1

1Sisenna Statilio Tauro, L. Libone consulibus, mota Orientis regna prouinciaeque Romanae, initio apud Parthos orto, qui petitum Roma acceptumque regem, quamuis gentis Arsacidarum, ut externum aspernabantur ; is fuit Vonones, obses Augusto datus a Phraate.
2Nam Phraates, quamquam depulisset exercitus ducesque Romanos, cuncta uenerantium officia ad Augustum uerterat partemque prolis firmandae amicitiae miserat, haud perinde nostri metu quam fidei popularium diffisus.
lectio mentio

Quatuor filios,si Straboni credimus, et eorum uxores duas cum filiis item quattuor misit Romam. Verba eius sententiaque gemina sunt huic loco, lib.XVI. ὁ Φραάτης καλέσας εἰς σύλλογον Τίτιον, τὸν ἐπιστατοῦντα τότε τῆς Συρίας, τὲτταρας παῖδας γνησίους, ἐνεχείρησεν ὅμηρα αὐτῷ, Σαρασπάδην, καὶ Κεροπάσδην, καὶ Φραάτην, καὶ Βοώνην, καὶ γοναῖκας τούτων δύο, καὶ ὑεῖς τέτταρας, δεδιὼς τὰς στάσεις καὶ τοῦς ἐπιτιθεμένους αὐτῷ·Phraates uocato ad colloquium Tito, qui tunc Syriae praeerat, quattuor legitimos ei filios tradidit obsides, Saraspadem, Cerospadem, Phraatem, et Vononem, et uxores horum duas, et quattuor liberos, ueritus domesticas seditiones et insidias. Tantum in iis emendauerim : Φραάτην καὶ Βονώνην. Fuerunt enim inter obsides, Phraates et Vonones. Vide eumdem scriptorem, lib.VI. Hac ipsa de re Iustinium lib.XLII. Sed et filii nepotesque Phrahatis obsides Augusto dati.

historica mentio

Eadem caussa in Strabone, nec iniuria etiam liberis suis diffisus, ne suo exemplo se tollerent. Ipse enim Orodem patrem sustulerat, itemque fratres uigintinouem. Iosephus missionem hanc obsidum ad Thermusa uxoris artes refert, ut illis absentibus filio suo Phraataci regnum conficeret : quod euenit.

2

1Post finem Phraatis et sequentium regum ob internas caedes uenere in Vrbem legati a primoribus Parthis, qui Vononem, uetustissimum liberorum eius, accirent. Magnificum id sibi credidit Caesar auxitque opibus. Et accepere barbari laetantes, ut ferme ad noua imperia.
historica

Adeo ergo multi interiecti inter Phraatem, et filium eius hunc Vononem ? Ego sane duos reperio, Phraatem et Orodem. Sed quia confusum hoc totum stemma et multa eius in Tacito mentio : dedi in Excurs. Super eo, quod opus, littera A.

historica mentio

Atqui in Strabone quartus ordine, minimusque ponitur.

Vocabulum

Comitatu, pecunia, alia pompa instruxit, regium in morem.

2Mox subiit pudor degenerauisse Parthos : petitum alio ex orbe regem, hostium artibus infectum ; iam inter prouincias Romanas solium Arsacidarum haberi darique. Vbi illam gloriam trucidantium Crassum, exturbantium Antonium, si mancipium Caesaris, tot per annos seruitutem perpessum, Parthis imperitet ?
lectio

Quod et saepius est factum. eoque, uelut de more, scribit Hegesippus, in oratione Agrippa regis : Persarum superba audimus imperia, sed eorum quoque obsides uidimus,et cum ipsi pluribus nationibus imperent, offerunt liberos suos, et nobilitatem suam. Seruire Romanis gaudens pro fide pacis, simul ut seruiendo discant suis imperare. Offerunt uestes, moniliae, elephantos quoque Romanis, unum tributum reges imponere. Postrema huc faciunt et emendem : elephantos :quodque Romanis unum (uel, summum) tributum.

3Accendebat dedignantes et ipse diuersus a maiorum institutis, raro uenatu, segni equorum cura, quotiens per urbes incederet lecticae gestamine, fastuque erga patrias epulas. Inridebantur et Graeci comites ac uilissima utensilium anulo clausa.
realia

Quae tamen unica studia procerum regisque. Xenophon lib.VIII. παιδείας· τῆς πολεμικῆς δ'ἕνεκα ἀσκήσεως, ἐπὶ θήραν ἐξῆγεν, οὕσπερ ἀσκεῖν ταῦτα ᾤετο χρῆναί, ταυτὴν ἡγούμενος καὶ ὅλως ἀρίστην ἄσκησιν πολεμικῶν εἷναι, καὶ ἱππικῆς δε' ἀληθεστάτὴν καὶ νῦν δέ βασιλεὺς, καὶ ὁι ἄλλοι περὶ βασιλέα ταῦτα ποιοῦντες διατελοῦσιν. Militaris exercitii gratia ad uenationem eduxit, quos ad eam idoneos rebatur, hanc existimans et uniuerse optimam exercitationem ad militiam esse, et maxime ad equestrem. Itaque et nunc Rex Persarum, atque alii circa regem, assidui sunt in uenatu.

