1

1Sisenna Statilio Tauro, L. Libone consulibus, mota Orientis regna prouinciaeque Romanae, initio apud Parthos orto, qui petitum Roma acceptumque regem, quamuis gentis Arsacidarum, ut externum aspernabantur ; is fuit Vonones, obses Augusto datus a Phraate.
2Nam Phraates, quamquam depulisset exercitus ducesque Romanos, cuncta uenerantium officia ad Augustum uerterat partemque prolis firmandae amicitiae miserat, haud perinde nostri metu quam fidei popularium diffisus.

2

1Post finem Phraatis et sequentium regum ob internas caedes uenere in Vrbem legati a primoribus Parthis, qui Vononem, uetustissimum liberorum eius, accirent. Magnificum id sibi credidit Caesar auxitque opibus. Et accepere barbari laetantes, ut ferme ad noua imperia.
2Mox subiit pudor degenerauisse Parthos : petitum alio ex orbe regem, hostium artibus infectum ; iam inter prouincias Romanas solium Arsacidarum haberi darique. Vbi illam gloriam trucidantium Crassum, exturbantium Antonium, si mancipium Caesaris, tot per annos seruitutem perpessum, Parthis imperitet ?
3Accendebat dedignantes et ipse diuersus a maiorum institutis, raro uenatu, segni equorum cura, quotiens per urbes incederet lecticae gestamine, fastuque erga patrias epulas. Inridebantur et Graeci comites ac uilissima utensilium anulo clausa.
4Sed prompti aditus, obuia comitas, ignotae Parthis uirtutes, noua uitia ; et, quia ipsorum moribus aliena, perinde odium prauis et honestis.

3

1Igitur Artabanus, Arsacidarum e sanguine, apud Dahas adultus, excitur, primoque congressu fusus, reparat uires regnoque potitur. Victo Vononi perfugium Armenia fuit, uacua tunc interque Parthorum et Romanas opes infida ob scelus Antonii, qui Artauasden, regem Armeniorum, specie amicitiae inlectum, dein catenis oneratum, postremo interfecerat.
2Eius filius, Artaxias, memoria patris nobis infensus, Arsacidarum ui seque regnumque tutatus est. Occiso Artaxia per dolum propinquorum, datus a Caesare Armeniis Tigranes deductusque in regnum a Tiberio Nerone. Nec Tigrani diuturnum imperium fuit neque liberis eius, quamquam sociatis more externo in matrimonium regnumque.

4

1Dein iussu Augusti impositus Artauasdes et non sine clade nostra deiectus. Tum C. Caesar componendae Armeniae deligitur. Is Ariobarzanem, origine Medum, ob insignem corporis formam et praeclarum animum uolentibus Armeniis praefecit.
2Ariobarzane morte fortuita absumpto, stirpem eius haud tolerauere ; temptatoque feminae imperio, cui nomen Erato, eaque breui pulsa, incerti solutique et magis sine domino quam in libertate, profugum Vononem in regnum accipiunt.
3Sed, ubi minitari Artabanus et parum subsidii in Armeniis, uel, si nostra ui defenderetur, bellum aduersus Parthos sumendum erat, rector Syriae, Creticus Silanus, excitum custodia circumdat, manente luxu et regio nomine. Quod ludibrium ut effugere agitauerit Vonones, in loco reddemus.

5

1Ceterum Tiberio haud ingratum accidit turbari res Orientis, ut ea specie Germanicum suetis legionibus abstraheret nouisque prouinciis impositum dolo simul et casibus obiectaret.
2At ille, quanto acriora in eum studia militum et auersa patrui uoluntas, celerandae uictoriae intentior, tractare proeliorum uias et quae sibi tertium iam annum belligeranti saeua uel prospera euenissent :
3fundi Germanos acie et iustis locis, iuuari siluis, paludibus, breui aestate et praematura hieme ; suum militem haud perinde uulneribus quam spatiis itinerum, damno armorum adfici ; fessas Gallias ministrandis equis ; longum impedimentorum agmen opportunum ad insidias, defensantibus iniquum.
4At, si mare intretur, promptam ipsis possessionem et hostibus ignotam, simul bellum maturius incipi legionesque et commeatus pariter uehi ; integrum equitem equosque per ora et alueos fluminum media in Germania fore.

6

1Igitur huc intendit, missis ad census Galliarum P. Vitellio et C<.> Antio. Silius et Anteius et Caecina fabricandae classi praeponuntur.
2Mille naues sufficere uisae properataeque, aliae breues, angusta puppi proraque et lato utero, quo facilius fluctus tolerarent, quaedam planae carinis, ut sine noxa siderent, plures adpositis utrimque gubernaculis, conuerso ut repente remigio hinc uel illinc adpellerent, multae pontibus stratae, super quas tormenta ueherentur, simul aptae ferendis equis aut commeatui ; uelis habiles, citae remis, augebantur alacritate militum in speciem ac terrorem.
3Insula Batauorum in quam conuenirent praedicta, ob faciles adpulsus accipiendisque copiis et transmittendum ad bellum opportuna.
4Nam Rhenus, uno alueo continuus aut modicas insulas circumueniens, apud principium agri Bataui uelut in duos amnes diuiditur, seruatque nomen et uiolentiam cursus, qua Germaniam praeuehitur, donec Oceano misceatur ; ad Gallicam ripam latior et placidior adfluens (uerso cognomento Vahalem accolae dicunt), mox id quoque uocabulum mutat Mosa flumine eiusque immenso ore eundem in Oceanum effunditur.

7

1Sed Caesar, dum adiguntur naues, Silium legatum cum expedita manu inruptionem in Chattos facere iubet ; ipse, audito castellum Lupiae flumini adpositum obsideri, sex legiones eo duxit.
2Neque Silio ob subitos imbres aliud actum quam ut modicam praedam et Arpi principis Chattorum coniugem filiamque raperet, neque Caesari copiam pugnae obsessores fecere, ad famam aduentus eius dilapsi ; tumulum tamen nuper Varianis legionibus structum et ueterem aram Druso sitam disiecerant.
3Restituit aram honorique patris princeps ipse cum legionibus decucurrit ; tumulum iterare haud uisum. Et cuncta inter castellum Alisonem ac Rhenum nouis limitibus aggeribusque permunita.

8

1Iamque classis aduenerat, cum, praemisso commeatu et distributis in legiones ac socios nauibus, fossam, cui Drusianae nomen, ingressus precatusque Drusum patrem ut se eadem ausum libens placatusque exemplo ac memoria consiliorum atque operum iuuaret, lacus inde et Oceanum usque ad Amisiam flumen secunda nauigatione peruehitur.
2Classis Amisiae <ore> relicta laeuo amne, erratumque in eo quod non subuexit [transposuit] militem dextras in terras iturum ; ita plures dies efficiendis pontibus absumpti.
3Et eques quidem ac legiones prima aestuaria, nondum adcrescente unda, intrepidi transiere : postremum auxiliorum agmen Batauique in parte ea, dum insultant aquis artemque nandi ostentant, turbati et quidam hausti sunt.
4Metanti castra Caesari Angriuariorum defectio a tergo nuntiatur ; missus ilico Stertinius cum equite et armatura leui igne et caedibus perfidiam ultus est.

9

1Flumen Visurgis Romanos Cheruscosque interfluebat ; eius in ripa cum ceteris primoribus Arminius adstitit, quaesitoque an Caesar uenisset, postquam adesse responsum est, ut liceret cum fratre conloqui orauit. Erat is in exercitu cognomento Flauus, insignis fide et amisso per uulnus oculo paucis ante annis, duce Tiberio.
2Tum, permissu progressus[que], salutatur ab Arminio ; qui, amotis stipatoribus, ut sagittarii nostra pro ripa dispositi abscederent postulat, et, postquam digressi, unde ea deformitas oris interrogat fratrem.
3Illo locum et proelium referente, quodnam praemium recepisset exquirit.
4Flauus aucta stipendia, torquem et coronam aliaque militaria dona memorat, inridente Arminio uilia seruitii pretia.

10

1Exim diuersi ordiuntur, hic magnitudinem Romanam, opes Caesaris et uictis graues poenas, in deditionem uenienti paratam clementiam, neque coniugem et filium eius hostiliter haberi ; ille fas patriae, libertatem auitam, penetrales Germaniae deos, matrem precum sociam, ne propinquorum et adfinium, denique gentis suae desertor et proditor quam imperator esse mallet.
2Paulatim inde ad iurgia prolapsi, quo minus pugnam consererent, ne flumine quidem interiecto cohibebantur, ni Stertinius adcurrens plenum irae armaque et equum poscentem Flauum attinuisset.
3Cernebatur contra minitabundus Arminius proeliumque denuntians : nam pleraque Latino sermone interiaciebat, ut qui Romanis in castris ductor popularium meruisset.

11

1Postero die Germanorum acies trans Visurgim stetit. Caesar, nisi pontibus praesidiisque impositis dare in discrimen legiones haud imperatorium ratus, equitem uado tramittit. Praefuere Stertinius et e numero primipilarium Aemilius, distantibus locis inuecti, ut hostem diducerent. Qua celerrimus amnis, Charioualda, dux Batauorum, erupit.
2Eum Cherusci, fugam simulantes, in planitiem saltibus circumiectam traxere ; dein coorti et undique effusi trudunt aduersos, instant cedentibus collectosque in orbem pars congressi, quidam eminus proturbant.
3Charioualda, diu sustentata hostium saeuitia, hortatus suos ut ingruentes cateruas globo perfringerent atque ipse densissimos inrumpens, congestis telis et suffosso equo labitur, ac multi nobilium circa : ceteros uis sua aut equites cum Stertinio Aemilioque subuenientes periculo exemere.

12

1Caesar, transgressus Visurgim, indicio perfugae cognoscit delectum ab Arminio locum pugnae ; conuenisse et alias nationes in siluam Herculi sacram ausurosque nocturnam castrorum oppugnationem. Habita indici fides et cernebantur ignes, suggressique propius speculatores audiri fremitum equorum immensique et inconditi agminis murmur attulere.
2Igitur, propinquo summae rei discrimine explorandos militum animos ratus, quonam id modo incorruptum foret secum agitabat ;
3tribunos et centuriones laeta saepius quam comperta nuntiare, libertorum seruilia ingenia, amicis inesse adulationem ; si contio uocetur, illic quoque quae pauci incipiant reliquos adstrepere. Penitus noscendas mentes, cum secreti et incustoditi inter militares cibos spem aut metum proferrent.

