1

1Nihil intermissa nauigatione hiberni maris, Agrippina Corcyram insulam aduehitur, litora Calabriae contra sitam. Illic paucos dies componendo animo insumit, uiolenta luctu et nescia tolerandi.
2Interim, aduentu eius audito, intimus quisque amicorum et plerique militares, ut quique sub Germanico stipendia fecerant, multique etiam ignoti uicinis e municipiis, pars officium in principem rati, plures illos secuti, ruere ad oppidum Brundisium, quod nauiganti celerrimum fidissimumque adpulsu erat.
3Atque, ubi primum ex alto uisa classis, complentur non modo portus et proxima mari, sed moenia ac tecta, quaque longissime prospectari poterat, maerentium turba et rogitantium inter se silentione an uoce aliqua egredientem exciperent. Neque satis constabat quid pro tempore foret, cum classis paulatim successit, non alacri, ut adsolet, remigio, sed cunctis ad tristitiam compositis.
4Postquam duobus cum liberis, feralem urnam tenens, {145}egressa naui, defixit oculos, idem omnium gemitus ; neque discerneres proximos alienos, uirorum feminarumue planctus, nisi quod comitatum Agrippinae, longo maerore fessum, obuii et recentes in dolore anteibant.

2

1Miserat duas praetorias cohortes Caesar, addito ut magistratus Calabriae Apulique et Campani suprema erga memoriam filii sui munia fungerentur.
2Igitur tribunorum centurionumque umeris cineres portabantur ; praecedebant incompta signa, uersi fasces ; atque, ubi colonias transgrederentur, atrata plebes, trabeati equites pro opibus loci uestem, odores aliaque funerum sollemnia cremabant. Etiam quorum diuersa oppida, tamen obuii et uictimas atque aras dis Manibus statuentes, lacrimis et conclamationibus dolorem testabantur.
Opera Historica Realia
De ornatu signorum dixi in lib. I De uersis fascibus, res sic habet. In dolore quia omnia fieri praeter matrem amant: etiam lictores fasces praeferebant inuersos. Pedo in Eleg. ad Liuiam, Quos primum uidi fasces, in funere uidi: Et uidi uersos, indiciumque mali. Statius Thebaidos VI. uersis ducunt insignibus ipsi Graiugenae reges. Non fasces solum suos lictores, sed milites inuertebant etiam scuta? et arma. Virgilius : et uersis Arcades armis. manentque in militia nostra hodie uestigia eius ritus. Adde, quod non indignum monitu, uersionem hanc armorum, non luctus solum notam fuisse, sed etiam transfugii et defectionis. Ammianus li. XXV. Eumque secuti complures, iam gladios quatientes et pila, ad Imperatorem transeunt, cum uexillis scuta peruersa gestantes: quod defectionis signum est apertissimum. Sed quare hic, aut unde fasces ? neque enim populi Romani magistratus adfuisse uideo. Respondeo, signa quidem Praetorianorum fuisse : at fasces ipsius Germanici defuncti, qui cineribus praeferebantur insignia nuper potestatis. Addo, quod designatores lictores suos habere soliti, qui funeris ordinem et solennia curabant.
Realia Historica Mentio Personnel
Trabea quid ad luctum ? Nihil. Imo contra utebantur ea in diebus sollennibus laetisque; ut equitum transuectione, quod Dionysius notat. Sed et Domitiano decretum per honorem, ut quotiens consulatum gereret, equites Romani quibus sors obtigisset, trabeati, et cum hastis militaribus praecederent eum inter lictores apparitoresque. Denique nusquam trabea in luctu : equitesque Romae toga pulla usi in funere, ut reliqui ciues. Credo igitur uestem hanc trabibus purpurae intextis (id enim trabeae) sumptam hic, non doloris indicium, sed ordinis. Ad discriminandum, inquam, in coloniis equitem a plebe, et splendorem funeri conciliandum, trabeae sumptae. Illae enim propriae equitum : (nam Grammaticorum inuenta hic non moror, qui faciunt etiam regum, ducum, augurum) et ido trabeata agmina, ipsi equites Statio, in Epulo Domitiani : Hic tum Romuleos proceres, trabeataque Caesar. Agmina, mille simul iussit discumbere mensis. et in V. Siluarum ad Crispinum : quem locum fusius adscribam, quia mei eget. non te series inhonora parentum, Obscurum proauis, et priscae lucis egentem Plebeia de stirpe tulit. Non sanguine cretus Turmali trabeque ac remis, et paupere clauo Augustam sedem et Latii penetrale Senatus Aduena pulsasti : sed praecedente tuorum Agmine. Vere enim emendo, non sanguine cretus turmali, trabeaque Remi, nec paupere clauo. Id est, non tu ex plebe satus, imo nec ex ordine equestri. Quem deinde describit tribus notis, luxuria non indecora ingenii, ut solet in illo poeta. Turmalem sanguinem uocat, quia propriae equitum turmae : trabeam Remi, quia ii trabeati, exemplo regum : Pauperem clauum, id est angustum et artum, qui ordinis equestris.
Realia À corriger
Obserua hunc ritum, quod alibi defunctis, et usto iam cadauere, nihilominus non aras tantum statuebant, sed struebant et accendebant rogos, quasi uerum ibi funus et cadauer esset. Ostendit hic locus, et Seneca ad Martiam, cap. III. de Druso, huius patre, qui in Germania obierat, et reliquiae item relatae : Mater longo itinere reliquias Drusi sui prosecuta, tot per omnem Italiam ardentibus rogis, quasi toties illum amitteret. Ait, per omnem Italiam : in coloniis nempe et municipiis, qua transibant : ut hic.
3Drusus Tarracinam progressus est cum Claudio, fratre, liberisque Germanici, qui in Vrbe fuerant. Consules M. Valerius et M. Aurelius (iam enim magistratum occeperant) et senatus ac magna pars populi uiam compleuere, disiecti et ut cuique libitum flentes : aberat quippe adulatio, gnaris omnibus laetam Tiberio Germanici mortem male dissimulari.
Realia
Ergo Ianuario haec mense gesta.
Historica Moralia
Satis hoc mirum, ubi Coss. et Senatus, qui solent ordine et composite incedere siue stare. Sed hic apparet aliter factum, sparsosque fuisse : an quia sponte uenerant ? An id quoque testando dolori ? Cui confusio uidetur adhaerere, nec decori cura.

3

1{(146)}Tiberius atque Augusta publico abstinuere, inferius maiestate sua rati si palam lamentarentur, an ne omnium oculis uultum eorum scrutantibus falsi intellegerentur.
2Matrem Antoniam non apud auctores rerum, non diurna actorum scriptura reperio ullo insigni officio functam, cum super Agrippinam et Drusum et Claudium ceteri quoque consanguinei nominatim perscripti sint, seu ualitudine praepediebatur seu uictus luctu animus magnitudinem mali perferre uisu non tolerauit.
Realia Moralia Mentio Historica
Haec illa est Antonia Drusi, quam Plinius ait numquam spuisse. Illa, quam Valerius mire laudat a continentia et amore in coniugem, lib. IV. cap. III.
3Facilius crediderim Tiberio et Augusta, qui domo non excedebant, cohibitam, ut par maeror et matris exemplo auia quoque et patruus attineri uiderentur.

4

1Dies quo reliquiae tumulo Augusti inferebantur modo per silentium uastus, modo ploratibus inquies ; plena Vrbis itinera, conlucentes per campum Martis faces. Illic miles cum armis, sine insignibus magistratus, populus per tribus concidisse rem publicam, nihil spei reliquum clamitabant, promptius apertiusque quam ut meminisse imperitantium crederes.
Realia Mentio Opera
Dixit ad morem priscum : quo ii qui funus prosequebantur, cereos manibus gestabant, candelas, funalia, faces. Donatus id obtinuisse eo censet, quia noctu olim cadauera solita efferri super hoc more Excurs.in A.
Opera Realia
Id est, sine toga praetexta, sine anulis, sine lato clauo. Quae omnia accurate mihi dicta in scripto De funeribus singulari.
2Nihil tamen Tiberium magis penetrauit quam studia hominum accensa in Agrippinam, cum decus patriae, solum Augusti sanguinem, unicum antiquitatis specimen appellarent uersique ad caelum ac deos integram illi subolem ac superstitem iniquorum precarentur.
Historica
Non uere: plures erant, ut Lepidi et Silani ex Iulia nepte. Sed reliquos uelut degeneres, credo, arguunt, hanc solam Augusto dignam.

5

1{(147)}Fuere qui publici funeris pompam requirerent compararentque quae in Drusum, patrem Germanici, honora et magnifica Augustus fecisset : ipsum quippe asperrimo hiemis Ticinum usque progressum neque abscedentem a corpore simul Vrbem intrauisse ; circumfusas lecto Claudiorum Iuliorumque imagines ; defletum in foro, laudatum pro rostris, cuncta a maioribus reperta aut quae posteri inuenerint cumulata. At Germanico ne solitos quidem et cuicumque nobili debitos honores contigisse.
Mentio
Vide quaedam non uulgata apud Valerium Maximum, lib. V. cap. V.
Lectio Historica
Drusus hic in Iuliam familiam ne adoptione quidem uenit. Vnde ergo in pompa funebri imagines illi gentis Iuliae ? Nisi forte quia mater deducta in domum Augusti. Haec et talia de summo pectore dici possunt : at mihi nondum euiluit coniectura mea, Liuiorum. Caussa duplici. Primum, non praeposuisset Claudios Iuliis Tacitus. Id nefas. Deinde cum a patre latae imagines, cur omissae a matre ? Quae praesertim antiquae, et multae ?
2Sane corpus ob longinquitatem itinerum externis terris quoquo modo crematum ; sed tanto plura decora mox tribui par fuisse quanto prima fors negauisset. Non fratrem nisi unius diei uia, non patruum saltem porta tenus obuium. Vbi illa ueterum instituta, propositam toro effigiem, meditata ad memoriam uirtutis carmina et laudationes et lacrimas uel doloris imitamenta ?
Lectio Historica
Scribe, fratres. Nisi sui et historiae oblitus Tacitus. Duo enim Germanico superstites fratres, Claudius natura, adoptione Drusus. Semperque eo nomine etiam hunc noster insignit. Scripsit autem supra, Drusum et Claudium Tarracinam usque progressos.
Realia Mentio
Ritum fuisse arbitror, ut si cadauer adhuc uegetum et coloratum, ipsum in toro sine lecto ostenderetur: sin autem (ut in peregre functis, aut diu functis) aut non esset cadauer, aut decore proponi non posset, tum effigies cerea eius loco in lecto ostenderetur. Colligo ex hoc loco, tum Dionis de Augusto, qui Nolae obierat : Lectus erat, inquit ex auro et ebore, purpureis auratisque stragulis : in cuius ima parte cadauer arcae inclusum latebat; effigies autem eius cerea, triumphali habitu supra apparebat. Idem in Pertinacis funere, quod ei Seuerus sollenniter duxit, adnotauit idem scriptor, et in ipsius Seueri Herodianus.
Moralia Uocabulum
Simile in Claudii funere, lib. XII. Ceterum peractis tristitiae imitamentis.

6

1Gnarum id Tiberio fuit ; utque premeret uulgi sermones, monuit edicto multos inlustrium Romanorum ob rem publicam obisse, neminem tam flagranti desiderio celebratum ; idque et sibi et cunctis egregium, si modus adiceretur : non enim eadem decora principibus uiris et imperatori populo quae modicis domibus aut ciuitatibus.
Moralia
Ita moris aetate illa, ut Princeps populum peccantem aut exorbitantem alloqueretur per libellum, coerceretque. Eo respicit metaphora scita Senecae, epist. XCV. Praecepta sapientiae quae affectus nostros uelut edicto coercent et obligant. et caue quidquam ibi mutes.
Lectio Personnel
An non magis, et functis ? in uulgata mihi frigus.
Politica Controuersia Stylus
Sententia commoda. Non eadem decere Principes uiros primoresque in republica, et ipsum Imperatorem; eadem inquam, quae populum. Huic luctum permitti, at non illis. Plane hoc ipsis Tiberii uerbis quasi expressum uoluit Pedo, illius aeui poeta : Non eadem uulgusque decet, et culmina rerum. Ennius poeta, apud D. Hieronymum : Plebs hocce regi antistat; in loco licet Lacrimare plebi, regi honeste non licet. Similia Euripides in Iphigenia, ubi Agammemnon profatur: Ἡ δυσγένεια δ´ ὡς ἔχει τι χρήσιμον; Καὶ γὰρ δακρῦσαι ῥαιδίως αὐτοῖς ἔχει ἄνολβα τ´ εἰπεῖν· τῶι δὲ γενναίωι φύσιν ἅπαντά ταῦτα.Τῶ τ'ὂχλωι δουλεὺομεν. Ἐγὼ γὰρ ἐκβαλεῖν μὲν αἰδοῦμαι δάκρυ. Plebeia sors quam praestat alibi nobili ? Collacrimare namque iis facile licet, Et misera fari uerba. Contra, nobili. Haud facilia ista. Namque plebi non damus, Ideoque lacrimare uereor et pudet. At uero in Taciti uerbis, legebam olim : Non enim decora eadem Principibus uiris et imperatori populo. Modicis domibus etc. Populus imperator et princeps, Romani sunt : ideoque contra, de modicis ciuitatibus mox sequitur. Probat Pichena, sed hoc amplius uellet : Populo, quae mod. d. a. ciuitatibus. Conuenisse etc.
2Conuenisse recenti dolori luctum et {148}ex maerore solacia ; sed referendum iam animum ad firmitudinem, ut quondam diuus Iulius, amissa unica filia, ut diuus Augustus, ereptis nepotibus, abstruserint tristitiam.
3Nil opus uetustioribus exemplis, quotiens populus Romanus clades exercituum, interitum ducum, funditus amissas nobiles familias constanter tulerit. Principes mortales, rem publicam aeternam esse. Proin repeterent sollemnia, et, quia ludorum Megalesium spectaculum suberat, etiam uoluptates resumerent.
Historica
Vides ergo multum temporis intercessisse a die mortis Germanici. Nam mortuus ipse extremo Nouembri. Quod facile colligo ex Suetonii uerbis scribentis: Et ut fato functum palam factum est, non solaciis ullis, non edictis inhiberi luctus publicus potuit: durauitque etiam per festos Decembris mensis dies. Id est, per Saturnalia, quae medio Decembri. At Megalensium spectaculum, de quo nunc, incidit in Nonas Aprileis. Per quas, LVDI. MATRI. MAG. ut in Kalendario notatum.

7

1Tum, exuto iustitio, reditum ad munia et Drusus Illyricos ad exercitus profectus est, erectis omnium animis petendae e Pisone ultionis et crebro questu quod uagus interim per amoena Asiae atque Achaiae adroganti et subdola mora scelerum probationes subuerteret.
2Nam uulgatum erat missam, ut dixi, a Cn. Sentio famosam ueneficiis Martinam subita morte Brundisii exstinctam, uenenumque nodo crinium eius occultatum nec ulla in corpore signa sumpti exitii reperta.

8

1At Piso, praemisso in Vrbem filio datisque mandatis per quae principem molliret, ad Drusum pergit, quem haud fratris interitu trucem quam remoto aemulo aequiorem sibi sperabat. Tiberius, quo integrum {149}iudicium ostentaret, exceptum comiter iuuenem sueta erga filios familiarum nobiles liberalitate auget.
Historica Personnel
Mos igitur fuit, Principem donare aliquid filiis Praesidum, qui e prouinciis rediret atque ipsum adirent. Exempla uelim notari.
2Drusus Pisoni, si uera forent quae iacerentur, praecipuum in dolore suum locum respondit ; sed malle falsa et inania nec cuiquam mortem Germanici exitiosam esse. Haec palam et uitato omni secreto ; neque dubitabantur praescripta ei a Tiberio, cum incallidus alioqui et facilis iuuenta senilibus tum artibus uteretur.
Lectio
Melius, praescripta ei.

9

1Piso, Delmatico mari tramisso relictisque apud Anconam nauibus, per Picenum ac mox Flaminiam uiam adsequitur legionem, quae e Pannonia in Vrbem, dein praesidio Africae ducebatur ; eaque res agitata rumoribus ut in agmine atque itinere crebro se militibus ostentauisset.
Realia Opera
Ob laetitiam domini redeuntis. Ornatum festum intelligit laurum et lucernas. Iuuenalis: Ornentur postes, et grandi ianua lauro. De lucernis uide quae notaui in Electis, cap.III et adde egregium Arriani locum in Sermonibus Epicteti, lib. I. cap. XIX. ἠξίωται δημαρχίας. πάντες οἱ ἀπαντῶντες συνήδονται ἂλλος τούς ὀφθαλμούς καταφιλεῖ, ἂλλος τὀν τράχηλον, οἱ δοῦλοι τὰς χεῖρας. ἒρχεται εἰς οἶκον, εὑρίσκει λύχνους ἁπτομένους.ἀναβαἰνες εἰς τὸ Καπιτώλιον ἐπιθύει Id est : Tribunatum aliquis adeptus est. Omnes obuii gratulantur, alius oculos, alius collum osculatur, serui manus. Domum uenit, inuenit collucentes lucernas. In Capitolium ascendit, sacrificat. Idem lib. II. ... Nec lucernas solum in diebus eius modi festis, sed etiam funalia cereosque accendebant. Panegyristes Laudatione Theodosii: Quid portas uirentibus sertis coronatas ? Quid aulaeis tardantes plateas, accensisque funalibus auctum diem referam ? Vbi ex optimo libro lego, aulaeis undantes plateas.
2Ab Narnia, uitandae suspicionis an quia pauidis consilia in incerto sunt, Nare ac mox Tiberi deuectus, auxit uulgi iras, quia nauem tumulo Caesarum adpulerat dieque et ripa frequenti, magno clientium agmine ipse, feminarum comitatu Plancina, et uultu alacres incessere.
3Fuit inter inritamenta inuidiae domus foro imminens festa ornatu conuiuiumque et epulae et celebritate loci nihil occultum.

10

1Postera die Fulcinius Trio Pisonem apud consules postulauit. Contra Vitellius ac Veranius ceterique {150}Germanicum comitati tendebant nullas esse partes Trioni ; neque se accusatores, sed rerum indices et testes mandata Germanici perlaturos. Ille, dimissa eius causae delatione, ut priorem uitam accusaret obtinuit, petitumque est a principe cognitionem exciperet.
2Quod ne reus quidem abnuebat, studia populi et patrum metuens ; contra Tiberium spernendis rumoribus ualidum et conscientiae matris innexum esse ; ueraque aut in deterius credita iudice ab uno facilius discerni, odium et inuidiam apud multos ualere.
3Haud fallebat Tiberium moles cognitionis quaque ipse fama distraheretur. Igitur, paucis familiarium adhibitis, minas accusantium et hinc preces audit integramque causam ad senatum remittit.

