt malint.
Vox substantiua desideratur, quam adscripserat Muretus, quod spectaculum tam triste ? Sed addito P. Danesii nomine.
Non ergo coloniae tunc Treuiri fuisse uidentur : etsi in Hist. lib. IIII. bis sic appellat, putemque sub Claudio hoc iure demum donat.s.
Caium Caligulam in castris natum uersiculi prisci adfirmabant, In castris genitus, patriis nutritus in armis,Iam designati Principis omen erat. Etiam Plinius in Germanica historia, apud Treueros uico Ambitarino, id est, apud hiberna legionum. Et clare hic noster. Alii aliter : uide EXCVRS. in L.
Ait studia uulgi : militaris scilicet. Nam Tribuni
Historici certant ubi natus sit Caius Caligula, ut ostendit Suetonius in eodem capite 8. ubi ait Suetonius Caligulam natum in Treuiris uico Ambiatino supra confluentes, quod Philippus Beroaldus homo sui temporis doctissimus de Lugduno intelligit, ubi est confluens Rhodani, et Araris, quod ego non probarim, cum Treuiri longe absint Lugduno, et omnibus notum est, sed de Confluentia illa intellegendum puto ubi Mosella, et Rhenus confluunt. Nunc est sub ditione Treuirensis Archiepiscopi.
42
Imitatum uidetur ex oratione Scipionis apud Liuium, pariter in seditione militari. lib. XXVIII. Quos nec quo nomine quidem appellare debeam, scio. ciues qui a patria uestra descistis. milites ? qui imperium auspiciumque abnuistis, sacramenti religionem rupistis.
Plutarchus, Dio, Suetonius,
Apparet religionem aliquam fuisse in militia ordienda. Credo autem hanc primam legionem conscriptam, post cladem Vari.
Idem dicitur a Suetonio in Iulio, cap. 70 : Itaque uerbis obiurgatoriis, et atrocioribus milites uocabantur Quirites. Lampridius scribit Alexandrum milites suos Quirites appellasse. Lucanus, Tradite uestra uiris ignaui signa Quirites. Erat uero haec ignominiosa missio. Pagani quoque ut Quirites uocabantur. Tacitus lib.19. ubi Antonium ducem Vitelliani exercitus, suos alloquentem facit, Vos inquit, nisi uincitis, pagani, quis alius Imperator, quae castra alia excipient ? quasi diceret, nisi uincant, illos potius paganorum, quam militum nomine dignos. De Paganis uero a me dicetur postea pluribus.
43
Gloriemur Belgae. Nos iam olim Caesaris testimonio, omnium Gallorum
fortissimi: nos nunc Germanici, idonei
Cur
imaginis mentio ? Suspicor huius Drusi inter signa imaginem cultam : quia eo
duce res pulcherrimae gestae. Nec enim solae Impp. imagines, habebantur
innexae signis, sed
44
Exemplum, nisi fallor, primum animaduersionis a milite ipso usurpatae, quod hodie in nostra militia uulgo obtinet. Ammianus tamen id recensuit, quasi ex more prisco, lib. XXIX. Cum inuenisset eos exercitu circumseptos ? Quid de istis nefariis, inquit, proditoribus fieri oportere contubernales deuoti censetis ; Secutusque adclamationem rogantium sanguine uindicari, eos qui inter Constantianos merebant. prisco more militibus dedit occidendos.
In antiqua inscriptione nominatur quidam Q. CETRONIVS. Q. F. PASSER, qui potest ad hunc C. Cetronium qui a Tacito nominatur, pertinere.
. Iudicium exercere usitate dicimus : poenas exercere non item. Sed saepe primae notae scriptores, duobus nominibus positis, uerbum subiiciunt, quod alteri tantum conueniat : ut ex ἀναλόγου alterum intelligatur, Homerus σῖτον καὶ οἷνον ἔδοντες cum tamen uinum bibere, non comesse soleamus. Idem ἵπποι ἀερσίποδες καὶ ποικίλα τεύχε᾽ ἔκειτο. Equi tamen non iacebant, sed stabant. Ergo etiam, si poenas exercere, nemo dixisset, intelligeremus hoc modo : iudicium et poenas exercuit : iudicium exercuit poenasque sumpsit et ex optimis uetustissimisque scriptoribus, talia quamlibet multa proferremus. Sed nihil est necesse eo confugere. Exercere poenas rectissime dicitur, ut cognoscere est uel ex illo Virgilii loco.Hac iter Elysium nobis : at laeua malorumexercet poenas, et ad impia tartara mittit.
Sueuos. Caesar libro quarto de bello Gallico. Sueuorum gens, est longe maxima et bellicosissima Germanorum omnium et in eodem libro sese unis Sueuis concedere, quibus ne diis quidem immortales pares esse possint.
Nescio an, legit, qua forma Senatum legere
dicimus. satis autem ambitiosa haec lectio, militibus adhibitis quasi
arbitris : cum solius id Imperatoris alias,
Id est, quotae
Centuriae ductor esset. Nam in eo discrimen,
Scilicet, torques, phalerae, hastae, coronae, ex quibus promoueri ad ordines altiores milites solere, indicat etiam Lucanus, lib. I. ------ summi tum munera peiliLaelius emeritique gerens insignia doniseruati ciuis referentem praemia quercum. Inter omnia autem quae noster enumerat, cur siluit censum ? cuius rationem habitam in declamatione quapiam ostendit Portius Latro : Census Senatorium gradum ascendit, census in castris ordinem promouet, census iudices in foro legit.
Peremptis militari seditione legionum centurionibus, nouos elegit Germanicus coram militibus, qui eorundem merita uel demerita perpendentes, eos, uel approbabant, uel reiiciebant ; hanc actionem Tacitus centurionatum agere dixit, noua quidem uoce usus, semper. n. centuriatum uocauit Cicero. Sic in Orat. pro Pomp. inquit : Imperator in cuius exercitu ueneant centuriatus, atque uenierint. et in Orat. in Pisonem: Quid centuriatus, palam uenditos ?Liuius quoque centuriatum dixit, lib.2 de bello Punico: Vbi ad decuriatum, aut centuriatum conuenissent. Insueta itaque uoce Tacitum usum dicendum, uel centuriatum non dixisse, eo quod haec dictio singularem dignitatem uel officium significet, centurionatum uero uniuersalem et multorum centurionum electionem. In militari autem seditione morem fuisse caedendi centuriones, patet tum ex Taciti superius dictis, tum ex Hirtii Com. de bello Alexandrino, ubi legimus, legionem trigesimam decessione facta centuriones aliquot occidisse.
Recensionem ac cognitionem de centurionibus.
donaria uocat hastas phaleras, torques, armillas, coronas ciuicas, murales, obsidionales, aliaque eius generis.
Verbum iuris.
Non enim pauca habenda fides erat praesertim cum totus Centurionum ordo militibus inuisus esset.
Lipsius, legit. qua forma senatum legere. Quid si agere Centurionatum sic dictum, ut Dilectum agere? Et fuit hic uelut dilectus Centurionum.
45
46
47
Legerim ; ecquos igitur anteferret, ne postpositi contumelia incenderentur ?
Delendum, ac.
Videtur, ut et uisum Mureto, ac delendum.
Vera
Faernus legebat, resistentique Germanico, etc. pro, resistentis, uel, ut in aliis, resistentes.
Quorsum naues, si in
Galliam aut Germaniam iturus ? An haec simulatio ad Pannonicam spectat ? quo
etsi terra, tamen
48
Mur. caussarum merita. Non necesse.
49
Prudens hercle factum. Neque absimiliter Cato Censorius, de quo habemus apud Plutarchum in uita eius, si unus ex seruis capital meruisset, iudicium relinquebat conseruis amolitus hoc modo, a se, et iniustitiam et inuidiam, etiam alia omnia.
Plato lib.8 de rep. narrat Arcadas olim Ioui Lyceo statis temporibus sacra quaedam facere solitos esse, in quibus, cum alia quaedam animalia, tum homines etiam immolabant, eiusque uiscera, cum aliorum animalium uisceribus permiscentes promiscue omnibus uescebantur. Opinionem autem fuisse, cui casu obtigisset, ut humanam carnem comesset, eum necessario in lupum conuerti et aliquot annos per siluas, ac deserta loca, cum ceteris lupis uagari. Quam fabulam ita ipse interpretatur, ut dicat eos, qui se semel humano sanguine cruentarentur, humanam quodammodo naturam exuere, ferosque, ac truculentos euadere, et caedis ac sanguinis appetentes. Semel madefactus sanguine gladius sanguinem sitit. Semel incitat ad caedem manus non facile sistere ac cohibere impetum suum potest, id et saepe alias, et tunc militibus contigit, quorum, ut ait Tacitus, truces etiam tum animos, ob editam commilitionum stragem, cupido inuolat et uidete quam significantibus uerbis utatur. Nam et ipsum cupidinis nomen, auiditatem quondam significat et inuolandiuerbo admirabilis quidam impetus indicatur.
Cupido igitur inuolat, non iam arcendi, ac propulsandi hostem, non defendendi limitis sed ultro eundi in hostem, cum contractas sociorum sanguine maculas, hostili tantum sanguine elui, ac deleri posse crederent : idque unum esse iudicarent piaculum furoris. Impiatos n. esse se, et illa potissimum expiatione puros fieri posse.
Libri quidam ueteres eccepissent. Rectum est excepissent. Hic primum notanda ueterum opinio, interfectorum manes iis, a quibus interfecti sunt, infensos esse: quod et a Platone traditur libro 9. de legibus. Sic Oresten in tragoediis persequitur mater. Sic Virgiliana Dido Aeneae minatur, "omnibus umbra locis adero, dabis improbe poenas." Sic Nero interfecta Matre saepe exiliebat e somno, et Matris imaginem se intueri putabat. Deinde illud quoque animaduersione dignum est, collatione contrariorum quaesitum esse ornatum orationi, pectoribus impiis honesta uulnera. Tum illud quoque honesta esse uulnera, quae pectore excipiuntur ; inhonesta, quae tergo. Itaque inter cetera, quae admirationi habita sunt in L. Siccio Dentato uiro fortitudinis admirandae, illud non minimum est, quod 45 cicatricibus aduerso corpore insignis esset, nulla in tergo. Auctor Plinius lib.7 capite 28. Sed et huc pertinet, quod de sacra cohorte Thebanorum, quae ex amatoribus, et eis, qui amabantur constabat, memoriae proditum est, eam totam a Philippo Macedone in pugna Chaeronensi esse concisam, qui cum eos uictor inspexisset, omnes aduersis uulneribus confossos. Male pereant, inquit, qui hos turpe quicquam, aut facere, aut pati arbitrantur.Ex ea cohorte unus in praelio cum pronus cecidisset, hosti a quo se confossum iri uidebat, quaeso te, inquit, gladium mihi per pectus adigito, ne is, qui mihi amoribus, ac deliciis est, si me auerso uulnere confossum uiderit, erubescat. Auctor Plutarchus in Pelopida. Lacedaemonii quoque insepultos abiiciebant ὁπισθοπρώτους.
Distinctio praeter historiam. Interpunge, e
legionibus, sex
Melius ex historia Lipsius distinguit : duodecim millia e legionibus sex et uiginti, etc. quam distinctionem reperi ego etiam in Manuscripto.
ad transeundum Rhenum.
Male alii distinxerunt.
50
Forte, scandit. Vtrum autem limes hic a
Tiberio structus ad secernendos discriminandosque Germanos ? an potius agger
Alii, munit : ego, munitus, malo. muniendi hic mos a Germanis Gallisque. Ammianus,
lib. XVI. Difficile uias
Non est corruptus locus, sed non obuia omnibus locutio. Sunt autem concades ueluti sepes firmiores e silua caedua arboribus caesis constructae. Caesar in Commentariis & Ammianus ea dictione utuntur. Et hodie quoque tali castrorum munimento uti uidemus ductores exercitus, prout ratio loci in castrametando suaserit.
Non habet, munitus, quo referatur : itaque malim, munit. Sunt autem concaedes, ex Caesaris commentariis, munimenta castrorum ex arboribus syluaque facta.
Iustitium solebat indici in Reip. calamitate et in morte Principum, atque Tiberius noluit seruare iustitium ob mortem Drusi filii. Suetonius in Tib.cap.52.
Concedes sunt castrorum munimenta, ex caelis arboribus, syluaque facta : quo nomine usi sont Caesar, et Marcellinus. Aemylius autem maluit, hic legi, munit, quod probo. Neque enim dum castra locaret Romanus, in fronte tergo, et lateribus munitus esse posuit.
Concitato gradu.
Eam in ducatu Cliuensi esse aiunt.
Limites imperii erant, aut montes, aut fluminum ripae, aut alia eiusmodi quibus imperium pop. Rom. a Barbaris dirimeretur, interdum etiam ducebantur muri, et in eis, excitabantur Castella, turres, propugnacula, et in eis legiones collocabantur, quae praesidio essent et barbarorum incursiones impedirent. Talem hunc limitem fuisse arbitror.
Caesarum arborum fragminibus.
Proprium loci nomen.
Thucydideum.