13

1Nocte coepta, egressus augurali per occulta et uigilibus ignara, comite uno, contectus umeros ferina pelle, adit castrorum uias, adsistit tabernaculis fruiturque fama sui, cum hic nobilitatem ducis, decorem alius, plurimi patientiam, comitatem, per seria, per iocos eundem animum laudibus ferrent reddendamque gratiam in acie faterentur, simul perfidos et ruptores pacis ultioni et gloriae mactandos.
2Inter quae unus hostium, Latinae linguae sciens, acto ad uallum equo, uoce magna, coniuges et agros et stipendii in dies, donec bellaretur, sestertios centenos, si quis transfugisset, Arminii nomine pollicetur.
3Intendit ea contumelia legionum iras : ueniret dies, daretur pugna ; sumpturum militem Germanorum agros, tracturum coniuges ; accipere omen et matrimonia ac pecunias hostium praedae destinare.
4Tertia ferme uigilia adsultatum est castris, sine coniectu teli, postquam crebras pro munimentis cohortes et nihil remissum sensere.

14

1Nox eadem laetam Germanico quietem tulit, uiditque se operatum et sanguine sacro respersa praetexta pulchriorem aliam manibus auiae Augustae accepisse. Auctus omine, addicentibus auspiciis, uocat contionem et quae sapientia prouisa aptaque imminenti pugnae disserit.
2Non campos modo militi Romano ad proelium bonos, sed, si ratio adsit, siluas et saltus ; nec enim immensa barbarorum scuta, enormes hastas inter truncos arborum et enata humo uirgulta perinde haberi quam pila et gladios et haerentia corpori tegmina.
3Denserent ictus, ora mucronibus quaererent : non loricam Germano, non galeam, ne scuta quidem ferro neruoue firmata, sed uiminum textus uel tenues et fucatas colore tabulas ; primam utcumque aciem hastatam, ceteris praeusta aut breuia tela. Iam corpus, ut uisu toruum et ad breuem impetum ualidum, sic nulla uulnerum patientia. Sine pudore flagitii, sine cura ducum abire, fugere, pauidos aduersis, inter secunda non diuini, non humani iuris memores.
4Si taedio uiarum ac maris finem cupiant, hac acie parari : propiorem iam Albim quam Rhenum neque bellum ultra, modo se patris patruique uestigia prementem isdem in terris uictorem sisterent.

15

1Orationem ducis secutus militum ardor, signumque pugnae datum. Nec Arminius aut ceteri Germanorum proceres omittebant suos quisque testari hos esse Romanos Variani exercitus fugacissimos, qui, ne bellum tolerarent, seditionem induerint ; quorum pars onusta uulneribus terga, pars fluctibus et procellis fractos artus infensis rursum hostibus, aduersis dis obiciant, nulla boni spe.
2Classem quippe et auia Oceani quaesita ne quis uenientibus occurreret, ne pulsos premeret ; sed ubi miscuerint manus, inane uictis uentorum remorumue subsidium.
3Meminissent modo auaritiae, crudelitatis, superbiae ; aliud sibi reliquum quam tenere libertatem aut mori ante seruitium ?

16

1Sic accensos et proelium poscentes in campum cui Idistauiso nomen deducunt. Is medius inter Visurgim et colles, ut ripae fluminis cedunt aut prominentia montium resistunt, inaequaliter sinuatur. Pone tergum insurgebat silua, editis in altum ramis et pura humo inter arborum truncos.
2Campum et prima siluarum barbara acies tenuit ; soli Cherusci iuga insedere, ut proeliantibus Romanis desuper incurrerent.
3Noster exercitus sic incessit : auxiliares Galli Germanique in fronte, post quos pedites sagittarii ; dein quattuor legiones et cum duabus praetoriis cohortibus ac delecto equite Caesar ; exim totidem aliae legiones et leuis armatura cum equite sagittario ceteraeque sociorum cohortes. Intentus paratusque miles ut ordo agminis in aciem adsisteret.

17

1Visis Cheruscorum cateruis, quae per ferociam proruperant, ualidissimos equitum incurrere latus, Stertinium cum ceteris turmis circumgredi tergaque inuadere iubet, ipse in tempore adfuturus.
2Interea, pulcherrimum augurium, octo aquilae petere siluas et intrare uisae imperatorem aduertere. Exclamat irent, sequerentur Romanas aues, propria legionum numina.
3Simul pedestris acies infertur et praemissus eques postremos ac latera impulit. Mirumque dictu, duo hostium agmina diuersa fuga, qui siluam tenuerant in aperta, qui campis adstiterant in siluam ruebant.
4Medii inter hos Cherusci collibus detrudebantur, inter quos insignis Arminius manu, uoce, uulnere sustentabat pugnam. Incubueratque sagittariis, illa rupturus, ni Raetorum Vindelicorumque et Gallicae cohortes signa obiecissent.
5Nisu tamen corporis et impetu equi peruasit, oblitus faciem suo cruore ne nosceretur. Quidam adgnitum a Chaucis inter auxilia Romana agentibus emissumque tradiderunt. Virtus seu fraus eadem Inguiomero effugium dedit.
6Ceteri passim trucidati. Et plerosque tranare Visurgim conantes iniecta tela aut uis fluminis, postremo moles ruentium et incidentes ripae operuere. Quidam turpi fuga in summa arborum nisi ramisque se occultantes admotis sagittariis per ludibrium figebantur, alios prorutae arbores adflixere.

18

1Magna ea uictoria neque cruenta nobis fuit. Quinta ab hora diei ad noctem, caesi hostes decem milia passuum cadaueribus atque armis oppleuere, repertis inter spolia eorum catenis quas in Romanos ut non dubio euentu portauerant.
2Miles in loco proelii Tiberium imperatorem salutauit struxitque aggerem et in modum tropaeorum arma subscriptis uictarum gentium nominibus imposuit.

19

1Haud perinde Germanos uulnera, luctus, excidia quam ea species dolore et ira adfecit. Qui modo abire sedibus, trans Albim concedere parabant, pugnam uolunt, arma rapiunt ; plebes, primores, iuuentus, senes agmen Romanum repente incursant, turbant.
2Postremo deligunt locum flumine et siluis clausum, arta intus planitie et umida ; siluas quoque profunda palus ambibat, nisi quod latus unum Angriuarii lato aggere extulerant quo a Cheruscis dirimerentur. Hic pedes adstitit ; equitem propinquis lucis texere, ut ingressis siluam legionibus a tergo foret.

20

1Nihil ex his Caesari incognitum : consilia, locos, prompta, occulta nouerat astusque hostium in perniciem ipsis uertebat. Seio Tuberoni, legato, tradit equitem campumque ; peditum aciem ita instruxit ut pars aequo in siluam aditu incederet, pars obiectum aggerem eniteretur ; quod arduum sibi, cetera legatis permisit.
2Quibus plana euenerant, facile inrupere ; quis impugnandus agger, ut si murum succederent, grauibus superne ictibus conflictabantur. Sensit dux imparem comminus pugnam remotisque paulum legionibus funditores libritoresque excutere tela et proturbare hostem iubet. Missae e tormentis hastae, quantoque conspicui magis propugnatores, tanto pluribus uulneribus deiecti.
3Primus Caesar cum praetoriis cohortibus, capto uallo, dedit impetum in siluas ; conlato illic gradu certatum. Hostem a tergo palus, Romanos flumen aut montes claudebant : utrisque necessitas in loco, spes in uirtute, salus ex uictoria.

21

1Nec minor Germanis animus, sed genere pugnae et armorum superabantur, cum ingens multitudo artis locis praelongas hastas non protenderet, non colligeret, neque adsultibus et uelocitate corporum uteretur, coacta stabile ad proelium, contra miles, cui scutum pectori adpressum et insidens capulo manus, latos barbarorum artus, nuda ora foderet uiamque strage hostium aperiret, imprompto iam <Arminio> ob continua pericula, siue illum recens acceptum uulnus tardauerat. Quin et Inguiomerum, tota uolitantem acie, fortuna magis quam uirtus deserebat.
2Et Germanicus, quo magis adgnosceretur, detraxerat tegimen capiti orabatque insisterent caedibus : nil opus captiuis, solam internicionem gentis finem bello fore. Iamque sero diei subducit ex acie legionem faciendis castris ; ceterae ad noctem cruore hostium satiatae sunt. Equites ambigue certauere.

22

1Laudatis pro contione uictoribus, Caesar congeriem armorum struxit, superbo cum titulo : debellatis inter Rhenum Albimque nationibus, exercitum Tiberii Caesaris ea monimenta Marti et Ioui et Augusto sacrauisse. De se nihil addidit, metu inuidiae an ratus conscientiam facti satis esse.
2Mox bellum in Angriuarios Stertinio mandat, ni deditionem properauissent. Atque illi supplices nihil abnuendo ueniam omnium accepere.

23

1Sed, aestate iam adulta, legionum aliae itinere terrestri in hibernacula remissae ; plures Caesar classi impositas per flumen Amisiam Oceano inuexit.
2Ac primo placidum aequor mille nauium remis strepere aut uelis impelli. Mox atro nubium globo effusa grando, simul uariis undique procellis incerti fluctus prospectum adimere, regimen impedire ; milesque pauidus et casuum maris ignarus, dum turbat nautas uel intempestiue iuuat, officia prudentium corrumpebat.
3Omne dehinc caelum et mare omne in austrum cessit, qui tumidis Germaniae terris, profundis amnibus, immenso nubium tractu ualidus et rigore uicini septentrionis horridior rapuit disiecitque naues in aperta Oceani aut insulas saxis abruptis uel per occulta uada infestas.
4Quibus paulum aegreque uitatis, postquam mutabat aestus eodemque quo uentus ferebat, non adhaerere ancoris, non exhaurire inrumpentes undas poterant ; equi, iumenta, sarcinae, etiam arma praecipitantur, quo leuarentur aluei manantes per latera et fluctu superurgente.

24

1Quanto uiolentior cetero mari Oceanus et truculentia caeli praestat Germania, tantum illa clades nouitate et magnitudine excessit, hostilibus circum litoribus aut ita uasto et profundo ut credatur nouissimum ac sine terris mare.
2Pars nauium haustae sunt, plures apud insulas longius sitas eiectae ; milesque nullo illic hominum cultu fame absumptus, nisi quos corpora equorum eodem elisa tolerauerant. Sola Germanici triremis Chaucorum terram adpulit ; quem per omnes illos dies noctesque apud scopulos et prominentes oras, cum se tanti exitii reum clamitaret, uix cohibuere amici quo minus eodem mari oppeteret.
3Tandem, relabente aestu et secundante uento, claudae naues raro remigio aut intentis uestibus et quaedam a ualidioribus tractae reuertere ; quas raptim refectas misit ut scrutarentur insulas. Collecti ea cura plerique ; multos Angriuarii, nuper in fidem accepti, redemptos ab interioribus reddidere ; quidam in Britanniam rapti et remissi a regulis.
4Vt quis ex longinquo reuenerat, miracula narrabant, uim turbinum et inauditas uolucres, monstra maris, ambiguas hominum et beluarum formas, uisa siue ex metu credita.