realia Vocabulum

Signatorium anulum intellegit, sive, ut alii appellant, sigillaricium, qui habeat χαρακτῆρα.De quo Vospicus in Aureliano : Vxori et filiae anulum sigillaricium quasi priuatus instituit. Moris autem Romani, ut domi supellex penusque omnis eo signaretur: nequid negligentia aut furto periret. Exempla in Excurs. uide in B.

4Sed prompti aditus, obuia comitas, ignotae Parthis uirtutes, noua uitia ; et, quia ipsorum moribus aliena, perinde odium prauis et honestis.
lectio moralia politica

Vultne ipsas uirtutes ignotas, habitas pro uitiis ? Possit sic accipi : ut comitas illa, pro uilitate fuerit: sed potius est, duo dici. Vt et ignotas quasdam uirtutes intulerit, et noua etiam uitia, luxum uidelicet, delicias, aliaque Romana. Mox, ipsorum maioribus, haud male etiam, moribus.

3

1Igitur Artabanus, Arsacidarum e sanguine, apud Dahas adultus, excitur, primoque congressu fusus, reparat uires regnoque potitur. Victo Vononi perfugium Armenia fuit, uacua tunc interque Parthorum et Romanas opes infida ob scelus Antonii, qui Artauasden, regem Armeniorum, specie amicitiae inlectum, dein catenis oneratum, postremo interfecerat.
mentio

Fuga capta ad montes Mediae, ait Iosephus.

geographica mentio

Primo Seleuciae. Vide eumdem Scriptorem libro XVIII.

ego historica mentio moralia

Vere scelus. Nec enim censori Tacito, ludus et iocus, ut hodie fallere fidem. Artauasdes autem Antonium expeditione Parthica deseruisse uisus, fallacibus ab eo litteris excitus, in uincla habitus, et in triumpho Alexandriam ductus est. Vide Dionem et Plutarchum.

2Eius filius, Artaxias, memoria patris nobis infensus, Arsacidarum ui seque regnumque tutatus est. Occiso Artaxia per dolum propinquorum, datus a Caesare Armeniis Tigranes deductusque in regnum a Tiberio Nerone. Nec Tigrani diuturnum imperium fuit neque liberis eius, quamquam sociatis more externo in matrimonium regnumque.
historica mentio

Iosephus hunc Artaxiam filium facit Artabazis. Ita enim appellat pro Artauasde ; ut alibi etiam Plutarchus. Occisum eum a propinquis non dicit, dicit a Tiberio et Archelao pulsum. Horatius gloriam tribuere Tiberio uidetur non pulsi solum, sed etiam occisi.Ad Itium,------Claudi uirtute NeronisArmenius Cecidit. Suetonius * Ducto ad orientem exercitu regnum Armeniae Tigrani restituit, ac pro Tribunali diadema imposuit. Dio historiam confundit, et Artabazem nominat pro Artaxia, Tigranem facit eius fratrem, lib. LIV. Res autem ita habet. Artauasdes siue Artabazes, duum filiorum pater, Artaxiae et Tigranis. Ille maior natu. Adi Iosephum, lib.XV.cap.IV.

realia

Qui mos etiam Aegyptiis, aliisque barbaris ad Orientem.

4

1Dein iussu Augusti impositus Artauasdes et non sine clade nostra deiectus. Tum C. Caesar componendae Armeniae deligitur. Is Ariobarzanem, origine Medum, ob insignem corporis formam et praeclarum animum uolentibus Armeniis praefecit.
2Ariobarzane morte fortuita absumpto, stirpem eius haud tolerauere ; temptatoque feminae imperio, cui nomen Erato, eaque breui pulsa, incerti solutique et magis sine domino quam in libertate, profugum Vononem in regnum accipiunt.
politica

Nam libertas legibus et magistratibus suis constat, et imperii certa forma. Itaque sine domino esse possunt, nec tamen liberi proprie dicendi.

3Sed, ubi minitari Artabanus et parum subsidii in Armeniis, uel, si nostra ui defenderetur, bellum aduersus Parthos sumendum erat, rector Syriae, Creticus Silanus, excitum custodia circumdat, manente luxu et regio nomine. Quod ludibrium ut effugere agitauerit Vonones, in loco reddemus.
mentio

Qui Orodem siue Herodem filium suum regem iis dedit. Iosephus lib.XVIII.cap.IV. qui etiam hanc rem fusius exsequitur, paullum tamen a Tacito diuersus.