Id est Anniuersariis. Virgilius Aeneid.2. "Solennes taurum ingentem mactabat ad ars." et Aen.3. "Solennes tum forte dapes." Sic a Suetonio in Tib.ca.34. Solennis caena.
Ita plerum parum cauti deprehendi solent.
Sic Luna capta est plenilunio. Itaque errat Politianus et qui eum sequuntur.
51
Quis deus, quae dea ? Quidam ἐτυμολογίζουσι quasi esset Taenfanct, quod lingua nostra principium rerum. At Britanni prisci, sua lingua Tan, ignem uocant.
Agmine ita instructo, ut ad iter aptum esset, et ad bellum.
Sic lib.13 Non ignaro duce nostro qui uiae pariter et pugnae composuerat exercitum. Curtius itineri simul paratus et praelio. Xenophon.2. παῖδ. Sub finem. αὐτὸς δὲ συνταξάμενος ἦ ἂριστον καὶ πρός τό ἀνύειν τήν ὃδον καὶ πρὸς τὸ μάχεσθαι, εἴ τι δέοι, ἐπορεύετο.
Hoc opponitur densis.
52
53
Qui
feminam hanc impudicitiae arguant, multi testes. Seneca de Benef. lib. VI.
cap. XXXII. Augustus flagitia
principalis domus in publicum emisit, admissos gregatim adulteros,
pererratam nocturnis comessationibus urbem, forum ipsum ac nostra ex
quibus pater legem de adulteriis tulerat, filiae in stupra placuisse,
cotidianum ad Marsyam concursum, cum ex adultera in quaestuariam uersa
ius omnis licentiae sub ignoto adultero peteret. Plinius, Apud nos huius licentiae
exemplum non est aliud, quam filia D. Augusti, cuius luxuria noctibus
coronatum Marsyam litterae illius dei gemunt. Vel, ut clarissimus
Torrentius emendat, illius describunt. etsi ego malim,
degemunt. De hoc Marsya, praeter ea quae
dixi Antiquis, Sidonius, "Marsyaeque timet manum ac *
rudentem. " id est tribunal metuit
Taurum non ad illud iugum.
Rhegium oppidum, a quo qui id incolunt, uocati sunt Rhegini, nomen accepit dehiscendo. Nam ῥῆγμα (rupturam) significat: cum Sicilia ab Italia modico freto diuisa est. Aliud est Regium, et ratio scribendi diuersa, oppidum in Gallia Cisalpina, a quo ciues dicit sunt Regienses : quod nunc est subditione Ferrariensis Reguli, Regiumque Lepidum uocatur, ut aliud, quod est Neapolitali regni, Rhegium Iulium dicitur.
Genere et familia. Magna enim heic ambitio. Noster libro secundo Annal. capite 43 de Plancina. Vix Tiberio concedere: liberos eius, ut multum infra despectare. Et mox ibidem. Contra Druso proauus eques Romanus Pomponius Atticus dedecere Claudiorum imagines uidebatur. Etiam libro tertio Annalium capit.23. Cuius senectae et orbitati et obscurissimae domui destinata quondam uxor L. Caesari, ac Diuo Augusto nurus, dederetur. Item capit.29. Quod filio Claudii socer Seianus destinaretur, polluisse nobilitatem familiae uidebatur, etc. Denique libro sexto Annalium capit. 27. Pars moeroris fuit, quod Iulia Drusi filia, quondam Neronis uxor, denupsit in domum Rubelli Blandi, cuius auum Tiburtem equitem Romanum plerique meminerant. Ceterum locutioni huius loci, par illa quae lib. 2 Histor. capite 50. Pater consularis, auus praetorius, maternum genus impar nec tamen indecorum.
Id est, diuturnitate. Nam relegata Iulia anno DCCXLVIII. ex quo ad hunc diem anni fere uiginti.
Velleius
lib. posteriore : Quinctius
Crispinus singularem nequitiam supercilio truci protegens.
Id est stuprauerat. Incestare filiam dixit Tacitus lib.5. Pro incestu stuprare.
Credo
cognomen esse gentis Noniae. De Asprenatum claritudine
54
Idque exemplum placuit deinceps in omnibus Imperatoribus, qui facti Diui. Ita sodales Flauii, Hadrianales, Aeliani, Antonini, passim in historia memorati. Lapis priscus : NERONI. CAESARI. GERMANICI. F.TI. AVGVSTI. N. DIVI. AVGVS. PRON.FLAM. AVGVSTALI. SODALI. AVGVSTA-LI. Q. Q. NOVANIVS. Q. L. SAEVIUS.
Pugnat
aperto Marte secum Tacitus, lib. II. Historiarum : ubi uult sodales Titios
(ita enim scrib. non Tatios, ex lapid.
Idem Cornelius de Augustalibus tractans libro Historiarum II. inquit, quod sacerdotium ut Romulus Tatio Regi, ita Caesar Tiberius Iuliae genti sacrauit. Quare sacerdotes Augusto decreti flamines in antiquis spectationibus leguntur, sed et aliquando Sodales, ut illa, T. PLAUTIO. M. F. A, N. SYLVANO AELIANO PONTIF SODAL. AVG. etc
Hos sic dictos nullibi praeterea legi : neque scio cur Titios scriptum non sit melius : sic enim Budae in Hungaria refert inscriptio, DIIS CONSERVATORIBVS GENIVS CAPELIANVS LEG. AVG. PR. SOD. TITIVS. Sodalium Titiorum meminit Varro, quos dictos a Titiis auibus, solitis in auguriis obseruari, lib. IV. linguae Latinae scribit. Eodem spectat Lucanus libro I.Et doctus uolucres augur seruare sinistras,Septem uirque epulis festis, Titiique sodales.Sed de nomine non contendo qui centuriam Tatiensem et Titiensem pro eadem a Tito Tatio lego, sed et ab eodem Titiam curiam, etc Titiensem tribum, apud Pompeium. In hoc haereo, quod Varo praedicto loco nullum de Tatio uerbum fecit, e cuius uotis paulo ante refert, quae fuerint Romae dedicata. Magis autem miror Cornelium, qui tam sui dissimilis, hic Sabinorum sacris retinendis, a rege Titio, et Historiarum lib. II. a Romulo, Tatii memoriae, sodales Tatios institutos ponat : quorum alterutrum sit falsum necesse est. Sane Romulus T. Tatio funus amplissimum faciendum curauit, et eius manibus parentale annum decreuit : at sacratorum sodalium aut flaminum nulla apud Liuium,| Dionysium, Plutarchum penitus mentio est.
Marcus Vertranius in suis notis ad Tacitum, sodales Titios legendum putat eo quod apud alios semper legerit Titios, nunquam Tatios, uti apud Suetonium in Galba, capite octauo. ubi habet : inter 15. uiros sodalesque Titios, item Augustales cooptatus. Et apud Lucanum I.lib.Pharsaliae legimus : "septemque uiri epulis, Titiique sodales. " Ad haec Varro lib. I. de lingua latina scribit, Titios nuncupatos a Titiis auibus, quas in auguriis certis obseruare solebant. Nos tamen et Titios et Tatios nuncupari posse non dubitamus, rectius tamen Tatios, a Tito Tatio, ut scribit Tacitus hoc loco, et lib.2.Hist. quemadmodum et sodales Augustales ab Augusto dicti ex Suetonio in Claudio, c.6. et in Galba, c.8. et Tacito locis dictis et Antoniani ab Antonino Pio ex Capitolino in illo, et Antonino philosopho non semel, et Spartiano in Caracalla. Heluiani ab Heluio Pertinace, ubi et eosdem Martianos dictos inquit a Marco Antonino, et ex Spartiano in uita Seueri. Aureliani a M. Aureliano, ex Capitolino in uita Antonini philosophi. et Alexandrini ab Alexandro Seuero in eiusdem uita, qui Mammeanos etiam instituit in honorem matris, eodem teste. Verum quod magis ad rem facit, habemus ex Liuio lib. I. a T. Tatio centuriam equitum Tatiensem appellatam, et ex Festo libro 18. Curiam Titiam, et tribum Titiam, a praenomine Titi Tatii appellatas, cur non et sodales Titios et Tatios ab eodem dici potuisse dubitamus ? Titios nempe a nomine, et Tatios cognomine. Verum quia in re hac parum laborat Vertranius, ideo nec nos plura : sed ad illud quod magis refert, sermonem intendimus. Idem Vertran. Tacitum inconstantiae insimulat, ac sui dissimilem appellat : quod scilicet hoc loco T. Tatium sodales instituisse Tatios dixerit ad retinenda Sabinorum sacra : at 2. Hist. tradiderit, huiusmodi Sacerdotium a Romulo Tatio regi sacratum fuisse. Ego sane non contradicendi studio, sed quia semper in tutandis potius quam accusandis ueterum scriptis pronior fui, aliter sentiendum puto, ac iniuria Tacito inconstantiae notam inuri : siquidem haud inconueniunt, sed et simul stare possunt haec duo, quod scilicet T. Tatius sodales Tatios instituerit, et quod Romulus eosdem T. Tatio consecrarit: nam instituere, primam originem significat: at consecrare, non ita : sed iam institutos duntaxat ad retinenda sacra Sabinorum, mox illo extincto, a Romulo illius honori consecrari et confirmari. Quod si nec Liuius, nec Dionysius, Plutarchusque de re hac uerba fecere, non tamen Tacitus accusandus, imo laudandus, uti illis in scribendo uberior. Sane, illi, Romulum T. Tatio funus amplissimum fecisse, ac parentale annuum decreuisse, non reticuere, unde et uerisimile, et Sacerdotes Tatios ab illo institutos, Romulum consecrasse.
Quomodo id uerum ? siquidem ludi Augustales iampridem instituti celebratique. Q. Aelio Tuberone, Paullo Fabio Coss. ut dixi supra. Rescribe igitur, tunc primum coepta. idque Tacito ipso auctore, infra : Theatri licentia proximo priore anno coepta grauius tum erupit.
Imo uero, quod censeo me primum aduertisse, Augustus id
ludicrum inuenit. Suidas : ὄρχησις πάντιμος. ταύτην ὁ Ἀυγουστος Καῖσαρ ἐφεῦρε,
Πυλάδου καὶ Βακχυλιδου πρῶτον αὐτὴν μετελθόντων. Et uere Suidas.
Ante Augustum sane liberaque rep. Pantomimorum nullum uestigium. Zosimus
lib. I. inter causas labefactati imperii non uane refert, quod Octauiani temporibus
pantomimorum saltatio prius incognita in usu esse coeperit, Pylade ac
Bathyllo primis eius auctoribus. Quod Suidas notat, in Ἀθηνοδῶρος: caue ad Tiberii
tempora referas, sed Augusti. κατὰ δὲ τοὺς καιροὺς ἐκείνοις καὶ ἡ παντόμιμος
ὄρχησις εἰσήχθη, οὔπω πρότερον οὗσα. Emenda etiam supra in Suida,
Βαθύλλου. Duo Pantomini siue
histriones (uulgo enim in historia, ut hic Tacito, miscentur eae uoces)
eximii, Pylades
Fuisse hunc histrionem ostendit quoque Iuuenalis : molli saltante
Dio LVI. Extremo, tumultuatum ait, quod histrio quidam nollet pro constituta mercede in theatrum exire.
55
Mur. et delet. Recte sane abest.
Mur. idem hic rursum inserit et : Rebellionem et saepe alias, et supr.
Duo uerba postrema, non sunt adnectenda prioribus, neque habenda casus secundi, sed pluralis primi. Frequens enim auctoribus usurpare eam figuram. Vnde nuper Senecae reddimus Hercule furente, uersu 1283, suasu membranarum, pauidasque matres, cum prius occureret passim, pauidamque matrem. Quare frustra quoque rapitur in medicinam locus Taciti libro undecimo Annalium capite decimo-sexto. Non alium infensius arma contra patriam ac Deos penates quam parentes eius exercuisse. Intelligit quidem unum patrem scriptor, sed enunciat tamen aliter. Sic neque mutandum illud in uita Agricolae capite quinto. Trucidati ueterani, incensae coloniae, intercepti exercitus, quamuis, unica tantum colonia igne hausta. Vt neque quod sequitur capite 32. Vacua castella, senum coloniae, etc. nisi uelimus mille item aliis locis interpolare os oratorium auctoribus classicis. Quo quid proteruius ?
56
Vt erant
Vangiones, Triboci, Nemetes, Treueri, Neruii. sed
Alii, Tauro scribunt. Vbi is, mecum alii ignorant.
Satis liquet montem Taunum Cattis uicinum esse in ueteri Germania, cuius etiam Tacitus meminit lib.12. quem locum restituit doctissimus Beatus Rhenanus. Nam prius Taurus legebatur, ut apud Pomp. Melam lib.3. ubi scribitur altissimos Germaniae montes esse Taurum, et Rheticonem, ubi ex ipsius B. Rhenani sententia Taunum reponendum est.
Quod Iunius noster Ederam accipit in Hassis : qui Fuldam amnem illabitur.
Lego : Trucidatum sit. Iuuentus f. A. n. transmiserat, R. p. coeptantes arcebant.