25

1Sed fama classis amissae, ut Germanos ad spem belli, ita Caesarem ad coercendum erexit. C. Silio cum triginta peditum, tribus equitum milibus ire in Chattos imperat ; ipse maioribus copiis Marsos inrumpit, quorum dux Mallouendus, nuper in deditionem acceptus, propinquo luco defossam Varianae legionis aquilam modico praesidio seruari indicat.
2Missa extemplo manus, quae hostem a fronte eliceret, alii qui terga circumgressi recluderent humum ; et utrisque adfuit fortuna. Eo promptior Caesar pergit introrsus, populatur, exscindit non ausum congredi hostem aut, sicubi restiterat, statim pulsum nec umquam magis, ut ex captiuis cognitum est, pauentem.
3Quippe inuictos et nullis casibus superabiles Romanos praedicabant, qui, perdita classe, amissis armis, post constrata equorum uirorumque corporibus litora, eadem uirtute, pari ferocia et uelut aucti numero inrupissent.

26

1Reductus inde in hiberna miles, laetus animi quod aduersa maris expeditione prospera pensauisset. Addidit munificentiam Caesar, quantum quis damni professus erat exsoluendo. Nec dubium habebatur labare hostes petendaeque pacis consilia sumere et, si proxima aestas adiceretur, posse bellum patrari.
2Sed crebris epistulis Tiberius monebat rediret ad decretum triumphum : satis iam euentuum, satis casuum. Prospera illi et magna proelia ; eorum quoque meminisset, quae uenti et fluctus nulla ducis culpa, grauia tamen et saeua damna intulissent.
3Se, nouies a diuo Augusto in Germaniam missum, plura consilio quam ui perfecisse : sic Sugambros in deditionem acceptos, sic Suebos regemque Maroboduum pace obstrictum. Posse et Cheruscos ceterasque rebellium gentes, quoniam Romanae ultioni consultum esset, internis discordiis relinqui.
4Precante Germanico annum efficiendis coeptis, acrius modestiam eius adgreditur alterum consulatum offerendo, cuius munia praesens obiret. Simul adnectebat, si foret adhuc bellandum, relinqueret materiem Drusi fratris gloriae, qui, nullo tum alio hoste, non nisi apud Germanias adsequi nomen imperatorium et deportare lauream posset.
5Haud cunctatus est ultra Germanicus, quamquam fingi ea seque per inuidiam parto iam decori abstrahi intellegeret.

27

1Sub idem tempus e familia Scriboniorum Libo Drusus defertur moliri res nouas. Eius negotii initium, ordinem, finem curatius disseram, quia tum primum reperta sunt quae per tot annos rem publicam exedere.
2Firmius Catus, senator, ex intima Libonis amicitia iuuenem improuidum et facilem inanibus, ad Chaldaeorum promissa, magorum sacra, somniorum etiam interpretes impulit, dum proauum Pompeium, amitam Scriboniam, quae quondam Augusti coniunx fuerat, consobrinos Caesares, plenam imaginibus domum ostentat, hortaturque ad luxum et aes alienum, socius libidinum et necessitatum, quo pluribus indiciis inligaret.

28

1Vt satis testium et qui serui eadem noscerent repperit, aditum ad principem postulat, demonstrato crimine et reo per Flaccum Vescularium, equitem Romanum, cui propior cum Tiberio usus erat.
2Caesar, indicium haud aspernatus, congressus abnuit : posse enim eodem Flacco internuntio sermones commeare. Atque interim Libonem ornat praetura, conuictibus adhibet, non uultu alienatus, non uerbis commotior (adeo iram condiderat) ; cunctaque eius dicta factaque, cum prohibere posset, scire malebat, donec Iunius quidam, temptatus ut infernas umbras carminibus eliceret, ad Fulcinium Trionem indicium detulit.
3Celebre inter accusatores Trionis ingenium erat auidumque famae malae. Statim corripit reum, adit consules, cognitionem senatus poscit. Et uocantur patres, addito consultandum super re magna et atroci.

29

1Libo interim, ueste mutata, cum primoribus feminis circumire domos, orare adfines, uocem aduersum pericula poscere, abnuentibus cunctis, cum diuersa praetenderent, eadem formidine.
2Die senatus, metu et aegritudine fessus, siue, ut tradidere quidam, simulato morbo, lectica delatus ad fores curiae innisusque fratri et manus ac supplices uoces ad Tiberium tendens, immoto eius uultu excipitur. Mox libellos et auctores recitat Caesar, ita moderans ne lenire neue asperare crimina uideretur.

30

1Accesserant praeter Trionem et Catum accusatores Fonteius Agrippa et C. Vibius, certabantque cui ius perorandi in reum daretur, donec Vibius, quia nec ipsi inter se concederent et Libo sine patrono introisset, singillatim se crimina obiecturum professus, protulit libellos uaecordes adeo ut consultauerit Libo an habiturus foret opes quis uiam Appiam Brundisium usque pecunia operiret.
2Inerant et alia huiusce modi stolida, uana, si mollius acciperes, miseranda. Vni tamen libello manu Libonis nominibus Caesarum aut senatorum additas atroces uel occultas notas accusator arguebat.
3Negante reo, adgnoscentes seruos per tormenta interrogari placuit. Et, quia uetere senatus consulto quaestio in caput domini prohibebatur, callidus et noui iuris repertor Tiberius mancipari singulos actori publico iubet, scilicet ut in Libonem ex seruis saluo senatus consulto quaereretur.
4Ob quae posterum diem reus petiuit domumque digressus extremas preces P. Quirinio, propinquo suo, ad principem mandauit.

31

1Responsum est ut senatum rogaret. Cingebatur interim milite domus, strepebant etiam in uestibulo, ut audiri, ut aspici possent, cum Libo, ipsis quas in nouissimam uoluptatem adhibuerat epulis excruciatus, uocare percussorem, prensare seruorum dextras, inserere gladium.
2Atque illis, dum trepidant, dum refugiunt, euertentibus adpositum <in> mensa lumen, feralibus iam sibi tenebris duos ictus in uiscera derexit. Ad gemitum conlabentis adcurrere liberti, et, caede uisa, miles abstitit.
3Accusatio tamen apud patres adseueratione eadem peracta, iurauitque Tiberius petiturum se uitam quamuis nocenti, nisi uoluntariam mortem properauisset.

32

1Bona inter accusatores diuiduntur, et praeturae extra ordinem datae iis qui senatorii ordinis erant. Tunc Cotta Messalinus, ne imago Libonis exequias posterorum comitaretur, censuit, Cn. Lentulus, ne quis Scribonius cognomentum Drusi adsumeret.
2Supplicationum dies Pomponii Flacci sententia constituti, et dona Ioui, Marti, Concordiae, utque iduum Septembrium dies, quo se Libo interfecerat, dies festus haberetur, L. Plancus et Gallus Asinius et Papius Mutilus et L. Apronius decreuere. Quorum auctoritates adulationesque rettuli, ut sciretur uetus id in re publica malum.
3Facta et de mathematicis magisque Italia pellendis senatus consulta ; quorum e numero L. Pituanius saxo deiectus est, in P. Marcium consules extra portam Esquilinam, cum classicum canere iussissent, more prisco aduertere.

33

1Proximo senatus die multa in luxum ciuitatis dicta a Q. Haterio, consulari, Octauio Frontone, praetura functo ; decretumque ne uasa auro solida ministrandis cibis fierent, ne uestis serica uiros foedaret. Excessit Fronto ac postulauit modum argento, supellectili, familiae. Erat quippe adhuc frequens senatoribus, si quid e re publica crederent, loco sententiae promere.
2Contra Gallus Asinius disseruit : auctu imperii adoleuisse etiam priuatas opes, idque non nouum, sed e uetustissimis moribus : aliam apud Fabricios, aliam apud Scipiones pecuniam ; et cuncta ad rem publicam referri, qua tenui angustas ciuium domos, postquam eo magnificentiae uenerit, gliscere singulos.
3Neque in familia et argento quaeque ad usum parentur nimium aliquid aut modicum nisi ex fortuna possidentis. Distinctos senatus et equitum census, non quia diuersi natura, sed ut locis, ordinibus, dignationibus antistent, ita iis quae ad requiem animi aut salubritatem corporum parentur, nisi forte clarissimo cuique plures curas, maiora pericula subeunda, delenimentis curarum et periculorum carendum esse.
4Facilem adsensum Gallo sub nominibus honestis confessio uitiorum et similitudo audientium dedit. Adiecerat et Tiberius non id tempus censurae nec, si quid in moribus labaret, defuturum corrigendi auctorem.

34

1Inter quae L. Piso ambitum fori, corrupta iudicia, saeuitiam oratorum accusationes minitantium increpans, abire se et cedere Vrbe, uicturum in aliquo abdito et longinquo rure testabatur ; simul curiam relinquebat. Commotus est Tiberius, et, quamquam mitibus uerbis Pisonem permulsisset, propinquos quoque eius impulit ut abeuntem auctoritate uel precibus tenerent.
2Haud minus liberi doloris documentum idem Piso mox dedit, uocata in ius Vrgulania, quam supra leges amicitia Augustae extulerat. Nec aut Vrgulania obtemperauit, in domum Caesaris, spreto Pisone, uecta, aut ille abscessit, quamquam Augusta se uiolari et imminui quereretur.
3Tiberius, hactenus indulgere matri ciuile ratus ut se iturum ad praetoris tribunal, adfuturum Vrgulaniae, diceret, processit Palatio, procul sequi iussis militibus. Spectabatur, occursante populo, compositus ore et sermonibus uariis tempus atque iter ducens, donec, propinquis Pisonem frustra coercentibus, deferri Augusta pecuniam quae petebatur iuberet.
4Isque finis rei, ex qua neque Piso inglorius et Caesar maiore fama fuit. Ceterum Vrgulaniae potentia adeo nimia ciuitati erat ut testis in causa quadam, quae apud senatum tractabatur, uenire dedignaretur ; missus est praetor qui domi interrogaret, cum uirgines Vestales in foro et iudicio audiri, quotiens testimonium dicerent, uetus mos fuerit.

35

1Res eo anno prolatas haud referrem, ni pretium foret Cn. Pisonis et Asinii Galli super eo negotio diuersas sententias noscere. Piso, quamquam afuturum se dixerat Caesar, ob id magis agendas censebat, ut absente principe senatum et equites posse sua munia sustinere decorum rei publicae foret.
2Gallus, quia speciem libertatis Piso praeceperat, nihil satis inlustre aut ex dignitate populi Romani nisi coram et sub oculis Caesaris, eoque conuentum Italiae et [ei] adfluentes prouincias praesentiae eius seruanda dicebat. Audiente haec Tiberio ac silente, magnis utrimque contentionibus acta, sed res dilatae.