11

1Atque interim Drusus, rediens Illyrico, quamquam patres censuissent ob receptum Maroboduum et res priore aestate gestas ut ouans iniret, prolato honore, Vrbem intrauit.
2Post quae, reo, L. Arruntium, P. Vinicium, Asinium Gallum, Aeserninum Marcellum, Sex. Pompeium patronos petenti iisque diuersa excusantibus, M. Lepidus et L. Piso et Liuineius Regulus adfuere, arrecta omni ciuitate, quanta fides amicis Germanici, {151}quae fiducia reo ; satin cohiberet ac premeret sensus suos Tiberius [ac praemeret]. [Is] Haud alias intentior populus plus sibi in principem occultae uocis aut suspicacis silentii permisit.
Controuersia Historica Lectio
Nicolaus Faber, uir quem Probitas et Eruditio iuxta amant (ueris, nec ambitiosis laudibus utor) notis ad Senecam patrem legendum censet, Lucium, non Titum.Verissime. Est illustris ille uir, senator et consularis, Augusti iudicio dignus Principatu : Tacito nostro saepe nominatus.
Lectio Historica
Quid ? Fulcinium Trionem patronum petit Piso ? Atqui is accusationem eius petiit, obtinuitque. Et mox etiam exsequitur. Ambigo de lectione, nisi alius aliquis Fulcinius ab isto.
Historica
Eprium nomine : cuius celebre ingenium in foro.
Historica Mentio Personnel
Est ille, qui supra cum Apuleio consul. quem Valerius Maximus amicum patronumque, suum nimis plena manu laudat lib. IIII. cap. VII. Vocat clarissimum ac disertissimum uirum, et addit : A quo omnium incrementa commodorum ultro oblata cepi : per quem tutior aduersus casus steti : qui studia nostra ductu et auspiciis suis lucidiora et alacriora reddidit. Et satis facunde dicta, quae sequuntur. Et lib. II. cap. I. adsignificat proconsulem eum Asiae, fuisse, comite se. Vocat ibi, uirum ut omnibus uirtutibus, ita humanitatis quoque laudibus instructissimum instructissimum : additque, facundissimum sermonem ore eius, quasi e beato quodam eloquentiae fonte manasse. Nec dissentit Ouidius, qui uitam illi suam fortunasque non uno loco refert acceptas. Vt appareat hunc Sextum amicum unice fuisse Musis studiisque : et ideo a nobis fugitiuam memoriam eius non frustra retractam.

12

1Die senatus Caesar orationem habuit meditato temperamento. Patris sui legatum atque amicum Pisonem fuisse adiutoremque Germanico datum a se, auctore senatu, rebus apud Orientem administrandis ; illic contumacia et certaminibus asperasset iuuenem exituque eius laetatus esset an scelere exstinxisset, integris animis diiudicandum.
Historica
In Hispania, ut apparet ex sequentibus.
2« Nam, si legatus officii terminos, obsequium erga imperatorem exuit eiusdemque morte et luctu meo laetatus est, odero seponamque a domo mea et priuatas inimicitias non ui principis ulciscar ; sin facinus in cuiuscumque mortalium nece uindicandum detegitur, uos uero et liberos Germanici et nos parentes iustis solaciis adficite.
Lectio Personnel
Ita ememdauimus. Tamen cum uetus lectio sit, noui Principis : aptius, ut nunc censeo, ex ea feceris, non ut Princeps : siue mauis, non ui Principis. Non utar potestate, quam Princeps habet : sed noxas mihi illatas, ut priuatas ulciscar.
3Simulque illud reputate, turbide et seditiose tractauerit exercitus Piso, quaesita sint per ambitionem studia militum, armis repetita prouincia, an falsa haec in maius uulgauerint accusatores.
4Quorum ego nimiis studiis iure suscenseo : nam quo pertinuit nudare corpus et contrectandum uulgi oculis permittere differrique etiam per externos tamquam ueneno interceptus {152}esset, si incerta adhuc ista et scrutanda sunt ?
5Defleo equidem filium meum semperque deflebo ; sed neque reum prohibeo quo minus cuncta proferat, quibus innocentia eius subleuari aut, si qua fuit iniquitas Germanici, coargui possit, uosque oro ne, quia dolori meo causa conexa est, obiecta crimina pro adprobatis accipiatis.
6Si quos propinquus sanguis aut fides sua patronos dedit, quantum quisque eloquentia et cura ualet, iuuate periclitantem ; ad eundem laborem, eandem constantiam accusatores hortor.
7Id solum Germanico super leges praestiterimus, quod in curia potius quam in foro, apud senatum quam apud iudices de morte eius anquiritur ; cetera pari modestia tractentur. Nemo Drusi lacrimas, nemo maestitiam meam spectet, nec si qua in nos aduersa finguntur. »

13

1Exim biduum criminibus obiciendis statuitur utque, sex dierum spatio interiecto, reus per triduum defenderetur. Tum Fulcinius uetera et inania orditur, ambitiose auareque habitam Hispaniam ; quod neque conuictum noxae reo si recentia purgaret, neque defensum absolutioni erat si teneretur maioribus flagitiis.
2Post quem Seruaeus et Veranius et Vitellius, consimili studio et multa eloquentia Vitellius, obiecere odio Germanici et rerum nouarum studio Pisonem uulgus militum per licentiam et sociorum iniurias eo usque {153}conrupisse ut parens legionum a deterrimis appellaretur ; contra in optimum quemque, maxime in comites et amicos Germanici saeuisse ; postremo ipsum deuotionibus et ueneno peremisse ; sacra hinc et immolationes nefandas ipsius atque Plancinae, petitam armis rem publicam, utque reus agi posset, acie uictum.
non classé
De hoc ipso Tacitus lib. VI. Quintus Seruaeus post haec, et Minutius Thermus inducti. Seruaeus praetura functus et quondam Germanici comes.

14

1Defensio in ceteris trepidauit : nam neque ambitionem militarem neque prouinciam pessimo cuique obnoxiam, ne contumelias quidem aduersum imperatorem infitiari poterat ; solum ueneni crimen uisus est diluisse, quod ne accusatores quidem satis firmabant, in conuiuio Germanici, cum super eum Piso discumberet, infectos manibus eius cibos arguentes.
Realia Opera
Interior ergo discubuit Germanicus, ut dignissimus. De quo ordine sedendi non omnia mihi dicta in Conuiuio : dicam alibi, plene et apertis tibiis.
2Quippe absurdum uidebatur inter aliena seruitia et tot adstantium uisu, ipso Germanico coram, id ausum ; offerebatque familiam reus et ministros in tormenta flagitabat.
3Sed iudices per diuersa implacabiles erant, Caesar ob bellum prouinciae inlatum, senatus numquam satis credito sine fraude Germanicum interisse. <…> scripsissent expostulantes, quod haud minus Tiberius quam Piso abnuere.
Lectio
Alieno loco haec inserta. Mihi sententia praeclare reddi uidetur, si iis amotis legas: Senatus, numquam satis credito sine fraude Germanicum interiisse : simul populi ante Curiam uoces audiebantur. Quo tamen illa quae superant remittenda sint, mihi non liquet.
4Simul populi ante curiam uoces audiebantur : non temperaturos manibus si patrum sententias euasisset. Effigiesque Pisonis traxerant in Gemonias ac diuellebant, ni iussu principis protectae repositaeque {154}forent.
Historica
Id solet in damnatis. Iuuenalis, descendunt statuae restemque sequuntur.
5Igitur inditus lecticae et a tribuno praetoriae cohortis deductus est, uario rumore custos saluti an mortis exactor sequeretur.
Uocabulum
Exactor, qui praepositus ad exigendum perficiendumque, et quasi custos. Liuius lib. II. De Bruto filios plectente: Et qui spectator erat amouendus, eum ipsum fortuna exactorem supplicii dedit. Plinius lib. IX. epistola ad Paullinum : Ac deinde ex meis aliquos operis exactores, custodes fructibus ponam. Romae marmor epitaphium, M. AVRELIVS. AVGG. NN. LIB. EPAPHRODITVS EXACTOR. OPERVM. DOM. NN. Tacitus in suppliciis fere usurpat, ut lib. XI. Denuntiat centurionibus qui aderant, exsequi caedem. Custos et exactor e libertis Euodus datus. Ambrosius lib de Tobia cap. VIIII. Dum uadis cum aduersario tuo ad magistratum, da operam libertari ab illo, ne forte producat te ad iudicem, et iudex tradat te exactori, et exactor mittat te in carcerem. Sed et ἁπλῶς reperio, quasi muneris nomen, Exactor. Vt in Museo Carpensi. SEX. POMPEIVS. FAVSTVS. SEX. POMPEI. EXACTOR.

15

1Eadem Plancinae inuidia, maior gratia ; eoque ambiguum habebatur quantum Caesari in eam liceret. Atque ipsa, donec mediae Pisoni spes, sociam se cuiuscumque fortunae et, si ita ferret, comitem exitii promittebat ; ut secretis Augustae precibus ueniam obtinuit, paulatim segregari a marito, diuidere defensionem coepit.
2Quod reus postquam sibi exitiabile intellegit, an adhuc experiretur dubitans, hortantibus filiis, durat mentem senatumque rursum ingreditur ; redintegratamque accusationem, infensas patrum uoces, aduersa et saeua cuncta perpessus, nullo magis exterritus est quam quod Tiberium sine miseratione, sine ira, obstinatum clausumque uidit, ne quo adfectu perrumperetur.
3Relatus domum, tamquam defensionem in posterum meditaretur, pauca conscribit obsignatque et liberto tradit ; tum solita curando corpori exsequitur. Dein multam post noctem, egressa cubiculo uxore, operiri fores iussit : et, coepta luce, perfosso iugulo, iacente humi gladio, repertus est.

16

1Audire me memini ex senioribus uisum saepius inter manus Pisonis libellum quem ipse non uulgauerit ; sed amicos eius dictitauisse litteras Tiberii et {155}mandata in Germanicum contineri, ac destinatum promere apud patres principemque arguere, ni elusus a Seiano per uana promissa foret ; nec illum sponte exstinctum, uerum immisso percussore. Quorum neutrum adseuerauerim ; neque tamen occulere debui narratum ab iis qui nostram ad iuuentam durauerunt.
Lectio Controuersia
Eiusdem sententiae fuit, quod Suetonius scripsit, in Tib. cap. LII. Quem (Pisonem) mox huius criminis reum putant quidam mandata prolaturum, nisi ea secreta obstarent. Loco hodie non corrupto solum, sed defecto. Conatur tamen ingeniose Torrentius: ni Seianus secreto obstaret.
2Caesar, flexo in maestitiam ore, suam inuidiam tali morte quaesitam apud senatum <…> crebrisque interrogationibus exquirit qualem Piso diem supremum noctemque exegisset. Atque illo pleraque sapienter, quaedam inconsultius respondente, recitat codicillos a Pisone in hunc ferme modum compositos :
Lectio
Non fugiet corruptio loci attentum lectorem. Quis enim erit, ad quem haec referantur, Atque illo ? nullum certe nomen praeiuit. Puto mutila esse. Nisi sint; scribe, Atque filio. Est enim εὒλογον filium Pisonis attulisse parentis codicillos, et ab eo quaesisse Tiberium singulatim de morte.
3« Conspiratione inimicorum et inuidia falsi criminis oppressus, quatenus ueritati et innocentiae meae nusquam locus est, deos immortales testor uixisse me, Caesar, cum fide aduersum te neque alia in matrem tuam pietate ; uosque oro liberis meis consulatis, ex quibus Cn. Piso qualicumque fortunae meae non est adiunctus, cum omne hoc tempus in Vrbe egerit, M. Piso repetere Syriam dehortatus est. Atque utinam ego potius filio iuueni quam ille patri seni cessisset !
Lectio Uocabulum
Melius, quatinus : id est, quoniam.
4Eo impensius precor ne meae prauitatis poenas innoxius luat. Per quinque et quadraginta annorum obsequium, per collegium consulatus, quondam diuo Augusto, parenti tuo, probatus et tibi amicus nec quicquam post haec rogaturus, salutem infelicis filii rogo. » De Plancina nihil addidit.
Historica
Quian, Augusto collega, an quia Tiberio ipsi ? Vtrumque enim uerum. Et consul cum Augusto fuit anno DCCXXXI. consul iterum cum Tiberio, DCCXLVII.

17

1{(156)}Post quae Tiberius adulescentem crimine ciuilis belli purgauit, patris quippe iussa nec potuisse filium detrectare, simul nobilitatem domus, etiam ipsius quoquo modo meriti grauem casum miseratus. Pro Plancina cum pudore et flagitio disseruit, matris preces obtendens, in quam optimi cuiusque secreti questus magis ardescebant.
2Id ergo fas auiae interfectricem nepotis aspicere, adloqui, eripere senatui ! Quod pro omnibus ciuibus leges obtineant, uni Germanico non contigisse. Vitellii et Veranii uoce defletum Caesarem, ab imperatore et Augusta defensam Plancinam ! Proinde uenena et artes tam feliciter expertas uerteret in Agrippinam, in liberos eius, egregiamque auiam ac patruum sanguine miserrimae domus exsatiaret !
3Biduum super hac imagine cognitionis absumptum, urgente Tiberio liberos Pisonis matrem uti tuerentur. Et, cum accusatores ac testes certatim perorarent, respondente nullo, miseratio quam inuidia augebatur.
4Primus sententiam rogatus, Aurelius Cotta, consul, (nam, referente Caesare, magistratus eo etiam munere fungebantur) nomen Pisonis radendum fastis censuit, partem bonorum publicandam, pars ut Cn. Pisoni filio concederetur isque praenomen mutaret ; M. Piso, exuta dignitate et accepto quinquagies sestertio, in {157}decem annos relegaretur, concessa Plancinae incolumitate ob preces Augustae.
Mentio Historica
Non uane id notat. Prisco enim more, magistratus a iudicandi onere immunes. Cicero in Verrem actione I. et alii.
Mentio
Quod et factum. Nisi Dio mihi imponit, qui libro LX. Lucium (non Cnaeum) Pisonem Cn. Pisonis et Plancina filium praefuisse Africae sub Claudio tradidit.
Historica
Senatoria uidelicet. Ita inferius scriptum, exuere ordinem.
Personnel Historica
Sunt nobis, centum uigintiquinque millia Philippicum. Videsis opes eius aeui, etiam ab hoc exemplo : et quomodo uel exsuli prouisum. Vere ergo Seneca : Eo temporum luxuria prolapsa est, ut maius uiaticum exsulum sit, quam olim patrimonium Principum fuit.

18

1Multa ex ea sententia mitigata sunt a principe : ne nomen Pisonis fastis eximeretur, quando M. Antonii, qui bellum patriae fecisset, Iulli Antonii, qui domum Augusti uiolasset, manerent. Et M. Pisonem ignominiae exemit concessitque ei paterna bona, satis firmus, ut saepe memoraui, aduersum pecuniam et tum pudore absolutae Plancinae placabilior.
2Atque idem, cum Valerius Messalinus signum aureum in aede Martis Vltoris, Caecina Seuerus aram Vltionis statuendam censuissent, prohibuit, ob externas ea uictorias sacrari dictitans, domestica mala tristitia operienda.
3Addiderat Messalinus Tiberio et Augustae et Antoniae et Agrippinae Drusoque ob uindictam Germanici grates agendas omiseratque Claudii mentionem. Et Messalinum quidem L. Asprenas senatu coram percunctatus est an prudens praeterisset ; ac tum demum nomen Claudii adscriptum est.
4Mihi, quanto [quanto] plura recentium seu ueterum reuoluo, tanto magis ludibria rerum mortalium cunctis in negotiis obuersantur. Quippe fama, spe, ueneratione potius omnes destinabantur imperio {158}quam quem futurum principem fortuna in occulto tenebat.

19

1Paucis post diebus, Caesar auctor senatui fuit Vitellio atque Veranio et Seruaeo sacerdotia tribuendi, Fulcinio suffragium ad honores pollicitus, monuit ne facundiam uiolentia praecipitaret.
2Is finis fuit ulciscenda Germanici morte, non modo apud illos homines qui tum agebant, etiam secutis temporibus uario rumore iactata. Adeo maxima quaeque ambigua sunt, dum alii quoquo modo audita pro compertis habent, alii uera in contrarium uertunt, et gliscit utrumque posteritate.
non classé
Similis querela Thucydidis lib. I. οἱ γὰρ ἄνθρωποι τὰς ἀκοὰς τῶν προγεγενημένων, καὶ ἢν ἐπιχώρια σφίσιν ᾖ, ὁμοίως ἀβασανίστως παρ' ἀλλήλων δέχονται. et statim: οὕτως ἀταλαίπωρος τοῖς πολλοῖς ἡ ζήτησις τῆς ἀληθείας, καὶ ἐπὶ τὰ ἑτοῖμα μᾶλλον τρέπονται. Nec dubium, quin ad haec loca respexerit noster.
3At Drusus, Vrbe egressus repetendis auspiciis, mox ouans introiit. Paucosque post dies Vipsania, mater eius, excessit, una omnium Agrippae liberorum miti obitu : nam ceteros manifestum ferro uel creditum est ueneno aut fame exstinctos.
Historica Militaria
Quaeras, quo haec egressio et reditio ? Ad morem priscum quo obtinuit, ut qui e prouinciis cum imperio redirent, illud ipsum amitterent simul intrassent urbem. Ideo Liuius lib. XXVI. Quinto Fuluio ne minueretur imperium, si in urbem uenisset , decreuit Senatus. Et magis ad lucem Taciti, quod Dio lib. LIV. tradit, Augusto decretum perpetuum Proconsulare imperium, ita ut nec si intra urbem uenisset, minueretur, neue necessum esset (ut ipse loquitur) .... Id est, renouare, siue ut Tacitus, repetere auspicia. Nam auspicii nomine etiam imperium hic cape. Sed cui rei Druso opus fuit repetito imperio ? Ad ouationem. Nam qui triumphans ouansue urbem ingreditur, cum imperio id facit in illum diem : Drusus autem imperium amiserat ingressus urbem ob fratris sui mortem. Debuit ergo repetere, ut ouaret. Eius sententiae sunt, quae apud Ciceronem legis, spem triumphi abiicientem : Vtar, ea porta, quam primam uidero. Et apud Caelium Neque enim stulte Appius, qui simul atque Dolabella accessit ad tribunal, introierat in urbem, triumphique postulationem abiecerat. Apud Vlpianum, l. ult. De off. Proconsul. Proconsul portam Romae ingressus deponit imperium. Iterum apud Ciceronem : Mihi ualde placet de triumpho nos moliri aliquid, et extra urbem esse cum iustissima caussa.
Historica Uocabulum
Miti obitu, id est, citra uim, et ex fato. Sed uideamus. M. Agrippae tres uxores fuerunt. Prima, Pomponia Attici filia conciliante eas nuptias M. Antonio Triumuiro. Ex ea genuit Vipsaniam, de qua hic, Drusi matrem. Altera, Marcella Octauiae filia. Ex ea quoque liberi, si Suetonio fides diserte id in Augusto tradenti. Etsi nihil de iis postea reperias, et uideatur ea proles non fuisse uitalis. Tertia uxor, Iulia. Ex ea nati Caius et Lucius Caesares, Postumus Agrippa, Agrippina et Iulia. In his plerisque uera Taciti nota. Caius enim et Lucius ueneno crediti periisse; Agrippina, fame; Postumus, ferro. Iuliam excipio, cuius mortem libro IV. ita narrat ipse Tacitus ut ex natura uideatur, ferri aut ueneni nulla mentione.

20

1Eodem anno Tacfarinas, quem priore aestate pulsum a Camillo memoraui, bellum in Africa renouat, uagis primum populationibus et ob pernicitatem inultis, dein uicos exscindere, trahere graues praedas ; postremo haud procul Pagyda flumine cohortem Romanam circumsedit.
Mentio geographica
Quem alio nomine Belum dici Plinius ait.
2Praeerat castello Decrius, impiger {159}manu, exercitus militia et illam obsidionem flagitii ratus. Is, cohortatus milites, ut copiam pugnae in aperto faceret, aciem pro castris instruit. Primoque impetu pulsa cohorte promptus inter tela occursat fugientibus, increpat signiferos quod inconditis aut desertoribus miles Romanus terga daret ; simul excepta uulnera et, quamquam transfosso oculo, aduersum os in hostem intendit neque proelium omisit donec, desertus suis, caderet.