Ματτιακὸν Germaniae urbs est
Ptolomaeo. Marspurgum Hassiae esse, non abhorret a uero. Adfirmare enim haec
talia, in tanta mutatione temporum, stultum :
57
Imo scribo,
rebusque motis. ex sententia,
Horum
Frequens
huius arae mentio. Vidi qui uellet * Bonna
nunc esse. ego uereor ut propius abfuerit ab opido Vbiorum. Quidquid hodie
sit, puto originem ei loco a ueneratione Augusti, cui nouo caeliti ara
illic, recepta adulatione, exstructa, uti ara Lugduni :
Qui habitus
etiamnunc Germanicis matronis (uidere uideor) per modestiam
58
Vter plus
iuris in eam habeat,
Nescio an uerius, uetere in prouincia. Id enim ad securitatem Segestis, ne sedem acciperet in prouincia noua obnoxia hosti. Per ueterem autem prouinciam, ceperim Galliam. infra, Coleret segestes uictam ripam, redderet filio sacerdotium. Tamen fieri potest ut sedem iam ante defectionem in Gallia habuerit : atque ita, ueterem. An uberem placet ? an aliud e ueteri scripto elicis, qui habet, uaera ?
Dubitat Lipsius, an sit legendum, uetere in prouincia. Huc certe inclinat antiqua scriptura quae corrupte habet, uetera, ac litera, e, supra literam, a, addita fuit, sed a recentiori manu.
Apud alios nihil repperi. Tacitus haec narrauerit, in rebus Caii aut Claudii, libris qui perierunt.
59
Certum est atriis, et foribus domorum spolia hostium defigi consueuisse, quibus exornari quoq. solebant templa deorum immortalium : his enim nonnumquam uoueri solebant. Neque praetermittendum Germanos diis templa non constituisse, sed lucos et nemora deorum nominibus appellauisse : illa ueluti sacra templa uenerati. eaque causa, locis spolia uictorum a se hostium, ornamenta fortium factorum affigebant. Tacitus de moribus Germanorum, Lucos et nemora consecrant. Id uero multum facit ad intelligendum eum locum Taciti, qui paulo post sequitur, Lucis propinquis barbarae arae, apud quas Tribunos, et primorum ordinum Centuriones mactauerant, etc. Tacitus lib.14. ubi ait Monam insulam a Suetonio Paulino deuictam, sic refert, Praesidium posthac impositum uicis, excisique luci saeuis superstitionibus sacri. Nam cruore captiuo adolere aras, et hominum fibris consulere deos fas habebant. Vbicumque Virgilius lucum posuit, sequitur consecratio : ut, luco tum forte parentis,Pilumni Turnus sacrata, ualle sedebat. et Aeneid.6. "lucis habitamus opacis." Dicuntur enim Heroum animae lucos habitare.
Forte, accusaturos.
Neminem puto latere quinam fuerint fasces atque secures. Itaque Romani reges securibus cum fascibus suos lictores exornauerunt, quibus exactis, Consules, ut se mitiores populo ostenderent, secures a fascibus dimouerant, et solis fascibus uti coeperunt. mansitque mos, ut duodecim lictores cum fascibus Consuli praeirent in urbe : foris uero fascibus alligatas secures praeferrent, ea ratione ut prouinciam malis hominibus purgarent. Ideoq. ait Tacitus fasces cum securibus inter Albim, et Rhenum uisos. Id est primum eo loci Romanos uisos, qui uirgis, et securibus, et toga utebantur.
Hic primum malim, Redderet filium sacerdotio. Rectius n. ita, quoniam ille sacerdotio aufugerat. Paullo superius : Quippe anno quo Germaniae desciuere, sacerdos apud Aram Vbiorum creatus ruperat uittas, profugus ad rebelles. Deinde quae sequuntur languent, nec Lips. erigit sua lectione, Accusaturos. Ego uideor erigere, simul et asperare probrum in Segestem : Coleret Segestes uictam ripam ; redderet filium sacerdotio enimuero Germanis nunquam satis excusaturum, quod inter, etc. Ex Hominem non nimis uiolenter Enimuero ex Germanos, facillime Germanus fit. Excusaturum autem etiam alias legitur. Lipsius olim uoluit Excusaturum hoc sensu: Hominem natum neminem Germanos excusare posse, quod passi sint Romanos ad Albim pertingere.
Quasi
dicat, longinquiores gentes tutae sunt a superbia
Scribendum, numina.
60
Credo
Albinouanus Paedo, cuius fragmentum exstat de nauigatione Oceani. Est tamen
Ergo cum quatuor integris legionibus, quibus ipse praeerat ut supra auditum. Decem enim cohortes in una legione numerabantur, et quaelibet cohors ex tribus manipulis constabat, ut ex Vegetio, Polybio, et aliis notum est.
Nomen
etiamnum retinet inclytus Romana clade saltus, Teuteberg :
61
Quo
argumento ex principiis colligebatur manus trium legionum ? Quia quotiens
plures legiones unis castris, principia suae cuique legioni descripta : in
quibus aquila
Videtur bina
castra designare. Vna ante cladem, iusta, magna : altera in clade, quae
secundo die in monte quodam fecisse eos Dio tradit ; at tertio, occidione
occisos. Haec secunda igitur describere mihi nunc uidetur, semiperfecta,
Osbseruo
scrobium mentionem aliquotiens in suppliciis. siue quia soliti puniendum in
scrobe collocare, quo securius feriren siue, quia deposituri in ea * cadauer. Vix enim est, ut eiusmodi
damnati, combusti fuerint, aut iusta eis facta. Tacitus lib. XV. Poena Flauii Veianio nigro
Tribuno mandatur. Is proximo in agro scrobem effodi iussi quem Flauius
ut humilem
62
Significat Tacitus honorarium tumulum. sic enim Suetonius appellat in D. Claudio cap.I. Varo, militibusq. extructum, sacrificiisque inani sepulturae conciliatos eorum manes. Monumentum Florentinus uocat in Pandectarum tractatu de religiosis et sumptibus funerum, in quod si reliquiae, uel corpus inferatur, fiet sepulchrum. Eaque ratione κενοτάφιον Graeci nuncupant, id est, inane sepulchrum. Talem describit Virgil. lib. Aeneid.3 ubi Heleni meminit, his uersibus, Solennes tum forte dapes, et tristia dona.Ante urbem in luco falsi Simoentis ad undamLibabat cineri Andromache, manesque uocabatHectoreum ad tumulum, uiridi quem caespite inanemEt geminas causam lachrymis sacrauerat aras. Prodiderunt Capitolin. et Spartianus, Pertinaci imaginarium funus factum fuisse. Caespes uero, ut ait Seruius in ecloga I.Virg. est terra cum propria herba euulsa uulgo Gason nostris, Meminit quoq. talis tumuli Tac.l.2.
Quae adhaerent Auguratui, nec uiolandae erant. Exstat inscriptio Romae, sed mutila : in qua Germanicus Caesar scribitur, Ti. Augusti F. Diui Augusti N. Diui Iulii PRO. N. AVGVR. FLAMEN. AVG. Infra etiam, lib. II. Nequis augur aut flamen in locum Germanici, nisi gentis Iuliae, crearetur.
Non
augures solum, sed Pontifices,
Feralia uocabant ueteres, dies sacratos diis manibus, a ferendis epulis in tumulum.
63
Vbi is
hodie ?
Neronis principis auo. Tacitus, libro IIII. Post exercitu flumen Albim transgressus est, longius penetrata Germania quam quisquam priorum. easque ob res insignia triumphi adeptus est. Sueton. Nerone, cap. IIII. Non minus aurigandi arte in adolescentia clarus, quam deinde triumphalibus ornamentis ex Germanico bello. In alium sane Domitium ista non cadunt.
Man. Ad cliues.
Id est, ut alii opus castrorum, alii praelium inciperent.
Faernus locum hunc, ut uidetur, mutilum, ita restituebat : Vt alii opus, alii proelium inciperent, etc, et paulo post legebat : Atque ipsi passim adiacere uallo, oberrare tentoriis, etc. pro eo, quod uulgo legitur, adiacerent, et oberrarent, etc. Item post legebat : Simul haec, cum delectis scindit agmen, equisque maxime uulnera ingerit, etc. deleta, et, coniunctione.
Ad marginem libri Mur. adscriptum. Ut par opus alii. Vere inde coniicio: placuit, ut pars opus, alii proelium inciperent.
64
Est ergo idem ille, de quo lib. III. Inter quae Seuerus Caecina censuit, ne quem magistratum cui
prouincia euenisset uxor comitaretur. multum ante repetito concordem
sibi coniugem,
65
similis
prorsus descriptio Xenophontea, in desperatione pari ; περὶ Κύρου ἀναβάσεως γ ταῦτ᾽ ἐννοούμενοι
καὶ ἀθύμως ἔχοντες ὀλίγοι μὲν αὐτῶν εἰς τὴν ἑσπέραν σίτου ἐγεύσαντο,
ὀλίγοι δὲ πῦρ ἀνέκαυσαν, ἐπὶ δὲ τὰ ὅπλα πολλοὶ οὐκ ἦλθον ταύτην τῃ
νύκτι, ἀνεπαύε δὲ ὅπου ἐτύγχανεν ἕκαστος, οὐ δυνάμενοι καθεύδειν ὑπὸ
λύπης καὶ πόθου πατρίδων, γονέων, γυναικῶν, παίδων, οὓς οὔποτ᾽ ἐνόμιζον
ἔτι ὄψεσθαι (Hac cogitatione maesti
Quae, aut
quorum ? Vigilum. Ita capiendi auctor ipse Tacitus V. Hist. Vigiles flagitium suum
ducis dedecore excusabant, tamquam iussi silere, ne quietem eius
turbarent. Ita intermisso signo
Rhenanus uir doctus, quique nos scriptis non parum adiuuit suis hunc locum et alterum ex libro IV sequenti, ibi, sonorem alterius proelii non acciperet, mire suspectos habet : uereturque num librarius aliquis Sidonianae lectioni assuetis, pro sono, sonorem. Sed magis est ut Cornelius noster Lucretii lectione delectatus, ex illius uetustis uerbis quasi flosculis, libros nouos asperserit : sic autem poeta scripsit de rerum natura lib. I._quae belle tangere possuntAureis, et lepido quae sunt fucata sonoreItem libro VI.Cernere, odorari licet,et sentire sonorem.
Mirum heic dubitare uiros summos libris de Militia Rom. Ignesne istos capere debeant, pro iis quibus coenae et corporum curandorum caussa usus militi, an pro facibus uigilum ? Atqui quaeso pro fascibus uigilum in tali periculo, non modo intermittendae, sed et intendendae uigiliae. Quod etiam fieri solitum ostendit illud Statii lib.12 Thebaidos : Illam nam tempore in omniAttendunt uigiles, et rex iubet ipse timeriContractaeque uices, et crebrior excubat ignis. Diserteque Curtius libro quarto in uita Alexand. Darius illud quod Parmenio suaserat, hostem esse facturum coniectans. Frenatos equos stare, magnamque exercitus partem in armis esse, ac uigilias intentiore cura seruari iusserat. Ergo ignibus tota eius castra fulgebant. Et ita est, uult Tacitus, post hanc cladem Romanos sub uesperam minime excitasse illam ignium, tota per castra, frequentiam, quam solebant sed plerosque cibi potusque, imo et sui immemores, indulsisse aut luctui aut formidini. Exemplum suppeditauit nobis ex Xenophonte libro tertio ἈνάϐασεωςLipsius ad istum Taciti locum. Nec aliud uolunt ista e Plutarchi Pelopidas ἀπιόντας δὲ πολλοὺς ἐπὶ σκηνὰς μήτε πῦρ ἀνάψαι μήτε δεῖπνον ἑλέσθαι, σιγὴν δὲ καὶ κατήφειαν εἶναι τοῦ στρατοπέδου παντός, ὥσπερ οὐ νενικηκότων ἐπιφανεστάτην νίκην καὶ μεγίστην, ἀλλ' ἡττημένων ὑπὸ (5) τοῦ τυράννου καὶ καταδεδουλωμένων.Liuius quoque lib. 9. Qua cibi, quia quietis immemores, nox traducta est. Nimirum inualidi ignes, hoc loco opponuntur, Germanorum festis epulis.
Quae aut quorum ? Vigilum. Ita quidem placuit eidem uiro optime de literis merito sed pareant mihi iterum manes ipsius, si arbitrer item intelligendas uoces militum non uigilum. Vt enim in laetitia omnia uigent, et continuo personant strepitu : sic in rebus aduersis contra est. Noster libro secundo Annalium capite 82. Sumto iustitio, deseruntur fora, clauduntur domus, passim silentia et gemitus. Libro uero 3. Annalium capite tertio. Dies quo reliquiae tumulo Augusti inferebantur, modo per silentium uastus, modo ploratibus inquies. Egregie Silius libro decimo Punicor. de superstitibus cladis Cannensis : Trunca atque aegra metu, ceu magna elisa ruinaCorpora debilibus nituntur sistere membris.Clamor saepe repens, et saepe silentia fixisIn tellurem oculis.Libanius, Declamatione quae Patroclo, inscribitur Ὁ μέν δὴ ταῦτα οἱ βάρβαροι δὲ παρὰ τάς ὁλκάδας σκηνώσαντες, ἐν ἄσμασι ἐπαννύχιζον καὶ ἀυλοῖς. Ὤστε τοῦ Ἀτρεώς ὅπη ἀν ἐβλέψε δυσχερεῖ θεᾶ περιπεσεῖν τοδ μέν ναυστάθμου τοῦς Έλληνας ἔχοντος ἐν ἀθυμὶᾳ καὶ σιωπῆ.. Sic et hoc loco, auctor noster opponit interruptis Romanorum uocibus, Germanorum laetos cantus, ac trucem sonorem.