36

1Et certamen Gallo aduersus Caesarem exortum est. Nam censuit in quinquennium magistratuum comitia habenda, utque legionum legati, qui ante praeturam ea militia fungebantur, iam tum praetores destinarentur, princeps duodecim candidatos in annos singulos nominaret. Haud dubium erat eam sententiam altius penetrare et arcana imperii temptari.
2Tiberius tamen, quasi augeretur potestas eius, disseruit : graue moderationi suae tot eligere, tot differre. Vix per singulos annos offensiones uitari, quamuis repulsam propinqua spes soletur : quantum odii fore ab iis qui ultra quinquennium proiciantur ?
3Vnde prospici posse quae cuique tam longo temporis spatio mens, domus, fortuna ? Superbire homines etiam annua designatione : quid si honorem per quinquennium agitent ? Quinquiplicari prorsus magistratus, subuerti leges, quae sua spatia exercendae candidatorum industriae quaerendisque aut potiundis honoribus statuerint.
4Fauorabili in speciem oratione uim imperii tenuit.

37

1Censusque quorundam senatorum iuuit. Quo magis mirum fuit quod preces Marci Hortali, nobilis iuuenis, in paupertate manifesta, superbius accepisset. Nepos erat oratoris Hortensii, inlectus a diuo Augusto liberalitate decies sestertii ducere uxorem, suscipere liberos, ne clarissima familia exstingueretur.
2Igitur, quattuor filiis ante limen curiae adstantibus, loco sententiae, cum in Palatio senatus haberetur, modo Hortensii inter oratores sitam imaginem, modo Augusti intuens, ad hunc modum coepit : « Patres conscripti, hos, quorum numerum et pueritiam uidetis, non sponte sustuli sed quia princeps monebat ; simul maiores mei meruerant ut posteros haberent.
3Nam ego, qui non pecuniam, non studia populi neque eloquentiam, gentile domus nostrae bonum, uarietate temporum accipere uel parare potuissem, satis habebam, si tenues res meae nec mihi pudori nec cuiquam oneri forent. Iussus ab imperatore uxorem duxi. En stirps et progenies tot consulum, tot dictatorum.
4Nec ad inuidiam ista, sed conciliandae misericordiae refero. Adsequentur florente te, Caesar, quos dederis honores : interim Q. Hortensii pronepotes, diui Augusti alumnos, ab inopia defende. »

38

1Inclinatio senatus incitamentum Tiberio fuit quo promptius aduersaretur, his ferme uerbis usus : « Si quantum pauperum est uenire huc et liberis suis petere pecunias coeperint, singuli numquam exsatiabuntur, res publica deficiet. Nec sane ideo a maioribus concessum est egredi aliquando relationem et quod in commune conducat loco sententiae proferre ut priuata negotia et res familiares nostras hic augeamus, cum inuidia senatus et principum, siue indulserint largitionem siue abnuerint.
2Non enim preces sunt istud, sed efflagitatio, intempestiua quidem et improuisa, cum aliis de rebus conuenerint patres, consurgere et numero atque aetate liberum suorum urgere modestiam senatus, eandem uim in me transmittere ac uelut perfringere aerarium, quod, si ambitione exhauserimus, per scelera supplendum erit.
3Dedit tibi, Hortale, diuus Augustus pecuniam, sed non compellatus nec ea lege ut semper daretur. Languescet alioqui industria, intendetur socordia, si nullus ex se metus aut spes, et securi omnes aliena subsidia exspectabunt, sibi ignaui, nobis graues. »
4Haec atque talia, quamquam cum adsensu audita ab iis quibus omnia principum, honesta atque inhonesta, laudare mos est, plures per silentium aut occultum murmur excepere. Sensitque Tiberius ; et, cum paulum reticuisset, Hortalo se respondisse ait ; ceterum, si patribus uideretur, daturum liberis eius ducena sestertia singulis, qui sexus uirilis essent.
5Egere alii grates ; siluit Hortalus, pauore an auitae nobilitatis etiam inter angustias fortunae retinens. Neque miseratus est posthac Tiberius, quamuis domus Hortensii pudendam ad inopiam delaberetur.

39

1Eodem anno mancipii unius audacia, ni mature subuentum foret, discordiis armisque ciuilibus rem publicam perculisset. Postumi Agrippae seruus, nomine Clemens, comperto fine Augusti, pergere in insulam Planasiam et fraude aut ui raptum Agrippam ferre ad exercitus Germanicos non seruili animo concepit.
2Ausa eius impediuit tarditas onerariae nauis : atque interim patrata caede, ad maiora et magis praecipitia conuersus, furatur cineres uectusque Cosam, Etruriae promunturium, ignotis locis sese abdit, donec crinem barbamque promitteret : nam aetate et forma haud dissimili in dominum erat.
3Tum per idoneos et secreti eius socios crebrescit uiuere Agrippam, occultis primum sermonibus, ut uetita solent, mox uago rumore apud imperitissimi cuiusque promptas aures aut rursum apud turbidos eoque noua cupientes.
4Atque ipse adire municipia obscuro diei, neque propalam aspici neque diutius isdem locis, sed, quia ueritas uisu et mora, falsa festinatione et incertis ualescunt, relinquebat famam aut praeueniebat.

40

1Vulgabatur interim per Italiam seruatum munere deum Agrippam, credebatur Romae ; iamque Ostiam inuectum multitudo ingens, iam in Vrbe clandestini coetus celebrabant, cum Tiberium anceps cura distrahere, uine militum seruum suum coerceret an inanem credulitatem tempore ipso uanescere sineret ; modo nihil spernendum, modo non omnia metuenda ambiguus pudoris ac metus reputabat.
2Postremo dat negotium Sallustio Crispo. Ille e clientibus duos (quidam milites fuisse tradunt) deligit atque hortatur, simulata conscientia, adeant, offerant pecuniam, fidem atque pericula polliceantur. Exsequuntur ut iussum erat. Dein speculati noctem incustoditam, accepta idonea manu, uinctum clauso ore in Palatium traxere.
3Percunctanti Tiberio quo modo Agrippa factus esset respondisse fertur : « Quo modo tu Caesar. » Vt ederet socios subigi non potuit. Nec Tiberius poenam eius palam ausus, in secreta Palatii parte interfici iussit corpusque clam auferri. Et, quamquam multi e domo principis equitesque ac senatores sustentasse opibus, iuuisse consiliis dicerentur, haud quaesitum.

41

1Fine anni arcus propter aedem Saturni ob recepta signa cum Varo amissa, ductu Germanici, auspiciis Tiberii, et aedes Fortis Fortunae Tiberim iuxta in hortis quos Caesar dictator populo Romano legauerat, sacrarium genti Iuliae effigiesque diuo Augusto apud Bouillas dicantur.
2C. Caelio L. Pomponio consulibus, Germanicus Caesar, a<.> d<.> VII Kal. Iunias, triumphauit de Cheruscis Chattisque et Angriuariis quaeque aliae nationes usque ad Albim colunt. Vecta spolia, captiui, simulacra montium, fluminum, proeliorum ; bellumque, quia conficere prohibitus erat, pro confecto accipiebatur.
3Augebat intuentium uisus eximia ipsius species currusque quinque liberis onustus. Sed suberat occulta formido, reputantibus haud prosperum in Druso, patre eius, fauorem uulgi, auunculum eiusdem Marcellum flagrantibus plebis studiis intra iuuentam ereptum, breues et infaustos populi Romani amores.

42

1Ceterum Tiberius nomine Germanici trecenos plebi sestertios uiritim dedit seque collegam consulatui eius destinauit. Nec ideo sincerae caritatis fidem adsecutus, amoliri iuuenem specie honoris statuit struxitque causas aut forte oblatas arripuit.
2Rex Archelaus quinquagesimum annum Cappadocia potiebatur, inuisus Tiberio quod eum Rhodi agentem nullo officio coluisset. Nec id Archelaus per superbiam omiserat, sed ab intimis Augusti monitus, quia, florente C. Caesare missoque ad res Orientis, intuta Tiberii amicitia credebatur.
3Vt, uersa Caesarum subole, imperium adeptus est, elicit Archelaum matris litteris, quae non dissimulatis filii offensionibus clementiam offerebat, si ad precandum ueniret. Ille, ignarus doli uel, si intellegere crederetur, uim metuens, in Vrbem properat ; exceptusque immiti a principe et mox accusatus in senatu, non ob crimina quae fingebantur, sed angore, simul fessus senio et quia regibus aequa, nedum infima insolita sunt, finem uitae sponte an fato impleuit.
4Regnum in prouinciam redactum est, fructibusque eius leuari posse centesimae uectigal professus, Caesar ducentesimam in posterum statuit.
5Per idem tempus, Antiocho Commagenorum, Philopatore Cilicum regibus defunctis, turbabantur nationes, plerisque Romanum, aliis regium imperium cupientibus ; et prouinciae Syria atque Iudaea, fessae oneribus, deminutionem tributi orabant.

43

1Igitur haec et de Armenia quae supra memoraui apud patres disseruit, nec posse motum Orientem nisi Germanici sapientia componi : nam suam aetatem uergere, Drusi nondum satis adoleuisse. Tunc decreto patrum permissae Germanico prouinciae quae mari diuiduntur, maiusque imperium, quoquo adisset, quam iis qui sorte aut missu principis obtinerent.
2Sed Tiberius demouerat Syria Creticum Silanum, per adfinitatem conexum Germanico, quia Silani filia Neroni, uetustissimo liberorum eius, pacta erat, praefeceratque Cn. Pisonem, ingenio uiolentum et obsequii ignarum, insita ferocia a patre Pisone, qui ciuili bello resurgentes in Africa partes acerrimo ministerio aduersus Caesarem iuuit, mox, Brutum et Cassium secutus, concesso reditu petitione honorum abstinuit, donec ultro ambiretur delatum ab Augusto consulatum accipere.
3Sed praeter paternos spiritus uxoris quoque Plancinae nobilitate et opibus accendebatur ; uix Tiberio concedere, liberos eius ut multum infra despectare.
4Nec dubium habebat se delectum qui Syriae imponeretur ad spes Germanici coercendas. Credidere quidam data et a Tiberio occulta mandata ; et Plancinam haud dubie Augusta monuit aemulatione muliebri Agrippinam insectandi.
5Diuisa namque et discors aula erat tacitis in Drusum aut Germanicum studiis. Tiberius ut proprium et sui sanguinis Drusum fouebat ; Germanico alienatio patrui amorem apud ceteros auxerat, et quia claritudine materni generis anteibat, auum M. Antonium, auunculum Augustum ferens.
6Contra Druso proauus eques Romanus, Pomponius Atticus, dedecere Claudiorum imagines uidebatur : et coniunx Germanici, Agrippina, fecundidate ac fama Liuiam, uxorem Drusi, praecellebat. Sed fratres egregie concordes et proximorum certaminibus inconcussi.

44

1Nec multo post Drusus in Illyricum missus est, ut suesceret militiae studiaque exercitus pararet ; simul iuuenem, urbano luxu lasciuientem, melius in castris haberi Tiberius seque tutiorem rebatur, utroque filio legiones obtinente.
2Sed Suebi praetendebantur auxilium aduersus Cheruscos orantes ; nam discessu Romanorum ac uacui externo metu gentis adsuetudine et tum aemulatione gloriae arma in se uerterant. Vis nationum, uirtus ducum in aequo <;> sed Maroboduum regis nomen inuisum apud populares, Arminium pro libertate bellantem fauor habebat.