21

1Quae postquam L. Apronio (nam Camillo successerat) comperta, magis dedecore suorum quam gloria hostis anxius, raro ea tempestate et e uetere memoria facinore, decumum quemque ignominiosae cohortis sorte ductos fusti necat.
Controuersia Stylus
Totidem Sallustiana uerba Seruius citat, Sorte ductos fusti necat. Quod ad Crassum referendum uideri in decimatione cohortis unius uere obseruauit noster Douza.
2Tantumque seueritate profectum ut uexillum ueteranorum, non amplius quingenti numero, easdem Tacfarinatis copias, praesidium cui Thala nomen adgressas, fuderint.
3Quo proelio, Rufus Heluius, gregarius miles, seruati ciuis decus rettulit donatusque est ab Apronio torquibus et hasta ; Caesar addidit ciuicam coronam, quod non eam quoque Apronius iure proconsulis tribuisset questus magis quam offensus.
Historica
Huc refer illud Suetonii, cap. XXXII. Corripuit Consulares exercitibus praepositos, quod de tribuendis quibusdam militaribus donis ad se referrent : quasi non omnium tribuendorum ipsi ius haberent.
4Sed Tacfarinas, perculsis Numidis {160}et obsidia aspernantibus, spargit bellum, ubi instaretur cedens ac rursum in terga remeans. Et, dum ea ratio barbaro fuit, inritum fessumque Romanum impune ludificabatur ; postquam deflexit ad maritimos locos, inligatus praeda, statiuis castris adhaerebat. Missu patris Apronius Caesianus cum equite et cohortibus auxiliariis, quis uelocissimos legionum addiderat, prosperam aduersum Numidas pugnam facit pellitque in deserta.
Historica
Id est, cum nollent obsidere aut oppugnare ultra praesidia Romana, male bis terque accepti.

22

1At Romae Lepida, cui super Aemiliorum decus L. Sulla et Cn. Pompeius proaui erant, defertur simulauisse partum ex P. Quirinio, diuite atque orbo ; adiciebantur adulteria, uenena quaesitumque per Chaldaeos in domum Caesaris, defendente ream Manio Lepido, fratre. Quirinius, post dictum repudium adhuc infensus, quamuis infami ac nocenti miserationem addiderat.
Historica
Quod semper capitale. Cui enim opus perscrutari super Caesaris salute, nisi a quo aliquid aduersus illum cogitatur, uel optatur, aut post illam speratur et sustinetur ? Non enim ea mente de caris consulitur, qua de dominis, ait apposite ad hanc rem Tertullianus.
Uocabulum Mentio Historica
Non ita capies, quasi alibi dixerit de eo repudio : sed Dicere repudium usurpat, quod Mittere uulgo. Id est, postquam repudiasset eam Quirinius. Repudiarat autem ante annos XX. Suet. Tib. cap. XLIX.
2Haud facile quis dispexerit illa in cognitione mentem principis : adeo uertit ac miscuit irae et clementiae signa. Deprecatus primo senatum ne maiestatis crimina tractarentur, mox M. Seruilium, e consularibus, aliosque testes inlexit ad proferenda quae uelut reicere uoluerat.
3Idemque seruos Lepidae, cum militari custodia haberentur, transtulit ad consules neque {161}per tormenta interrogari passus est de iis quae ad domum suam pertinerent.
Opera Personnel
Militarem custodiam uti se habuit paullo uberius explicaui : non tibi ueterane, sed tibi tiro, in Excurss. nostris : quos utiliter et ad alia Taciti uide, in B.
4Exemit etiam Drusum, consulem designatum, dicendae primo loco sententiae ; quod alii ciuile rebantur, ne ceteris adsentiendi necessitas fieret, quidam ad saeuitiam trahebant : neque enim cessurum nisi damnandi officio.
non classé
Appianus : Σιλανὸς μὲν δὴ πρῶτος ἔλεγεν, ὃς ἐς τὸ μέλλον ᾕρητο ὑπατεύειν· ὧδε γὰρ Ῥωμαίοις ὁ μέλλων ὑπατεύσειν πρῶτος ἐσφέρει γνώμην, ὡς αὐτός, οἶμαι, πολλὰ τῶν κυρουμένων ἐργασόμενος καὶ ἐκ τοῦδε εὐβουλότερόν τε καὶ εὐλαβέστερον ἐνθυμησόμενος περὶ ἑκάστου. Silanus primus sententiam dixit, qui in sequentem annum Cos. designatus erat. Ita enim apud Romanos futuri anni Consul primus censet; ut qui ipse multa e consultis patraturus sit, ideoque putatur cautius magisque intente de singulis cogitaturus.

23

1Lepida, ludorum diebus qui cognitionem interuenerant, theatrum cum claris feminis ingressa, lamentatione flebili maiores suos ciens ipsumque Pompeium, cuius ea monimenta et adstantes imagines uisebantur, tantum misericordiae permouit ut, effusi in lacrimas, saeua et detestanda Quirinio clamitarent, cuius senectae atque orbitati et obscurissimae domui destinata quondam uxor L. Caesari ac diuo Augusto nurus dederetur.
Mentio
Abunde infra hoc ipso libro.
Moralia
Non alibi quam in lapide repperi hanc historiam, qui Bergomi uisitur. PVDENS. M. LEPIDI. L. GRAMMATICVS. PROCVRATOR. ERAM. LEPIDAE. MORESQVE. REGEBAM. DVM. VIXI. MANSIT. CAESARIS. ILLA. NVRVS. PHILOLOGVS. DISCIPVLVS. Post damnationem demum positus lapis uidetur : et Pudenti adscripta gloria, tamquam illo uiuo; Lepida casta, bona.
2Dein tormentis seruorum patefacta sunt flagitia itumque in sententiam Rubelli Blandi, a quo aqua atque igni arcebatur. Huic Drusus adsensit, quamquam alii mitius censuissent. Mox Scauro, qui filiam ex ea genuerat, datum ne bona publicarentur. Tum demum aperuit Tiberius compertum sibi etiam ex P. Quirinii seruis ueneno eum a Lepida petitum.

24

1Inlustrium domuum aduersa (etenim haud multum distanti tempore Calpurnii Pisonem, Aemilii {162}Lepidam amiserant) solacio adfecit D. Silanus Iuniae familiae redditus.
2Casum eius paucis repetam. Vt ualida diuo Augusto in rem publicam fortuna, ita domi improspera fuit ob impudicitiam filiae ac neptis, quas Vrbe depulit, adulterosque earum morte aut fuga puniuit. Nam, culpam inter uiros ac feminas uulgatam graui nomine laesarum religionum ac uiolatae maiestatis appellando, clementiam maiorum suasque ipse leges egrediebatur.
3Sed aliorum exitus, simul cetera illius aetatis memorabo, si, effectis in quae tetendi, plures ad curas uitam produxero. D. Silanus, in nepti Augusti adulter, quamquam non ultra foret saeuitum quam ut amicitia Caesaris prohiberetur, exilium sibi demonstrari intellexit, nec nisi Tiberio imperitante deprecari senatum ac principem ausus est M. Silani fratris potentia, qui per insignem nobilitatem et eloquentiam praecellebat.
4Sed Tiberius grates agenti Silano patribus coram respondit se quoque laetari quod frater eius e peregrinatione longinqua reuertisset, idque iure licitum quia non senatus consulto, non lege pulsus foret ; sibi tamen aduersus eum integras parentis sui offensiones neque reditu Silani dissoluta quae Augustus uoluisset. Fuit posthac in Vrbe neque honores adeptus est.
Historica
Obserua triplex ratio, siue uia, a patria abeundi. Primum, iussu decretoque Senatus; quasi reip. interesset. Quae ratio ualidissima, nec facile ueniam aut indulgentiam inueniebat. Ideo Augustus in Agrippa Postumo, multa de moribus adolescentis questus, ut exsilium eius Sc. sanciretur, perfecerat : Annalium primo. Altera ratio, per Iudices, et sententiam ex lege. Haec quoque firmae, et olim usurpatae : at tertia nouitia, cum Princeps in exsilium mittebat, quae uerius relegatio tantum erat, et uelut a parente publico (nam et patribus domi ac priuatim hoc ius) facta. Ouidius omnes tangit II. Tristium : Nec mea decreto damnasti facta Senatus; Nec mea Selecto iudice iussa fuga est. Tristibus inuectus uerbis (ita Principe dignum) Vltus es offensas, ut decet, ipse tuas. Adde, quod Edictum, quamuis immite minaxque, Attamen in poenae nomine lene fuit. Quippe Relegatus, non Exsul, dicor in illo. Gradatim ibi uides tres has species : et leuissimam ac lenissimam tertiam, quae auctoritate magis, quam iure constat. Cum tamen Edicta Principum uim legis haberent: uerbo Legis, et hanc speciem Tacitus est complexus : et cum nulla harum interuenisset, aperte quidem, Tiberius redeundi merito gratiam fecit.

25

1Relatum dein de moderanda Papia Poppaea, quam senior Augustus post Iulias rogationes incitandis {163}caelibum poenis et augendo aerario sanxerat. Nec ideo coniugia et educationes liberum frequentabantur, praeualida orbitate ; ceterum multitudo periclitantium gliscebat, cum omnes domus delatorum interpretationibus subuerterentur, utque antehac flagitiis, ita tunc legibus laborabatur.
Opera
Lex apud ueteres in multa fama, et usu : de qua ubertim disserimus in Excurs. et multa ad Taciti aliorumque lucem, in C.
Uocabulum
Id est, augendis atque intendendis.
non classé
Quia id genus omnes captabant, colebant. Seneca : In ciuitate nostra plus gratiae orbitas confert, quam eripit : adeoque senectutem solitudo ad potentiam ducit, ut quidam odia filiorum simulent, et liberos seruent, et orbitatem manu faciant.
non classé
Plura sunt capita legis Papiae. Inter caetera uno cauebatur ut qui coniuges, filios non haberent, quod alter alteri lega(???)et decuma parte fisco applicaretur. Hinc apud Iuuenalem, Iura parentis habes, propter me scriberis haeres, Legatum omne capis.- Debere enim sibi maritum adulter ait, quod filios suo beneficio de uxore gignat, quam ob rem totum legatum assequitur, quod alioquin ex lege Papia decima parte fiscus accepisset : ut mira sit in illud carmen sex interpretum negligentia. Rescriptum autem deinde est a diuis Caes. Arcadio et Honorio in haec uerba, Inter uirum et uxorem rationem cessare ex lege Papia decimarum, et quamuis non interueniant liberi, ex suis quoque eos solidum capere testamentis (nisi fortasse lex alia minuerit derelicta) decernimus. Tantum igitur post haec maritus uel uxor sibi inuicem derelinquant quantum superstitis amor exegerit. Est autem haec lex, titulo de infirmandis poenis coelibatus, qui locus Dispunctionum libro 3 a nobis plane diffusiore tractatu explicatus est.
2Ea res admonet ut de principiis iuris et quibus modis ad hanc multitudinem infinitam ac uarietatem legum peruentum sit altius disseram.

26

1Vetustissimi mortalium, nulla adhuc mala libidine, sine probro, scelere eoque sine poena aut coercitionibus agebant. Neque praemiis opus erat cum honesta suopte ingenio peterentur ; et, ubi nihil contra morem cuperent, nihil per metum uetabantur.
2At, postquam exui aequalitas et pro modestia ac pudore ambitio et uis incedebat, prouenere dominationes multosque apud populos aeternum mansere.
3Quidam, statim aut postquam regum pertaesum, leges maluerunt. Hae primo rudibus hominum animis simplices erant ; maximeque fama celebrauit Cretensium, quas Minos, Spartanorum, quas Lycurgus, ac mox Atheniensibus quaesitiores iam et plures Solo perscripsit.
4Nobis Romulus ut libitum imperitauerat ; dein Numa religionibus et diuino iure {164}populum deuinxit, repertaque quaedam a Tullo et Anco. Sed praecipuus Seruius Tullius sanctor legum fuit quis etiam reges obtemperarent.

27

1Pulso Tarquinio, aduersum patrum factiones multa populus parauit tuendae libertatis et firmandae concordiae, creatique decemuiri et, accitis quae usquam egregia, compositae duodecim tabulae, finis aequi iuris. Nam secutae leges, etsi aliquando in maleficos ex delicto, saepius tamen dissensione ordinum et apiscendi inlicitos honores aut pellendi claros uiros aliaque ob praua per uim latae sunt.
2Hinc Gracchi et Saturnini, turbatores plebis, nec minor largitor nomine senatus Drusus ; corrupti spe aut inlusi per intercessionem socii. Ac ne bello quidem Italico, mox ciuili omissum quin multa et diuersa sciscerentur, donec L. Sulla, dictator, abolitis uel conuersis prioribus, cum plura addidisset, otium eius rei haud in longum parauit, statim turbidis Lepidi rogationibus, neque multo post tribunis reddita licentia quoquo uellent populum agitandi.
Mentio
De quibus Florus lib. IV. et quaedam Sallustii in Fragm.
3Iamque non modo in commune, sed in singulos homines latae quaestiones, et corruptissima re publica plurimae leges.

28

1Tum Cn. Pompeius, tertium consul, corrigendis moribus delectus et grauior remediis quam delicta {165}erant suarumque legum auctor idem ac subuersor, quae armis tuebatur armis amisit. Exim continua per uiginti annos discordia, non mos, non ius ; deterrima quaeque impune ac multa honesta exitio fuere.
Mentio Moralia
Nam leges de Ambitu et Iudiciis tulit : et in suis amicis non seruauit, imo perrupit. Ex Dione, Asconio, aliis.
Historica
Rotundus numerus, non uerus. Nam a Pompeii II. consulatu ad Augusti VI. sunt inter anni XXIV.
2Sexto demum consulatu Caesar Augustus, potentiae securus, quae triumuiratu iusserat aboleuit deditque iura quis pace et principe uteremur.
3Acriora ex eo uincla, inditi custodes et lege Papia Poppaea praemiis inducti ut, si a priuilegiis parentum cessaretur, uelut parens omnium populus uacantia teneret. Sed altius penetrabant Vrbemque et Italiam et quod usquam ciuium corripuerant, multorumque excisi status.
Controuersia Lectio
Assentior Pichena, artiora.
Historica Realia
Delatores scilicet accusatoresque. Suetonius Nerone, cap. X. Praemia delatorum Papiae legis ad quartas redegit. ut appareat praemia magna fuisse et forte an tertiam aut semissem.
non classé
Hoc est quod antea dixit, omnisque domus delatorum interpretationibus subuertebantur. Et calumniae multae in hac lege circa ingenuitatis iura, et similia : ut periclitaretur non dubie multorum status. Plinius Panegyrico, de hisdem: Vidimus delatorum iudicium quasi grassatorum, quasi latronum. Non solitudinem illi nouiter, sed templum sed forum insederant : nulla iam testamenta secura, nullus status certus, non orbitas, non liberi proderant. Auxerat hoc malum Principum auaritia. Aduertisti oculos, etc. Quibus in uerbis emendo, Non solitudinem illi, non iter. quod perperam coaleuerat, nouiter. Itinera sane insident obsidentque grassatores.
4Et terror omnibus intentabatur, ni Tiberius statuendo remedio quinque consularium, quinque e praetoriis, totidem e cetero senatu sorte duxisset, apud quos exsoluti plerique legis nexus modicum in praesens leuamentum fuere.

29

1Per idem tempus Neronem, e liberis Germanici, iam ingressum iuuentam, commendauit patribus, utque munere capessendi uigintiuiratus solueretur et quinquennio maturius quam per leges quaesturam peteret, non sine inrisu audientium, postulauit. Praetendebat sibi atque fratri decreta eadem, petente Augusto.
Historica Controuersia Mentio
Non ergo aditus ad maiores honores, nisi illo adepto ? Apparet ex his uerbis. Idemque e Dione de Claudio, lib. LVIII. τούς γαμβροὺς τότε τε ἐν τοῖς εἴκοσιν ἀνδράσιν ἄρξαι καὶ μετὰ τοῦτο πολιαρχῆσαι ἐν ταῖς ἀνοχαῖς ἐκέλευε ὀψέ τέ ποτε πέντε ἔτεσι θᾶσσον τὰς ἄλλας ἀρχὰς αἰτῆσαί σφισιν ἐπέτρεψε. Generos suos iussit in Vigintiuiris esse, tum et Praefecto urbi in feriis Latinis, denique quinquennio maturius magistratus petere indulsit. Vigintiuiros aperuit nobis solus Dio LIV. Triumuiros Monetales, Triumuiros Capitales, Quattuoruiros Viales, Decemuiros Stlitibus. Instituti sunt hoc numero ab Augusto (antea ad uigintisex erant) anno DCCXLI. Dionem adi, atque etiam Festum in uoce Praefecturae : cuius locum Cuiacius emendauit lib. XI. Obseruat.
Controuersia Opera Historica
Vides ergo quam aberret uir doctus et Italiae suae Suada, qui negat legitimam ullam aetatem Questurae fuisse. Fuit praeter hunc locum, Spartianus in Iuliano : Quaestor, ante annum quam legitima aetas sinebat, designatus est. Sueton. in Cali cap. I. Quaesturam quinquennio antequam per leges liceret, et post eam Consulatum statim gessit. Sed quaenam illa ? Vide in Excurs. D.
Mentio
Vide Dionem de Tiberio, in lib. LIII. in actis anni DCCXXX. de Druso lib. LIV actis anni DCCXXXV.
2Sed neque tum fuisse dubitauerim qui eius modi preces occulti inluderent ; ac tamen initia fastigii Caesaribus {166}erant magisque in oculis uetus mos et priuignis cum uitrico leuior necessitudo quam auo aduersum nepotem.
Historica Politica Uocabulum
Quasi dicat. Tamen alii non illudebant, et attendebant haec initia et gradus ad Principatum esse. Quaesturam, inquam, extra ordinem aut aetatem datam, et solutionem a Vigintiuiratu, itemque attendebant uetus et ab Augusto institutum, non recens a Tiberio; quod si ille fecisset, qui uitricus tantum istorum erat (Tiberii et Drusi) : cur non Tiberius in nepotibus usurparet, magis iunctis ? Nepotibus tamen, adoptione : cum sanguine propatruus eorum esset.
3Additur pontificatus et, quo primum die forum ingressus est, congiarium plebi, admodum laetae quod Germanici stirpem iam puberem aspiciebat. Auctum dehinc gaudium nuptiis Neronis et Iuliae, Drusi filiae.
Personnel À corriger Controuersia
De Nerone agit Germanici F. quem tamen ego Pontificem, in lapidibus, qui data opera honori eius et memoriae positi, non lego. Exstat urna (a Caligula, ut e Suetonio colligas, dicata) Romae : OSSA. NERONIS. CAESARIS GERMANICI. CAESARIS. F. DIVI. AVG. PRON. FLAMIN. AVGVSTALIS. QVAESTORIS Et in Hispania marmor, quod amicus noster Carolus Clusius descripsit : NERONI. CAESARI GERMANICI F. TI. AVGVSTI. N. DIVI. AVG. PRON. FLAMINI. AVGVSTALI SODALI. AVGVSTALI Vbi cum Flamen utrobique insculpatur, non Pontifex: subuereri in mentem uenit, ne in cognato honore Tacitus si forte aberrarit.
Historica Realia Mentio
Id est Tironicii die, siue togae uirilis. Quo, auspicii caussa, tirones a patre proximisque sollenni officio in forum deduci, et inde in Capitolium solent. Notat Plutarchus in Bruto: et Valerius Max. lib. V. cap. IV. M. Cotta eo ipso die quo togam sumpsit uirilem, protenus ut e Capitolio descendit, C. Carbonem, a quo pater eius damnatus fuerat, postulauit. Suetonius in Augusto : Duodecimum et decimumtertium consulatum magno, id est, XVII, annorum interuallo, ultro petiit, ut Caium et Lucium filios amplissimo praeditus magistratu, suo quemque trocinio deduceret in forum. In Tiberio : Romam reuersus, deducto in forum filio Druso. Munera etiam sportulasque dari tirocinio solere, obseruabis hic ex Tacito, et Suetonii Nerone, cap. VII. Deductus in forum tiro, populo congiarium, militi donatiuum proposuit. et Calig. cap. X. Nec in Principum modo liberis sed uulgo id seruatum, disco ex Plinio lib. X. Epist. Qui uirilem togam sumunt, uel nuptias faciunt, uel ineunt magistratum, solet totam bulen atque etiam e plebe non exiguum numerum uocare, binosque denarios uel singulos dare.
Historica
Quod igitur supra est : Silani filiam Neroni uetustissumo liberorum Germanici pactam (lib. II.) pactam desponsamque fuisse credimus, nuptam deductamque non fuisse. Aut si fuit, factum abstulit, et locum huic fecit.
4Vtque haec secundo rumore, ita aduersis animis acceptum quod filio Claudii socer Seianus destinaretur : polluisse nobilitatem familiae uidebatur suspectumque iam nimiae spei Seianum ultra extulisse.
Opera
Explicat Suetonius, Claudii cap. XXVII. Drusum Pompeiis impuberem amisit, pyro per lusum in sublime iacto, et hiatu oris excepto: cui et ante paucos dies Seiani filia despondisset. Ita enim eum locum in Antiquis olim restituimus. Vide infra, initium lib. IV.