Cum Man. habeat, et eodem iterum ; ambigo, num legendum sit : En Varus en, eodemque iterum, etc. nam particula, en, ingeminata maiorem uim addere uerbis uidetur.
Dion loculum paruum esse tradit, in quo aquila aurea collocetur : eum longissimo conto praefixum in exercitu a signiferis gestari : qui ut facilius impingi terrae possit, in acutam cuspidem desinere.
Aquilam ferebat ex eo dictus Aquilifer, conto impositam longissimo, cuius pars inferior in acutam cuspidem desinebat, ut in solum defigi posset : quod ex Dionis praedicto loco, in hunc attulit Alciatus.
Corbulae
Malim, egeritur.
Malim egeritur. Beat.
66
Ea opposita
Praetoria ex aduerso,
In Romanis castris ad summum quattuor portae fuere. prima Praetoria, secunda Decumana, tertia Principalis, quarta Quintana dicebatur.
Veteribus placuit, uti decumanus fluctus, limes, decumana scuta, oua etc. Dictam decumanam castrorum portam esse, maximam, per quam reos, qui ad poenam educerentur, milites magno concursu, saxis et lapidibus obruerent, ut accipio Vegetium lib. I. capit. XXIII. Eandem auersam hostibus, quod hic scriptum est, Liuius ait libr. X. ibi, A tergo castrorum decumana porta impetus factus, ego tamen in Gromatico Higini ita scriptum legi, porta e cohortibus decimis ibi tendentibus Decimana est appellata.
Apud ueteres Romanos (ut alibi Lipsius notauit) hoc maxime cautum erat. Polybius enim lib. 6. ait. turmas equitum quotidie excubasse in castris. deinde sequitur : Atque hi curant, cum alia tum equos maxime, ne aut uinculis impediti et illigati laedantur, inutiles futuri ad militiam : aut soluti et ruentes, turbas et consternationem excitent in castris.
Habes idem prorsus factum in Plutarchi Pompeio, sub initium. Vide.
Haec porta quod auersa esset hostibus, maxima erat portarum : ideoque dicta Decumana ; ueluti fluctus decumani, magni sunt, autore Sexto.
67
Olim aut nuper in militia feliciter ab iis gesta.
Illud quae, ad antecedentia referri non debet, ac melius distinguendum est, autoritate etiam Manuscripti : at uictoribus decus, gloriam, quae domi cara, quae in castris honesta, memorat. Sensus est, uictoribus decus et gloriam superesse, deinde, memorat ea, quae domi cara, scilicet parentes, liberos, fratres, uxores : quae in castris honesta, nempe dona militaria, quibus quisque ob uirtutem decorabatur.
Ferri potest intelligique, quod plures suos equos distribueri praeoptem tamen, a suo. Vt Commentario Caesaris primo : Caesar primum suo, deinde omnium e conspectu remotis equis. statim etiam, Hostis facile excidium. sententia desiderat, non, Hosti, quod inoleuit.
Cur hanc lectionem mutes, caussa nulla est : nam quod Caesar equum suum e conspectu remouet, prima de bello Gallico ; scilicet quia in acie, equo uehens, e quo descendit, ut aequaret periculum. At Caecina in castris pedes equos omnes suos distribuit fortissimis militum. Mox, rectum est, Hosti, non Hostis. Hic enim ait, hosti cogitanti facile excidium offusum de improuiso sono tubarum etc.
68
Duplex hic
ratio transeundi fossas, ut aut proruta a labris terra complerent ; aut
cratibus iniectis, uelut ponte transirent. Vtramque tangit. neque enim
Turnebo assentiar legenti, orta die proruunt, fossis iniiciunt
crates. De cratibus, etiam Galli apud Caesarem usurpant, lib. VII.
Proximam fossam
cratibus integunt atque aggere explent. Vbi etiam de Aggere. quem
Reponendum, offunduntur.
Lips. ait : Sententia Hostis desiderat. Nego. Sed distinctionem, quae sententiae fraudi, muto : Hosti facile excidium, et p. e. s. cogitanti sonus, etc. Si Hostis legas, contraria plane uerborum mens ei, quam uoluit auctor.
69
Qua parte Rheni iste pons ? Ne trahant ad se Agrippinenses : falluntur. apud * Treueros fuit. Nam Agrippina discedens a marito, tumultu militari, in Treueros iit, ut supra lectum nobis, ibique mansit. Pons ergo eopse in loco. Strabo Lib. IV. μετὰ δὲ τοὺς Μεδιομάτρικοὺς καὶ Τριβόχοις παροικοῦσι τὸν Ῥῆνον Τριουάγροι puto Τριουεροὶ καθ'οὕς πεποίηται τὸ ζεῦγά ὑπὸ τῶν ῥωμαίων νυνὶ τῶν στρατηγόντων τὸν Γερμανικοὶ πόλεμον.
Nempe uulneribus.
solent enim hoc Imperatores conciliandis militibus : fecitque Traianus. Vide
Suidam, in λωμπάδιον,
Sine controuersia legendi est, pontis.
Senior, Caecilii auunculus hic est de quo iunior ad Macrum lib. Epist. III. scribit, in haec uerba, Bellorum Germaniae uiginti (sup. libros) quib. omnia quae cum Germanis gessimus bella collegit. Inchoauit, cum in Germania militaret, somnio monitus : adstitit enim ei quiescenti Drusi Neronis effigies, Qui Germaniae latissimae uictor, ibi periit. Commendabat memoriam suam, orabatque ut se ab iniuria obliuionis adfereret.
Ex praesentibus futura proponens, ex quibus causae odii nascerentur : quae quoniam in longitudinem respiciebant, recondebat animo Tiberius : itaque augescebant altia cogitationibus : promebanturque tandem multiplicata et inexpectata.
70
Est hoc in
eo litore Chaucarum
Idem Caesar sensit scripsitq., nauigatione Britannica, in Commentariis suis. Et uide Possidonii non abhorrentem ab usu hodierno disputationem super tota re, apud Strabonem, lib. tertio extremo. quem tamen ipse haud iuste refellit.
Ex his pluribusque locis clarum, non fuisse loco litoris olim arenarias illas moles uerius quam montes, quae Oceanum hodie arceren succreuitq(ue) maiorum aeuo illa arenarum uis, satione caricis, non sine monitore deo.
Haec inter se opponuntur. Idem infra lib.5. Pulsoque introrsus freto breuia littorum nudantur. hoc est, minime profunda
Clarum est scribi debere, sapiens ab imprudenti.
Lego. Nec uox.
Melior omnino lectio est, Nec uox et mutui hortatus iuuabat.
etc. Melius, ni fallor, interpuncta sunt haec in antiquioribus editis : sternuntur fluctibus : hauriuntur gargitibus iumenta, sarcinae, corpora exanima, etc.
Ego uero hic obhaereo. supra scriptum : Reducto ad Amisiam
exercitu, legiones ut aduexerat, reportat. si ad Amisiam Germanicus
classem conscendit, Rhenum
Nihil uerisimilius, quam quod postremum docuit doctissimus Lipsius delendum τό Visurgim : quae uocula hîc contra omnem historiae et Geographiae rationem. Sed amnem capies Rhenum, non Amisiam. lege diligenter totum locum: fateberis.
71
Segimeri filium Sesithacum nomine. Strabo lib. VII. ἔτι δὲ Σεσίθακος Ἀιγιμήρου ὑιὸς τῶν Χηρούσκων ἡγεμόνος. sed corrige in Strabone, Σιγιμήρου. Nam Taciti scriptura ad etymon apta eius linguae.
Iterum hexameter, ut initio operis. "Quorum laudato studio Germanicus armis."
72
Potius forte dictitans, ut et Muret. Sic forte et lib. II. Annal. Rhescuporis sanciendo, ut dictabat, foederi. Dictitabat legendum.
Haec uerba Petrus Danesius putabat ex alio Taciti loco irrepsisse, eaque ut prorsus ab hoc aliena, reiiciebat consentientibus libris.
Scribam infra, ad librum IIII.
Voluit Tiberius intelligere ex ipsius libidine in eos, qui in legem Maiestatis commisissent, non ex legum praescripto reddenda iudicia. Dicuntur enim exerceri leges, cum facinorosi secundum leges castigantur. Sic Exercere quaestionem dixit Suetonius in Iulio cap.II. et Cicero de Finibus. Idem pro Archia poeta Exercere iudicium Praetorem dixit.
Intellegit elapsa carmina quae exstant Suetonio, cap. LIX.
73
Seneca De Benef. sub Tiberio fuit accusandi frequens ac paene publica rabies, quae omni ciuili bello grauius remp. afflixit.
Quando ?
sub Vespasiano
Hoc est quod
Ouidius de pietate sua gloriatur. Nec pietas ignota mea est. uidet hospita tellusIn nostra sacrum Caesaris esse domo. Non tamen ut singulae domus collegia sua
habuerint (id non uidetur, neque is sensus his uerbis) sed quod circumibat
domesticatim collegae,
Rideamus.
Vulgatum,
ut sanctissimum iuramentum esset per nomen
Errat igitur Dio fine libri LVII. qui ait Tiberium uoluisse damnari eum qui statuam cum hortis uendidisset : sed obstitisse pudorem. quia primus a consule sententiam rogatus esset. Nam Tiberius, ut uides, non interfuit.
Credo eos esse, qui Palatini postea a loco dicti, alii ab Augustalibus. Videnturque non equestres aut currules fuisse, ut illi ; sed scenici. Dio LVI. χωρὶς δὲ τούτων καὶ ἡ Λιόυϊα ἰδίαν δή τινα πανήγοριν αὐτῷ ἐπὶ τρεῖς ἡμέρας ἐν τῷ παλατίῳ ἐποίησεν, ἥ καὶ δευτέρα ἀεὶ ὑπ'αὐτῶν τῶν αὐτοκρατόρων τελεῖται· (Praeter haec etiam Liuia proprios quosdam ludos Augusto per triduum in Palatio fecit. qui ad hoc aeuum celebrantur ab iis qui rerum potiuntur). Suetonius Caligula : Cumque placuisset Palatinis ludis spectaculo egressum meridie aggredi.
Expressit eam
sententiam
Respicit Tacitus ad ueterem iurisiurandi formulam, his conceptam uerbis, SI SCIENS FALLO ME IVPITER SALVA VRBE ARCEQ. BONIS EICIAT VTI EGO HVNC LAPIDEM : tum autem silicem manu comprehensam proiiciebat, ut est apud M. Accium extrema Aulularia, et apud Liuium Annalium libro II. ubi Fabius refert M. Fauolei sacramentum :
74
De
scriptura ambigit sidus exoriens suae Galliae Ios.
Mercerus. nec de nihilo. Praetorem Bithyniae ait : nonne
debuisset Proconsulem ? Ex re quidem
Cuius declamationum Electa in Senecae controuersiis non uno loco.
Id est, ut uulgo dicitur, adiungente se. Quemadmodum si moribus nostris quis dixerit subscribere accusationi Regium cognitorem.
Maneo in eo quod dudum monui, rescribendum Proconsulem. Nam Bithynia in Senatus populique Romani prouinciis ex diuisione Augusti, apud Dionem et Strabonem: nec caussa fuit cur postea mutaret ; pacatissima quippe prouincia. Quin mansisse, indicio est Plinius Secundus, qui Traiani aetate Proconsul ei Prouinciae, et apud eum alii. Et mox quaestor additus huic Marcello, qui sane non missus in prouinciam Caesaris. quo argumento etiam conuicit hanc scripturam eruditissimus et omni litteratura politissimus Henricus Sauillus in doctissimis ad Tacitum notis : quas Reip. intererat alia etiam lingua quam Anglica in uulgus dari. Error ortus ex notis, quas fere ubique corruperunt imperiti librarii.
Praetorem uocat quem Proconsulem debebat. Notauit hoc bene Mercerus, uir acutissimus. Quid igitur dicam? Nesciuisse Tacitus diuisione Augusti Proconsularem fuisse Bithynia. Non potuit nesciuisse uir in republica tantus. An more ueteri Praetorem uocat Praesidem prouinciae. Libera republica Praetores mittebantur pro Proconsulibus. Et fortassis ista constituerat Tiberius, qui multa specie quadam libertatis nouauit. Alioquin idem Tacitus libro 14. Annal. Proconsulem Bithyniae Statilium Taurum refert. Et cur hic et illici aliter?