À corriger

Reddidit, hoc ipso libro sub finem.

5

1Ceterum Tiberio haud ingratum accidit turbari res Orientis, ut ea specie Germanicum suetis legionibus abstraheret nouisque prouinciis impositum dolo simul et casibus obiectaret.
À corriger

Dolo, quem ipse meditabatur, et in longinquis locis ueneno tollere, obscuriore sic fama.

2At ille, quanto acriora in eum studia militum et auersa patrui uoluntas, celerandae uictoriae intentior, tractare proeliorum uias et quae sibi tertium iam annum belligeranti saeua uel prospera euenissent :
historica

Imo plures. Nam continenter in Germanos bellum gessit, a clade Vari : excepto anno Consulatus. Sed Tacitus a postrema eius missione annos numerat, quae fuit exacto consulatu eius, sub Augusti mortem.

lectio Vocabulum

Verius hic esset, scaeua ; id est, sinistra.

3fundi Germanos acie et iustis locis, iuuari siluis, paludibus, breui aestate et praematura hieme ; suum militem haud perinde uulneribus quam spatiis itinerum, damno armorum adfici ; fessas Gallias ministrandis equis ; longum impedimentorum agmen opportunum ad insidias, defensantibus iniquum.
stylus Vocabulum

Noue dictum, pro aequis locis.

4At, si mare intretur, promptam ipsis possessionem et hostibus ignotam, simul bellum maturius incipi legionesque et commeatus pariter uehi ; integrum equitem equosque per ora et alueos fluminum media in Germania fore.
ego realia

Nam triremes et classem in Rheno et ad Oceanum, ordinariam Romani habebant. At eo aeuo Germanici nauigiorum rudes : mox quam didicerunt ? Saxones, Normanni, et piratarum illa agmina dicant : qui Europam per saecula aliquot magnis classibus cladibusque infestarunt.

realia

Quare? Nam et triremibus aestas exspectanda erat. Sed caussam credo in commeatibus, de quibus adiungit. Quia enim tarda aestas et messis in Germania, haec exspectanda erat, ob frumenta et pabula, : aut magna mole et mora, identidem ista subuehenda.

6

1Igitur huc intendit, missis ad census Galliarum P. Vitellio et C<.> Antio. Silius et Anteius et Caecina fabricandae classi praeponuntur.
2Mille naues sufficere uisae properataeque, aliae breues, angusta puppi proraque et lato utero, quo facilius fluctus tolerarent, quaedam planae carinis, ut sine noxa siderent, plures adpositis utrimque gubernaculis, conuerso ut repente remigio hinc uel illinc adpellerent, multae pontibus stratae, super quas tormenta ueherentur, simul aptae ferendis equis aut commeatui ; uelis habiles, citae remis, augebantur alacritate militum in speciem ac terrorem.
ego realia Vocabulum

Breues opponit Longis nauibus, id est triremibus : et describit lato alueo, angusta prora et puppi, uno uerbo naues hodie maris nostri.

ego realia

Id quidem genus nauigii binis gubernaculis, hodie inuisum. At noster iterum describit, lib.III. Histori uocatque Cameras :Sic inter undas uoluuntur pari utrimque prora et mutabili remigio, quando hinc uel illinc appellere indiscretum et innoxium est.Item De moribus Germanorum :Forma nauium eo differt, quod utrimque prora paratam semper appulsui frontem gerit. Reperio et apud Suidam prisci scriptoris uerba, nescio an hanc ipsam rem narrantis: πλοῖα μονὴρη, ἓστιν ἅ καὶ δίκροτα κατεσκευάσαντο, τινά δέ καὶ ἐκ τῆς πρύμνης καὶ ἐκ τὴς πρώρας ἑκατέρωθεν, πηδαλίους ἤσκηντο, ὅπως αὐτοι τε μή μεταστρεφόμενοι καὶ ἐπιπλέωσι καὶ ἄναχωρωσι καὶ τούς ἐναντίους ἐν τῷ παράπλω καὶ διαπόπλω αὐτῶν σφάλλωσινNaues simplices uniusque ordinis, interdum et biremes faciunt. Quasdam uero et ex puppe et ex prora gubernaculis instruunt, ut ipsi nihil connuersi et accedant et recedant, hostesque et adnauigantes et adnauigantes fallant ac circumueniant.

3Insula Batauorum in quam conuenirent praedicta, ob faciles adpulsus accipiendisque copiis et transmittendum ad bellum opportuna.
geographica

Siqua alia insula, in hac mundi pila.

4Nam Rhenus, uno alueo continuus aut modicas insulas circumueniens, apud principium agri Bataui uelut in duos amnes diuiditur, seruatque nomen et uiolentiam cursus, qua Germaniam praeuehitur, donec Oceano misceatur ; ad Gallicam ripam latior et placidior adfluens (uerso cognomento Vahalem accolae dicunt), mox id quoque uocabulum mutat Mosa flumine eiusque immenso ore eundem in Oceanum effunditur.