30

1Fine anni concessere uita insignes uiri, L. Volusius et Sallustius Crispus. Volusio uetus familia neque tamen praeturam egressa ; ipse consulatum intulit, censoria etiam potestate legendis equitum decuriis functus, opumque quis domus illa immensum uiguit primus adcumulator.
Historica Mentio
Munusne illud intelligit, quod Augustus instituit, Triumuiratum recognoscendi equites ? De quo Suetonius cap. XXXVII. An potius lectas ab eo decurias iudicum uult, (quod Censorium olim munus) honore a Principe dato ?
2Crispum, equestri ortum loco, C. Sallustius, rerum Romanarum florentissimus auctor, sororis nepotem in nomen adsciuit. Atque ille, quamquam prompto ad capessendos honores aditu, Maecenatem aemulatus, sine dignitate senatoria, multos triumphalium consulariumque potentia anteiit, diuersus a ueterum instituto per cultum et munditias copiaque et adfluentia luxu propior.
3Suberat tamen uigor animi ingentibus negotiis par, eo acrior quo somnum {167}et inertiam magis ostentabat. Igitur incolumi Maecenate proximus, mox praecipuus, cui secreta imperatorum inniterentur, et interficiendi Postumi Agrippae conscius, aetate prouecta, speciem magis in amicitia principis quam uim tenuit.
4Idque et Maecenati acciderat, fato potentiae raro sempiternae, an satias capit aut illos, cum omnia tribuerunt, aut hos, cum iam nihil reliquum est quod cupiant.

31

1Sequitur Tiberii quartus, Drusi secundus consulatus, patris atque filii collegio insignis. Nam biennio ante Germanici cum Tiberio idem honor neque patruo laetus neque natura tam conexus fuerat.
2Eius anni principio Tiberius, quasi firmandae ualitudini, in Campaniam concessit, longam et continuam absentiam paulatim meditans, siue ut, amoto patre, Drusus munia consulatus solus impleret. Ac forte parua res, magnum ad certamen progressa, praebuit iuueni materiem apiscendi fauoris.
3Domitius Corbulo, praetura functus, de L. Sulla, nobili iuuene, questus est apud senatum quod sibi inter spectacula gladiatorum loco non decessisset. Pro Corbulone aetas, patrius mos, studia seniorum erant ; contra Mamercus Scaurus et L. Arruntius aliique Sullae propinqui nitebantur.
Realia
In theatro olim discreta loca : nondum, ut uides, in Circo aut Amphitheatro. Alias, caussa non fuisset huic querelae. Discreuit primus Claudius Imp. et in Circo, (Suetoniii uerba sunt cap. XXI.) propria Senatoribus constituit loca, promiscue spectare solitis. Tamen Augusti temporibus decretum Patrum fuit, ut quoties quid spectaculi usquam publice ederetur, primus subselliorum ordo uacaret Senatoribus, ait idem Sueton. in August. cap. XLIV. Sed id extra urbem dumtaxat fuit firmum.
4Certabantque orationibus et memorabantur exempla maiorum, qui iuuentutis inreuerentiam grauibus decretis notauissent, {168}donec Drusus apta temperandis animis disseruit ; et satisfactum Corbuloni per Mamercum, qui, patruus simul ac uitricus Sullae et oratorum aetate uberrimus erat.
Mentio Opera
Si animus est, consule Electa mea, capite de lictoribus. Et adde quod in Plutarchi Gracchis scribitur, C. Veturio mortem allatam, quia Tribuno in forum uenienti non decessisset.
Opera
Dico lib. VI.
5Idem Corbulo, plurima per Italiam itinera fraude mancipum et incuria magistratuum interrupta et imperuia clamitando, exsecutionem eius negotii libens suscepit ; quod haud perinde publice usui habitum quam exitiosum multis, quorum in pecuniam atque famam damnationibus et hasta saeuiebat.
Historica Opera
Mancipes hic, qui uias publicas reficiendas quaestus sui caussa redimebant. Hyginus: Viae publicae et Curatores accipiunt, et per redemptores muniuntur. Lapis Romae in hortis Carpensibus, CN. CORNELIO. CN. F. SAB. MANCIPI. VIAE. APPIAE. Sed qui magistratus ? Credo, intelligit minores, id est Curatores uiarum qui ab Augusto. Vide Excurs. in E.
Historica Mentio
Non nunc tantum, sed et postea iterum sub Caio : et uir cetera magnus, haesit in his calumniae sordibus, bonis omnibus inuitis. Vide Dionem lib. LIX.
Personnel Historica
In possessorum uidelicet, qui agros haberent uiae uicinos. Quasdam enim uias collaticia pecunia tueri finitimi debebant : ut uulgo hodie. Hyginus manuscriptus : Viae publicae auctorum nomina obtinent, et Curatores accipiunt, et per redemptores muniuntur. Nam et quarumdam tutelae a possessoribus, per tempora, certa summa exigitur.

32

1Neque multo post, missis ad senatum litteris, Tiberius motam rursum Africam incursu Tacfarinatis docuit iudicioque patrum deligendum pro consule gnarum militiae, corpore ualidum et bello suffecturum.
2Quod initium Sex. Pompeius agitandi aduersus Manium Lepidum odii nanctus, ut socordem, inopem et maioribus suis dedecorum eoque etiam Asiae sorte depellendum incusauit, aduerso senatu, qui Lepidum mitem magis quam ignauum, paternas ei angustias et nobilitatem sine probro actam honori quam ignominiae habendam ducebat. Igitur missus in Asiam et de Africa decretum ut Caesar legeret cui mandanda foret.

33

1Inter quae Seuerus Caecina censuit ne quem magistratum cui prouincia obuenisset uxor comitaretur, multum ante repetito concordem sibi coniugem et sex partus enixam, seque quae in publicum statueret {169}domi seruauisse, cohibita intra Italiam, quamquam ipse plures per prouincias quadraginta stipendia expleuisset.
Historica Moralia
Olim id insolens. Declamatores apud Senecam patrem, lib. IX. Controu. de Flaminio. Hic est Flaminius qui exciturus in prouinciam, uxorem a porta dimisit. Et alius : In hoc tecum uxorem non misimus ? Ut salua prouincia sit, optemus meretrici bonam mentem. Ita lego locum eum et distinguo. Nec in crebro usu etiam temporibus Augusti. Ut ex Suetonii uerbis apparet, cap. XXIV. Disciplinam seuerissime rexit. Ne Legatorum quidem cuiquam, nisi, grauate, hibernisque demum mensibus, permisit uxorem interuisere. Sed irrepsit : et Germanico Agrippina in prouinciis comes, ipsi Augusto Liuia.
Historica
Est ergo idem ille Caecina de quo supra lib. I. Quadragesimum id stipendium Caecina parendi aut imperitandi habebat.
2Haud enim frustra placitum olim ne feminae in socios aut gentes externas traherentur : inesse mulierum comitatui quae pacem luxu, bellum formidine morentur et Romanum agmen ad similitudinem barbari incessus conuertant.
3Non imbecillum tantum et imparem laboribus sexum, sed, si licentia adsit, saeuum, ambitiosum, potestatis auidum ; incedere inter milites, habere ad manum centuriones ; praesedisse nuper feminam exercitio cohortium, decursu legionum.
Historica
Tangit Plancinam. Supra : Nec Plancina se intra decora feminis tenebat, sed exercitio equitum, decursibus cohortium interesse.
4Cogitarent ipsi, quotiens repetundarum aliqui arguerentur, plura uxoribus obiectari ; his statim adhaerescere deterrimum quemque prouincialium, ab his negotia suscipi, transigi ; duorum egressus coli, duo esse praetoria, peruicacibus magis et impotentibus mulierum iussis, quae, Oppiis quondam aliisque legibus constrictae, nunc, uinclis exsolutis, domos, fora, iam et exercitus regerent.

34

1Paucorum haec adsensu audita ; plures obturbabant neque relatum de negotio neque Caecinam dignum tantae rei censorem.
2Mox Valerius Messalinus, cui parens Messala ineratque imago paternae facundiae, respondit multa duritiae ueterum melius et laetius mutata ; neque enim, ut olim, obsideri {170}Vrbem bellis aut prouincias hostiles esse ; et pauca feminarum necessitatibus concedi, quae ne coniugum quidem penates, adeo socios non onerent ; cetera promisca cum marito nec ullum in eo pacis impedimentum. Bella plane accinctis obeunda ; sed reuertentibus post laborem quod honestius quam uxorium leuamentum ?
3At quasdam in ambitionem aut auaritiam prolapsas. Quid ? ipsorum magistratuum nonne plerosque uariis libidinibus obnoxios ? Non tamen ideo neminem in prouinciam mitti. Corruptos saepe prauitatibus uxorum maritos. Num ergo omnes caelibes integros ?
4Placuisse quondam Oppias leges, sic temporibus rei publicae postulantibus ; remissum aliquid postea et mitigatum, quia expedierit. Frustra nostram ignauiam alia ad uocabula transferri : nam uiri in eo culpam si femina modum excedat.
5Porro ob unius aut alterius imbecillum animum male eripi maritis consortia rerum secundarum aduersarumque. Simul sexum natura inualidum deseri et exponi suo luxu, cupidinibus alienis. Vix praesenti custodia manere inlaesa coniugia ; quid fore si per plures annos in modum discidii oblitterentur ? Sic obuiam irent iis quae alibi peccarentur ut flagitiorum Vrbis meminissent.
6Addidit pauca Drusus de matrimonio suo : nam principibus adeunda saepius longinqua imperii. Quotiens diuum Augustum in Occidentem atque Orientem meauisse comite Liuia ! Se {171}quoque in Illyricum profectum et, si ita conducat, alias ad gentes iturum, haud semper aequo animo, si ab uxore carissima et tot communium liberorum parente diuelleretur. Sic Caecinae sententia elusa.
Historica
Non plus trium. Infra : Esse illi coniugem, et tres liberos.

35

1Et proximo senatus die, Tiberius per litteras, castigatis oblique patribus quod cuncta curarum ad principem reicerent, M. Lepidum et Iunium Blaesum nominauit, ex quis pro consule Africae legeretur.
Historica Lectio Mentio
Duone ergo Lepidi eo tempore praenominibus iisdem ? Nam alius certe ab isto, qui Proconsul Asiae, pagina superiore. Non censeo : Manium censeo praenomen fuisse huic, non Marcum, facili scriptorum in nota ea lapsu. Et hercle Manium Lepidum supra reperies dare, Lepidae, quae damnata, fratrem. Diuersa etiam ingenia istorum. Marcus, ignauus, secors : Manius, prudens, grauus, saeuis aliorum adulationibus aduersus. Quem Tacitus ex professo laudat lib. IV. Repono ergo ubique Manium, in eo Lepido qui in Senatu et in urbe.
2Tum audita amborum uerba, intentius excusante se Lepido, cum ualitudinem corporis, aetatem liberum, nubilem filiam obtenderet, intellegereturque etiam quod silebat, auunculum esse Seiani Blaesum atque eo praeualidum.
3Respondit Blaesus specie recusantis, sed neque eadem adseueratione et consensu adulantium adiutus est.

36

1Exim promptum quod multorum intimis questibus tegebatur. Incedebat enim deterrimo cuique licentia impune probra et inuidiam in bonos excitandi, arrepta imagine Caesaris ; libertique etiam ac serui, patrono uel domino cum uoces, cum manus intentarent, ultro metuebantur.
Historica À corriger Opera
Graeci moris fuit, ad uim iniuriamque arcendam, confugere ad templa, statuas, aras. Eo genere tutelae frequenter supplices utebantur, frequentissime serui. Vide nostra in Excurs.F.
2Igitur C. Cestius, senator, disseruit principes quidem instar deorum esse, sed {172}neque a dis nisi iustas supplicum preces audiri neque quemquam in Capitolium aliaue Vrbis templa perfugere ut eo subsidio ad flagitia utatur.
Historica Stylus
Nescio an moris Tacito inter titulos addere, Senator. Et quid hic opus ? Aut quis nesciat in Senatu non nisi Senatorem disseruisse ? Ambigo (non enim affirmo) an non Senior substituendum : ad discrimen. Quia reperio illo aeuo duos Cestios fuisse, patrem et filium. libro VI. infra. Admonuit Cestium patrem. An magis placet, Senatu ? quod esse in Senatu : ille ipsi Tacito per crebra.
3Abolitas leges et funditus uersas, ubi in foro, in limine curiae, ab Annia Rufilla, quam fraudis sub iudice damnauisset, probra sibi et minae intendantur, neque ipse audeat ius experiri ob effigiem imperatoris oppositam.
Uocabulum
A glossa uidetur, Ius. Experiri enim, pro iure agere, frequentissimum priscis.
4Haud dissimilia alii et quidam atrociora circumstrepebant precabanturque Drusum daret ultionis exemplum, donec accitam conuictamque attineri publica custodia iussit.
Uocabulum Historica
Publicam custodiam, puto carcerem : discretamque a militari.

37

1Et Considius Aequus et Caelius Cursor, equites Romani, quod fictis maiestatis criminibus Magium Caecilianum, praetorem, petiuissent, auctore principe ac decreto senatus puniti.
2Vtrumque in laudem Drusi trahebatur : ab eo, in Vrbe inter coetus et sermones hominum obuersante, secreta patris mitigari. Neque luxus in iuuene adeo displicebat : huc potius intenderet, diem aedificationibus, noctem conuiuiis trahere, quam solus et nullis uoluptatibus auocatus maestam uigilantiam et malas curas exerceret.
Lectio Historica Controuersia Mentio Opera
Verane haec lectio ? Si est, interpretor in Druso notari studium aedificandi, et crebras insanasque substructiones. Ex sententia scriptoris Graeci apud Suidam: ... Nam hoc tolerabile, praequam illud Ferreti. Aedificationibus, ait, pro eo quod est emendandis rebus : nisi in uerbo mendum sit. Sed est profecto, me quoque iudice, mendum quis enim apud Romanos uiro principi aedificationes uitio dedit ? Laudi potius : ut M. Agrippae, Augusto aliisque. Et ut uitium sint : quis scriptor id prodidit de Druso ? Cuius monumentum ullum aedificiumue suspicione non tango. Lego, editionibus. Conuenienter sane ad Drusi mores. Nam Editiones, proprie spectacula muneraque : Editores, qui ea praebent, ut in Saturnalibus dixi. Diem ergo trahebat Drusus editionibus, siue spectaculis : noctem, conuiuiis epulisque. Notat utrumque id uitium in eo scriptores. Noster supra: Edendis gladiatoribus Drusus praesedit, quamquam uili sanguine nimis gaudens. Quod in uulgus formidolosum, et pater arguisse dicebatur. Vbi uides describi studium eius in gladiatores, non sine saeuitiae nota. Nec in gladiatores modo, sed et histriones, scenicosque. Dio : τοῖς τε ὀρχησταῖς οὕτω προσέκειτο ὥστε καὶ στασιάζειν αὐτοὺς καὶ μηδ´ ὑπὸ τῶν νόμων, οὓς ὁ Τιβέριος ἐπ´ αὐτοῖς ἐσενηνόχει, καθίστασθαι. Id est, Pantomimis adeo deditus fuit, ut ad seditiones concitaret eos, neque legibus, quas Tiberius super iis tulerat, parere sineret. Iterum : τῷ δὲ δὴ Δρούσῳ τῷ υἱεῖ καὶ ἀσελγεστάτῳ καὶ ὠμοτάτῳ, ὥστε καὶ τὰ ὀξύτατα τῶν ξιφῶν Δρουσιανὰ ἀπ´ αὐτοῦ κληθῆναι, ὄντι καὶ ἤχθετο καὶ ἐπετίμα καὶ ἰδίᾳ καὶ δημοσίᾳ πολλάκις. Id est, Druso autem filio, cum petulantissimus et crudelissimus esset, (adeo ut gladii acutissimi, Drusiani ab eo uocentur) uehementer succensuit, publiceque ac priuatim saepe inclamauit. Crudelis ergo Drusus, et ideo cruentis illis spectaculis gaudens : quae sibi non in publico solum, ut opinor, sed saepe domi repraesentabat et in hortis. De ebrietate eius, uide eumdem lib. LVII. Haec Taciti mens, haec lectio : me quidem iudice. Sed qui gladii illi Drusiani, quos Dio nominat ? Vide, si lubet, in Excurs.G.

38

1Non enim Tiberius, non accusatores fatiscebant. Et Ancharius Priscus Caesium Cordum, pro consule {173}Cretae, postulauerat repetundis, addito maiestatis crimine, quod tum omnium accusationum complementum erat.
non classé
Plinii uerbis, unicum crimen eorum, qui crimine uacabant.
2Caesar Antistium Veterem, e primoribus Macedoniae, absolutum adulterii, increpitis iudicibus, ad dicendam maiestatis causam retraxit, ut turbidum et Rhescuporidis consiliis permixtum, qua tempestate, Cotye [fratre] interfecto, bellum aduersus nos uoluerat. Igitur aqua et igni interdictum reo adpositumque ut teneretur insula neque Macedoniae neque Thraeciae opportuna.
Historica
Minime hercle fratre, sed (Tacito ipsi si fides) fratris filio. Ita enim lib. II. scriptum : Omnem eam nationem Rhoemetalces tenuerat. Quod defuncto Augustus partem Thracum Rhescuporidi fratri eius, partem filio Cotyi permisit. Et Velleius : Qua ille prudentia Rescupolim interfectorem fratris sui filii Cotyis euocauit. Quin humani ergo aliquid Tacitus hic passus sit, nemo negauerit.
3Nam Thraecia, diuiso imperio in Rhoemetalcen et liberos Cotyis, quis ob infantiam tutor erat Trebellienus Rufus, insolentia nostri discors agebat neque minus Rhoemetalcen quam Trebellienum incusans popularium iniurias inultas sinere.
4Coelaletae odrusaeque et Dii, ualidae nationes, arma cepere, ducibus diuersis et paribus inter se per ignobilitatem ; quae causa fuit ne in bellum atrox coalescerent. Pars turbant praesentia, alii montem Haemum transgrediuntur, ut remotos populos concirent ; plurimi ac maxime compositi regem urbemque Philippopolim, a Macedone Philippo sitam, circumsidunt.
Historica Lectio
A Plinio Celaetae dicuntur : a Dione lib. LIV. Σιαλέται sed corrupte. Qui autem, Alii ? Populi nomen, sed peruersum. Placuit in Epistolicis, Astii, reponi et caussam uide. At nunc uerum censeo, Dii quae uox abiit in alii, linea tantum diducta. Similis error notatus mihi infra, in Agricolae uita. Dii autem, montani Thraces. Locuples auctor Thucydides lib. II. παρεκάλει δὲ καὶ τῶν ὀρεινῶν Θρᾳκῶν πολλοὺς οἱ Δῖοι καλοῦνται, τὴν ῾Ροδόπην οἱ πλεῖστοι οἰκοῦντες·
Historica
Describit eam Strabo lib. VII. in Astorum regione: Ὑπέρκειται δὲ τοῦ Βυζαντίου τὸ τῶν Ἀστῶν ἔθνος,(ex Liuio,... leg. esset) ἐν ᾧ πόλις Καλύβη, Φιλίππου τοῦ Ἀμύντου τοὺς πονηροτάτους ἐνταῦθα ἱδρύσαντος Id est: Superiacet Byzantium Astorum gens, in qua opidum Calybe, in qua Philippus Amyntae F. pessimos quosque collocauit. Dicta eadem est, Trimuntium, Poneropolis, GREC, caussis claris e Strabone.