45

1Igitur non modo Cherusci sociique eorum, uetus Arminii miles, sumpsere bellum, sed e regno etiam Marobodui Suebae gentes, Semnones ac Langobardi, defecere ad eum. Quibus additis, praepollebat, ni Inguiomerus cum manu clientium ad Maroboduum perfugisset, non aliam ob causam quam quia fratris filio iuueni patruus senex parere dedignabatur.
2Deriguntur acies, pari utrimque spe, nec, ut olim apud Germanos, uagis incursibus aut disiectas per cateruas : quippe longa aduersum nos militia insueuerant sequi signa, subsidiis firmari, dicta imperatorum accipere.
3Ac tunc Arminius, equo conlustrans cuncta, ut quosque aduectus erat, reciperatam libertatem, trucidatas legiones, spolia adhuc et tela Romanis derepta in manibus multorum ostentabat, contra fugacem Maroboduum appellans, proeliorum expertem, Hercyniae latebris defensum, ac mox per dona et legationes petiuisse foedus, proditorem patriae, satellitem Caesaris, haud minus infensis animis exturbandum quam Varum Quintilium interfecerint.
4Meminissent modo tot proeliorum, quorum euentu et ad postremum eiectis Romanis satis probatum penes utros summa belli fuerit.

46

1Neque Maroboduus iactantia sui aut probris in hostem abstinebat, sed, Inguiomerum tenens, illo in corpore decus omne Cheruscorum, illius consiliis gesta quae prospere ceciderint testabatur : uaecordem Arminium et rerum nescium alienam gloriam in se trahere, quoniam tres uagas legiones et ducem fraudis ignarum perfidia deceperit, magna cum clade Germaniae et ignominia sua, cum coniunx, cum filius eius seruitium adhuc tolerent.
2At se, duodecim legionibus petitum duce Tiberio, inlibatam Germanorum gloriam seruauisse, mox condicionibus aequis discessum ; neque paenitere quod ipsorum in manu sit, integrum aduersum Romanos bellum an pacem incruentam malint.
3His uocibus instinctos exercitus propriae quoque causae stimulabant, cum a Cheruscis Langobardisque pro antiquo decore aut recenti libertate et contra augendae dominationi certaretur.
4Non alias maiore mole concursum neque ambiguo magis euentu, fusis utrimque dextris cornibus ; sperabaturque rursum pugna, ni Maroboduus castra in colles subduxisset.
5Id signum perculsi fuit et, transfugiis paulatim nudatus, in Marcomanos concessit misitque legatos ad Tiberium, oraturos auxilia. Responsum est non iure eum aduersus Cheruscos arma Romana inuocare, qui pugnantes in eundem hostem Romanos nulla ope iuuisset. Missus tamen Drusus, ut rettulimus, paci firmator.

47

1Eodem anno duodecim celebres Asiae urbes conlapsae nocturno motu terrae, quo inprouisior grauiorque pestis fuit. Neque solitum in tali casu effugium subueniebat in aperta prorumpendi, quia diductis terris hauriebantur. Sedisse immensos montes, uisa in arduo quae plana fuerint, effulsisse inter ruinam ignes memorant.
2Asperrima in Sardianos lues plurimum in eosdem misericordiae traxit : nam centies sestertium pollicitus Caesar, et quantum aerario aut fisco pendebant in quinquennium remisit.
3Magnetes a Sipylo proximi damno ac remedio habiti. Temnios, Philadelphenos, Aegeatas, Apollonidenses, quique Mosteni aut Macedones Hyrcani uocantur, et Hierocaesariam, Myrinam, Cymen, Tmolum leuari idem in tempus tributis mittique ex senatu placuit, qui praesentia spectaret refoueretque.
4Delectus est M. Ateius, e praetoriis, ne, consulari obtinente Asiam, aemulatio inter pares et ex eo impedimentum oreretur.

48

1Magnificam in publicum largitionem auxit Caesar haud minus grata liberalitate, quod bona Aemiliae Musae, locupletis intestatae, petita in fiscum, Aemilio Lepido, cuius e domo uidebatur, et Pantulei, diuitis equitis Romani, hereditatem, quamquam ipse heres in parte legeretur, tradidit M. Seruilio, quem prioribus neque suspectis tabulis scriptum compererat, nobilitatem utriusque pecunia iuuandam praefatus.
2Neque hereditatem cuiusquam adiit nisi cum amicitia meruisset ; ignotos et aliis infensos eoque principem nuncupantes procul arcebat.
3Ceterum, ut honestam innocentium paupertatem leuauit, ita prodigos et ob flagitia egentes, Vibidium Virronem, Marium Nepotem, Appium Appianum, Cornelium Sullam, Q. Vitellium mouit senatu aut sponte cedere passus est.

49

1Isdem temporibus deum aedes uetustate aut igni abolitas coeptasque ab Augusto dedicauit, Libero Liberaeque et Cereri iuxta circum maximum, quam A. Postumius dictator uouerat, eodemque in loco aedem Florae, ab Lucio et Marco Publiciis aedilibus constitutam, et Iano templum, quod apud forum holitorium C. Duilius struxerat, qui primus rem Romanam prospere mari gessit triumphumque naualem de Poenis meruit.
2Spei aedes a Germanico sacratur ; hanc A. Atilius uouerat eodem bello.

50

1Adolescebat interea lex maiestatis. Et Appuleiam Varillam, sororis Augusti neptem, quia probrosis sermonibus diuum Augustum ac Tiberium et matrem eius inlusisset Caesarique conexa adulterio teneretur, maiestatis delator arcessebat.
2De adulterio satis caueri lege Iulia uisum ; maiestatis crimen distingui Caesar postulauit damnarique, si qua de Augusto inreligiose dixisset ; in se iacta nolle ad cognitionem uocari. Interrogatus a consule quid de iis censeret quae de matre eius locuta secus argueretur, reticuit ; dein, proximo senatus die, illius quoque nomine orauit ne cui uerba in eam, quoquo modo habita, crimini forent.
3Liberauitque Appuleiam lege maiestatis ; adulterii grauiorem poenam deprecatus, ut exemplo maiorum propinquis suis ultra ducentesimum lapidem remoueretur suasit. Adultero Manlio Italia atque Africa interdictum est.

51

1De praetore in locum Vipstani Galli, quem mors abstulerat, subrogando certamen incessit. Germanicus atque Drusus (nam etiam tum Romae erant) Haterium Agrippam, propinquum Germanici, fouebant. Contra plerique nitebantur ut numerus liberorum in candidatis praepolleret, quod lex iubebat.
2Laetabatur Tiberius, cum inter filios eius et leges senatus disceptaret. Victa est sine dubio lex, sed neque statim et paucis suffragiis, quo modo, etiam cum ualerent, leges uincebantur.

52

1Eodem anno coeptum in Africa bellum, duce hostium Tacfarinate. Is, natione Numida, in castris Romanis auxiliaria stipendia meritus, mox desertor, uagos primum et latrociniis suetos ad praedam et raptus congregare, dein more militiae per uexilla et turmas componere, postremo non inconditae turbae sed Musulamiorum dux haberi.
2Valida ea gens et solitudinibus Africae propinqua, nullo etiam tum urbium cultu, cepit arma Maurosque accolas in bellum traxit ; dux et his, Mazippa. Diuisusque exercitus, ut Tacfarinas lectos uiros et Romanum in modum armatos castris attineret, disciplina et imperiis suesceret, Mazippa leui cum copia incendia et caedes et terrorem circumferret.
3Compulerantque Cinithios, haud spernendam nationem, in eadem, cum Furius Camillus, pro consule Africae, legionem et quod sub signis sociorum in unum conductos ad hostem duxit, modicam manum, si multitudinem Numidarum atque Maurorum spectares ; sed nihil aeque cauebatur quam ne bellum metu eluderent ; spe uictoriae inducti sunt ut uincerentur.
4Igitur legio medio, leues cohortes duaeque alae in cornibus locantur. Nec Tacfarinas pugnam detrectauit. Fusi Numidae, multosque post annos Furio nomini partum decus militiae.
5Nam post illum reciperatorem Vrbis filiumque eius Camillum penes alias familias imperatoria laus fuerat ; atque hic, quem memoramus, bellorum expers habebatur. Eo pronior Tiberius res gestas apud senatum celebrauit ; et decreuere patres triumphalia insignia, quod Camillo ob modestiam uitae impune fuit.

53

1Sequens annus Tiberium tertium, Germanicum iterum consules habuit. Sed eum honorem Germanicus iniit apud urbem Achaiae Nicopolim, quo uenerat per Illyricam oram, uiso fratre Druso in Delmatia agente, Hadriatici ac mox Ionii maris aduersam nauigationem perpessus.
2Igitur paucos dies insumpsit reficiendae classi ; simul sinus Actiaca uictoria inclutos et sacratas ab Augusto manubias castraque Antonii cum recordatione maiorum suorum adiit. Namque ei, ut memoraui, auunculus Augustus, auus Antonius erant, magnaque illic imago tristium laetorumque.
3Hinc uentum Athenas, foederique sociae et uetustae urbis datum ut uno lictore uteretur. Excepere Graeci quaesitissimis honoribus, uetera suorum facta dictaque praeferentes, quo plus dignationis adulatio haberet.

54

1Petita inde Euboea, tramisit Lesbum, ubi Agrippina nouissimo partu Iuliam edidit. Tum extrema Asiae Perinthumque ac Byzantium, Thracias urbes, mox Propontidis angustias et os Ponticum intrat, cupidine ueteres locos et fama celebratos noscendi ; pariterque prouincias internis certaminibus aut magistratuum iniuriis fessas refouebat.
2Atque illum, in regressu sacra Samothracum uisere nitentem, obuii aquilones depulere. Igitur, adito Ilio quaeque ibi uarietate fortunae et nostri origine ueneranda, relegit Asiam adpellitque Colophona, ut Clarii Apollinis oraculo uteretur.
3Non femina illic, ut apud Delphos, sed certis e familiis et ferme Mileto accitus sacerdos numerum modo consultantium et nomina audit ; tum, in specum degressus, hausta fontis arcani aqua, ignarus plerumque litterarum et carminum, edit responsa uersibus compositis super rebus quas quis mente concepit.
4Et ferebatur Germanico per ambages, ut mos oraculis, maturum exitum cecinisse.