7

1Sed Caesar, dum adiguntur naues, Silium legatum cum expedita manu inruptionem in Chattos facere iubet ; ipse, audito castellum Lupiae flumini adpositum obsideri, sex legiones eo duxit.
2Neque Silio ob subitos imbres aliud actum quam ut modicam praedam et Arpi principis Chattorum coniugem filiamque raperet, neque Caesari copiam pugnae obsessores fecere, ad famam aduentus eius dilapsi ; tumulum tamen nuper Varianis legionibus structum et ueterem aram Druso sitam disiecerant.
Vocabulum

De quo supra lib.1. Primum extruendo tumulo cespitem Caesar posuit, gratissimo munere in defunctos. Tumulus ille, non aliud quam χενοτάφιον fuit. habesque huius ritus illustre apud Xenophontem exemplum, lib.VI. expeditionis Cyri, ubi inane sepulchrum constituitur militibus defunctis, quorum reliquiae non facile repertu : ἐνίους δέ τοὺς ἐν τῶν ὁδῶν συνεγκόντες ἔθαψαν, ἐκ τῶν ὑπαρχόντων ὡς ἐδήναντο κάλλιστα. οὔς δὲ μὴ εὕρισκον, κενοτάφιον αὐτοῖς ἐποίησαν μέγα, καὶ πυρὰν μεγάλην, καὶ στεφάνους ἐπέθεσαν. Et apud Virgilium libro III. ------ manesque uocabatHectoreum ad tumulum, uiridi quem cespiteinanem et geminas, caussam lacrimis, sacrauerat ars.

geographica mentio

Druso mortuo cenotaphium decretum ad Rhenum ipsum. Dio LV et Suetonius : Exercitus honorarium ei tumulum excitauit, circa quem stato die, quotannis decurreret, et Galliarum ciuitates publice supplicarent. Nescio an huic tumulo adiuncta ara : apparet, quia Suetonius ait : supplicarent. Volunt id cenotaphium ad* Moguntiacum fuisse. Repugnat hic locus, qui constituit inter Lupiam et Rhenum. Sed et Rauenna sepulcrum Drusus habuit, a Claudione eius F. an ab Augusto ipso exstructum ? Cuius memoria in lapide prisco, ibi : TI.CLAVDIUS.DRVSI.F.CAES.AVG.GERM.PONT.MAX.TRIB.POT.II.COS.DESIG.III.IMP.III. P.P.DEDIT.OB.MEMORIAM.PATRIS.SVI.DEC.VII.COLLEGII.FABR.M.R.HS. ∞  N.LIBER ALITATE DONAVIT.SVB.HAC.CONDICIONE.VT.QVOTANNIS.ROSAS.AD.MONVMENTVM.EIVS. DEFERANT.ET.IBI.EPVLENTUR.DVMTAXAT.IN.V.ID.IVLIAS.QUOD.SI.NEGLEXERINT.TVNC. AD.VIII.EIVSDEM.COLLEGII.PERTINERE.DEBEBIT.CONDICIONE.SVPRADICTA.

3Restituit aram honorique patris princeps ipse cum legionibus decucurrit ; tumulum iterare haud uisum. Et cuncta inter castellum Alisonem ac Rhenum nouis limitibus aggeribusque permunita.
mentio realia

Antiquissimi inuenti Decursio in funere illustrium uirorum. Homerus in funere Patrocli, Virgilius Pallantis descripsit.Ter circum accensos cincti fulgentibus armisDecurrere rogos. Liuius Poenis etiam usitatam ostendit lib.XXV. In morte Gracchi.Alii ab Hannibale, et ea uulgarior fama est,*in uestibulo primorum castrorum rogum exstructum esse : armatum exercitum decurrisse cum tripudiis Hispanorum, motibusque armorum et corporum suae cuique genti assuetis. Lucanus lib.VIII .-------totus ut ignemProiectis maerens exercitus ambiat armis. Statius Lib.VI. Optime :Tunc septem numero turmas (centennus ubiqueSurgit eques) uersis ducunt insignibus ipsi,Graiugenae reges : lustrantque, ex more, sinistroOrbe rogum, et stantes inclinant puluere flammas.Ter curuos egere sinus, illisaque telisTela sonant : quater horrendum pepulere fragoremArma, quater mollem famularum brachiae planctum.

controuersia ego geographica mentio

Distinguendum uideri, castellum, Alisonem, ac Rhenum, pronuntiauit Vertranius. Et recte, ad mentem Dionis, lib.LIV. Nam scribit a Druso castellum exstructum ad Lupiae et Alisonis confluuia, quod opinor ipsum esse, quod dixit noster obsessum fuisse. Velleio tamen loci nomen Aliso est et Ptolomeo ἃλεισον inter Germaniae Vrbes. Vesaliam hodiernam faciunt.