In consuetudine positum fuisse, ut cum praetores repetundarum postularentur, quaestoribus potissimum ipsorum accusandi munus mandaretur, constat e diuinatione Ciceronis. Id autem eo fiebat, quod illis notissima esse praetorum furta, uerisimile erat.
Subscriptores dicebantur, qui addebantur accusatoribus ad accusationem instituendam. Asconius.
Huius frequentissima mentio apud Senecam in libris Declamationum.
Calumniandi studium dicit. Et caninam, ut ipse alibi uocat facundiam.
Videri
possit a Demosthene, Philip. IIII. καὶ γὰρ τούτων μὲν ἐκ πτωχῶν ἔνιοι ταχὺ
πλούσιοι γεγόνασι, καὶ ἀδόξων ἔνδοξοι καὶ γνώριμοι : (Nam horum quidam ex pauperibus statim diuites
facti,
Quod nunc
crimini datur, id receptum fuisse suo aeuo Plinius indicat : surdo, inquit, figurarum discrimine capita
permutantur. Et Caligula, simulachra numinum e tota Graecia
conquisiuit, quibus capite dempto suum imponeretur. Suetonius. Cur tamen
Tiberius ita hic exarsit ? caussa aliqua est. Nam solebant Tyrannos ea
ignominia afficere : uidebaturque occulte quasi talem Marcellus damnasse
Augustum. Hieronymus in prophetam Abacuc. cap.III. Cum Tyrannus detruncatur, imagines quoque eius
deponuntur
Quae manifeste falsa sunt facile contemnuntur : uera pungunt eum, in quem dicuntur : et quae quisque a se fieri conscius est, ea de se ab aliis dici, facile credit.
Vix opinor haec
inter uerba Tiberii fuisse. Nimis hoc superbum, aut saeuum : sed
interpretatione sua,
Ideo gauisus sibi Tiberius numisma aereum cudi iussit, inscriptum a tergo, LIBERTAS AVGVSTA. Sed id quam fecerit subdole, huius libri extremo Cornelius exponit.
Absoluine ? atqui
damnatum eum Suetonius ait :
statuae quidam Augusti caput dempserat, ut alterius imponeret. acta res
est in Senatu,
Ergo
damnatus repetundarum fuit,
Si quando in aliqua causa dolo malo habitum fuisset iudicium, in ea tum re licebat cognitores habere, qui receptam causam maturo iudicio aestimarent. Itaque ad id creabantur tres iudices, qui recuperandae causae ergo Recuperatores uocabantur, quorum iudicio atque aestimatione, omnis damni illatio, et iniuria tollebatur. Recuperatorum meminit A. Gellius, et apud eos Cicero habuit orationem pro Cecinna.
Faernus optima, ut uidetur, coniectura restituebat : Quantoque incautius efferbuerat, tanto patientius tulit absolui reum, etc.,
Duo hoc in loco scrupum faciunt. unum quod scribat Tacitus, Granium Marcellum duntaxat accusatum a Caepio Crispino, et a Romano Hispano laesae Maiestatis postulatum, et tamen subdat, eum ab hoc crimine liberatum, at de pecuniis repetundis ad reciperatores itum. alterum uero, quod in Senatu reciperatores datos scribat, quod non alibi factum obseruamus. Quibus ut lucem afferamus sciendum, reciperatores et reciperationem passim legi in Pandectis Florentinis, pro recuperari, recuperatores, et recuperatio. Praeterea ratione iurisdictionis duplices iudices fuisse, ordinarios scilicet et delegatos : Ordinarii dicebantur, qui assiduam et consuetam exercebant iurisdictionem, ab alio iudice uel Magistratu non pendentem. Delegati uero, seu Commissarii uocati, qui alterius iudicis uices agentes, nihil quicquam ex praesenti iurisdictione habebant ordinarium. Hi autem a Romanis antiquis reciperatores seu recuperatores appellati, eorumque iudicium recuperatorium. Hoc quidem uel ex eo patere potest, quod Cicero ad demonstrandum, quod nullam iurisdictionem ordinariam haberent, fere semper eos cum iudicibus coniungit. Ita in Orat. pro Caecinna ait : Si quis iudex recuperatorue dicat. Et iterum : non reperies quenquam iudicem aut recuperatorem. Et in Verr. 5. Nullum unquam iudicem aut recuperatorem dedit. Praeterea et illud memoriae reuocandum, quaestiones fuisse, uel de re publica, uel de re priuata ; de publica numquam iudicium penes recuperatores, sed ordinarii iudices erant Senatus Populusq.Rom. Si de priuata : uel quaestio erat de iure uel aequo, uel de facto : de iure iudicabant Centumuiri, ut longa uerborum serie docet Cic. lib. de Orat.I. si de facto erat controuersia, iudicium ad recuperatores spectabat, quod pluribus exemplis comprobare possumus. Liuius lib.26. scribit, orta quaestione de praemio coronae muralis inter Q. Trebellium Centurionem, et Sextum Digitum sorium naualem, a Scipione tres recuperatores datos, qui causam cognoscerent. Sic libro 43. Cum controuersia subreptae pecuniae a L. Caruleio Praetore quini Senatorii ordinis recuperatores dati. An aliquis esset seruus uel liber, ingenuus uel libertinus, si disputabatur, et recuperatores dabantur, exemplum habemus apud Sueton.. in Vespasiano capite 3. de Flauia Domicilla recuperatorio iudicio ingenua pronuntiata. An facta esset iniuria necne, si disputabatur, recuperatores dabantur, quod comprobari potest ex Gellio scribente, lib.20.cap.I. praetores legem duodecim tabularum, si iniuriam faxit, aeris poena sunto, abolescere censuerunt, iniuriisque aestimandis recuperatores se daturos edixerunt. Et Cic. in Rhetor. iudicium iniuriarum a Praetore datum, iudicium recuperatorium uocat. Ex his patere puto, recuperatores dari solitos in priuato iudicio, ubi de facto ageretur. Ob id Domitianus tradente Suetonio in illo capite 8. Recuperatores ne se semper persuasoris assertionibus accommodarent admonuit, Nam recuperatorium iudicium, uti quod de facto procederet, potissimum testibus, non persuasionibus innitebatur. Munus uero dandi recuperatores potissimum ad Praetores spectabat. Vnde Plautus in Bacchid. "Postquam Praetor recuperatores dedit" . Et Cic. in Frumentaria ait : Veniant Syracusas, et de Praetore, uidelicet aequo iure Apronium delicias tuas, ac uitam tuam iudicio recuperatorio prosequentur.Valerius Probus in libello de notis antiquis, Praetoris formulam, iudicium recuperatorium dantis describit. Idem etiam ex Cic. authoritate in Rhet. et Gellii loco adducto comprobari potest. Non solum autem Praetores, sed et Consules recuperatores dedisse, elicimus ex ueterib. legibus, ubi habemus : Consulis, Praetoris, quicumque erit, de ea re iurisdictio, iudicii, Iudicis recuperatorumue datio esto. Exercituum Duces, seu Imperatores aliquando recuperatores dedisse manifestum ex superius allato Scipionis exemplo inter milites de corona murali contendentes. Quinimo et Romanos Imperatores recuperatores dare consueuisse, constat ex Capitolino in M. Caesare : scribente, illum in Senatus honorificentia multis et praetoriis ; et Consularibus, et priuatis decidenda negotia delegasse, quo magis in exercitio iuris eorum cresceret authoritas. Nil aliud est enim, ut diximus recuperatores dare, quam causam cognoscendam alicui delegare. Senatum uero dedisse recuperatores numquam legimus, sed bene ipso iubente a Praetore datos, uti supra authoritate Liuii, lib.43. demonstrauimus. Ita quoq. et hoc loco non recuperatores in causa Granii Marcelli a Senatu datos, sed iussu illius cum consensu Tiberii, uel ex illius mandato commissum iudicium recuperatorium, quod ostendunt uerba illa: Itum ad recuperatores : aliter enim Tacitus datos dixisset. Ex his satisfactum secundae obiectioni praememoratae censemus. Quod uero ad primum scrupum spectat, illum facile euitamus. Namque scribente Tacito, Granium Marcellum Praetorem Bithyniae a Quaestore ipsius Caepione Crispino maiestatis postulatum, subscribente Romano Hispone, includit etiam praeter maiestatis crimen, et repetundarum obiectum. Nam quum Caepio Marcelli Quaestor in Prouincia fuisset, ob idque pecunias ac earum rationes tractasset, facile ei fuit, Praetorem suum insimulare : quod Tacitus solita breuitate inuoluit. Illud postremo notandum, apud Athenienses iudices fuisse persimiles recuperatoribus, qui διαιτηταὶ uocantur, quorum meminit Iul. Pollux. Dabantur autem recuperatores statim proposita quaestione, nulla dilatione interposita : quod colligimus ex Plinio libro Epist. 3. Epistola penultima ; scribente Maximo suo. Nam ut in recuperatoriis iudiciis, sic nos in his comitiis quasi repente apprehensi, synceri iudices fuimus.
male in aliis poenitentia patiens.
Ita uocabantur iudices dati.
Muretus : quantoque incautius efferbuerat, tanto patientius : tulit absolui. Concinnius hoc sane.
75
In iudiciis.
solent enim aduocatos aut deprecatores adducere potentissimos ciuitatis. Ex
Cicerone
Suet. Tib. c.33. Magistratibus pro tribunali cognoscentibus plerunque se offerebat consiliarium.
Suetonius: Magistratibus pro tribunal cognoscentibus, plerumque se offerebat consiliarium : adsidebatque iuxtim, uem exaduersim in parte primori.
Paulatim enim assuefiebant Magistratus ad nihil decernendum, nisi, quod imperatori placeret. Eo absente, liberiores fuissent.
Fortasse hic inter majores optimi principis Antonini : etsi nulla mentio Capitolino.
Praefectos intelligit : nam praetoris nomen in eo manet qui praeest tribunali, et iurisdictioni.
Quam uariarit cura aerarii non est huius loci dicere, sed tantum Augustum eam aerarii curam a Quaestoribus ad Praetores, Praetoriosque transtulisse. Suetonius in Augusto, cap.36. et Tacit. lib.20. ait sub Vespasiano Praetores aerarios, aerarium tractasse.
Ob ingentes illos silices quibus, tum uiae omnes publice sternebantur.
Tunc enim a Praetoribus tractabatur aerarium. Tacitus lib.1 Annalium ab excessu Neronis. Id instituerat Augustus. Suetonius in Augusto. capite 36.
Adi Senecam de Beneficiis lib. II. cap. VII.
Suetonius: paucorum Senatorum inopia sustentata, ne pluribus opem ferret, negauit se aliis subuenturum, nisi Senatui iustas necessitatum caussas probassent. Quo peracto plerosque modesti, et pudore deterruit, in quibus Ortalum Q. Hortensii oratoris nepotem, qui permodica re familiari, Auctore Augusto, quatuor liberos tulerat. De Ortalo dicetur libro secundo.
76
Haec uerissima caussa est, cur Tiberis interdum inundet plana urbis. Et hac de re ita Dio libro 57. Cum Tiberis multas urbis partes occupasset, ita ut nauigarentur : alii quidem hoc in prodigii loco accipiebant ut et magnitudinem terrae motuum, quibus etiam pars muri deiecta erat, et crebros fulminibus iactus, quibus etiam illaesis uasis, uinum consumptum erat, ipse autem existimans id fieri ex multitudine aquarum, quae in eum influerent, constituit, ut semper quinque Senatores sorte ducti curarent, ne flumen, aut aestate minueretur, aut hiem supra modum excresceret : sed semper, quo ad eius fieri posset, aequale ferretur.
Achaiam
quod ait capies Graeciam totam : nec enim aliter tunc appellabant Romani.
Scriptor quispiam apud Suidam : Μόμμιος τὴν κόρινθον εἶλεν αὐτοβοεὶ,
πρωτεύουσαν παντὸς, κατὰ τοῦτο, τοῦ ἑλληνικοῦ. ὅθεν δοκοῦσι καὶ νῦν
Ἀχαΐαν ὀνομάζειν τὴν ἑλλάδα ῥωμαῖοι, ἐς τὸ χειρωθὲν ἔθνος ὁ προεστὸς ἦν
τότε τῆς ἑλλάδος τὴν ὅλην μεταβαλόντες τῆς χώρας ἐπωνυμίαν: (Mommius Corinthum statim
Durius ergo proconsulare imperium Praesidiali : nec caussam satis scio. Inquiro, et dico aliquid in EXCVRS. littera M. Vide.
Quod etiam
factum. Ideoque Strabo, qui uixit medio Tiberii principatu, libro extremo,
Achaiam
Scribit Strabo Augustum ita diuisisse imperium, ut partem populo pacatiorem dederit, aliam, quae militum egebat praesidio, retinuerit. Rufus quoque ait eundem Prouinciarum alias Proconsulares, alias Consulares, alias Praesidales fecisse. Senatui Proconsulares, populo Consulares dabantur, Praesidales ipse retinuit. Itaque ait Tacitus Achaiam et Macedoniam Tiberio esse traditas, quae Senatui erant attributae. Sic Marcus Antoninus Imperator, ut scribit Capitolinus, pro belli necessitate ex Proconsularibus Consulares, aut Praetorias fecit.