55

1At Cn. Piso, quo properantius destinata inciperet, ciuitatem Atheniensium, turbido incessu exterritam, oratione saeua increpat, oblique Germanicum perstringens quod, contra decus Romani nominis, non Athenienses, tot cladibus exstinctos, sed conluuiem illam nationum comitate nimia coluisset : hos enim esse Mithridatis aduersus Sullam, Antonii aduersus diuum Augustum socios.
2Etiam uetera obiectabat, quae in Macedones improspere, uiolenter in suos fecissent, offensus urbi propria quoque ira quia Theophilum quendam, Areo iudicio falsi damnatum, precibus suis non concederent.
3Exim nauigatione celeri per Cycladas et compendia maris adsequitur Germanicum apud insulam Rhodum, haud nescium quibus insectationibus petitus foret ; sed tanta mansuetudine agebat ut, cum orta tempestas raperet in abrupta possetque interitus inimici ad casum referri, miserit triremes, quarum subsidio discrimini eximeretur.
4Neque tamen mitigatus Piso, et, uix diei moram perpessus, linquit Germanicum praeuenitque.
5Et, postquam Syriam ac legiones attigit, largitione, ambitu, infimos manipularium iuuando, cum ueteres centuriones, seueros tribunos demoueret locaque eorum clientibus suis uel deterrimo cuique attribueret, desidiam in castris, licentiam in urbibus, uagum ac lasciuientem per agros militem sineret, eo usque corruptionis prouectus est ut sermone uulgi parens legionum haberetur.
6Nec Plancina se intra decora feminis tenebat, sed exercitio equitum, decursibus cohortium interesse, in Agrippinam, in Germanicum contumelias iacere, quibusdam etiam bonorum militum ad mala obsequia promptis, quod haud inuito imperatore ea fieri occultus rumor incedebat. Nota haec Germanico, sed praeuerti ad Armenios instantior cura fuit.

56

1Ambigua gens ea antiquitus hominum ingeniis et situ terrarum, quoniam, nostris prouinciis late praetenta, penitus ad Medos porrigitur ; maximisque imperiis interiecti et saepius discordes sunt, aduersus Romanos odio et in Parthum inuidia.
2Regem illa tempestate non habebant, amoto Vonone : sed fauor nationis inclinabat in Zenonem, Polemonis regis Pontici filium, quod is, prima ab infantia instituta et cultum Armeniorum aemulatus, uenatu, epulis et quae alia barbari celebrant, proceres plebemque iuxta deuinxerat.
3Igitur Germanicus in urbe Artaxata, adprobantibus nobilibus, circumfusa multitudine, insigne regium capiti eius imposuit. Ceteri, uenerantes regem, Artaxiam consalutauere, quod illi uocabulum indiderant ex nomine urbis.
4At Cappadoces, in formam prouinciae redacti, Q. Veranium legatum accepere ; et quaedam ex regiis tributis deminuta, quo mitius Romanum imperium speraretur. Commagenis Q. Seruaeus praeponitur, tum primum ad ius praetoris translatis.

57

1Cunctaque socialia prospere composita non ideo laetum Germanicum habebant ob superbiam Pisonis, qui, iussus partem legionum ipse aut per filium in Armeniam ducere, utrumque neglexerat.
2Cyrri demum apud hiberna decumae legionis conuenere, firmato uultu, Piso aduersus metum, Germanicus, ne minari crederetur ; et erat, ut rettuli, clementior. Sed amici, accendendis offensionibus callidi, intendere uera, adgerere falsa ipsumque et Plancinam et filios uariis modis criminari.
3Postremo, paucis familiarium adhibitis, sermo coeptus a Caesare, qualem ira et dissimulatio gignit, responsum a Pisone precibus contumacibus ; discesseruntque apertis odiis. Post quae rarus in tribunali Caesaris Piso et, si quando adsideret, atrox ac dissentire manifestus.
4Vox quoque eius audita est in conuiuio, cum apud regem Nabataeorum coronae aureae magno pondere Caesari et Agrippinae, leues Pisoni et ceteris offerrentur, principis Romani, non Parthi regis filio eas epulas dari ; abiecitque simul coronam et multa in luxum addidit, quae Germanico, quamquam acerba, tolerabantur tamen.

58

1Inter quae ab rege Parthorum Artabano legati uenere. Miserat amicitiam ac foedus memoraturos, et cupere renouari dextras, daturumque honori Germanici ut ripam Euphratis accederet ; petere interim ne Vonones in Syria haberetur neu proceres gentium propinquis nuntiis ad discordias traheret.
2Ad ea Germanicus de societate Romanorum Parthorumque magnifice, de aduentu regis et cultu sui cum decore ac modestia respondit. Vonones Pompeiopolim, Ciliciae maritimam urbem, amotus est. Datum id non modo precibus Artabani, sed contumeliae Pisonis, cui gratissimus erat ob plurima officia et dona, quibus Plancinam deuinxerat.

59

1M. Silano L. Norbano consulibus, Germanicus Aegyptum proficiscitur cognoscendae antiquitatis. Sed cura prouinciae praetendebatur, leuauitque apertis horreis pretia frugum multaque in uulgus grata usurpauit : sine milite incedere pedibus intectis et pari cum Graecis amictu, P. Scipionis aemulatione, quem eadem factitauisse apud Siciliam, quamuis flagrante adhuc Poenorum bello, accepimus.
2Tiberius, cultu habituque eius lenibus uerbis perstricto, acerrime increpuit quod, contra instituta Augusti, non sponte principis Alexandriam introisset.
3Nam Augustus, inter alia dominationis arcana, uetitis nisi permissu ingredi senatoribus aut equitibus Romanis inlustribus, seposuit Aegyptum, ne fame urgeret Italiam quisquis eam prouinciam claustraque terrae ac maris quamuis leui praesidio aduersum ingentes exercitus insedisset.

60

1Sed Germanicus, nondum comperto profectionem eam incusari, Nilo subuehebatur, orsus oppido a Canopo. Condidere id Spartani ob sepultum illic rectorem nauis Canopum, qua tempestate Menelaus, Graeciam repetens, diuersum ad mare terramque Libyam deiectus.
2Inde proximum amnis os dicatum Herculi, quem indigenae ortum apud se et antiquissimum perhibent eosque qui postea pari uirtute fuerint in cognomentum eius adscitos ; mox uisit ueterum Thebarum magna uestigia.
3Et manebant structis molibus litterae Aegyptiae, priorem opulentiam complexae ; iussusque e senioribus sacerdotum patrium sermonem interpretari, referebat habitasse quondam septingenta milia aetate militari atque eo cum exercitu regem Rhamsen Libya, Aethiopia Medisque et Persis et Bactriano ac Scytha potitum quasque terras Suri Armeniique et contigui Cappadoces colunt, inde Bithynum, hinc Lycium ad mare imperio tenuisse.
4Legebantur et indicta gentibus tributa, pondus argenti et auri, numerus armorum equorumque et dona templis, ebur atque odores, quasque copias frumenti et omnium utensilium quaeque natio penderet, haud minus magnifica quam nunc ui Parthorum aut potentia Romana iubentur.

61

1Ceterum Germanicus aliis quoque miraculis intendit animum, quorum praecipua fuere Memnonis saxea effigies, ubi radiis solis icta est, uocalem sonum reddens, disiectasque inter et uix peruias arenas instar montium eductae pyramides certamine et opibus regum, lacusque effossa humo, superfluentis Nili receptacula ; atque alibi angustiae et profunda altitudo, nullis inquirentium spatiis penetrabilis.
2Exim uentum Elephantinen ac Syenen, claustra olim Romani imperii, quod nunc Rubrum ad mare patescit.

62

1Dum ea aestas Germanico plures per prouincias transigitur, haud leue decus Drusus quaesiuit, inliciens Germanos ad discordias utque fracto iam Maroboduo usque in exitium insisteretur.
2Erat inter Gotones nobilis iuuenis nomine Catualda, profugus olim ui Marobodui et tunc dubiis rebus eius ultionem ausus. Is ualida manu fines Marcomanorum ingreditur corruptisque primoribus ad societatem inrumpit regiam castellumque iuxta situm.
3Veteres illic Sueborum praedae et nostris e prouinciis lixae ac negotiatores reperti, quos ius commercii, dein cupido augendi pecuniam, postremum obliuio patriae suis quemque ab sedibus hostilem in agrum transtulerat.

63

1Maroboduo undique deserto non aliud subsidium quam misericordia Caesaris fuit. Transgressus Danuuium, qua Noricam prouinciam praefluit, scripsit Tiberio non ut profugus aut supplex, sed ex memoria prioris fortunae : nam, multis nationibus clarissimum quondam regem ad se uocantibus, Romanam amicitiam praetulisse.
2Responsum a Caesare tutam ei honoratamque sedem in Italia fore, si maneret ; sin rebus eius aliud conduceret, abiturum fide qua uenisset.
3Ceterum apud senatum disseruit non Philippum Atheniensibus, non Pyrrhum aut Antiochum populo Romano perinde metuendos fuisse. Exstat oratio, qua magnitudinem uiri, uiolentiam subiectarum ei gentium et quam propinquus Italiae hostis suaque in destruendo eo consilia extulit.
4Et Maroboduus quidem, Rauennae habitus, [ne] si quando insolescerent Suebi, quasi rediturus in regnum ostentabatur. Sed non excessit Italia per duodeuiginti annos consenuitque, multum imminuta claritate ob nimiam uiuendi cupidinem.
5Idem Catualdae casus neque aliud perfugium : pulsus haud multo post Hermundurorum opibus et Vibilio duce receptusque, Forum Iulium, Narbonensis Galliae coloniam, mittitur.
6Barbari utrumque comitati, ne quietas prouincias immixti turbarent, Danuuium ultra inter flumina Marum et Cusum locantur, dato rege Vannio gentis Quadorum.

64

1Simul nuntiato regem Artaxian Armeniis a Germanico datum, decreuere patres ut Germanicus atque Drusus ouantes Vrbem introirent. Structi et arcus circum latera templi Martis Vltoris cum effigie Caesarum, laetiore Tiberio quia pacem sapientia firmauerat quam si bellum per acies confecisset.
2Igitur Rhescuporim quoque, Thraeciae regem [regem], astu adgreditur. Omnem eam nationem Rhoemetalces tenuerat ; quo defuncto, Augustus partem Thraecum Rhescuporidi, fratri eius, partem filio Cotyi permisit. In ea diuisione arua et urbes et uicina Graecis Cotyi, quod incultum, ferox, adnexum hostibus, Rhescuporidi cessit ; ipsorumque regum ingenia, illi mite et amoenum, huic atrox, auidum et societatis impatiens erat.
3Sed primo subdola concordia egere ; mox Rhescuporis egredi fines, uertere in se Cotyi data et resistenti uim facere, cunctanter sub Augusto, quem auctorem utriusque regni, si sperneretur, uindicem metuebat. Enimuero, audita mutatione principis, immittere latronum globos, exscindere castella, causas bello.