39

1Quae ubi cognita P. Vellaeo (is proximum exercitum praesidebat), alarios equites ac leues cohortium {174}mittit in eos qui praedabundi aut adsumendis auxiliis uagabantur, ipse robur peditum ad exsoluendum obsidium ducit.
Mentio Historica Opera Personnel
Sunt qui illum uelint esse, cuius Breuiarium historiae in manu: serium doctum, quantumuis opus, sed plenum adulationis foedissimae, cuius me pudet. Nec abnuerim, quin ille sit. Meruit seruitio tam proiecto euehi ad res magnas. Quamquam modicus originis, ut ipse fateri uidetur, et diu tantum Trib. militum : postea praefectus Tib. Caesaris per nomen annos aut Legatus, ait ipse lib. II. Praenomen tamen illi in uulgatis libris est, Caius : nec id moueor. Nam Priscianus lib. VI. eumdem Marcum appellat : noster hic Publium. Quam confundi illa soleant, doctus scio.
2Simulque cuncta prospere acta, caesis populatoribus et dissensione orta apud obsidentes regisque opportuna eruptione et aduentu legionis. Neque aciem aut proelium dici decuerit, in quo semermi ac palantes trucidati sunt sine nostro sanguine.

40

1Eodem anno Galliarum ciuitates ob magnitudinem aeris alieni rebellionem coeptauere, cuius exstimulator acerrimus inter Treueros Iulius Florus, apud Aeduos Iulius Sacrouir ; nobilitas ambobus et maiorum bona facta eoque Romana ciuitas olim data, cum id rarum nec nisi uirtuti pretium esset.
2Ii secretis conloquiis, ferocissimo quoque adsumpto aut quibus ob egestatem ac metum ex flagitiis maxima peccandi necessitudo, componunt Florus Belgas, Sacrouir propiores Gallos concire.
3Igitur per conciliabula et coetus seditiosa disserebant de continuatione tributorum, grauitate faenoris, saeuitia ac superbia praesidentium, et discordare militem audito Germanici exitio. Egregium resumendae libertati tempus, si ipsi florentes quam inops Italia, quam imbellis urbana plebes, nihil ualidum in exercitibus nisi quod externum, cogitarent.
Historica Mentio
Ita hoc habet prouinciales et opida, cum tributis grauibus premerentur, aliisque extra ordinem oneribus: pecuniam mutuam capiebant a diuitibus illis Romanis, idque grandi faenore. Vnde haec querela, et in Cicerone exempla iam tunc sunt; et Dio scribit Senecam caussam rebellioni Britannicae, sub Nerone, dedisse, quod quadringenties HSS. grandi faenore creditum, subito uniuersum repetiisset.

41

1{(175)}Haud ferme ulla ciuitas intacta seminibus eius motus fuit ; sed erupere primi Andecaui ac Turoni. Quorum Andecauos Acilius Auiola, legatus, excita cohorte quae Lugduni praesidium agitabat, coercuit ;
Historica Controuersia Mentio
Hic ille ipse, quem Plinius insigni exemplo, elatum in rogo reuixisse tradidit: et quia subueniri non potuit, uinum exhaustum. Nam quod Onufrius aliique ad illum Acilium referunt, qui consul externus Claudio: desinant licet erroris. Manifestus ἀναχρονισμὸς est. Nam ecce Valerius (quem scripsisse omnes scimus Tiberio imperante) lib. I. cap. VIII. eandem historiam recensuit. Quomodo autem ille operi suo inseruerit, quod post Claudium gestum.
2Turoni legionario milite quem Visellius Varro, inferioris Germaniae legatus, miserat oppressi eodem Auiola duce et quibusdam Galliarum primoribus, qui tulere auxilium, quo dissimularent defectionem magisque in tempore efferrent.
Historica
Nominatur in lapide Romae, L. VISELLIVS. C. F. VARRO CVRATOR. RIPAR. ET ALVEI TIBERIS. Hicne, an alius ?
3Spectatus et Sacrouir, intecto capite, pugnam pro Romanis ciens, ostentandae, ut ferebat, uirtutis ; sed captiui, ne incesseretur telis, adgnoscendum se praebuisse arguebant. Consultus super eo Tiberius, aspernatus est indicium aluitque dubitatione bellum.

42

1Interim Florus insistere destinatis, pellicere alam equitum, quae conscripta e Treueris, militia disciplinaque nostra habebatur, ut, caesis negotiatoribus Romanis, bellum inciperet ; paucique equitum corrupti, plures in officio mansere.
2Aliud uulgus obaeratorum aut clientium arma cepit ; petebantque saltus quibus nomen Arduenna, cum legiones utroque ab exercitu, quas Visellius et C. Silius aduersis itineribus obiecerant, arcuerunt.
Historica Mentio
More Galliae. Vide Caesarem commentar. I.
3Praemissusque cum delecta manu Iulius Indus, e ciuitate eadem, discors Floro et {176}ob id nauandae operae auidior, inconditam multitudinem adhuc disiecit. Florus incertis latebris uictores frustratus, postremo, uisis militibus, qui effugia insederant, sua manu cecidit. Isque Treuirici tumultus finis.

43

1Apud Aeduos maior moles exorta quanto ciuitas opulentior et comprimendi procul praesidium. Augustodunum, caput gentis, armatis cohortibus Sacrouir occupauerat, nobilissimam Galliarum subolem, liberalibus studiis ibi operatam, et eo pignore parentes propinquosque eorum adiungeret ; simul arma occulte fabricata iuuentuti dispertit.
Personnel Controuersia Opera
Digna res nota, quod iam tunc ea urbs hospitium Musarum. Nam Rhenano quae laeua mens fuit, cum gloriam eam transferre uoluit ad Augustocliuienses ? Scilicet indigni hac gloria nos Galli. Tueor et retineo in Excurs. H.
2Quadraginta milia fuere, quinta sui parte legionariis armis, ceteri cum uenabulis et cultris quaeque alia uenantibus tela sunt. Adduntur e seruitiis gladiaturae destinati, quibus more gentico continuum ferri tegimen ; cruppellarios uocant, inferendis ictibus inhabiles, accipiendis impenetrabiles.
Realia Opera
E Gallia genus gladiatorum, qui Mirmillones : quorum arma hic descripta. Vide Saturnalia nostra.
Lectio Uocabulum
Non alibi ea uox mihi lecta. Haesi ne Clibanarios scribendum esset. Nazarius in Laudatione Constantini: Quae enim illa fuisse dicitur species : quam atrox uisu ? Quam formidolosa ? Operimento ferri equi atque homines pariter obsepti. Clibanariis in exercitu nomen est: superne omnibus tectis, equorum pectoribus demissa lorica et crurum tenus pendens, sine impedimento gressus a noxa uulneris uindicabat. Ammianus lib. XVI. Sparsique cataphracti equites, quos Clibanarios dictitant. Iterumque: Norant enim licet prudentem ex equo bellatorem cum Clibanario nostro congressum, tegminibus ferreis abcondito bellatori nocere non posse. Vocem peregrinam et Persicam esse, suadeor Lampridii uerbis in Seuero. Centum millia equitum eorum fudimus Cataphractarios quos illi Clibanarios uocant. Alioqui non incommode a Graeco κλίβανος deduxeris quod ... definit Moschopulus. Et Clybanus apud Leonem Imp. passim, pro thorace quo pectus tegitur. At hic tamen nihil mutem : et fortasse Crupellarii pedites fuerunt, non equites. Sane ex Taciti narratione non colliges pugnasse eos ex equis.
3Augebantur eae copiae uicinarum ciuitatum, ut nondum aperta consensione, ita uiritim promptis studiis, et certamine ducum Romanorum, quos inter ambigebatur, utroque bellum sibi poscente. Mox Varro, inualidus senecta, uigenti Silio concessit.

44

1{(177)}At Romae non Treueros modo et Aeduos, sed quattuor et sexaginta Galliarum ciuitates desciuisse, adsumptos in societatem Germanos, dubias Hispanias, cuncta, ut mos famae, in maius credita.
Historica Mentio
In certas gentes uidentur Galliam diuisisse. Strabo lib. IV. Lugduni aram Augusto exstructam ait a communi Galliae : cum inscriptione LX gentium. Quod in numis etiam M. Antonii legimus, LVGDVNI. A. XL. libentius ad gentium numerum retulerim, quam ut alii, ad annorum coloniae conditae. Appianus in Celtico ampliore numero ἒθνη τετρακόσια, in Galiis ponit, πόλεις ΧΧΧ ὀκτακοσίας
2Optumus quisque rei publicae cura maerebat ; multi odio praesentium et cupidine mutationis suis quoque periculis laetabantur increpabantque Tiberium quod in tanto rerum motu libellis accusatorum insumeret operam.
3An et Sacrouirum maiestatis crimine reum in senatu fore ? Exstitisse tandem uiros qui cruentas epistulas armis cohiberent ; miseram pacem uel bello bene mutari.
4Tanto impensius in securitatem compositus, neque loco neque uultu mutato, sed ut solitum per illos dies egit, altitudine animi, an compererat modica esse et uulgatis leuiora.

45

1Interim Silius, cum legionibus duabus incedens, praemissa auxiliari manu, uastat Sequanorum pagos, qui, finium extremi et Aeduis contermini sociique, in armis erant. Mox Augustodunum petit propero agmine, certantibus inter se signiferis, fremente etiam gregario milite, ne suetam requiem, ne spatia noctium opperiretur : uiderent modo aduersos et aspicerentur ; id satis ad uictoriam.
2Duodecimum apud lapidem Sacrouir copiaeque patentibus locis apparuere. In fronte statuerat {178}ferratos, in cornibus cohortes, a tergo semermos. Ipse inter primores equo insigni adire, memorare ueteres Gallorum glorias quaeque Romanis aduersa intulissent ; quam decora uictoribus libertas, quanto intolerantior seruitus iterum uictis.

46

1Non diu haec nec apud laetos : etenim propinquabat legionum acies, inconditique ac militiae nescii oppidani neque oculis neque auribus satis competebant. Contra Silius, etsi praesumpta spes hortandi causas exemerat, clamitabat tamen pudendum ipsis quod Germaniarum uictores aduersum Gallos tamquam in hostem ducerentur.
Stylus
Sallustianum est apud Nonium: Formidine attonitus, neque animo, neque auribus, aut lingua competere. Etiam tale hoc Liuii lib. V. Romani ne auribus quidem atque oculis satis constare poterant.
2« Vna nuper cohors rebellem Turonum, una ala Treuerum, paucae huius ipsius exercitus turmae profligauere Sequanos. Quanto pecunia dites et uoluptatibus opulentos, tanto magis imbelles Aeduos euincite et fugientibus consulite. »
Historica
Itane Turonium, an uerius Andecauum ? Ipse quidem paulloante narrauit : Andecauos Acilius Auiola, excita cohorte quae Lugduni praesidium agitabat, coercuit: Turonii, Legionario milite, quem Visellius Varro miserat oppressi.
3Ingens ad ea clamor et circumfudit eques frontemque pedites inuasere, nec cunctatum apud latera. Paulum morae attulere ferrati, restantibus lamminis aduersum pila et gladios ; sed miles, correptis securibus et dolabris, ut si murum perrumperet, caedere tegmina et corpora ; quidam trudibus aut furcis inertem molem prosternere iacentesque nullo ad resurgendum nisu quasi exanimes linquebantur.
4Sacrouir primo Augustodunum, dein metu deditionis {179}in uillam propinquam cum fidissimis pergit. Illic sua manu, reliqui mutuis ictibus occidere ; incensa super uilla omnes cremauit.

47

1Tum demum Tiberius ortum patratumque bellum senatu scripsit ; neque dempsit aut addidit uero, sed fide ac uirtute legatos, se consiliis superfuisse.
2Simul causas cur non ipse, non Drusus profecti ad id bellum forent, adiunxit, magnitudinem imperii extollens, neque decorum principibus, si una alteraue ciuitas turbet, <…> omissa Vrbe, unde in omnia regimen. Nunc, quia non metu ducatur, iturum ut praesentia spectaret componeretque.
non classé
Nam in minoribus bellis, Principi, ut Claudianus ait, Vindictam mendasse sat est. Et ipsa Roma huic rei apud eumdem uatem : medium non deserit umquam Caeli Phoebus iter, radiis tamen omnia lustrat.
3Decreuere patres uota pro reditu eius supplicationesque et alia decora. Solus Dolabella Cornelius, dum anteire ceteros parat, absurdam in adulationem progressus, censuit ut ouans e Campania Vrbem introiret.
4Igitur secutae Caesaris litterae, quibus se non tam uacuum gloria praedicabat ut post ferocissimas gentes perdomitas, tot receptos in iuuenta aut spretos triumphos, iam senior peregrinationis suburbanae inane praemium peteret.

48

1Sub idem tempus, ut mors Sulpicii Quirini publicis exsequiis frequentaretur, petiuit a senatu. Nihil ad ueterem et patriciam Sulpiciorum familiam {180}Quirinius pertinuit, ortus apud municipium Lanuuium ; sed impiger militiae et acribus ministeriis consulatum sub diuo Augusto, mox, expugnatis per Ciliciam Homonadensium castellis, insignia triumphi adeptus, datusque rector C. Caesari Armeniam obtinenti. Tiberium quoque Rhodi agentem coluerat.
Historica Mentio Controuersia
Consul fuit anno urbis DCCXLII. cum M. Valerio Messalla. Quirinius a Dione, Iosepho, Tacito constanter appellatur : ut mirer cur maluerit Onufrius , Quirinus.
non classé
Tangit historiam solus, quod sciam, Strabo, lib. XIII. τὰς δὲ ο᾽Ὁμονάδεας Κυρίνιος ἐξεπόρθησε λιμῷ καὶ τετρακισχιλίους ἄνδρας ἐζώγρησε καὶ συνῴκισεν εἰς τὰς ἐγγὺς πόλεις, τὴν δὲ χώραν ἀπέλιπεν ἔρημον τῶν ἐν ἀκμῇ. Id est, Homonadenses autem Quirinius fame expugnauit, quattuor millia uirorum cepit et in uicinas urbes distribuit, regione spoliata omni iuuentute. At idem is etiam in Africa gessit, si Floro accredam, aut certe ueteribus eius libris. Nam libri ultimi, cap. ultimo, ubi legitur : Marmaridas atque Garamantas Furnio subigendos dedit : alter meus scriptus codex, Curinio, alter Quirino refert et puto recte.
Historica Mentio
Diu etiam post, in Syriam missus ad census describendos. De qua re multa Iosephus lib. XVIII. cap. I. II. et seq. Et mentio eius apud Lucam in historia sacra.
2Quod tunc patefecit in senatu, laudatis in se officiis et incusato M. Lollio, quem auctorem C. Caesari prauitatis et discordiarum arguebat. Sed ceteris haud laeta memoria Quirini erat ob intenta, ut memoraui, Lepidae pericula sordidamque et praepotentem senectam.
Lectio Mentio Historica
Ita emendaui olim, cum uulgo esset M. Folio. Hausi emendationem facile ex historia, quae apud Suetonium : Namque priuignum Caium Orienti praepositum, cum uisendi gratia traiecisset Samum, alieniorem sibi sensit ex criminationibus M. Lollii comitis et rectoris eius. Item Plinium lib. IX. et Velleium lib. II. Fuit enim hic Lollius C. Caesari rector, quo more principibus iuuenibus etiam nunc dantur : et post illum P. Sulpicius Quirinius, Tiberio amicus. Caussa errori, quod in priscis libris sine geminatione fere, Lolio.

49

1Fine anni Clutorium Priscum, equitem Romanum, post celebre carmen quo Germanici suprema defleuerat, pecunia donatum a Caesare, corripuit delator, obiectans aegro Druso composuisse quod, si exstinctus foret, maiore praemio uulgaretur. Id Clutorius in domo P. Petronii socru eius Vitellia coram multisque inlustribus feminis per uaniloquentiam legerat.
Historica Mentio Lectio
Vulgo, Clutorium. Sed Dio auctor sic emendandi, apud quem est, Γαίος Λουτόριος. Error ex adhaesu notarum, ut infra Panteius, qui est P. Anteius. Mentio huius aut alterius Lutorii apud Plinium lib. VII. cap. XXIX. ubi tamen male, Sutorio Prisco.
2Vt delator exstitit, ceteris ad dicendum testimonium exterritis, sola Vitellia nihil se audiuisse adseuerauit. Sed arguentibus ad perniciem plus fidei fuit, sententiaque Haterii Agrippae, consulis designati, indictum reo ultimum supplicium.