militaria religio

Facit multum ad intelligendum hunc locum Suetonii caput I. In D. Claudio, ubi Drusi quoque mentionem facit. T. Liuis libro 40. Mos erat lustrationis sacro peracto exercitum decurrere, et diuisas bifariam duas acies concurrere ad simulachrum pugnae. Talem decursionem describit Virgilius Aeneid. II. De Palantis funere loquens, Ter circum accensos cincti fulgentibus armisDecurrere rogos, ter moestum funeris ignemLustrauere in equis, ululatusque ore dedere. T. Liuius 6. belli Punici, Quinto iterum in armis decursum est. Meminit quoque Suetonius in Nerone Claudio cap. 7. atque alio loco decursionis in catadromo, et infra Tacitus ait Plancinam decursibus cohortium interesse, uulgo Ioustas nostri apellant Decursio olim fiebat, uel decurrebatur in delectu militari, in funeribus, et tertio in ludis, ut ex citatis exemplis colliges, quod monuisse satis est, ut perpendas.

8

1Iamque classis aduenerat, cum, praemisso commeatu et distributis in legiones ac socios nauibus, fossam, cui Drusianae nomen, ingressus precatusque Drusum patrem ut se eadem ausum libens placatusque exemplo ac memoria consiliorum atque operum iuuaret, lacus inde et Oceanum usque ad Amisiam flumen secunda nauigatione peruehitur.
non classé

Ita est. Nam et Drusus classe Oceanum tentauit ; imo et pugnam nauibus conseruit in Amasia fluuio, uicitque Bructeros. Strabo lib.VII. Εἶσε δὲ μεταξὺ καὶ ἂλλοι ποταμοὶ πλωτοὶ, ὧν ἑν τῷ Αμασίας Δροῦσος βρουκτέρους κατευνάθμαιχησε Sunt et alii interiecti nauigabiles fluuii, in quorum uno Amasia, Drusus Bructeros nauali praelio uicit. Sed et Petrarcha auctor, arcum triumphalem Romae sibi uisum Druso Neroni huic inscriptum : e quo fracto hos dumtaxat uersus a se lectos.-------ad diuortia RheniPersuasi hostiles depopulatus agros.Dum tibi Roma decus aeternaque sudo Trophaea,Ister pacatis lenior ibit aquis.

ego geographica

Lacus nominat semper plures, ut lib.I. supra : Ipse impositas nauibus quattuor legiones per lacus uexit. At hodie unus, quod mare Meridionale appellant. Apparet autem clare gentes ibi terrasque fuisse pluribus lacubus interstinctas.

lectio

Lego prauehitur.

2Classis Amisiae <ore> relicta laeuo amne, erratumque in eo quod non subuexit [transposuit] militem dextras in terras iturum ; ita plures dies efficiendis pontibus absumpti.
ego lectio politica realia

Locus mihi ambiguae sententiae et perplexae. Vidi qui sic uellet. Classem relictam in ripa citeriore (aspectu Galliae dico:) et in hoc culpari Germanicum, quod non in ripa ulteriore. Pontibus enim tunc nihil opus fuisset, quibus nunc iunxit amnem, et dies plures adsumpsit. Simplex haec sententia, fateor, et ex primo uerborum aspectu. At qui scrutetur, ualde, uereor, repugnet. Primum si classis in citima ripa posita : quomodo apte annectitur, militem transpositum in terras dextras ? Sane eo positu, si quid ego capio, uti amnis classi laeuus fuit, ita et terrae trans amnem. Deinde, quis hic (malum) Germanici et Romanorum stupor, classem non appellere ad ultiorem ripam, in flumine iam noto : et uanam illam operam sumere in exstruendo ponte? Praesertim re nulla aut hoste impediente. Tertio, si ea res, cur Pontes multitudinis numero nominat ? Potuit enim et debuit transmitti ponte uno. Cur Subuendhi uerbo utitur, cum uerius Transuehendi ? Nescio an haec diluent. Mea de Taciti mente mens est : Classem relictam in ulteriore ripa fluminis, uti debuit : sed tamen in ima, et mari proxima, quod tamen debuit. Quomodo igitur tunc, inquies, amnis illi laeuus ? Ex positura nempe nauium, quas verisimile est quiescentes eos et in statione habuisse. Nempe proras in Oceanum uerterunt, tamquam rediturae, nec ultra scilicet progressurae. Pone autem milites in iis et uectores ut solet, facie ad proram uersa : nonne sic laeuus iis amnis, et terrae in quas transponuntur dextrae ? Peccatum tamen a Germanico, quod humilibus et humentibus illis locis militem exposuerit (debuisset longius subuehere:) in quibus transeundis, opus pontum structura. Ad mare enim aestuaria : non sic supra.