65

1Nihil aeque Tiberium anxium habebat quam ne composita turbarentur. Deligit centurionem qui nuntiaret regibus ne armis disceptarent ; statimque a Cotye dimissa sunt quae parauerat auxilia.
2Rhescuporis ficta modestia postulat eundem in locum coiretur : posse de controuersiis conloquio transigi. Nec diu dubitatum de tempore, loco, dein condicionibus, cum alter facilitate, alter fraude cuncta inter se concederent acciperentque.
3Rhescuporis sanciendo, ut dictitabat, foederi conuiuium adicit, tractaque in multam noctem laetitia per epulas ac uinolentiam, incautum Cotyn et, postquam dolum intellexerat, sacra regni, eiusdem familiae deos et hospitales mensas obtestantem, catenis onerat.
4Thraeciaque omni potitus, scripsit ad Tiberium structas sibi insidias, praeuentum insidiatorem ; simul, bellum aduersus Bastarnas Scythasque praetendens, nouis peditum et equitum copiis sese firmabat.
5Molliter rescriptum, si fraus abesset, posse eum innocentiae fidere, ceterum neque se neque senatum nisi cognita causa ius et iniuriam discreturos ; proinde, tradito Cotye, ueniret transferretque inuidiam criminis.

66

1Eas litteras Latinius Pandusa, pro praetore Moesiae, cum militibus quis Cotys traderetur, in Thraeciam misit. Rhescuporis, inter metum et iram cunctatus, maluit patrati quam incepti facinoris reus esse : occidi Cotyn iubet mortemque sponte sumptam ementitur.
2Nec tamen Caesar placitas semel artes mutauit, sed, defuncto Pandusa, quem sibi infensum Rhescuporis arguebat, Pomponium Flaccum, ueterem stipendiis et arta cum rege amicitia eoque accommodatiorem ad fallendum, ob id maxime Moesiae praefecit.

67

1Flaccus, in Thraeciam transgressus, per ingentia promissa quamuis ambiguum et scelera sua reputantem perpulit ut praesidia Romana intraret. Circumdata hinc regi specie honoris ualida manus, tribunique et centuriones monendo, suadendo, et quanto longius abscedebatur, apertiore custodia, postremo gnarum necessitatis in Vrbem traxere.
2Accusatus in senatu ab uxore Cotyis, damnatur ut procul regno teneretur. Thraecia in Rhoemetalcen, filium, quem paternis consiliis aduersatum constabat, inque liberos Cotyis diuiditur ; iisque nondum adultis, Trebellenus Rufus, praetura functus, datur, qui regnum interim tractaret, exemplo quo maiores M. Lepidum Ptolemaei liberis tutorem in Aegyptum miserant.
3Rhescuporis, Alexandriam deuectus atque illic fugam temptans, an ficto crimine, interficitur.

68

1Per idem tempus Vonones, quem amotum in Ciliciam memoraui, corruptis custodibus, effugere ad Armenios, inde [in] Albanos Heniochosque et consanguineum sibi regem Scytharum conatus est. Specie uenandi, omissis maritimis locis, auia saltuum petiit, mox pernicitate equi ad amnem Pyramum contendit, cuius pontes accolae ruperant, audita regis fuga, neque uado penetrari poterat.
2Igitur in ripa fluminis a Vibio Frontone, praefecto equitum, uincitur, mox Remmius, euocatus, priori custodiae regis adpositus, quasi per iram gladio eum transigit. Vnde maior fides conscientia sceleris et metu indicii mortem Vononi inlatam.

69

1At Germanicus, Aegypto remeans, cuncta quae apud legiones aut urbes iusserat abolita uel in contrarium uersa cognoscit. Hinc graues in Pisonem contumeliae, nec minus acerba quae ab illo in Caesarem temptabantur.
2Dein Piso abire Syria statuit ; mox, aduersa Germanici ualitudine detentus, ubi recreatum accepit uotaque pro incolumitate soluebantur, admotas hostias, sacrificalem apparatum, festam Antiochensium plebem per lictores proturbat. Tum Seleuciam degreditur, opperiens aegritudinem, quae rursum Germanico acciderat.
3Saeuam uim morbi augebat persuasio ueneni a Pisone accepti ; et reperiebantur solo ac parietibus erutae humanorum corporum reliquiae, carmina et deuotiones et nomen Germanici plumbeis tabulis insculptum, semusti cineres ac tabo obliti aliaque malefica, quis creditur animas numinibus infernis sacrari. Simul missi a Pisone incusabantur ut ualitudinis aduersa rimantes.

70

1Ea Germanico haud minus ira quam per metum accepta. Si limen obsideretur, si effundendus spiritus sub oculis inimicorum foret, quid deinde miserrimae coniugi, quid infantibus liberis euenturum ? Lenta uideri ueneficia ; festinare et urgere, ut prouinciam, ut legiones solus habeat. Sed non usque eo defectum Germanicum, neque praemia caedis apud interfectorem mansura.
2Componit epistulas, quis amicitiam ei renuntiabat ; addunt plerique iussum prouincia decedere. Nec Piso moratus ultra, naues soluit, moderabaturque cursui quo propius regrederetur, si mors Germanici Syriam aperuisset.

71

1Caesar, paulisper ad spem erectus, dein fesso corpore, ubi finis aderat, adsistentes amicos in hunc modum adloquitur : « Si fato concederem, iustus mihi dolor etiam aduersus deos esset, quod me parentibus, liberis, patriae intra iuuentam praematuro exitu raperent ; nunc, scelere Pisonis et Plancinae interceptus, ultimas preces pectoribus uestris relinquo : referatis patri ac fratri quibus acerbitatibus dilaceratus, quibus insidiis circumuentus miserrimam uitam pessima morte finierim.
2Si quos spes meae, si quos propinquus sanguis, etiam quos inuidia erga uiuentem mouebat, inlacrimabunt quondam florentem et tot bellorum superstitem muliebri fraude cecidisse. Erit uobis locus querendi apud senatum, inuocandi leges.
3Non hoc praecipuum amicorum munus est, prosequi defunctum ignauo questu, sed quae uoluerit meminisse, quae mandauerit exsequi. Flebunt Germanicum etiam ignoti ; uindicabitis uos, si me potius quam fortunam meam fouebatis.
4Ostendite populo Romano diui Augusti neptem eandemque coniugem meam, numerate sex liberos. Misericordia cum accusantibus erit fingentibusque scelesta mandata aut non credent homines aut non ignoscent. »
5Iurauere amici, dextram morientis contingentes, spiritum ante quam ultionem amissuros.

72

1Tum, ad uxorem uersus, per memoriam sui, per communes liberos orauit exueret ferociam, saeuienti fortunae summitteret animum, neu regressa in Vrbem aemulatione potentiae ualidiores inritaret. Haec palam et alia secreto, per quae ostendisse credebatur metum ex Tiberio.
2Neque multo post exstinguitur, ingenti luctu prouinciae et circumiacentium populorum. Indoluere exterae nationes regesque : tanta illi comitas in socios, mansuetudo in hostes ! Visuque et auditu iuxta uenerabilis, cum magnitudinem et grauitatem summae fortunae retineret, inuidiam et adrogantiam effugerat.

73

1Funus sine imaginibus et pompa per laudes ac memoriam uirtutum eius celebre fuit. Et erant qui formam, aetatem, genus mortis, ob propinquitatem etiam locorum in quibus interiit, magni Alexandri fatis adaequarent.
2Nam utrumque corpore decoro, genere insigni, haud multum triginta annos egressum, suorum insidiis externas inter gentes occidisse ; sed hunc mitem erga amicos, modicum uoluptatum, uno matrimonio, certis liberis egisse, neque minus proeliatorem, etiam si temeritas afuerit praepeditusque sit perculsas tot uictoriis Germanias seruitio premere.
3Quod si solus arbiter rerum, si iure et nomine regio fuisset, tanto promptius adsecuturum gloriam militiae quantum clementia, temperantia, ceteris bonis artibus praestitisset.
4Corpus, antequam cremaretur, nudatum in foro Antiochensium, qui locus sepulturae destinabatur, praetuleritne ueneficii signa parum constitit : nam, ut quis misericordia in Germanicum et praesumpta suspicione aut fauore in Pisonem pronior, diuersi interpretabantur.

74

1Consultatum inde inter legatos quique alii senatorum aderant quisnam Syriae praeficeretur. Et, ceteris modice nisis, inter Vibium Marsum et Cn. Sentium diu quaesitum ; dein Marsus seniori et acrius tendenti Sentio concessit.
2Isque infamem ueneficiis ea in prouincia et Plancinae percaram nomine Martinam in Vrbem misit, postulantibus Vitellio ac Veranio ceterisque, qui crimina et accusationem tamquam aduersus receptos iam reos instruebant.

75

1At Agrippina, quamquam defessa luctu et corpore aegro, omnium tamen quae ultionem morarentur intolerans, ascendit classem cum cineribus Germanici et liberis, miserantibus cunctis quod femina, nobilitate princeps, pulcherrimo modo matrimonio, inter uenerantes gratantesque aspici solita, tunc ferales reliquias sinu ferret, incerta ultionis, anxia sui et infelici fecunditate fortunae totiens obnoxia.
2Pisonem interim apud Coum insulam nuntius adsequitur excessisse Germanicum. Quo intemperanter accepto, caedit uictimas, adit templa, neque ipse gaudium moderans et magis insolescente Plancina, quae luctum amissae sororis tum primum laeto cultu mutauit.

76

1Adfluebant centuriones monebantque prompta illi legionum studia : repeteret prouinciam, non iure ablatam et uacuam.
2Igitur quid agendum consultanti M. Piso, filius, properandum in Vrbem censebat : nihil adhuc inexpiabile admissum neque suspiciones imbecillas aut inania famae pertimescenda. Discordiam erga Germanicum odio fortasse dignam, non poena ; et ademptione prouinciae satis factum inimicis.
3Quod si regrederetur, obsistente Sentio, ciuile bellum incipi ; nec duraturos in partibus centuriones militesque, apud quos recens imperatoris sui memoria et penitus infixus in Caesares amor praeualeret.

77

1Contra Domitius Celer, ex intima eius amicitia, disseruit utendum euentu : Pisonem, non Sentium Syriae praepositum ; huic fasces et ius praetoris, huic legiones datas. Si quid hostile ingruat, quem iustius arma oppositurum <quam> qui legati auctoritatem et propria mandata acceperit ?
2Relinquendum etiam rumoribus tempus quo senescant : plerumque innocentes recenti inuidiae impares. At, si teneat exercitum, augeat uires, multa quae prouideri non possint fortuito in melius casura.
3« An festinamus cum Germanici cineribus adpellere, ut te inauditum et indefensum planctus Agrippinae ac uulgus imperitum primo rumore rapiant ? Est tibi Augustae conscientia, est Caesaris fauor, sed in occulto ; et perisse Germanicum nulli iactantius maerent quam qui maxime laetantur. »

78

1Haud magna mole Piso, promptus ferocibus, in sententiam trahitur missisque ad Tiberium epistulis incusat Germanicum luxus et superbiae ; seque pulsum, ut locus rebus nouis patefieret, curam exercitus eadem fide qua tenuerit repetiuisse.
2Simul Domitium, impositum triremi, uitare litorum oram praeterque insulas lato mari pergere in Syriam iubet. Concurrentes desertores per manipulos componit, armat lixas, traiectisque in continentem nauibus, uexillum tironum, in Syriam euntium, intercipit, regulis Cilicum ut se auxiliis iuuarent scribit, haud ignauo ad ministeria belli iuuene Pisone, quamquam suscipiendum bellum abnuisset.