50

1{(181)}Contra M. Lepidus in hunc modum exorsus est : « Si, patres conscripti, unum id spectamus, quam nefaria uoce Clutorius Priscus mentem suam et aures hominum polluerit, neque carcer neque laqueus, ne seruiles quidem cruciatus in eum suffecerint.
Uocabulum
Id est, patibula crucesque.
2Sin flagitia et facinora sine modo sunt, suppliciis ac remediis principis moderatio maiorumque et uestra exempla temperant et uana a scelestis, dicta a maleficiis differunt, est locus sententiae per quam neque huic delictum impune sit et nos clementiae simul ac seueritatis non paeniteat. Saepe audiui principem nostrum conquerentem si quis, sumpta morte, misericordiam eius praeuenisset.
3Vita Clutorii in integro est, qui neque seruatus in periculum rei publicae neque interfectus in exemplum ibit. Studia illi, ut plena uaecordiae, ita inania et fluxa sunt ; nec quicquam graue ac serium ex eo metuas qui, suorum ipse flagitiorum proditor, non uirorum animis sed muliercularum adrepit.
4Cedat tamen Vrbe et, bonis amissis, aqua et igni arceatur ; quod perinde censeo ac si lege maiestatis teneretur. »

51

1Solus Lepido Rubellius Blandus, e consularibus, adsensit ; ceteri sententiam Agrippae secuti, ductusque in carcerem Priscus ac statim exanimatus. Id Tiberius solitis sibi ambagibus apud senatum incusauit, cum extolleret pietatem quamuis modicas principis {182}iniurias acriter ulciscentium, deprecaretur tam praecipites uerborum poenas, laudaret Lepidum neque Agrippam argueret.
2Igitur factum senatus consultum ne decreta patrum ante diem ad aerarium deferrentur idque uitae spatium damnatis prorogaretur. Sed non senatui libertas ad paenitendum erat neque Tiberius interiectu temporis mitigabatur.
Historica Lectio Personnel
Interciderat nota numeri quam nos certis auctoribus restituimus. Suetonio in Tiber. cap. LXXV Nam cum Senatusconsulto cautum esset, ut poena damnatorum semper in decimum diem differretur Dione li. LVII καὶ δόγματι παραδοθῆναι ἐκέλευσε μήτ´ ἀποθνήσκειν ἐντὸς δέκα ἡμερῶν τὸν καταψηφισθέντα ὑπ´ αὐτῶν, μήτε τὸ γράμμα τὸ ἐπ´ αὐτῷ γενόμενον ἐς τὸ δημόσιον ἐντὸς τοῦ αὐτοῦ χρόνου ἀποτίθεσθαι Qui et idem repetit, fine libri LVIII. Nec aliud Seneca sensit De tranquillitate I. capite XIV Credisne illum decem medios usque ad supplicium dies sine ulla solicitudine exegisse? Mansisse uidetur id decretum, donec Theodosius Imp. clementissime conuicto et damnato reo dies indulsit triginta uitae: in l. si uindicari C. De poenis. Sidonius ergo non abest quin falsus sit, lib.I. Epist. qui id tribuit SC. Tiberiano. Ex uetere, inquit, SC. Tiberiano triginta dierum uitam post sententiam trahit Haec satis certa uidebantur, at turbant me Declamatores: inter quos Quinctilianus Themate declamationis CCCIII: Damnatorum, inquit, supplicia in diem tricesimum differantur. Et in ipsa Declamatione: Et mihi uidetur ideo constituta esse lex quae damnatum post tricesimum diem puniri uoluit: quoniam uidebat legum lator posse fieri ut deciperetur accusator. Item Calpurnius Flaccus (Pythoeo nostro auctores hos debemus) Declamat.XXV: Poena raptoris in diem trigesimum differatur. Nam uixisse istos ante Theodosii longe aeuum, satis claret. An igitur exolescentem rettulit dumtaxat ratamque Tiberianam legem habuit Theodosius et in Tacito, Dione, Seneca, suspicamur de mendo? An potius Declamatores illi in transcribendo uitiati a posteris sunt, et ad posteriorem illam legem aptati? Mehercle haereo. eo magis, quod Quinctilianum illum Augusti aeuo uixisse uolunt: quod ex hoc loco non potest.
Historica Mentio
In aerario tabulae publicae et acta senatus. Liuius lib.XXXV Verum cum sint notissimae sibi cum Consule inimicitiae, quid ab eo posse quemquam aequi exspectare, qui per infrequentiam furtim factum S c. ad aerarium detulerit? Nec ante rata donec delata interea Auctoritas dicebatur, non Sc. ut ex Cicerone et Dione iam alii notarunt. Vide similem in Taciti locum lib. XIII de multis Aedilium

52

1C. Sulpicius, D. Haterius consules sequuntur, inturbidus externis rebus annus, domi suspecta seueritate aduersum luxum, qui immensum proruperat ad cuncta quis pecunia prodigitur. Sed alia sumptuum quamuis grauiora dissimulatis plerumque pretiis occultabantur ; uentris et ganeae paratus adsiduis sermonibus uulgati fecerant curam ne princeps antiquae parsimoniae durius aduerteret.
2Nam, incipiente C. Bibulo, ceteri quoque aediles disseruerant sperni sumptuariam legem uetitaque utensilium pretia augeri in dies nec mediocribus remediis sisti posse, et consulti patres integrum id negotium ad principem distulerant.
Historica
Augusti sumptuariam intellegit, de qua Agellius lib.II Postremo lex Iulia ad populum peruenit, Caesare Augusto imperante, qua pro festis quidem diebus ducenti finiuntur: Kalendis, Idibus, Nonis, et aliis quibusdam festis, trecenti: nuptiis autem et repotiis HS millies esse. Etiam dicit Capito Atteius edictum Diuine Augusti an Tiberii Caesaris etc Quo loco claram mendam per occasionem tollo, legoque: "nuptiis autem et repotiis sestertii mille. Esse etiam dicit Capito" etc. Sestertium millies ad nuptias ut definiat ulla lex? non potest: nimis immane est. At sestertiis mille conueniunt et συμμετρίας habent cum numero priore, ducentorum trecentorumque. Ceterum hanc Tiberii curam intellexit Plinius lib. XXXIII cap.II hoc diuersus, quod C. Sulpicium Galbam aedilem nominat, non C.Bibulum, reiicitque in annum sequentem quo consules Vetus et Pollio : Tiberii demum, inquit, principatus nono anno, in unitatem uenit equester ordo annulorumque auctoritati forma constituta est, C. Asinio Pollione, C. Antistio Vetere coss anno urbis conditae DCCLXXV. Quod miremur, futili paene de causa. Cum C. Sulpicius Galba, dum iuuenalem famam apud principem popinarum poenis aucupatur, questus esset in Senatu, uulgo institores eius culpae defendi anulis. Fieri tamen potest, ut iterata tunc ea inquisitio.
3Sed Tiberius, saepe apud se pensitato an coerceri tam profusae cupidines possent, num coercitio plus damni in rem publicam ferret, quam indecorum adtrectare quod non obtineret uel retentum ignominiam et infamiam uirorum {183}inlustrium posceret, postremo litteras ad senatum composuit, quarum sententia in hunc modum fuit :

53

1« Ceteris forsitan in rebus, patres conscripti, magis expediat me coram interrogari et dicere quid re publica censeam ; in hac relatione subtrahi oculos meos melius fuit, ne, denotantibus uobis ora ac metum singulorum qui pudendi luxus arguerentur, ipse etiam uiderem eos ac uelut deprenderem.
2Quod si mecum ante uiri strenui, aediles, consilium habuissent, nescio an suasurus fuerim omittere potius praeualida et adulta uitia quam hoc adsequi, ut palam fieret quibus flagitiis impares essemus.
3Sed illi quidem officio functi sunt, ut ceteros quoque magistratus sua munia implere uelim ; mihi autem neque honestum silere neque proloqui expeditum, quia non aedilis aut praetoris aut consulis partes sustineo. Maius aliquid et excelsius a principe postulatur ; et, cum recte factorum sibi quisque gratiam trahant, unius inuidia ab omnibus peccatur.
4Quid enim primum prohibere et priscum ad morem recidere adgrediar ? uillarumne infinita spatia ? familiarum numerum et nationes ? argenti et auri pondus ? aeris tabularumque miracula ? promiscas uiris et feminis uestes atque illa feminarum propria, quis lapidum causa pecuniae nostrae ad externas aut hostiles gentes transferuntur ?

54

1{(184)}Nec ignoro in conuiuiis et circulis incusari ista et modum posci ; sed, si quis legem sanciat, poenas indicat, idem illi ciuitatem uerti, splendidissimo cuique exitium parari, neminem criminis expertem clamitabunt. Atqui ne corporis quidem morbos ueteres et diu auctos nisi per dura et aspera coerceas ; corruptus simul et corruptor, aeger et flagrans animus, haud leuioribus remediis restinguendus est quam libidinibus ardescit.
2Tot a maioribus repertae leges, tot quas diuus Augustus tulit, illae obliuione, hae, quod flagitiosius est, contemptu abolitae, securiorem luxum fecere. Nam, si uelis quod nondum uetitum est, timeas ne uetere ; at, si prohibita impune transcenderis, neque metus ultra neque pudor est.
3Cur ergo olim parsimonia pollebat ? Quia sibi quisque moderabatur, quia unius urbis ciues eramus ; ne inritamenta quidem eadem intra Italiam dominantibus. Externis uictoriis aliena, ciuilibus etiam nostra consumere didicimus. Quantulum istud est de quo aediles admonent ! quam, si cetera respicias, in leui habendum !
Mentio Historica Politica
Quasi dicat, at nunc ex omni urbe mixto sumus. Vndique gentes ciuitate et honoribus donatae, itemque non donatae confluximus. Quae uera sunt de illo aeuo: uel Senecam ad Heluiam uide, cap. VI.
4At hercule nemo refert quod Italia externae opis indiget, quod uita populi Romani per incerta maris et tempestatum cotidie uoluitur. Ac, nisi prouinciarum copiae et dominis et seruitiis et agris subuenerint, nostra nos scilicet nemora nostraeque uillae tuebuntur !
5Hanc, patres conscripti, curam sustinet princeps ; haec omissa funditus {185}rem publicam trahet. Reliquis intra animum medendum est : nos pudor, pauperes necessitas, diuites satias in melius mutet. Aut, si quis ex magistratibus tantam industriam ac seueritatem pollicetur ut ire obuiam queat, hunc ego et laudo et exonerari laborum meorum partem fateor.
6Sin accusare uitia uolunt, dein, cum gloriam eius rei adepti sunt, simultates faciunt ac mihi relinquunt, credite, patres conscripti, me quoque non esse offensionum auidum ; quas cum graues et plerumque iniquas pro re publica suscipiam, inanes et inritas neque mihi aut uobis usui futuras iure deprecor. »
Personnel
A prauis caussis animisque ortas, non ex merito meo.

55

1Auditis Caesaris litteris, remissa aedilibus talis cura ; luxusque mensae, a fine Actiaci belli ad ea arma quis Seruius Galba rerum adeptus est, per annos centum profusis sumptibus exerciti, paulatim exoleuere. Causas eius mutationis quaerere libet.
Lectio Stylus
Faciebam olim "rem Romanam adeptus"; nunc non muto. Est Archaismus et sic dictum ut "rerum potiri". Nam ita lib.VI Nihil abnuentem, dum dominationis apisceretur.
2Dites olim familiae nobilium aut claritudine insignes studio magnificentiae prolabebantur : nam etiam tum plebem, socios, regna colere et coli licitum ; ut quisque opibus, domo, paratu speciosus, per nomen et clientelas inlustrior habebatur.
3Postquam caedibus saeuitum et magnitudo famae exitio erat, ceteri ad sapientiora conuertere. Simul noui homines, e municipiis et coloniis {186}atque etiam prouinciis in senatum crebro adsumpti, domesticam parsimoniam intulerunt, et, quamquam fortuna uel industria plerique pecuniosam ad senectam peruenirent, mansit tamen prior animus.
4Sed praecipuus adstricti moris auctor Vespasianus fuit, antiquo ipse cultu uictuque. Obsequium inde in principem et aemulandi amor ualidior quam poena ex legibus et metus.
non classé
Simillimum, quod Panegyristes ad Theodosium: Tuae Imperator epulae mensis communibus parciores. hinc certatim in omnes luxuriae pudor, parcimoniae cultus inoleuit: et quiescentibus legum minis, subiit quemque (ita lego) priuatim paenitentia.
5Nisi forte rebus cunctis inest quidam uelut orbis, ut quem ad modum temporum uices, ita morum uertantur ; nec omnia apud priores meliora, sed nostra quoque aetas multa laudis et artium imitanda posteris tulit. uerum haec nobis maiores certamina ex honesto maneant !
Personnel Lectio
In funesto hoc loco olim conclamaui. Forte, "nobis in maiores" id est, aduersum maiores, medicina, quae huic mortuo non faciet uitam.

56

1Tiberius, fama moderationis parta, quod ingruentes accusatores represserat, mittit litteras ad senatum quis potestatem tribuniciam Druso petebat.
2Id summi fastigii uocabulum Augustus repperit, ne regis aut dictatoris nomen adsumeret ac tamen appellatione aliqua cetera imperia praemineret. Marcum deinde Agrippam socium eius potestatis, quo defuncto, Tiberium Neronem delegit, ne successor in incerto foret. Sic cohiberi prauas aliorum spes rebatur ; simul modestiae Neronis et suae magnitudini fidebat.
Historica
Ita cum Tacito plerique scriptores tradiderunt. Quos refellit Dio, lib. XLII ubi diserte scriptum : Caesarem admisisse ut Dictator in integrum annum diceretur et Tribuniciam potestatem per omne aeuum haberet. Non ergo uocis auctor Augustus. Sed hoc tamen uerum, Caesarem eo titulo publice non usum: usus est primus Augustus et dedit ei splendorem, ideoque origo eius non immerito relata ad ipsum.
3Quo tunc exemplo Tiberius Drusum summae rei admouit, cum {187}incolumi Germanico integrum inter duos iudicium tenuisset. Sed, principio litterarum ueneratus deos ut consilia sua rei publicae prosperarent, modica de moribus adulescentis neque in falsum aucta rettulit :
4esse illi coniugem et tres liberos eamque aetatem qua ipse quondam a diuo Augusto ad capessendum hoc munus uocatus sit ; neque nunc propere, sed per octo annos capto experimento, compressis seditionibus, compositis bellis, triumphalem et bis consulem noti laboris participem sumi.
Historica
Egit ergo Drusus tunc trigesimum sextum annum. Nam Tiberius natus est L. Munatio Planco, M. Lepido iterum consulibus anno urbis DCCXII. A quo die anni medii triginta sex ad Tribuniciam eius potestatem, quae delata anno urbis DCCXLVIII.

57

1Praeceperant animis orationem patres ; quo quaesitior adulatio fuit. Nec tamen repertum nisi ut effigies principum, aras deum, templa et arcus aliaque solita censerent, nisi quod M. Silanus ex contumelia consulatus honorem principibus petiuit dixitque pro sententia ut publicis priuatisue monimentis, ad memoriam temporum, non consulum nomina praescriberentur, sed eorum qui tribuniciam potestatem gererent.
2At Q. Haterius, cum eius diei senatus consulta aureis litteris figenda in curia censuisset, deridiculo fuit, senex foedissimae adulationis tantum infamia usurus.
Lectio Controuersia
Non dubie scribendum "At.Q.Haterius". Idque illi praenomen. Simile in Suetonii Vitellio mendum cap.I Exstatque elogii ad Q. Vitellium libellus. Scribo "exstat Q. Longini". Vel ut Muretum uideo uelle, "Q. Clodii".

58

1Inter quae prouincia Africa Iunio Blaeso prorogata, Seruius Maluginensis, flamen Dialis, ut Asiam {188}sorte haberet postulauit, frustra uulgatum dictitans non licere Dialibus egredi Italia neque aliud ius suum quam Martialium Quirinaliumque flaminum : porro, si hi duxissent prouincias, cur Dialibus id uetitum ? Nulla de eo populi scita, non in libris caerimoniarum reperiri.
À corriger
Adeo non egredi, ut nec urbi abesse iis liceret una nocte. Quod lege in Camilli oratione apud Liuium, lib.V Flamini Diali, inquit, noctem unam manere extra urbem nefas est.
Lectio
Offendo in hac phrasi. Forte "si hi duo rexissent". Duo, Martialis et Quirinalis. uel "si hi direxissent". Aliquis tamen fortasse ad sortem haud male traxerit: "et duxerint", id est forte extraxerint.
2Saepe pontifices Dialia sacra fecisse, si flamen ualitudine aut munere publico impediretur. Quinque et septuaginta annis post Cornelii Merulae caedem neminem suffectum neque tamen cessauisse religiones. Quod si per tot annos possit non creari nullo sacrorum damno, quanto facilius afuturum ad unius anni proconsulare imperium.
Historica Mentio
Constat ratio. Nam Merula interfectus anno urbis DCLXVIII. Suffectus Flamen nouus ad Augusto anno urbis DCCXLIV. Notat Dio lib. LIV: κἀν τῷ αὐτῷ τούτῳ χρόνῳ ὅ τε ἱερεὺς τοῦ Διὸς πρῶτον μετὰ τὸν Μερούλαν ἀπεδείχθη Non turbat quod Iulius Caesar Flamen Dialis destinatus fuerit, teste Suetonio cap. I, quia tantum destinatus et a Sulla eodem sacerdotio mox multatus est. Facit hunc Suetonius illud cap.XXXI in Augusto: Nonnulla ex antiquissimis caerimoniis paullatim abolita restituit, ut Salutis augurium, Diale flaminium.
3Priuatis olim simultatibus effectum ut a pontificibus maximis ire in prouincias prohiberentur ; nunc deum munere summum pontificum etiam summum hominum esse, non aemulationi, non odio aut priuatis adfectionibus obnoxium.

59

1Aduersus quae cum augur Lentulus aliique uarie dissererent, eo decursum est ut pontificis maximi sententiam opperirentur.
2Tiberius, dilata notione de iure flaminis, decretas ob tribuniciam Drusi potestatem caerimonias temperauit, nominatim arguens insolentiam sententiae aureasque litteras contra patrium morem. Recitatae et Drusi epistulae, quamquam ad {189}modestiam flexae, pro superbissimis accipiuntur :
3Huc decidisse cuncta ut ne iuuenis quidem, tanto honore accepto, adiret Vrbis deos, ingrederetur senatum, auspicia saltem gentile apud solum inciperet ! bellum scilicet aut diuerso terrarum distineri, litora et lacus Campaniae cum maxime peragrantem !
À corriger Opera
Lucem dat Liuii locus lib. XXII de C. Flaminio, qui ante initium Consulatum profectus ab urbe. Quod enim illud iustum imperium, quod auspicium esse? Magistratus id a domo, publicis priuatisque penatibus, Latinis feriis actis, sacrificio in monte perfecto, uotis rite in Capitolio nuncupatis, secum ferre. Nec priuatum auspicia sequi: nec sine auspiciis profectum in externo ea solo noua atque integra concipere posse. Vide etiam quae de auspiciis infra scribo, lib. IV.
Lectio
Non male etiam, "bello": siue "bello cum". Sed distinctione adhibita commode seruaueris illud prius.
4Sic imbui rectorem generis humani, id primum e paternis consiliis discere ! Sane grauaretur aspectum ciuium senex imperator fessamque aetatem et actos labores praetenderet : Druso quod nisi ex adrogantia impedimentum ?

60

1Sed Tiberius, uim principatus sibi firmans, imaginem antiquitatis senatui praebebat, postulata prouinciarum ad disquisitionem patrum mittendo. Crebrescebat enim Graecas per urbes licentia atque impunitas asyla statuendi ; complebantur templa pessimis seruitiorum ; eodem subsidio obaerati aduersum creditores suspectique capitalium criminum receptabantur, nec ullum satis ualidum imperium erat coercendis seditionibus populi, flagitia hominum ut caerimonias deum protegentis.
Historica
Tribus ergo generibus hominum perfugium in asylis: seruis, obaeratis, maleficis. De maleficis seruisque, Plutarchus Περὶ δεισιδαιμονίας.ἔστι δούλῳ φεύξιμος βωμός, ἔστι καὶ λῃσταῖς ἀβέβηλα πολλὰ τῶν ἱερῶν, καὶ πολεμίους οἱ φεύγοντες, ἂν ἀγάλματος λάβωνται ἢ ναοῦ, θαρροῦσιν De obaeratis, idem libello "De uitandis usuris": GREC Et Sallustium eleganter de Pompeio Epistola ad Caesarem: Eoque per omne tempus belli, quasi sacro atque inspoliato fano debitores usi Adde quae de Asyliis Pollux: εἰ δὲ καὶ ἂσυλόν τι εἲη, τοῦτο καὶ κρησφύγετον λέγε, καὶ φύξιμον, καὶ ἱερούς ὃροις, ἐφ`ὃσον τοῖς οἰκεταῖς ἀσφάλεια.
2Igitur placitum ut mitterent ciuitates iura atque legatos. Et quaedam quod falso usurpauerant sponte omisere ; multae uetustis superstitionibus aut meritis in populum Romanum fidebant.
3Magnaque eius diei species fuit quo senatus {190}maiorum beneficia, sociorum pacta, regum etiam qui ante uim Romanam ualuerant decreta ipsorumque numinum religiones introspexit, libero, ut quondam, quid firmaret mutaretue.