3Et eques quidem ac legiones prima aestuaria, nondum adcrescente unda, intrepidi transiere : postremum auxiliorum agmen Batauique in parte ea, dum insultant aquis artemque nandi ostentant, turbati et quidam hausti sunt.
4Metanti castra Caesari Angriuariorum defectio a tergo nuntiatur ; missus ilico Stertinius cum equite et armatura leui igne et caedibus perfidiam ultus est.

9

1Flumen Visurgis Romanos Cheruscosque interfluebat ; eius in ripa cum ceteris primoribus Arminius adstitit, quaesitoque an Caesar uenisset, postquam adesse responsum est, ut liceret cum fratre conloqui orauit. Erat is in exercitu cognomento Flauus, insignis fide et amisso per uulnus oculo paucis ante annis, duce Tiberio.
geographica

Mutua Romanorum Germanorumque clade nobilis amnis cui famam praecipue Tacitus dedit : et ipse Tacito (mirum fatum) uitam. Nam quinque hi primores libri inuenti Corbeiae, quod monasterum ad Visurgim est. Atque illinc depromptum uere hunc thesaurum Quaestor quidam Pontificius ad magnum Leonem detulit, donatus ab eo aureis quingentis.

2Tum, permissu progressus[que], salutatur ab Arminio ; qui, amotis stipatoribus, ut sagittarii nostra pro ripa dispositi abscederent postulat, et, postquam digressi, unde ea deformitas oris interrogat fratrem.
3Illo locum et proelium referente, quodnam praemium recepisset exquirit.
4Flauus aucta stipendia, torquem et coronam aliaque militaria dona memorat, inridente Arminio uilia seruitii pretia.

10

1Exim diuersi ordiuntur, hic magnitudinem Romanam, opes Caesaris et uictis graues poenas, in deditionem uenienti paratam clementiam, neque coniugem et filium eius hostiliter haberi ; ille fas patriae, libertatem auitam, penetrales Germaniae deos, matrem precum sociam, ne propinquorum et adfinium, denique gentis suae desertor et proditor quam imperator esse mallet.
stylus Vocabulum

Valet, penetrales, prisco scribendi more : id est, penates. Et tamen uis quaedam in uerbo est, quasi intimos penates.

2Paulatim inde ad iurgia prolapsi, quo minus pugnam consererent, ne flumine quidem interiecto cohibebantur, ni Stertinius adcurrens plenum irae armaque et equum poscentem Flauum attinuisset.
3Cernebatur contra minitabundus Arminius proeliumque denuntians : nam pleraque Latino sermone interiaciebat, ut qui Romanis in castris ductor popularium meruisset.

11

1Postero die Germanorum acies trans Visurgim stetit. Caesar, nisi pontibus praesidiisque impositis dare in discrimen legiones haud imperatorium ratus, equitem uado tramittit. Praefuere Stertinius et e numero primipilarium Aemilius, distantibus locis inuecti, ut hostem diducerent. Qua celerrimus amnis, Charioualda, dux Batauorum, erupit.
lectio

Malim diducerent. Vt infra. Quia diductis terris hauriebantur.

2Eum Cherusci, fugam simulantes, in planitiem saltibus circumiectam traxere ; dein coorti et undique effusi trudunt aduersos, instant cedentibus collectosque in orbem pars congressi, quidam eminus proturbant.
3Charioualda, diu sustentata hostium saeuitia, hortatus suos ut ingruentes cateruas globo perfringerent atque ipse densissimos inrumpens, congestis telis et suffosso equo labitur, ac multi nobilium circa : ceteros uis sua aut equites cum Stertinio Aemilioque subuenientes periculo exemere.

12

1Caesar, transgressus Visurgim, indicio perfugae cognoscit delectum ab Arminio locum pugnae ; conuenisse et alias nationes in siluam Herculi sacram ausurosque nocturnam castrorum oppugnationem. Habita indici fides et cernebantur ignes, suggressique propius speculatores audiri fremitum equorum immensique et inconditi agminis murmur attulere.
2Igitur, propinquo summae rei discrimine explorandos militum animos ratus, quonam id modo incorruptum foret secum agitabat ;
3tribunos et centuriones laeta saepius quam comperta nuntiare, libertorum seruilia ingenia, amicis inesse adulationem ; si contio uocetur, illic quoque quae pauci incipiant reliquos adstrepere. Penitus noscendas mentes, cum secreti et incustoditi inter militares cibos spem aut metum proferrent.