79

1Igitur oram Lyciae ac Pamphyliae praelegentes, obuiis nauibus quae Agrippinam uehebant, utrimque infensi arma primo expediere ; dein mutua formidine non ultra iurgium processum est, Marsusque Vibius nuntiauit Pisoni Romam ad dicendam causam ueniret. Ille eludens respondit adfuturum ubi praetor qui de ueneficiis quaereret reo atque accusatoribus diem praedixisset.
2Interim Domitius, Laodiciam, urbem Syriae, adpulsus, cum hiberna sextae legionis peteret, quod eam maxime nouis consiliis idoneam rebatur, a Pacuuio, legato, praeuenitur. Id Sentius Pisoni per litteras aperit monetque ne castra corruptoribus, ne prouinciam bello temptet.
3Quosque Germanici memores aut inimicis eius aduersos cognouerat, contrahit, magnitudinem imperatoris identidem ingerens et rem publicam armis peti ; ducitque ualidam manum et proelio paratam.

80

1Nec Piso, quamquam coepta secus cadebant, omisit tutissima e praesentibus, sed castellum Ciliciae munitum admodum, cui nomen Celenderis, occupat ; nam, admixtis desertoribus et tirone nuper intercepto suisque et Plancinae seruitiis, auxilia Cilicum quae reguli miserant in numerum legionis composuerat.
2Caesarisque se legatum testabatur prouincia quam is dedisset arceri, non a legionibus (earum quippe accitu uenire), sed a Sentio, priuatum odium falsis criminibus tegente. Consisterent in acie, non pugnaturis militibus ubi Pisonem, ab ipsis parentem quondam appellatum, si iure ageretur, potiorem, si armis, non inualidum uidissent.
3Tum pro munimentis castelli manipulos explicat colle arduo et derupto ; nam cetera mari cinguntur. Contra ueterani ordinibus ac subsidiis instructi. Hinc militum, inde locorum asperitas, sed non animus, non spes, ne tela quidem nisi agrestia aut subitum <in> usum properata.
4Vt uenere in manus, non ultra dubitatum quam dum Romanae cohortes in aequum eniterentur ; uertunt terga Cilices seque castello claudunt.

81

1Interim Piso classem haud procul opperientem adpugnare frustra temptauit ; regressusque et pro muris, modo semet adflictando, modo singulos nomine ciens, praemiis uocans, seditionem coeptabat, adeoque commouerat ut signifer legionis [uocans] sextae signum ad eum transtulerit.
2Tum Sentius occanere cornua tubasque et peti aggerem, erigi scalas iussit ac promptissimum quemque succedere, alios tormentis hastas, saxa et faces ingerere.
3Tandem, uicta pertinacia, Piso orauit ut, traditis armis, maneret in castello, dum Caesar cui Syriam permitteret consulitur. Non receptae condiciones nec aliud quam naues et tutum in Vrbem iter concessum est.

82

1At Romae, postquam Germanici ualitudo percrebuit cunctaque, ut ex longinquo aucta, in deterius adferebantur, dolor, ira et erumpebant questus. Ideo nimirum in extremas terras relegatum, ideo Pisoni permissam prouinciam, hoc egisse secretos Augustae cum Plancina sermones.
2Vera prorsus de Druso seniores locutos : displicere regnantibus ciuilia filiorum ingenia, neque ob aliud interceptos quam quia populum Romanum aequo iure complecti, reddita libertate, agitauerint.
3Hos uulgi sermones audita mors adeo incendit ut ante edictum magistratuum, ante senatus consultum, sumpto iustitio, desererentur fora, clauderentur domus. Passim silentia et gemitus, nihil compositum in ostentationem ; et, quamquam neque insignibus lugentium abstinerent, altius animis maerebant.
4Forte negotiatores, uiuente adhuc Germanico Syria egressi, laetiora de ualitudine eius attulere. Statim credita, statim uulgata sunt : ut quisque obuius, quamuis leuiter audita in alios atque illi in plures cumulata gaudio transferunt. Cursant per urbem, moliuntur templorum fores ; iuuat credulitatem nox et promptior inter tenebras adfirmatio.
5Nec obstitit falsis Tiberius, donec tempore ac spatio uanescerent : et populus quasi rursum ereptum acrius doluit.

83

1Honores, ut quis amore in Germanicum aut ingenio ualidus, reperti decretique : ut nomen eius Saliari carmine caneretur ; sedes curules sacerdotum Augustalium locis superque eas querceae coronae statuerentur ; ludos circenses eburna effigies praeiret neue quis flamen aut augur in locum Germanici nisi gentis Iuliae crearetur.
2Arcus additi Romae et apud ripam Rheni et in monte Syriae Amano cum inscriptione rerum gestarum ac mortem ob rem publicam obisse ; sepulchrum Antiochiae ubi crematus, tribunal Epidaphnae quo in loco uitam finierat ; statuarum locorumue in quis coleretur haud facile quis numerum inierit.
3Cum censeretur clipeus auro et magnitudine insignis inter auctores eloquentiae, adseuerauit Tiberius solitum paremque ceteris dicaturum : neque enim eloquentiam fortuna discerni et satis inlustre si ueteres inter scriptores haberetur.
4Equester ordo cuneum Germanici appellauit qui iuniorum dicebatur, instituitque uti turmae idibus Iuliis imaginem eius sequerentur. Pleraque manent ; quaedam statim omissa sunt aut uetustas oblitterauit.

84

1Ceterum, recenti adhuc maestitia, soror Germanici, Liuia, nupta Druso, duos uirilis sexus simul enixa est. Quod rarum laetumque etiam modicis penatibus tanto gaudio principem adfecit ut non temperauerit quin iactaret apud patres nulli ante Romanorum eiusdem fastigii uiro geminam stirpem editam : nam cuncta, etiam fortuita, ad gloriam uertebat.
2Sed populo tali in tempore id quoque dolorem tulit, tamquam auctus liberis Drusus domum Germanici magis urgeret.

85

1Eodem anno, grauibus senatus decretis libido feminarum coercita cautumque ne quaestum corpore faceret cui auus aut pater aut maritus eques Romanus fuisset.
2Nam Vistilia, praetoria familia genita, licentiam stupri apud aediles uulgauerat, more inter ueteres recepto, qui satis poenarum aduersum impudicas in ipsa professione flagitii credebant.
3Exactum et a Titidio Labeone, Vistiliae marito, cur in uxore delicti manifesta ultionem legis omisisset. Atque, illo praetendente sexaginta dies ad consultandum datos necdum praeterisse, satis uisum de Vistilia statuere ; eaque in insulam Seriphon abdita est.
4Actum et de sacris Aegyptiis Iudaicisque pellendis factumque patrum consultum ut quattuor milia libertini generis ea superstitione infecta, quis idonea aetas, in insulam Sardiniam ueherentur, coercendis illic latrociniis et, si ob grauitatem caeli interissent, uile damnum ; ceteri cederent Italia nisi certam ante diem profanos ritus exuissent.

86

1Post quae rettulit Caesar capiendam uirginem in locum Occiae, quae septem et quinquaginta per annos summa sanctimonia Vestalibus sacris praesederat ; egitque grates Fonteio Agrippae et Domitio Pollioni quod offerendo filias de officio in rem publicam certarent.
À corriger
At lex definiebat ministerio uirginum tantum annos triginta, spontanea igitur mansio illa Occiae
À corriger
Et de uerbo, et de ritu toto, scripsi in proprio Syntagmate De Vesta et Vestalibus
2Praelata est Pollionis filia, non ob aliud quam quod mater eius in eodem coniugio manebat ; nam Agrippa discidio domum imminuerat. Et Caesar quamuis posthabitam decies sestertii dote solatus est.
À corriger
Id est, uniuira esset. Cuius rei honos. Tertullianus : Monogamia apud ethnicos in summo honore est : ut et uirginibus nubentibus uniuira pronuba adhibeatur, et sic auspicii initium est. Item in quibusdam sollennibus et auspiciis, ut prior sit uniuirae locus. Certe Flaminia non nisi uniuira est.

87

1Saeuitiam annonae incusante plebe, statuit frumento pretium quod emptor penderet, binosque nummos se additurum negotiatoribus in singulos modios. Neque tamen ob ea parentis patriae delatum et antea uocabulum adsumpsit, acerbeque increpuit eos qui diuinas occupationes ipsumque dominum dixerant. Vnde angusta et lubrica oratio sub principe qui libertatem metuebat, adulationem oderat.
À corriger
Rectissime. Facta tantum suppetissent dictis. Nam Domini uox proprie, non nisi in seruos : aut etiam coniunctos, de quo EXCURS.P
À corriger
De modo pretioque annonae, infra lib.XV.

88

1Reperio apud scriptores senatoresque eorundem temporum Adgandestrii, principis Chattorum, lectas in senatu litteras, quibus mortem Arminii promittebat si patrandae neci uenenum mitteretur, responsumque esse non fraude neque occultis, sed palam et armatum populum Romanum hostes suos ulcisci. Qua gloria aequabat se Tiberius priscis imperatoribus, qui uenenum in Pyrrhum regem uetuerant prodiderantque.
À corriger
Non displiceat, Senioresque, primum quia saepe aduocat noster testes eius aeui, qui fuissent in re praesenti. Vt Lib.III : Memini audire me ex senioribus, uisum inter manus Pisonis libellum. Et lib.XI. : Verum audita scriptaque senioribus tradam. Deinde quia peccatum et alias in ea voce , ut lib.XIII. Sed impetum eius, multum prius laudata magnitudine animi ; attinuere Senatores, dissolutionem imperii docendo , et ubi certe scribo, seniores. Vt dicam in loco. Possit tamen aliquis defendere hic Senatores : quia res quasi arcano acta in Senatu. Sed uiderit Lector a priori sententia nobilissimus Ianus Douza noster est ; de quo plura dicere iubet et prohibet me amor. Tollam manum et in tam boni nominis memoria paulisper conquiescam.
2Ceterum Arminius, abscedentibus Romanis et pulso Maroboduo, regnum adfectans, libertatem popularium aduersam habuit, petitusque armis cum uaria fortuna certaret, dolo propinquorum cecidit. Liberator haud dubie Germaniae et qui non primordia populi Romani, sicut alii reges ducesque, sed florentissimum imperium lacessierit, proeliis ambiguus, bello non uictus.
3Septem et triginta annos uitae, duodecim potentiae expleuit, caniturque adhuc barbaras apud gentes, Graecorum annalibus ignotus, qui sua tantum mirantur, Romanis haud perinde celebris, dum uetera extollimus, recentium incuriosi.