Confirmo scrib.
quod in uulgus. Ita prisci scriptores,
Lipsius legit, quod in uulgus. Mihi uulgata lectio probatur, ut sit sensus : Quoniam uulgus, et ipse etiam pater, arguerant Drusum formidolosum, hoc est, illum esse formidolosi animi ideo illi, ut se quodammodo hac formidinis nota purgaret, in spectaculis sanguine, quanquam uili, nimis gaudebat.
77
Refert
ad cohortem, quae adsidere ludis solita : itemque nota cruentas istas
seditiones,
Restitue ex Man. at theatri.
Augustus
ad frangendos rigidos illos animos, non dubie rei ludicrae fautor. Ideo Coercitionem in histriones
magistratibus, omni loco
Quia rescindere nunquam Diis licet acta Deum, ut ait Ouidius, conseruant successores principum decessorum leges. Sed hoc pluribus in Commentario Iuris liberorum explicui.
Lucar, merces
histrionum, a Lucis, qui multi circa urbem, quorum reditus destinati in
ludos. Plutarchus in causis,
Magnum
studium, ut uideo, Romanorum in has nugas hominum, imo furor. Vestibula
eorum, quasi principum, frequentabantur : adhaerebant egressibus, non uulgus
modo, sed Eques Senatusque. Plinius lib XXIX. Nullius histrionis equorumue trigarii
comitatior egressus in publico era cum Crinas Massiliensis, etc.
Seneca Epistola XLVII. Ostendam nobilissimos iuuenes mancipia Pantomimorum. Idem fine
libri I. Quaest. Natural. stat per successores Pyladis
Puta, ne domi, ne in hortis.
Etiam
uinculis. Infra, lib. XIII Inter Vibullium praetorem
Lucar, inquit Sext. appellatur aes, quod ex lucis capitur : et lucaris pecunia, quae in luco dabatur. Hic uero praemium significat, et, aes, absolute.
Lucaris pecunia uetustioribus fuit, quae in luco data erat : Lucar aes quod lucis captabatur, ut ait Pompeius X, quo nomine dictum praemium, quos in spectaculis impendebatur, Plutarchus testis est in Quaestionibus : deque huius modo decretum sensis Cornelius.
In fragmento marmoreo, quod est apud me, de Ludis Saecularibus, incisum est : DE LVCARI LVDORVM SAECVLARIVM, Item : LVCARIS NOMINE, etc. nam Lucar, ut docet Plutarchus, dicebatur, τὸ τελούμενον εἰς τὰς θέας, siue ut est apud Glossarium scriptorem, τὸ θεατρικὸν, ut notauimus ad librum de legibus, et antiquis Senatusconsultis, in quo Saecularium ludorum fragmentum hoc protulimus.
Lucar erat precium, quod ex lucis percipiebatur a pop. Rom. et Lucaris pecunia, quae in luco dabatur, et Lucaria festa, quae in luco Romani faciebant, qui permagnus erat, inter uiam Salariam et Tiberim, in memoriam, quod uicti a Gallis fugientes e praelio ibi sese occultauerant, et haec omnia ex Festo Pompeio, lib.10. nec non et ex Plutarcho, in Quaestionibus. Lucar ex Lexico antiquo ; uectigal interpretatus est absolute Turnebus, libro Aduers. 28. capite 6. nos subaudiendum putamus cum Festo concordantes, uectigal, quod ex luci alicuius prouentibus percipiebatur. Sic sensisse etiam uidetur ex recentioribus Gael. Rhodiginus lib.8.cap.9. M. Vertranius in Annot. ad hunc locum, interpretatur, pecuniam expendi solitam in spectaculis publicis. Sed etsi exponamus festa ipsa in primis temporibus in lucis fieri solita, et postea ad urbem deducta, non reluctabimur : in lucis enim urbi proximis sacra et ludos peragi solitos, praeter Festum et Plutarchum, testatur Liuius lib.39. de Bacchanalibus, quae in luco Similae fiebant, uerba faciens. Qui mos a Germanis forte deductus, qui nemoribus pro templis usi sunt, ex Tacito in libro de moribus Germanorum. Hincque illud Plinii libro.12.cap.I. de arboribus loquentis : Haec fuerunt numinum templa, priscoque ritu simplicia rura etiam nunc Deo praecellentem arborem dicant, nec magis auro fulgentia, atque ebore simulachra, quam lucos, et in iis silentia ipsa adoramus. Quod uero ludi in sacris fierent : palam fit ex omnibus propemodum authorum scriptis : sed praesertim ex Cicerone in 7.in Verr. actione, ubi ait : Nunc sum designatus Aedilis. Scio mihi ludos antiquissimos, qui primi Romani nominati sunt, maxima cum dignitate ac religione Ioui, Iunoni, Mineruae esse faciendos : Lucaria scilicet. Lactantius Firmianus libro 6.capite 20. ad finem, inquit ; Et caeteris Diis paulatim idem honos tribui coepit, singulique ludi numinibus eorum consecrati sunt, sicut Sisinnius Capito in libro Spectaculorum docet. Siue itaque Lucaris modum impositum interpretamur, Festis Ludisque in lucis fieri solitis, siue pecuniae ex lucis perceptae, et in ludos faciendos expensae, parum refert, et sensus uerborum Taciti ex serie ipsa fit clarus.
Plutarch. Διὰ τὶ τὸ τελούμενον ἐις θεὰς λοῦκας καλοῦσιν,ἣ ὅτι πολλά ἐστιν ἄλλος περὶ τὴν πόλιν ἀνεὶμενα θεοῖς, ἃ καλοῦσιν λούκοις , καὶ τὴν ἀπὸ τοὺτου πρὸσοδον εἰς τὰς θεὰς ἀνήλισκον. Sic et Festus. Lucar θεατρικόν, Carisius et Glossarii. Tertullianus aduersus Gnosticos. Ipse (de S. Ioanne Baptista loquitur) clausula legis, et prophetarum, nec prophetes, sed Angelus dictus, contuliosa caede truncatur in puellae Salticaticae Lucar.
78
Mansit id templum ad aeuum Hadriani. In eius uita,
Tarracone hiemauit, ubi sumptu suo aedem Augusti restituit;
Item in Seueri uita : somniauit sibi dici, Historia Augusta ut templum Tarraconense Augusti, quod iam
labebatur, restitueret. Antea iam uiuus aram illic habuera De qua
Dio Libro II.
Cuius inuentor Augustus. Suetonius, cap. XLIX. Vtque perpetuo ac sine difficultate sumptus ad tuendos milites prosequendosque suppeteret, aerarium militare cum uectigalibus nouis instituit. Id factum anno DCCLIX. ex Dionis LV. Zonaras Agrippae Postumi damnati bona in aerarium militare relata ait. Propriique huic aerario Praefecti. Tacitus lib. V .de. P. Vitellio : claustra aerarii cui Praefectus erat, et militarem pecuniam rebus nouis obtulisse. Lapis in Samnio, L. NERATIO. C.F.VOL. PROCVLO.PRAEF. AERARI. MILITARIS.
Quo enim
citius dimittebantur (expresserant autem ut decimosexto anno) eo plura
Litterarum Tiberii exemplum datum ad omnes prouincias, quo petendi necessitas remissa fuit, uolentibus. Augusto templum struere. Inde est quod ex omnibus prouinciis spectationes antiquae supersunt, quae FLA. AVG. mentionem faciunt. Nos de Augustalibus alibi plura,
Vertranius interpretatur, datum Tiberii literarum exemplum ad omnes prouincias, ut scilicet struerent Augusto templum. Nos potius interpretandum censemus, ex concessione facta Hispanis petentibus, ut sibi liceret in Colonia Tarraconensi struere Augusto templum, datumque exemplum caeteris prouinciis, ut et ipsae idem facerent : motae scilicet exemplo Hispaniarum : ne inquam, paterentur in demonstranda erga Augusti Manes obseruantia, se ab Hispanis superari. Possumus et aliter Taciti dictum explicare, nempe, quod Tiberius decreuit non solum ab Hispanis, sed et ab aliis prouincialibus omnibus construi templa in honorem Augusti, datumque ad omnes prouincias exemplum, id est modulum et formam, quibus in aedificandis Augusto aedibus sacris uterentur.
Decima, uigesima, quinquagesima, centesima, nomina sunt uectigalium a publicanorum auctionibus excogitata. Tacitus lib.13 ubi ait Neronem de omittendis uectigalibus dubitasse, sic scribit. Manet tamen abolitio quadragesimae, quinquagesimaeque, et quae alia exactionibus illicitis nomina publicani inuenerant.
De centesima hac, quam Tiberius postea Ducentesimam fecit, ita scribit ipse Tacitus infra lib.II. Regnum in prouinciam redactum est, fructibusque eius leuari posse Centesimae uectigal professus Caesar, ducentesimam in posterum statuit, etc. Hanc postea remisit C. Caesar Caligula, ut ex eius nummo aereo, qui est apud me, intelligimus, in cuius una parte inscriptum est : C. CAESAR DIVI AVG. PRON. AVG. S.C. in altera,COS.QVAT.PON.M.TR.P.IIII.PP.R.CC. hoc est, Remissa Ducentesima, siue, Remissio Ducentesimae, ut in nummo Galbae Imp. R.XL hoc est, Remissa Quadragesima, siue, Remissio Quadragesimae. Ducentesimae igitur uectigal, quod erat aurei semissis in centenarium, primus instituit Tiberius sublata centesima, remisit autem C. Caligula, ut scribit Suetonius cap.XVI., Ducentesimam, inquit, auctionum Italiae remisit, etc.
Talis erat, Vicesimae haereditatum de qua Aemilius Macer libros duos scripserat εἰκοστῶν. Haec erat ex L. Iulia irrogata extraneis heredibus nec inopibus. Dio libro 55. Neruae, Traiani, Hadriani Marci aliorum constitutionibus accisa primum, deinde abolita est.
79
Tacitus hic
Fesulam, quam Φαισύσην Theon appellat, ex Hyadibus unam, Fesulae ciuitati nomen dedisse recentiores scripsere, ea a Gothis diruta, concessisse ciues in proximam planiciem, et urbem habuisse quae a flore, sibi Caroli Magni munificentia pro insigniis donato, nomen Florentiae sumpserit. Quae falsa esse, nedum hic Taciti locus, sed et alii autores ostendunt. Procopius a Totila non potuisse expugnari autor est. Sed et in fragmentis Frontini de coloniis ita legitur : C. Caes. et Ant. et Lepid. IIIVIR. colonia Florentina deducta a III Viris adsignata L. Iulia centuriae Caesarianae in iugera CC per cardines et decumanos termini rotundi pedales distant a se in pedes CCCC. Meminit et Ptolemaeus, ut dubio procul antiquam nobilemque coloniam extitisse credendum sit, Francorum beneficio minime conditam. Celebrat eam et Plinius lib. XIV cap. III et in scholiis Graecis Φλωρέντεια. Quapropter helleboro indigere arbitror qui Fluentiam dicunt.
Non reticebo, in Man. legi. Antemanates : licet falsum credam.
Nam fluuii
priscis inter deos :
Ita
omissa nunc res. Nerua tamen postea, siue Traianus, ad arcendos fatales
huius fluuii et non sine omine auctus, fossam duxit. de qua Plinius sensit
lib. VIII. Epistol. Tiberis alueum alueum excessit
80
Prouincias inermes sic appellat, a praecipuo in iis Praesidum munere, quod sola fere iurisdictione implebatur.
Iosephus de eo libro 18 ἀρχαιολογίας: μελλητὴς εἰ καί τις ἕτερος βασιλέων ἢ τυράννων γενόμενος. Οὔτε γὰρ πρεσβειῶν ὑποδοχὰς ἐκ τοῦ ὀξέος ἐποιεῖτο ἡγεμόσι τε ἢ ἐπιτρόποις ὑπ' αὐτοῦ σταλεῖσιν οὐδεμία ἦν διαδοχή, ὁπότε μὴ φθαῖεν τετελευτηκότες. Hoc se Tiberius cur facere diceret, statim exponit. In XXII annis quibus imperauit, duos tantum praesides misit in Iudaeam Gratum et Pilatum.
Non temere hoc mutem : sed procliuis est suspicio, ne scribendum, Caussae uariae trahuntur. ut supra : Cur abstinuerit spectaculo ipse, uarie trahebant. alii, etc.