61

1primi omnium ephesii adiere, memorantes non, ut uulgus crederet, Dianam atque Apollinem Delo genitos, esse apud se Cenchreum amnem, lucum Ortygiam, ubi Latonam, partu grauidam et oleae, quae tum etiam maneat, adnisam, edidisse ea numina, deorumque monitu sacratum nemus, atque ipsum illic Apollinem post interfectos Cyclopas Iouis iram uitauisse ;
À corriger Personnel
Quibus Diana culta celebri illo templo. Statuam eius describit Minutius Felix in Dialogo. Diana interim est alte succincta uenatrix: et Ephesia mammis multis et uerubus exstructa ubi repono "uberibus exstructa". De toto hoc Asylo eleganter Strabo lib. XIV. ἄσυλον δὲ μένει τὸ ἱερὸν καὶ νῦν καὶ πρότερον· τῆς δ´ ἀσυλίας τοὺς ὅρους ἀλλαγῆναι συνέβη πολλάκις, Ἀλεξάνδρου μὲν ἐπὶ στάδιον ἐκτείναντος, Μιθριδάτου δὲ τόξευμα ἀφέντος ἀπὸ τῆς γωνίας τοῦ κεράμου καὶ δόξαντος ὑπερβαλέσθαι μικρὰ τὸ στάδιον, Ἀντωνίου δὲ πλησιάσαντος τοῦτῳ καὶ συμπεριλαβόντος τῇ ἀσυλίᾳ μέρος τι τῆς πόλεως· ἐφάνη δὲ τοῦτο βλαβερὸν καὶ ἐπὶ τοῖς κακούργοις ποιοῦν τὴν πόλιν, ὥστ´ ἠκύρωσεν ὁ Σεβαστὸς Καῖσαρ Cui descriptioni caussa non est ut aliunde quippiam addam.
Lectio
Scribendum "lucum". Strabo ἐν δὲ τῇ αὐτῇ παραλίᾳ μικρὸν ὑπὲρ τῆς θαλάττης ἐστὶ καὶ ἡ Ὀρτυγία, διαπρεπὲς ἄλσος παντοδαπῆς ὕλης, κυπαρίττου δὲ τῆς πλείστης. διαρρεῖ δὲ ὁ Κέγχριος ποταμός, οὗ φασι νίψασθαι τὴν Λητὼ μετὰ τὰς ὠδῖνας. ἐνταῦθα γὰρ μυθεύουσι τὴν λοχείαν καὶ τὴν τροφὸν τὴν Ὀρτυγίαν καὶ τὸ ἄδυτον ἐν ᾧ ἡ λοχεία, καὶ τὴν πλησίον ἐλαίαν, ᾗ πρῶτον ἐπαναπαύσασθαί φασι τὴν θεὸν ἀπολυθεῖσαν Quae sola, satis illustrant hunc totum Graecanicae fabulae locum. Vide tamen, si lubet, Epigrammatarium Graecum lib. IV εἰς ναοῦς,ubi Ephesum uocat, Dianae τὰν τροφὸν
Mentio
Paullo aliter Strabo, ut uidisti; qui uult post partum demum, innisam oleae quietis caussa.
2mox Liberum patrem, bello uictorem, supplicibus amazonum, quae aram insederant, ignouisse ;
Mentio Personnel
Aliquid ea de re Pausanias lib. VIII. ubi de templo Dianae Ephesiae, quem suadeo legas.
3auctam hinc concessu Herculis, cum Lydia poteretur, caerimoniam templo neque Persarum dicione deminutum ius, post Macedonas, dein nos seruauisse.

62

1Proximi hos Magnetes L. Scipionis et L. Sullae constitutis nitebantur, quorum ille Antiocho, hic Mithridate pulsis, fidem atque uirtutem Magnetum decorauere, uti Dianae Leucophrynae perfugium inuiolabile foret.
Lectio À corriger
Scribe, "Leucophrynae". Eius deae templum in Magnetibus, descripsit Strabo lib. XIV. caussam cognominis ad feminam aliquam quae ibi condita, referre ex Arnobio possis, lib. VI. In Didymaeo Milesio Cleochum dicit habuisse suprema Leandrus; funeris Leucophrynae monumentum in fano apud Magnesiam Diaenae esse Myndius profitetur ac memorat Zeno. Et Clemente in Protrept. GREC!!! Vel ad Tenedon insulam, quae olim appellata Leucophryn, ubi Dianae sanctissimum templum. Xenophon rerum Graecarum lib.III τὸ δ᾽ Ἑλληνικὸν στράτευμα εἰς Λεύκοφρυν ἀπῆλθε, ἔνθα ἦν Ἀρτέμιδός τε ἱερὸν μάλα ἅγιον καὶ λίμνη eiusque exemplo et cognomine fortasse aedificatum in Magnetibus istud. Pausan.lib 1 Magnetes, quibus ex regis liberalitate imperauit Themistocles, Leucophrynem Dianam colunt. At Appianus ἐμφυλ.ε etiam alterum eius deae fanum locat Mileti, cognomento pari. τὴν ἀδελφὴν αὐτῆς, inquit, ἱκέτιδα οὖσαν ἐν Μιλήτῳ τῆς Λευκοφρυηνῆς Ἀρτέμιδος, πέμψας ὁ Ἀντώνιος ἀνεῖλε Et Pausanias aram Athenis, cui a Themistoclis filiis dedicata statua.
non classé
Fuisse huius deae hoc cognomento aram Athenis quoque, auctor est Pausanias, cui a Themistoclis filiis dedicata statua fuerit. Sed fani quod in Magnetibus sit pulchritudinem amplitudinemque Strabo in XIV exequitur.
2Aphrodisienses posthac et Stratonicenses {191}dictatoris Caesaris ob uetusta in partes merita et recens diui Augusti decretum attulere, laudati quod parthorum inruptionem, nihil mutata in populum Romanum constantia, pertulissent ; sed Aphrodisiensium ciuitas Veneris, stratonicensium Iouis et Triuiae religionem tuebantur.
Historica
Parthorum irruptionem intellegit, quae duce Labieno. de qua et de ipsa Stratonicea Dio XLVIII. ὁ δὲ δὴ Λαβιῆνος ἐν τούτῳ τήν τε Κιλικίαν κατέσχε, καὶ τῆς Ἀσίας τὰς ἠπειρώτιδας πόλεις παρεστήσατο πλὴν Στρατονικείας, τὰ μὲν πλεῖστα ἄνευ πολέμου, Μύλασα δὲ καὶ Ἀλάβανδα διὰ κινδύνων ἑλών
geographica Mentio
Stratonicea Cariae urbs est et templa duo in suburbano agro habet, "Iouis Chrysaori et Hecates" (siue "Triuiae in Laginis" Strabonem uide lib.XIV. Notat et Pausanias quod olim ea urbs et regio Chrysaoris dicta fuerit nimirum ab hoc templo.
3Altius hierocaesarienses exposuere Persicam apud se Dianam, delubrum rege Cyro dicatum ; et memorabantur Perpennae, Isaurici multaque alia imperatorum nomina, qui non modo templo, sed duobus milibus passuum eandem sanctitatem tribuerant.
geographica
Oppidum est in Lydia.
geographica À corriger
Atque ipsi Lydi illi "Persici" cognomen habent, uelut inde oriundi. Pausanias notat in Eliacorum I: Sunt, "inquit", Lydi qui Persici cognominantur, templa in Hierocaesarea oppido et Hypaepis. In utroque templo aedicula siue cella est, cum aris: super his cinis eoque ingressus sacerdos siue magus (ad Magicam enim Pausanias hoc miraculum refet) tiara caput uelatus, foco arida ligna imponit: et Deum nescio quem barbarico sermone (Persico, opinor) inuocans, ubi desiit, statim e lignis sponte purissima flamma emicat et adsurgit. Id se uidisse Pausanias testatur: et non dubie hinc templo religio et ius mox Asyli.
4Exim Cyprii tribus delubris, quorum uetustissimum Paphiae Veneri auctor Aerias, post filius eius, Amathus, Veneri Amathusiae, et Ioui Salaminio Teucer, Telamonis patris ira profugus, posuissent.

63

1Auditae aliarum quoque ciuitatium legationes. Quorum copia fessi patres, et quia studiis certabatur, consulibus permisere ut, perspecto iure et si qua iniquitas inuolueretur, rem integram rursum ad senatum referrent.
2Consules super eas ciuitates quas memoraui apud Pergamum Aesculapii compertum asylum rettulerunt, ceteros obscuris ob uetustatem initiis niti.
3Nam Zmyrnaeos oraculum Apollinis, cuius imperio Stratonicidi Veneri templum dicauerint, Tenios eiusdem {192}carmen referre, quo sacrare Neptuni effigiem aedemque iussi sint. Propiora Sardianos : Alexandri uictoris id donum ; neque minus Milesios Dareo rege niti ; sed cultus numinum utrisque dianam aut apollinem uenerandi. Petere et Cretenses simulacro diui Augusti.
geographica
Insulae Teni (quae inter Cycladas) cultores. De hac re, Strabo lib. X Tenus insula oppidum habet non magnum, sed extra illud in luco Neptuni templum dignum sane quod spectetur et de magno ibi conuentu addit.
Lectio
Scribo "niti".
geographica À corriger Mentio
Sardiani Dianam cognomento Coloenem; cuius templum GREC !!! ait Strabo: Milesii Apollinem uenerabantur, cognomento Didymeum. De quo idem Strabo et Suetonius Calig. cap XXI.
4Factaque senatus consulta, quis multo cum honore modus tamen praescribebatur, iussique ipsis in templis figere aera sacrandam ad memoriam, neu specie religionis in ambitionem delaberentur.
non classé
Non satis considerate ergo elapsum hoc Tranquillo: Aboleuit et ius moremque asylorum, quae usquam erant. Dum taxat moderatus est et temperauit.
non classé
Curtius Pichena in scripto esse ait "fiere aera"; atque ita "figere", pulcherrime emendat. Voluit nempe Senatus in aere sculpi et proponi haec decreta et suas modificationes.

64

1Sub idem tempus Iuliae Augustae ualitudo atrox necessitudinem principi fecit festinati in Vrbem reditus, sincera adhuc inter matrem filiumque concordia siue occultis odiis.
2Neque enim multo ante, cum haud procul theatro marcelli effigiem diuo augusto Iulia dicaret, Tiberii nomen suo postscripserat idque ille credebatur ut inferius maiestate principis graui et dissimulata offensione abdidisse.
Historica
Nota morem haud etiam notum statuas effigiesque dedicandi certis diis, cuius uestigium in hoc lapide uetusto: P.VEIDIUS.P.F.POLLIO CAESAREM. IMP. CAESARI. AVG. ET. COLONIAI.BENEVENTANAI. Pollio enim ibi non aliud quam effigiem Caesaris Imp. dedicat consecratque Augusto et coloniae suae. Et clarius in Strabone liber XIV: ἦν δὲ καὶ ἡ ἀναδυομένη Ἀφροδίτη, ἣ νῦν ἀνάκειται τῷ θεῷ Καίσαρι ἐν Ῥώμῃ, τοῦ Σεβαστοῦ ἀναθέντος τῷ πατρὶ τὴν ἀρχηγέτιν τοῦ γένους αὐτοῦ Id est: erat ibidem et Venus emergens, quae nunc sacrata est Diuo Caesari Romae, Augusto eam patri ut auctorem generis dedicante. Etiam Dionysius liber II Antiq.scribit: Romulus ex manubiis Vulcano dedicasse quadrigas aureas, simulque suam effigiem. Hunc morem in Graecia quoque fuisse, Diogenes mihi praeit in uita Platonis. Vbi ait Mithridatem, quandam Platonis statuam in Academia dedicasse, cum inscriptione ista : Μιθριδάτης ὁ Ῥοδοβάτου Πέρςης μούσαις εἰκόνα ἀνέθετο Πλάτωνος, ἣν Σιλανίῳ ἐποίησε. Mithridates Rodobati filius Persa Musis statuas Platonis dedicauit, quam Silanio fecit
3Sed tum supplicia dis ludique magni ab senatu decernuntur, quos pontifices et augures et quindecimuiri, septemuiris simul et sodalibus Augustalibus, ederent.
Historica À corriger
Ludi magni, iidem cum Romanis.Quia autem ludi plerique sacri diis, et instituti ad eos placandos: uisum est ut cura eorum editioque sacerdotibus esset, non omnibus tamen:sed collegiis sacerdotum quattuor, quae ista: Pontifices, Augures, Septemuiri epulones, Quindecemuiri. Dio lib. LIII. Sub initium de ludis Actiacis Agrippae: καὶ αὕτη μὲν (scilicet ἡ πανήγυρις ἡ ἐπί τῇ νικῇ πρὸς τῷ Ἀκτιῷ) διὰ πέντε ἀεὶ ἐτῶν μέχρι που ἐγίγνετο, ταῖς τέσσαρσιν ἱερωσύναις ἐκ περιτροπῆς μέλουσα, λέγω δὲ τούς τε ποντίφικας καὶ τοὺς οἰωνιστὰς τούς τε ἑπτὰ καὶ τοὺς πεντεκαίδεκα ἄνδρας καλουμένους Atque ii ludi in hunc usque diem quinquennio quoque celebrati: quorum curatio penes quattuor collegia sacerdotum, ordine et inuices. Dico Pontificum, Augurum, Septemuirorum, uti appellantur, et Quindecemuirum. Idem liber LVIII de iis quae decreta post mortem Seiani. ἐψηφίσαντο ἑορτήν τε διά τε τῶν ἀρχόντων καὶ διὰ τῶν ἱερέων ἁπάντων, ὃ μηπώποτε ἐγεγόνει, ἀχθῆναι, καὶ τὴν ἡμέραν ἐν ᾗ ἐτελεύτησε καὶ ἵππων ἀγῶσι καὶ θηρίων σφαγαῖς ἐτησίοις διά τε τῶν ἐς τὰς τέσσαρας ἱερωσύνας τελούντων καὶ διὰ τῶν τοῦ Αὐγούστου θιασωτῶν ἀγάλλεσθαι, ὃ οὐδέποτε ἐπεποίητο. Quibus uerbis interpretis errorem esse scio qui uertit "per quattuor collegia pontificum" imperite, cum debuisset, "sacerdotum". Pontificum sane collegium unum est. Quo dicit autem Dio non antea pronuntiatos ludos curatosque per quattuor collegia, et Augustales: id si sensit, errat et refellit hominem clare hic, qui in manu, Taciti locus. Ceterum ad curationem sacerdotalem pertinet Cornelii et ille locus Annal.XI Iisque ludis intentius adfui, sacerdotio Quindecemuirali praeditus, ac tum Praetor. Quod non iactantia refero, sed quia collegio Quindecemuirum antiquitus ea cura
4Censuerat L. Apronius ut fetiales quoque iis ludis praesiderent. Contra dixit Caesar, distincto sacerdotiorum iure et repetitis exemplis : neque enim umquam fetialibus hoc maiestatis {193}fuisse ; ideo Augustales adiectos quia proprium eius domus sacerdotium esset pro qua uota persoluerentur.

65

1Exsequi sententias haud institui nisi insignes per honestum aut notabili dedecore, quod praecipuum munus annalium reor ne uirtutes sileantur utque prauis dictis factisque ex posteritate et infamia metus sit.
2Ceterum tempora illa adeo infecta et adulatione sordida fuere ut non modo primores ciuitatis, quibus claritudo sua obsequiis protegenda erat, sed omnes consulares, magna pars eorum qui praetura functi multique etiam pedarii senatores certatim exsurgerent foedaque et nimia censerent.
3Memoriae proditur Tiberium, quotiens curia egrederetur, Graecis uerbis in hunc modum eloqui solitum : « O homines ad seruitutem paratos ! » Scilicet etiam illum qui libertatem publicam nollet tam proiectae seruientium patientiae taedebat.

66

1Paulatim dehinc ab indecoris ad infesta transgrediebantur. C. Silanum, pro consule Asiae, repetundarum a sociis postulatum, Mamercus Scaurus, e consularibus, Iunius Otho, praetor, Bruttedius Niger, aedilis, simul corripiunt obiectantque uiolatum Augusti numen, spretam Tiberii maiestatem, Mamercus antiqua {194}exempla iaciens, l. cottam a Scipione Africano, Seruium Galbam a Catone censorio, P. Rutilium a M. Scauro accusatos.
Mentio
Cicero Diuinatione in Verrem, ibique Asconius et Valerius lib.VIII.cap.I
2Videlicet Scipio et Cato talia ulciscebantur aut ille Scaurus, quem proauum suum, opprobrium maiorum, Mamercus, infami opera dehonestabat !
À corriger Mentio
De Galba, ibidem Cicero et Valerius: de Rutilio Liuius epist LXX. Cicero in Bruto et Oratore I; Orosius libro V.
Stylus
Sallustianum est.
3iunio othoni litterarium ludum exercere uetus ars fuit ; mox, Seiani potentia senator, obscura initia impudentibus ausis propolluebat.
Historica
Declamator fuit eo aeuo notus. Seneca pater et ipsum et genus eius dicendi describit, non sine nota, lib.II.Controu.1. Ait illum usum tecto genere dicendi et suspicioso, ubi minime opus et eum aperte liceret agere. Bene, inquit, de hoc uitio illius Scaurus aiebat, illum acta in aurem tegere. Acumen ioci reddo, scriboque "legere". Acta publica sunt, nec aliud tam uulgo promptum notumque. adeo ut prouerbii loco Seneca filius alibi dixerit Beneficia in acta non mitto id est, non publico, non diuulgo. Quid autem magis ridiculum, quam Acta publica alicui recitare in aurem? Subtilis ergo in id uitium hominum iocus; quem belle aemulatus est Martialis: Garris in aurem semper omnibus Cinna, Garris et illud, teste quod licet turba. Adeone penitus hic sedit tibi morbus, ut saepe in aurem Cinna Caesarem laudes? Nec enim dubito, quin oculos habuerit ad breue illud Scauri acutumque dictum.
Controuersia Lectio
Clarissimus Nic. Faber "perpolluebat". Hieron.Groslotius noster (uere noster, dudum studiis nuper amore mihi iunctus) "propellebat": bono pariter et prompto sensu.
4Bruttedium, artibus honestis copiosum et, si rectum iter pergeret, ad clarissima quaeque iturum, festinatio exstimulabat, dum aequales, dein superiores, postremo suasmet ipse spes anteire parat. Quod multos etiam bonos pessum dedit, qui, spretis quae tarda cum securitate, praematura uel cum exitio properant.
Historica Mentio
Vera laus. Non solum enim inter oratores rhetoresque locum habuit, recensente Seneca non semel: sed etiam historiam scripsit, ut ex fragmentis apparet, cum laude. Pete ea a Seneca patre, in Suasoria de morte Ciceronis. Puto eumdem esse, quem signauit Iuuenalis: pallidulus mi Brutidius meus ad Martis fuit obuius aram

67

1Auxere numerum accusatorum Gellius Publicola et m. paconius, ille quaestor Silani, hic legatus. Nec dubium habebatur saeuitiae captarumque pecuniarum teneri reum ;
Mentio Historica
Quem post illa reum maiestatis Tiberius interfecit, admonitu scurrae cuiusdam. Sueton.Tib.cap.LXI
2sed multa adgerebantur etiam insontibus periculosa, cum, super tot senatores aduersos, facundissimis totius Asiae eoque ad accusandum delectis responderet solus et orandi nescius, proprio in metu, qui exercitam quoque eloquentiam debilitat, non {195}temperante Tiberio quin premeret uoce, uultu, eo quod ipse creberrime interrogabat, neque refellere aut eludere dabatur, ac saepe etiam confitendum erat, ne frustra quaesiuisset.
3Seruos quoque Silani, ut tormentis interrogarentur, actor publicus mancipio acceperat. Et, ne quis necessariorum iuuaret periclitantem, maiestatis crimina subdebantur, uinclum et necessitas silendi.
4Igitur, petito paucorum dierum interiectu, defensionem sui deseruit, ausis ad Caesarem codicillis, quibus inuidiam et preces miscuerat.