13

1Nocte coepta, egressus augurali per occulta et uigilibus ignara, comite uno, contectus umeros ferina pelle, adit castrorum uias, adsistit tabernaculis fruiturque fama sui, cum hic nobilitatem ducis, decorem alius, plurimi patientiam, comitatem, per seria, per iocos eundem animum laudibus ferrent reddendamque gratiam in acie faterentur, simul perfidos et ruptores pacis ultioni et gloriae mactandos.
controuersia lectio mentio realia Vocabulum

Nihil muto. In castris Romanis ad dextram Praetorii Auguraculum fuit, ubi duces auspicarentur et ex pullis auguria captarent. Quod οἰωνιστήριον est. Hyginus manuss. uerbis tamen corruptis. Auguratorium parte dextra praetoriatur a principalem agnouimus, ut dixi, ne et augurium recte capere potest. Parte laeua tribunal statuitur, ut augurio accepto insuper ascendat ad exercitum *felicia hospicio adloquatur. Ita Tacito Auguralis ara commemoratur in castris Corbulonis, lib. XV. Erudito tamen uiro, egressus Augustali, legend.uidetur, quia in Quinctiliano scriptum lib. VIII. Carmen funebre, proprie Naenia, et tabernaculum ducis, Augustale. Non idem mihi uidebatur.

realia

Quare ferina pelle ? Vt habitum mentiretur Germani, credo, qui plerumque pelliti. Germani autem multi non in castris solum sed, ut opinor, inter eius custodes.

controuersia militaria

De portis castrorum multi scripsere, de hac ne uerbum quidem me legisse memini, nisi diuinare libet cum Io. Maumontio nostro, portam illam auguriis captandis destinatam fuisse. Nam Augures Orientem uersus sedebant, auguriis operam dantes uelato capite : de quibus plura Festus. Atque idem forte pro Augurali, Augustali reponendum putat, tametsi non temere antiquorum authorum lectionem dicat immutandam. ac ut porta Augustatlis dicatur in castris, quae olim Praetoria. quid uero Augustale dicatur, ab Ouidio satis notum est. Ipse postea Maumontius me monuit, sibi uideri Augustali, lengendum sine additione portae, cuius nulla mentio fit a Tacito hoc loco : quod ab audaculo quoque adnotatore ad scriptum dicit. neque enim necessarium fuit Duci castris egredi, ut militum uoluntatem exploraret, sed Augustali, uel Praetorio. Auguralis arae meminit Tacitus lib. 15. ubi ait Tyridatem insignia imperii deposuisse ad Neronis imaginem.

2Inter quae unus hostium, Latinae linguae sciens, acto ad uallum equo, uoce magna, coniuges et agros et stipendii in dies, donec bellaretur, sestertios centenos, si quis transfugisset, Arminii nomine pollicetur.
3Intendit ea contumelia legionum iras : ueniret dies, daretur pugna ; sumpturum militem Germanorum agros, tracturum coniuges ; accipere omen et matrimonia ac pecunias hostium praedae destinare.
4Tertia ferme uigilia adsultatum est castris, sine coniectu teli, postquam crebras pro munimentis cohortes et nihil remissum sensere.
realia

Hoc est, a sexta hora noctis. Suidas dictione προφυλακὴ, quattuor esse uigilias seu φυλακὰς tradit in nocte, quarum unaquaeque treis horas habet. De his Vergilius : - et noctem custodia ducit.

14

1Nox eadem laetam Germanico quietem tulit, uiditque se operatum et sanguine sacro respersa praetexta pulchriorem aliam manibus auiae Augustae accepisse. Auctus omine, addicentibus auspiciis, uocat contionem et quae sapientia prouisa aptaque imminenti pugnae disserit.
lectio mentio realia

Operandi uerbum, ad sacra. Tibullus : Tunc pubes operata deo. Curtius : Per dies decem Libero patri operatum habuit exercitum. Restitue apud Liuium, lib.X : Dum hostes operati superstitionibus, concilia secreta agunt, Amiternum opidum de Samnitibus ui cepit. Ita meus codex. uulgo, superati. Quod ait, respersam praetextam : scire licet pontifices, imo sacerdotes omnes, cum diis facerent, praetexta usos : Germanicus autem Augur. Lampridius in Alexandro :Accepit praetextam etiam cum sacra faceret, sed loco Pontificis maximi, non Imperatoris. Appianus ἐμφυλ.α.οὕτως μὲν Ασελλίων στρατηγῶν τε καὶ σπενδῶν, καὶ ἱερὰν καὶ ἐπίχρυσoν ἐσθῆτα ὡς ἐν θυσίᾳ, περικείμενος, ἀμφί δευτέραν ὥραν ἐσφάζετο ἐν ἀγορᾷ μέσῃ παρὰ ἱεροῖς Quinctilianus declamat. CCCXL :Ego uobis allego etiam ipsum illud sacrum praetextarum, quo sacerdotes uelantur, quo magistratus : quo infirmitatem pueritiae sacram facimus ac uenerabilem. Spartianus in Hadriano : Natali suo ultimo cum Antonium commendaret, praetexta sponte delapsa caput ei operuit. Vbi corrigo  aperuit : quia sacrificabant capite uelato. Adi et Zosimum lib.IIII, ubi delata ad Gratianum Christianum Principem praetexta pontificia et spreta. Ab hac mente Plinius placari purpura deos scripsit, respiciens scilicet ad praetextam, lib. IX : distinguit ab equite Curiam, dis aduocatur placandis, omnemque uestem illuminat.