81
Comitia Consularia hoc loco uocat Tacitus illa, quibus Consules creabantur : quod fiebat comitiis centuriatis. Ita Liuius de primis Consulibus scribit : Duo consules inde ex comitiis centuriatis a praefecto vrbis ex commentariis Seruii Tulli creati sunt. Et Cicero per initia Orat. pro Muraena : Quae depraecatus a Diis immortalibus sum, Iudices, more institutoque maiorum illo die, quo auspicato comitiis centuriatis, L. Muraenam Consulem renuntiaui. Et libro septimo Epist. in Epist. cuius initium : Ego uero iam te nec hortor, inquit : Ille autem, qui comitiis tributis est auspicatus, centuriata habuit, Consulem hora septima renuntiauit. Idem docet Gellius libro 13. capite 14. Huiusmodi comitia primo per urbis Praefectum habita, ex Liuii citato loco patet. Deinde per Consules haberi solita ut plurimum, et ferme perpetuum, apud Liuium et alios obseruamus. Nonnumquam autem habita comitia Consularia ab Interrege, quum res ad Interregem rediisset, patet ex Liuio, libro tertio in creatione Lucretii Tricipitini, et T. Veturii Gemini Consulum. Et libro quarto in creatione L. Papyrii Mugilani et L. Sempronii Atratini Consulum. Et iterum eodem libro, in creatione Auli Cornelii Cossi, et L. Furii Medulini Consulum. Et libro septimo ubi de creatione C. Sulpicii Petici, et M. Valerii Publicolae Consulum. Et rursus in creatione M. Valerii Coruini, et A. Cornelii Cossi Consulibus. Et libro octauo. in creatione Manlii Torquati, et P. Muris Consulibus Rursumque in creatione Caii. Petilii. et L. Papirii Mugilani Consulibus et alibi etiam non semel. Huiusmodi comitia et aliquando habita per Dictatorem, quum Consules haberi non possent, constat ex Liuio libro septimo ubi habet, Dictatorem creatum fuisse aegris Consulibus, L. Furium Camillum, et paulo post T. Manlium Torquatum. Et libro 32. L. Veturium Philonem, absentibus Consulibus, et libro 36. ob eandem causam Q. Fuluuium Flaccum, et libro 39. Q. Caecilium Metellum Dictatores creatos, comitiorum Consularium habendorum causa. Sic et Claudius Nero ; M. Liuium collegam Dictatorem dixit eadem de causa apud Liuium libro 38. et libro 37. ita scribit: Haec recitata a Consule, ita mouere Senatum, ut non expectanda comitia Consules cernerent, sed dictatore comitiorum causa dicto, extemplo in prouinciam redeundum. Non desunt, qui Consularia comitia aliquando per Praetores habita affirment, quorum tamen nullum afferunt exemplum. imo Cic. libro 9. ad Att. in illa Epistola, quae incipit, Tres Epistolae, horum sententiam refellit : habet enim : Iste omnium turpissimus et sordidissimus, qui Consularia comitia a Praetore ait haberi posse. Consules denique semel absque comitiis centuriatis a Patribus clientibusque Patrum factos, T. Quinctium et Q. Seruilium, quum plebs irata noluisset Consularibus comitiis interesse, habemus ex Liuio lib.2. uersus finem. Postremo creandorum Consulum comitia ad se transtulere Imperatores caeteri, exemplo Caesaris, qui teste Suetonio in illo, cap.4. quamuis comitia cum populo partitus esset, exceptis tamen Consulatus competitoribus, iussit de caetero numeri candidatorum pro parte dimidia, quos populus uellet, pronunciarentur, pro parte altera, quos ipse dedisset. Pulchre itaque de populo Rom. Iuuenalis Satyr.10.-Quae dabat olimImperium, fasces, legiones, omnia, nunc seContinet, atque duas tantum res anxius urget,Panem et Circenses.- Modestius quidem Augustus, qui et ipse cum populo munia Magistratuum creandorum partitus, ualidarum prouinciarum Magistratus ad se transtulit, caeteras Proconsulibus sortito, permisit, ex ipsomet Suetonio in illius uita capite 47. Tiberius deinceps cuius mores fuere simulatissimi ac uarii, ut Tacitus in sequentibus docet, publicam quamuis autoritatem seruare professus, reuera Consulum creationem ad sui commendationem trahebat, uariis ac diuersis artificiis usus : ob id iure, inquit Tacitus, de comitiis Consularibus illo Principe, et deinceps, qualia fuerint, certi quidquam firmare, se minime ausum. Illud sane scriptum posteriorum Imperatorum temporibus a Iurisconsultis legimus : ad Principem, Magistratuum creationem pertinere, non ad populi fauorem. Ita docet Modestinus l.1.ad leg.Iuliam, de ambitu, uitandi ambitus causa id moris inductum. quod de bonis Principibus intelligendum, qui et bonos, magistratibusque gerendis aptos eligere student, secus uero malos Imperatores, quos et sui similibus uenali fauore, non uirtute praeualente, magistratus ut plurimum demandasse, magno subditorum malo, passim in lectione historica obseruamus.
Facsimilé du commentaire
Id uerum huic scriptori praenomen adserui. Sidonius lib. IV. ad Polemium epistola : Caius Tacitus e maioribus unus tuis, Vlpianorum temporum consularis. Et ad Leonem : Namqueet antiquitus Caius Cornelius Tacitus Caio Plinio Secundo paria
suasisset. Sed
et epigraphe Farnesiani libri, C. Cornelii Taciti Romanas historias scribentis ex his qui
reperiuntur liber primus. Publium praenomen quod in libris tritis, a
casu aut a uulgo est. Mihi autem in ipso aditu testari placet, Odi profanum uulgus
et arceo .
Facsimilés du commentaire
Bene Rhenanus, qui hanc inscriptionem adserit, etiam contra libros. In quibus plerisque est, Actorum diurnalium, uel, ut in Veneto, Actionum diurnalium. Qui tamen titulus non accepto referendus alicui imperito. Vnde enim illi in mentem fuissent Acta, uel Diurna ? sed cuipiam antiquioris aeui, qui Taciti Annales non ineptissime comparauit cum Actis urbis. Quem tamen refellit ipse Tacitus libro XIII. Nerone II. L. Pisone Coss. pauca memoria digna euenere, nisi cui lubeat laudandis fundamentiset trabibus uolumina implere : cum ex dignitate Populi Rom.
repertum sit, res illustres Annalibus, talia diurnis urbis Actis
mandare. Alibi : Nemo
Annales nostros cum scriptura eorum contenderit. Itemque : Ni destinatum mihi foret suum
quaeque in annum referre. Etiam Iornandes in rebus Gothicis,
Cornelium hunc citat, Annalium scriptorem.
Facsimilé du commentaire
Quas diuturnas primus Sulla fecit. Caesar perpetuas. Et hic gradus ad Principatum, quo praefatio ista ducit.
Facsimilés du commentaire
Ita accipio, quasi dicat, haud multo ultra biennium. Nam exacte si putas, reuera ultra biennium Decemuiri imperium tenuere. Liuiumet Fastos uide. Nec tamen Vetranio adsentior, ultra
triennium, sufficienti. Nam id includat triennium eos imperasse.
Quod contra est,
et non nisi supra biennium aliquot menses.
Facsimilé du commentaire
Non ergo tam celebre tunc Imperatoris nomen, ea quidem notatione. Et Augusto uisum istud Principis, minuendae inuidiae : quia etiam olim Princeps Senatus. Quod exemplum non dubie secutus. Noster infra : Non regno tamen neque dictatura, sed Principis nomine constitutam rempublicam. Ouidius de Augusto ad Romulum : "Tu domini nomen, Principis ille tenet." Dio de Tiberio : πρόκριτός τε τῆς γερουσίας κατὰ τὸ ἀρχαῑον, ὠνομάζετο. καὶ πολλάκις γε ἔλεγεν ὅτι δεσπότης μἑν τῶν δούλων, αὐτοκράτωρ δἑ τῶν στρατιωτῶν, τῶν δὲ δὴ λοιπῶν πρόκριτός εἰμι.(Princeps autem Senatus, ritu prisco, dicebatur.et ipse saepe aiebat, Dominum se seruorum esse, Imperatorem
militum, Principem ceterorum.) Nec temere aliter Tacitus appellat.
Inde Principatus,
et Principium etiam pro imperio, Suetonii cap. XXXI. Augusti Principium, clade
Variana ; Tiberii, ruina spectaculorum memorabile factum. Ita opt.
liber,
et puto sincere. Tertullianus quidem receptam eam significationem
fuisse ostendit, aduersus Hermogenem : Possunt
et aliter, inquit, principium
interpretari, non abs re tamen. Nam
et in Graeco principii uocabulum quod est ἀρχὴ, non tantum ordinatiuum sed
et potestatiuum capit principatum. Vnde
et ἄρχοντες dicuntur
principes. Ergo secundum hanc quoque significationem, Principium pro
potestate
et principatu sumetur. Sed
et Glossae Graecae distincte ἀρχὴ, τὸ πρoοίμιον, (exordium).
et deinde Ἀρχὴ, (imperium, magisterium, praesidatus, principium)
.
Scripturus annales libros P. Cornelius Tacitus, an ab Augusti morte cuiusque anni ceperit ordinem obseruare, disquisitio facti est, sed in qua coniectatio non iniucunda uidetur. Placuit hoc aliis quaerere ad initium libri XVII. consequentis : quod sub operis principium posuisse, ne curiosi diutius animis penderent, operae praetium existimaui. Siquidem inter omnes conuenit, exemplar a quo caetera descripta sunt omnia, sine inscriptione fuisse ; argumento libri Coruiniani, quem ἀνεπίγραφον ii testantur quibus datum est legere. Et ipse Cornelius utroque loco initium operis significat scribere se, et ibi nominatim exprimit. Fuit qui diutina suspicione sibi persuaderet, Tacitum posteaquam libros ab imperio Galbae Annales inscripserat, ad Augusti exactum imperium calamum retulisse, unde sexdecim libris Annalium nomen ab illius excessu datum, quod Beroaldi inuentum magis puto. Equidem horum qui uulgo inscribuntur Annales, libros XVI ab autore nuncupatos facile credo : sed eorum qui supersunt quinque posteriores, ne Annalium titulum habuisse putem, Caecilii et Tertuliani autoritas, multaque nec leuia argumenta suadent. Ille sic ad Cornelium lib. VII epistolarum scribit : Auguror, nec me fallit augurium, historias tuas immortales futuras : quo magis illis, ingenue fatebor, inferi cupio. At non tam inops uerborum fuit Caecilius, qui Annales cum dicere debuerit, Historias scripserit. Quare diuersum ab Annalibus Cornelianis historiarum opus existisse, credibile est. Hoc arguit in Apologetico Q. Septimius Tertullianus : qui ex lib. V. historiarum Taciti profert, quod in uulgaribus lib. XXVI reperias : et ad eum si ex decimoseptimo numeres, librum quintum uere produci a Septimio iudicabis. Idem uero libros Annalium, historiarum libros dixisse potuit, sed libros historiarum quos appellat Plinius, quos citat Florens, nemo potuit Annales recte dicere. Et enim ait Agellius lib. 5. C. 7. audire soliti sumus, Annales omnino id esse, quod Historiae sint historias non omnino esse id, quod Annales sint ; dicerem, nisi haec satis essent, historias esse rerum gestarum narrationem, quibus plerumque interfuerit is, qui narret, interesseue potuerit : annales uero esse, cum res gestae plurimorum annorum, obseruato cuiusque anni ordine, deinceps componuntur. Sane quinque posteriores Annalium dicti libri, huiusmodi minime sunt, ut aptius loco proprio scripsi. Ad hunc quod attinet praefatur Cornelius multa, et ea quae per annos complures gesta, nobis non est propositum explicare. Neque enim iustos commentarios scribimus, qui locos tantum obseruatos, quibus ingeniorum remora subsit, et notis breuibus explicare in animum induximus.
Si uerum prodidit Eutropius, Decem uiris, cum primo anno bene gessissent, altero potestatem abrogatam fuisse : nihil hic muto. Sed Liuius contra lib. III. refert, cum et omnium uoluntate biennio praefuissent, Decemuiros in annum tertium magistratibus detinuisse. Quod si est, ultra triennium, legendum hoc loco fuit : qui forte cum exscriberetur, ultra tri, delicatis auribus displicuit, indeque temerarius facile pro tr,b, se ipso sibi duce, autoreque reposuit
Exponit quae caussa fuerit cur Romanam historiam scripturus extremis potissimum Augusti temporibus sibi exordiendum putauerit. Caussa autem haec est : quod res Romana ab urbe condita usque ad id tempus claros ac luculentos scriptores nactae essent, a quibus memoriae proderentur : at ea quae subsecuta erant, satis cum fide nemo scripsisset : id autem a se facilius posse praestari, quod quae res aliis scriptoribus, ne ueram et incorruptam historiae fidem retinerent, obstiterant, earum sibi nulla impedimento esse posset. Ac primum illud Vrbem Romam, quod principio positum est, habet aliquid granditatis : imitatumque fortassis est ex illo Sallustii : Vrbem Romam, sicuti ego accepi, condidere atque habuere initio Troiani.
Ita quod antiquissimum in terris nomen imperii est, idem in urbe primum fuit. Regnatum autem est in urbe annos CCXLIV aut, ut alii CCXLV.