68

1Tiberius, quae in Silanum parabat quo excusatius sub exemplo acciperentur, libellos diui Augusti de Voleso Messala, eiusdem Asiae pro consule, factumque in eum senatus consultum recitari iubet.
Historica Personnel
Cuius saeuitia clarum exemplum in Seneca lib.II De ira ubi item uocat eum Asiae Proconsulem sub Augusto Volesus nuper sub Augusto proconsul Asiae, cum trecentos una die securi percussisset, incedens inter cadauera uultu superbo, quasi magnificum quiddam conspiciendumque fecisset, Graece proclamauit o rem regiam! Quis haec rex fecisset? Non fuit haec ira, sed maius malum insanabile. Nec plura super eo mihi comperta.
2Tum L. Pisonem sententiam rogat. Ille, multum de clementia principis praefatus, aqua atque igni Silano interdicendum censuit ipsumque in insulam Gyarum relegandum. Eadem ceteri, nisi quod Cn. Lentulus separanda Silani materna bona, quippe Appia parente geniti, reddendaque filio dixit, adnuente Tiberio.
Controuersia Lectio
Certe haec implexa. Pichena intepretatur, Silano fuisse matrem et nouercam. Materna autem bona intelligi, uerae matris, quae separanda a nouerca, ac filio danda ut auiae paternae. Ego caussa nihil uideo, cur bona matris non fuerint Silani hic rei: et simul igitur cum paternis, pari iure confiscanda. Mihi semper aliquid occulti uulneris in hac scriptura uisum et sententiam affirmare paene audeam, etsi uix scripturam. Sed haec quoque fortasse fuerit: "quippe tali parente geniti" uel, "quippe illa parente", per admirationem. Enimuero Lentulus separari materna bona per honorem uoluit et respectu illius parentis: quae ex Augusti sanguine scilicet esset. Et Tacitus noster libro XIII Silanum abnepotem Diui Augusti facit. Et Plinius Diuus Augustus neptis suae nepotem genitum uidit, quo excessit anno. Stemma tamen seriatim hoc tempore, difficile sit. Quod si in lectione nihil mutas: tum ego interpretari capiar, Duas matres Silano huic reo fuisse, ueram et nouercam. Nouerca autem bona maxima ex parte Silano reliquerat, in gratiam mariti; uel obsequiis, ut sit, priuigni capta. Nunc censet Lentulus, separanda ea bona, quippe cum "non ea parente genitus esset": sed aduentitia illa et ex indulgentia data, filio item indulgenda. Haec dixerim, nec mihi firma aut proba, ut praemisi. Scripsit ad me ex Hispania uir doctus, in ueteri libro se legisse "quippe alta parente". Quod ad nostrum illum sensum faciat, sed mallem aliud uerbi.

69

1At cornelius dolabella, dum adulationem longius sequitur, increpitis C. Silani moribus, addidit ne quis uita probrosus et opertus infamia prouinciam sortiretur, {196}idque princeps diiudicaret : nam a legibus delicta puniri ; quanto fore mitius in ipsos, melius in socios, prouideri ne peccaretur ?
Historica
Praeter ceteros adulator: qui supra censuit, ut Tiberius ouans urbem iniret. Cuius mentio in prisco lapide coniunctim cum hoc C. Silano: P.CORNELIVS P.F.DOLABELLA C.IVNIVS C.F.SILANVS FLAMEN MARTIAL. EX S.C. FACIVNDVM CVRAVERVNT. IDEMQVE PROBAVERVNT.
2Aduersum quae disseruit Caesar : non quidem sibi ignara quae de Silano uulgabantur, sed non ex rumore statuendum. Multos in prouinciis contra quam spes aut metus de illis fuerit egisse ; excitari quosdam ad meliora magnitudine rerum, hebescere alios.
3Neque posse principem sua scientia cuncta complecti neque expedire ut ambitione aliena trahatur. Ideo leges in facta constitui quia futura in incerto sint. Sic a maioribus institutum ut, si anteissent delicta, poenae sequerentur. Ne uerterent sapienter reperta et semper placita.
4Satis onerum principibus, satis etiam potentiae. Minui iura quotiens gliscat potestas, nec utendum imperio ubi legibus agi possit.
Lectio Mentio
Ne deliberare quidem quemquam puto, quin coniectura nostra uera sit "minui iura, quoties glisc.pot" praeclara et ex usu rerum gnome.
5Quanto rarior apud Tiberium popularitas, tanto laetioribus animis accepta. Atque ille, prudens moderandi, si propria ira non impelleretur, addidit insulam Gyarum immitem et sine cultu hominum esse ; darent Iuniae familiae et uiro quondam ordinis eiusdem ut Cythnum potius concederet ;
Lectio Mentio
In manuscripto "Cythonum". Putes "Cythnum" fuisse, quae insula est iuxta Atticam, sub Euboea, nostro alibi, Ptolemaeo item et Plinio, nominata.
6id sororem quoque Silani, torquatam, priscae sanctimoniae uirginem, expetere. In hanc sententiam facta discessio.
Personnel
Cuius memoriam seruat marmor Romae IVNIAE C. SILANI F. TORQVATAE VIR.VEST. MAXIMAE Itemque alteram in hortis Vaticani mihi lectum: I.IVNONI IVNIAE C. SILANI F. TORQVATAE SACERDOTI VESTALI ANNIS LXIIII CAELESTI PATRONAE ACTIVS L.

70

1{(197)}post auditi cyrenenses et, accusante Anchario Prisco, Caesius Cordus repetundarum damnatur. L. Ennium, equitem Romanum, maiestatis postulatum quod effigiem principis promiscum ad usum argenti uertisset, recipi Caesar inter reos uetuit, palam aspernante Ateio Capitone quasi per libertatem.
Personnel Historica Lectio
Fluctuaui in hoc loco. Supra enim scriptum eadem de re. "Ancharius Priscus Caesium Cordum Proconsulem Crete postulauerat repetundis". Mirum uidebatur agere Cyrenenses in illum, qui aliena prouincia rector: et inclinabam ut subsistuerem "Cretenses". Dispulit hanc caliginem Strabo, apud quem libro ultimo in diuisione prouinciarum lego, Cretam cum Cyrenaica eiusdem Proconsulis fuisse. Ab hac mente Suetonius Vespas. cap II Quaestor Cretam et Cyrenaicas prouinciam forte cepit. Vbi male quidam libri "prouincias".
2Non enim debere eripi patribus uim statuendi neque tantum maleficium impune habendum. Sane lentus in suo dolore esset ; rei publicae iniurias ne largiretur.
3Intellexit haec Tiberius, ut erant magis quam ut dicebantur, perstititque intercedere. Capito insignitior infamia fuit quod, humani diuinique iuris sciens, egregium publicum et bonas domi artes dehonestauisset.
Controuersia Personnel
Ita dictum, ut uulgo bonum publicum et Liuio pessimum publicum lib. II. Rhenanum risi scribentem Obscurus locus est (censeo Delphos mittamus ad consulendum) aut certe mendosus: qui forsan sic legi debeat, Se, remp.et bonas domi artes.

71

1Incessit dein religio quonam in templo locandum foret donum quod pro ualitudine Augustae equites Romani uouerant Equestri Fortunae : nam, etsi delubra eius deae multa in Vrbe, nullum tamen tali cognomento erat. Repertum est aedem esse apud Antium quae sic nuncuparetur cunctasque caerimonias Italicis in oppidis templaque et numinum effigies iuris atque imperii Romani esse. Ita donum apud Antium statuitur.
Personnel Historica Mentio
Mirum uero. Nam et Liuius et Valerius auctores sunt Q. Fuluium Romae dedicasse aedem Fortunae Equestri. Nominat et Iulius Obsequens C.Claudio, inquit, M. Perperna consulibus bubo in aede Fortunae Equestris comprehensus, inter manus expirauit Incendio consumptum suspicemur: nisi obstaret P. Victor, qui eam collocat in regione IX urbis suo etiam aeuo. Fatebor ingenue. Aliud quod pro Tacito dicam non habeo.
2Et, quoniam de religionibus tractabatur, dilatum nuper responsum aduersus Seruium Maluginensem, flaminem Dialem, prompsit Caesar recitauitque {198}decretum pontificum, quotiens ualitudo aduersa flaminem Dialem incessisset, ut pontificis maximi arbitrio plus quam binoctium abesset, dum ne diebus publici sacrificii neu saepius quam bis eundem in annum ; quae, principe Augusto constituta, satis ostendebant annuam absentiam et prouinciarum administrationem Dialibus non concedi.
Lectio
Ita in manuscripto Medicaeo, ablegatis aliis uocibus placetque licere abesse, sed consulto et consciscente Pontifice, etiam plus quam binoctium: sed dumtaxat in aduersa ualetudine et cum exceptionibus quae sequuntur. Vulgata tamen lectio erat "dum ne plusquam": sed nouitia cum sit, quis moretur?
3Memorabaturque L. Metelli pontificis maximi exemplum, qui Aulum Postumium flaminem attinuisset. Ita sors Asiae in eum qui consularium Maluginensi proximus erat conlata.
Opera
Auctorum loca adduxi supra.

72

1Isdem diebus Lepidus ab senatu petiuit ut basilicam Pauli, Aemilia monimenta, propria pecunia firmaret ornaretque. Erat etiam tum in more publica munificentia ; nec Augustus arcuerat Taurum, Philippum, Balbum hostiles exuuias aut exundantes opes ornatum ad Vrbis et posterum gloriam conferre. Quo tum exemplo Lepidus, quamquam pecuniae modicus, auitum decus recoluit.
Historica Mentio Opera
Bene Aemilia monumenta. Non enim unius Aemilii opus. Aemilius Paullus qui postea cum C. Marcello consul, duas Basilicas, ueterem reficit, nouam locauit. Auctor Cicero ad Atticum lib.IV epist.XVII. Nouam interuentu bellorum ciuilium non perfecit ipse, (ut alucinari uideo uirum inter antiquarios primum) perficit sub Augusto Paullus Aemilius, qui consul anno DCCXX et postea censor. Dio libro XLIX καὶ τὴν στοὰν τὴν Παύλου καλουμένην Αἰμίλιος Λέπιδος Παῦλος ἰδίοις τέλεσιν ἐξῳκοδόμησε Eam incendio consumptam refecit XX annis post alius Aemilius, ut narrat ibidem Dio lib LIV ἡ μὲν οὖν στοὰ μετὰ τοῦτο ὀνόματι μὲν ὑπ´ Αἰμιλίου, ἐς ὃν τὸ τοῦ ποιήσαντός αὐτὴν γένος ἐληλύθει, τῷ δὲ ἔργῳ ὑπ' Αὐγούστου καὶ τῶν τοῦ Παύλου φίλων ῳκοδομήθη Et nunc post annos XXXV iterum collapsam, firmauit ornauitque Manius Lepidus, is de quo dixi supra.
Lectio Uocabulum Historica Mentio
Scribendum, "arcuerat". Id est uetuerat, prohibuerat. Tauri, amphitheatrum intellegit in campo Martio: Martii Philippi, aedem Herculis Musarum: Balbi, theatrum. Vide Suetonium Aug. cap. XXIX. Dionem lib. LI et LIV.
2At Pompei theatrum, igne fortuito haustum, Caesar exstructurum pollicitus est, eo quod nemo e familia restaurando sufficeret, manente tamen nomine Pompei.
Historica
De ea Seneca, ad Marciam cap. XXII Decernebatur Seiano statua, in Pompeii theatro ponenda, quod exustum Caesar reficiebat: exclamauit Cordus, tunc uere theatrum perire.
3Simul laudibus Seianum extulit tamquam labore uigilantiaque eius tanta uis unum intra damnum stetisset ; et censuere patres effigiem Seiano, quae apud theatrum Pompei locaretur.
4Neque {199}multo post Caesar, cum Iunium Blaesum, pro consule Africae, triumphi insignibus attolleret, dare id se dixit honori Seiani, cuius ille auunculus erat. Ac tamen res Blaesi dignae decore tali fuere.

73

1Nam Tacfarinas, quamquam saepius depulsus, reparatis per intima Africae auxiliis, huc adrogantiae uenerat ut legatos ad Tiberium mitteret sedemque ultro sibi atque exercitui suo postularet aut bellum inexplicabile minitaretur.
2Non alias magis sua populique Romani contumelia indoluisse Caesarem ferunt quam quod desertor et praedo hostium more ageret. Ne Spartaco quidem, post tot consularium exercituum clades inultam Italiam urenti, quamquam Sertorii atque Mithridatis ingentibus bellis labaret res publica, datum ut pacto in fidem acciperetur ; nedum pulcherrimo populi Romani fastigio latro Tacfarinas pace et concessione agrorum redimeretur !
3Dat negotium Blaeso ceteros quidem ad spem proliceret arma sine noxa ponendi, ipsius autem ducis quoquo modo poteretur. Et recepti ea uenia plerique. Mox aduersum artes Tacfarinatis haud dissimili modo belligeratum.

74

1Nam, quia ille, robore exercitus impar, furandi melior, plures per globos incursaret eluderetque et insidias simul temptaret, tres incessus, totidem agmina parantur.
2Ex quis Cornelius Scipio, legatus, praefuit {200}qua praedatio in Lepcitanos et suffugia Garamantum ; alio latere, ne Cirtensium pagi impune traherentur, propriam manum Blaesus filius duxit ; medio cum delectis, castella et munitiones idoneis locis imponens, dux ipse arta et infensa hostibus cuncta fecerat, quia, quoquo inclinarent, pars aliqua militis Romani in ore, in latere et saepe a tergo erat ; multique eo modo caesi aut circumuenti.
3Tunc tripertitum exercitum plures in manus dispergit praeponitque centuriones uirtutis expertae. Nec, ut mos fuerat, acta aestate retrahit copias aut in hibernaculis ueteris prouinciae componit, sed ut in limine belli dispositis castellis, per expeditos et solitudinum gnaros, mutantem mapalia Tacfarinatem proturbabat, donec, fratre eius capto, regressus est, properantius tamen quam ex utilitate sociorum, relictis per quos resurgeret bellum.
4Sed Tiberius, pro confecto interpretatus, id quoque Blaeso tribuit ut imperator a legionibus salutaretur, prisco erga duces honore qui, bene gesta re publica, gaudio et impetu uictoris exercitus conclamabantur ; erantque plures simul imperatores nec super ceterorum aequalitatem. Concessit quibusdam et Augustus id uocabulum ac tunc tiberius blaeso postremum.
Historica Mentio Lectio
Distinguo locum "Blaeso postremum. Obiere eo anno" non leui ad historiam momento. Olim et libera rep.multi impp. dicti, ut quisque rem suis auspiciis bene gessisset. Displicuit Augusto, et ut reliquos honores in se, sic et hoc nomen traxit quod communicatum postea cum paucis et fere non nisi ex gente Augusta. Tiberius tamen hic Blaesum Imperatoris nomine insignit: eumque e priuatis postremum id est, ut post inde soli Principes eo titulo sint usi, nemini ultra concesso subditorum. Velleius: Iunius Blaesus proconsul in Africa ornamenta triumphalia, cum appellatione Imperatoria meruit. Neque etiam indignum nota, quod obseruamus in nummis et inscriptionibus, Imperatoris titulum cum Principis est, praeponi, cum uictoris, subiungi. Hoc modo Imp.Caesar Augustus etc. Contra Iunius Blaesus Imp, M. Tullius Cicero Imp. Quod etiam e Suetonii Iulio colligas cap. LXXVI cuius id inuentum.

75

1Obiere eo anno uiri inlustres, asinius saloninus, Marco Agrippa et Pollione Asinio auis, fratre {201}Druso insignis caesarique progener destinatus, et Capito Ateius, de quo memoraui, principem in ciuitate locum studiis ciuilibus adsecutus, sed auo centurione Sullano, patre praetorio. consulatum ei adcelerauerat Augustus, ut Labeonem Antistium, isdem artibus praecellentem, dignatione eius magistratus anteiret.
Historica Mentio Controuersia Personnel
Asinio Pollioni oratori et historico filius natus Asinius Gallus, quem capitis Salonis Delmatica urbe agnomento dixit Saloninum. Seruius auctor in Virg. eclog.II. Etsi id cognomen Tacitus et Dio illi nusquam tribuunt, contenti dixisse Asinium Gallum. Is Saloninus duxit Vipsaniam, Agrippae filiam; dimissam paullo ante a Tiberio, qui ex ea sustulerat Drusum. Hoc est quod Tacitus lib.1. scripsit: Nec Gallus ideo iram eius leniuit, pridem inuisus tamquam ducta in matrimonium Vipsania M.Agrippae filia, quae quondam Tiberii uxor fuerat plus quam ciuilia agitaret Habuit ex ea liberos complures. Virilis sexus istos, C. Asinium Saloninum, de quo hic: Asinium Gallum de quo Suetonius et Dio: Asinium Pollionem, qui consul anno DCCLVI de quo Plinius, Tacitus, Dio et Fasti; Asinium Agrippam de quo libro sequenti: Asinium Celerem, quem consularem Plinius nominat et ponit sub principe Caio. Nec uanum est, quod tribuo tam multos. Iubet hoc Tacitus lib. VI ubi de morte Asinii Galli patris: Scilicet medio triennio defuerat tempus subeundi iudcium consulari seni, tot consularium parenti. Cui loco abunde lucem fecerint ista. Superest ut uirum doctum eripiam e luto. qui haeret, quomodo hic Asinius Saloninus Drusi frater mortuus dicatur, quem Suetonius et Dio uiuum ponunt Claudii aeuo? Nam Suetonius ecce, capite XIII in Claudio: Conspirauerant ad res nouas Gallus Asinius et Statilius Coruinus, Pollionis ac Messallae oratorum nepotes. Et Dio lib. ultimo: Ἀσίνιος δὲ δὴ Γάλλος ὁ τοῦ Δρούσου πρὸς μητρὸς ἀδελφὸς ἐπεβούλευσε μὲν τῷ Κλαυδίῳ Itaque quasi in pugna clara, concludit: Quid uerum sit, deus aliquis uiderit Imo ego homo. Frater enim hic Salonini, non ipse: ne ultra turbes, et in simpulo, quod dicitur, excites fluctus.
Historica
Vti aliquam duceret e liberis Germanici.
Historica
Quem cepit inter suffectos anno urbis DCCLIX. Lapis priscus Romae: C. ATEIO CAPITONE C. VIBIO POSTVMO COS.
2Namque illa aetas duo pacis decora simul tulit ; sed labeo incorrupta libertate et ob id fama celebratior, Capitonis obsequium dominantibus magis probabatur. Illi, quod praeturam intra stetit, commendatio ex iniuria, huic, quod consulatum adeptus est, odium ex inuidia oriebatur.
Historica
Patrem aemulatus, uirum praeclarum et prudentem, qui bello Philippensi pro libertate fortiter occubuit. Appianus lib.IV Λαβεὼν δέ, ἐπὶ σοφίᾳ γνώριμος, ὁ πατὴρ Λαβεῶνος τοῦ κατ' ἐμπειρίαν νόμων ἔτι νῦν περιωνύμου οὗ πιστοτάτου τῶν οἰκετῶν τῆς δεξιᾶς λαβόμενος καὶ περιστρέψας αὐτόν, ὡς ἔθος ἐστὶ Ῥωμαίοις ἐλευθεροῦν, ἐπιστρεφομένῳ ξίφος ἔδωκε καὶ τὴν σφαγὴν ὑπέσχε

76

1Et Iunia, sexagesimo quarto post Philippensem aciem anno, supremum diem expleuit, Catone auunculo genita, C. Cassii uxor, M. Bruti soror. Testamentum eius multo apud uulgum rumore fuit, quia in magnis opibus, cum ferme cunctos proceres cum honore nominauisset, Caesarem omisit.
Historica Mentio
D. Iunius Silanus, qui consul cum L.Licinio Murena, uxorem habuit Seruiliam sororem M. Catonis. Ex iis nata haec Iunia soror M. Bruti per matrem (nam Bruti pater fuit M. Iunius Brutus) Tertia uel Tertulla cognomento: de qua notus Ciceronis iocus, Tertia deducta est. Diuersa igitur ab hac Iunia de qua Velleius: M. Lepidus iuuenis, Lepidi eius qui IIIuir fuerat reip.constituendae filius; Iunia Bruti sorore natus. Nam haec uxor Lepidi fuit: nisi si ante Cassii, quod non opinor.
2Quod ciuiliter acceptum neque prohibuit quo minus laudatione pro rostris ceterisque sollemnibus funus cohonestaretur. Viginti clarissimarum familiarum imagines antelatae sunt, manlii, quinctii aliaque eiusdem nobilitatis nomina. Sed praefulgebant Cassius atque Brutus eo ipso quod effigies eorum non uisebantur.
Mentio Historica Personnel
Quare Manlii? Quia Iunii Silani, innexi Manliae genti. T. Manlius Torquatus filium in adoptionem dedit D. Silano, de quo Ciceronem uide I. De finibus, Valerium lib.V. cap. VIII. De Quinctiis nihil dum repperi.