Sed et illud habuere, ita proprie eleganterque positum est, ut nihil supra. Habere enim tenere, possidere dicebant eos qui dominarentur : ut et apud iuris conditores, is demum proprie possidere dicitur, qui animo domini possidet. VirgiliusGenitor tum Belus opimam Vastabat Cyprum, et uictor ditione tenebat. Horatius. "O quae beatam diua tenes Cyprum." Et potentes dicebant τοῦς κρατῶντας. Idem. "Sic te diua potens Cypri." Id est. Κύπρου κρατοῦσα, κύπρου μεδέουσα, καὶ ἀνάσσουσα. Atque inde ut opinor, non a pedibus neque a sedibus, ductum est uerbum possidendi, ut cuius quis rei potens est, eam possidere dicatur. Eodem igitur modo et hic accipitur uerbum habuere. Sic in illo dicto Aristippi : cui cum obiectum esset, quod haberet Laidem : Habeo, inquit, sed non habeor. Ita enim uertit Cicero in epistolis, ἔχω, ἀλλ’ οὐκ ἔχομαι. Sappho. Κύπρου πάφουτ’ ἕχουσα πάντα κλῆρον. Sic alicubi Seneca auaros ait non diuitias habere, sed a diuitiis haberi, id est non ipsos pecuniae, sed ipsis pecuniam imperare. Habere est regere : haberi regi. Sic uir uxorem habere dicitur : uxor a uiro haberi.
Pulsis regibus, regioque nomine in perpetuum sublato, ob constupratam per uim a Sexto Tarquinio Superbi filio Lucretiam, quae animae quidem suae exitum, populo autem Romano aditum ad libertatem eodem pugione patefecit.
Duo autem Consules instituti ut ne amplius summa rerum omnium potestas penes unum esset, tum, ut in altero perfugium foret, si quid alter molirentur iniusti. Creati annui, ut modestius et innocentius imperarent, cum scirent se quoque, exacto anno priuatos fore, et a se administrati magistratus rationem postulatum iri. Ex illo igitur quamdiu uiguit respublica summum in urbe imperium Consulum fuit. Quod si quae inciderunt mutationes, breues tamen illae fuerunt, usque ad imperium Augusti : quodque his uerbis exsequitur Tacitus.
Obiicere fortasse poterat aliquis. Quid Consules modo nominas ? Nonne respublica et sub Dictatoribus interdum, et sub Decemuiris, et sub Tribunis militum fuit ? Respondet, illa omnia breuia et extraordinaria fuisse. Quis et quoto primum anno ab urbe condita dictator creatus fuerit, inter auctores ambigitur : et Liuius ipse in tanta discrepantia negat id pro certo constitui posse. Plures tamen in hoc consentiunt, creatum esse anno nono post reges exactos. Primum alii M. Valerium Volusum, alii T. Lartium faciunt. Creabatur fere periculosis reipublicae temporibus. Regia plane dictatori potestas : aut etiam maior. Inconsulto enim populo animaduertere in cuiusque ciuis Romanos caput poterat, neque ab eo, antiquis temporibus prouocatio erat : quam etiam a regibus fuisse ex libris Ciceronis de republica, notat Seneca epistola CIX. Postea tamen etiam a dictatoribus prouocari ad populum potuit. Antiquitus magister populi dicebatur. Creabatur e Consularibus, et ab altero consulum uiua uoce sine populi suffragiis. Interdum tamen Senatusconsulto permissa populo eius creandi potestas. Equum ascendere non poterat nisi prius rogato populo, ut id facere liceret. Id temperamentum quoddam immensae illius postestatis fuit. Creato eo, aliorum omnium magistratuum cessabat auctoritas. Soli Tribuni plebis manebant : qui etiam aliquando dictatoribus intercessisse memorantur. Terminabantur sexto mense, nisi, ita postulantibus reipublicae necessitatibus prorogaretur. Ideoque ait Tacitus, dictaturas ad tempus sumi solitas. Duo soli dictatores perpetui creati, L. Cornelius Sulla, et C. Iulius Caesar : quorum ille, cum amplius XL millia ciuium occidisset, ausus est dictaturam deponere, seque publico sine ulla custodia credere : Caesar, qui ob id Sullam litteras nescisse dicebat cum et eam retineret, et regium nomen, specie recusantis, flagrantissime ambiret, anno post oppressam rempublicam tertio et dictatura simul et anima spoliatus est. Quales Romae dictatores, tales propemodum in Graecia Aesymnetae. Nunc considerate mihi orationem singulari artificio conformatam. Dictaturae inquit, ad tempus sumebantur. Hoc seorsum : deinde quia inter decemuiros et tribunos militum consulari utrosque potestate magna similitudo erat, utrosque eodem uerbo deuinxit.
Anno ab urbe condita ut Liuius numerat CCCI, ut alii CCCII. Cum iam Consularis imperii quo plerique superbius et immoderatius utebantur, plebem pertaesum esset, creati sunt ex Senatusconsulto Decemuiri legibus ferendis, consulari imperio sine prouocatione, qui tum ex patriis institutis ac legibus, tum ex moribus ac legibus Atheniensium ceterarumque Graeciae ciuitatum, quas legati ob eam rem triennio ante in Graeciam missi, tum primum attulerant, iura describerent, quibus postea in perpetuum Senatus Populusque Romanus uteretur. Editae tum ab iis decem tabulae : quibus cum duas adhuc deesse percrebuisset : Creati in annum quoque sequentem Decemuiri, qui illud quasi corpus iuris absoluerent. Grata ut solet, ea mutatio plebi fuit : quamdiu se Decemuiri comiter modesteque gesserunt. Sed ubi dulcedine dominationis abrepti, superbiam ac libidinem, prope perpetuas immodicae potentiae comites, non exercere tantum, sed et ostentare coeperunt : iamque eos in perpetuum sibi imperium continuare uelle constabat, commota plebs non prius tumultuari desiit, quam reiecto decemuiratu, respublica in pristinum statum restitueretur. Praecipua tumultus causa, Ap. Claudii libido, qui cum Virginiae ingenuae ac pudicae uirginis insano amore correptus, nihil precibus, nihil pretio, nihil minis perficere potuisset : allegato M. Claudio cliente suo, qui eam in seruitutem postularet, ausus etiam aduersus omne fas, contraque legem a se latam uindicias in seruitutem dare, patrem uirum fortem eo necessitatis adduxit ut medio foro, in ipsius Claudii et uniuersi populi oculis, filiam unice caram iugulare ipse manibus suis maluerit, quam pati, ut ipsius pudicitia a quoquam minueretur. Vt igitur regibus Tarquinii, sic Decemuiris Appii uaesana cupiditas e manibus imperium extorsit. Quod autem Tacitus negat decemuiralem potestatem ultra biennium ualuisse ; cum tamen decemuiri, etiam ex tertio anno aliquid delibauerint : recte facit. Et enim cum illud tempus, in quod eis mandatus populi suffragiis erat decemuiratus, abiisset : priuati iam erant etiam si per uim magistratuum nomen et insignia retinebant. Liuius quoque ait eam primam euenisse in Reipublicae Romanae forma mutationem : sed eo minus insignem, quod diuturna non fuerit. Eademque causa fuit cur Cinnam Sullamque coniungeret. Non Cinnae, inquit, non Sullae longa dominatio Illa quoque plane gemina, triumuiratus, ita enim uocari potest, Pompei, Crassi, Caesaris, qui Caesari et triumuiratus Antonii, Lepidi, Augusti, qui Augusto gradus ad opprimendam rempublicam fuit. Coniicienda igitur et haec fuerunt. Cumque illos plurium dominatus caesim membratimque dixisset, simplicem et absolutam unius dominationem, simplici et absoluta uerborum comprehensione conclusit : Qui cuncta discordiis ciuilibus fessa, nomine Principis sub imperium accepit.
Ab anno urbis CCCVIII usque ad annum CCCLXXXVI summa inconstantia creati sunt modo consules, modo, eorum loco seni plerumque tribuni militum consulari potestate. Causa tumultuandi, quod plebs consulatum, ad quem usque ad id tempus soli nobilitati aditus patuerat, secum quoque communicari uolebat. Tribuni autem militum terni ex patriciis siue nobilibus, terni ex plebe creabantur. Neque quieuit, donec quod uolebat, obtinuit, creato primo plebeio consule L. Sextio. Tribunorum igitur militarium consulare ius neque diu ualuit et saepe interruptum est.
Anno urbis DCLXVI Cinna et Cn. Octauius Cos. ciuitatem in partes distraxerunt : cum Cinna Italicos, ciues nouos in XXXV ueteres tribus distribueret, Octauius ueterum ciuium causam dignitatemque defenderet. Pulsus ab urbe per seditionem Cinna : et in eius locum L. Merula flamen Dialis, consul suffectus. Cinna magnis copiis collectis, ad Vrbem uenit. Oppugnata urbs eodem tempore a quattuor exercitibus : quibus Marius, Cinna, Carbo, et Sertorius praesidebant. Qui tandem ingressi, hostilem in modum, rapinis omnia caedibusque uastarunt. Trucidati omnes prope principes ciuitatis. Cinna uelut in Vrbe capta dominans, cum sibi consulatum in triennium continuasset, postremo in apparatu belli aduersus Sullam a militibus suis interfectus est. Non igitur longa eius dominatio fuit. Ne Sullae quidem multo longior : qui cum profligatis Cinnanis Marianisque partibus, omnia ciuili sanguine cruentasset, ciuiumque quos proscripserat, bona hastae subiiciens, praedam se suam uendere dixisset, dictator perpetuus factus, quadriennio post, dictaturam sponte deposuit. Illa quoque plane gemina, triumuiratus, ita enim uocari potest, Pompei, Crassi, Caesaris, qui Caesari et triumuiratus Antonii, Lepidi, Augusti, qui Augusto gradus ad opprimendam rempublicam fuit. Coniicienda igitur et haec fuerunt. Cumque illos plurium dominatus caesim membratimque dixisset, simplicem et absolutam unius dominationem, simplici et absoluta uerborum comprehensione conclusit : Qui cuncta discordiis ciuilibus fessa, nomine Principis sub imperium accepit.
Cum plurimum in ciuitate possent M. Crassus et Cn. Pompeius Magnus, sed infensis animis dissiderent : conciliauit eos inter se C. Caesar, seque cum eis ita coniunxit, ut iam ex eorum trium nutu tota respublica, omniaque Romae ex ipsorum uoluntate gererentur, ut recte cecinerit Lucanus : "Facta tribus dominis communis Roma." Sed non ita multo post, trium potentia in unum Caesarem cessit : qua fretus rempublicam oppressit. Rursus, interfecto Caesare cum spes quaedam libertatis affulsisse uideretur ; tres extiterunt, qui inter se imperium partirentur : M. Antonius, M. Lepidus, et D. Iulius Octauianus, qui postea uocatus est Augustus. Is breui, fuso ac profligato Antonio, Lepido Circeios amandato, omnia in potestatem suam redegit. Nota haec etiam uulgo, ideoque in eis non immoror.
Ob idque ad domandum faciliora, frenique ut ita dicam patientiora.
Principis nomen multo leuius est ac mollius, quam aut regis, aut dictatoris aut imperatoris. Nam si uim uocabuli spectes, nulla eo significatur potestas in alios : princeps enim nihil aliud est quam primus. Lucretius. "Quod patrio princeps donarat nomine regem." Et princeps senatus non plus potestatis habebat quam ceteri senatores sed tantum primus sententiam dicebat. Principio igitur Augustus non illo odiosiori et inuidiosiori nomine imperatoris utebatur : quo tum summa omnium rerum potestas iudicabatur : cum tamen ex Senatusconsulto, quod Caesare dictatore factum erat, eo tanquam Caesaris filius, uti posset. Sed illi immodicae nullisque circumscriptae finibus potestati, principis nomen obtendebat. Ita saepe quae aspera et intoleranda sunt, mitioribus uocabulis molliuntur. Suetonius in Augusto : Domini appellationem semper exhorruit. Cum spectante eo ludos pronuntiatum esset a mimo, o Dominum aequum et bonum : et uniuersi quasi de ipso dictum exsultantes comprobassent : statim manu uultuque indecoras adulationes repressit : et insequenti die grauissime corripuit edicto : dominumque se posthac appellari, ne a liberis quidem aut nepotibus suis uel serio, uel ioco passus est : atque huiusmodi blanditias etiam inter ipsos prohibuit. Sic postea Tiberius cuidam se dominum uocanti succensuit : uetuitque ne se amplius contumeliae causa appellaret : cum diceret, se seruorum tantum dominum, militum imperatorem, ceterorum ciuium principem esse. Tanta plerumque uulgi uaecordia est, ut quae maxime auersari et horrere se dicit, ea sibi sub aliis nominibus patiatur obtrudi. Sed imperatorum Romanorum aures (tanta est uis consuetudinis) paulatim factae sunt talium contumeliarum patentiores : ut se iam non modo dominos, sed et deos uocari aequissimo animo sinerent. Quid dixi, sinerent ? Non nulli etiam iuberent. Puto in iis quae hucusque ex Tacito recitata sunt, nihil superesse obscuritatis. Nunc ut instituimus, ea, denuo relegentes, quae ad sermonis elegantiam pertinent, adnotemus.
Quinctilianus non dedignatus est monere, Liuium opus suum incepisse ab Hexametri exordio : Facturusne operae pretium sim. Tacitus noster incipit ab integro uersu.