2Non campos modo militi Romano ad proelium bonos, sed, si ratio adsit, siluas et saltus ; nec enim immensa barbarorum scuta, enormes hastas inter truncos arborum et enata humo uirgulta perinde haberi quam pila et gladios et haerentia corpori tegmina.
opera

Dicimus in Germania, infra.

3Denserent ictus, ora mucronibus quaererent : non loricam Germano, non galeam, ne scuta quidem ferro neruoue firmata, sed uiminum textus uel tenues et fucatas colore tabulas ; primam utcumque aciem hastatam, ceteris praeusta aut breuia tela. Iam corpus, ut uisu toruum et ad breuem impetum ualidum, sic nulla uulnerum patientia. Sine pudore flagitii, sine cura ducum abire, fugere, pauidos aduersis, inter secunda non diuini, non humani iuris memores.
opera

Ibidem uide.

moralia

Videntur adumbrata e Thucydide, qui Brasidam inducit hortantem suos contra Illurios : eosque iisdem moribus fingit lib.III.ubi inter cetera : οὔτε γὰρ τάξιν ἔχοντες, αἰσχυνθεῖεν ἄν λιπεῖν τινα χώραν βιαζόμενοι, ἥ τε φυγὴ καὶ ἡ ἔφοδος αὐτῶν, ἲσην ἔχουσα δόξαν τοῦ καλοῦ, ἀνεξέλεγκτον καὶ τὸ ἀνδρεῖον ἔχει.

4Si taedio uiarum ac maris finem cupiant, hac acie parari : propiorem iam Albim quam Rhenum neque bellum ultra, modo se patris patruique uestigia prementem isdem in terris uictorem sisterent.
historica

Drusi et Tiberi

15

1Orationem ducis secutus militum ardor, signumque pugnae datum. Nec Arminius aut ceteri Germanorum proceres omittebant suos quisque testari hos esse Romanos Variani exercitus fugacissimos, qui, ne bellum tolerarent, seditionem induerint ; quorum pars onusta uulneribus terga, pars fluctibus et procellis fractos artus infensis rursum hostibus, aduersis dis obiciant, nulla boni spe.
lectio

Ita correxi : uulgo, odiis.

2Classem quippe et auia Oceani quaesita ne quis uenientibus occurreret, ne pulsos premeret ; sed ubi miscuerint manus, inane uictis uentorum remorumue subsidium.
3Meminissent modo auaritiae, crudelitatis, superbiae ; aliud sibi reliquum quam tenere libertatem aut mori ante seruitium ?
lectio

Malim. Non aliud sibi reliquum, Aut, nihi aliud sibi reliquum.

16

1Sic accensos et proelium poscentes in campum cui Idistauiso nomen deducunt. Is medius inter Visurgim et colles, ut ripae fluminis cedunt aut prominentia montium resistunt, inaequaliter sinuatur. Pone tergum insurgebat silua, editis in altum ramis et pura humo inter arborum truncos.
ego geographica

Ea loca in peregrinatione uidi, et uel scriptoris huius caussa curiosius lustraui. Animus autem mihi dicit, hunc ipsum campum esse, qui infra Bremam, mare uersus, pulchre lateque se pandit, inter flumen et colles saltusque circumiectos. Non potest aptior pugnae magnae planicies, et pro Taciti hic descriptione. Distat ab opido Brema duobus circiter Germanicis milliaribus, circa pagum qui Vegesaku dicitur.

2Campum et prima siluarum barbara acies tenuit ; soli Cherusci iuga insedere, ut proeliantibus Romanis desuper incurrerent.
3Noster exercitus sic incessit : auxiliares Galli Germanique in fronte, post quos pedites sagittarii ; dein quattuor legiones et cum duabus praetoriis cohortibus ac delecto equite Caesar ; exim totidem aliae legiones et leuis armatura cum equite sagittario ceteraeque sociorum cohortes. Intentus paratusque miles ut ordo agminis in aciem adsisteret.

17

1Visis Cheruscorum cateruis, quae per ferociam proruperant, ualidissimos equitum incurrere latus, Stertinium cum ceteris turmis circumgredi tergaque inuadere iubet, ipse in tempore adfuturus.
2Interea, pulcherrimum augurium, octo aquilae petere siluas et intrare uisae imperatorem aduertere. Exclamat irent, sequerentur Romanas aues, propria legionum numina.
ego lectio Vocabulum

Sic lib. IV. Hist. : Aduertit ea res Vespasianum. Et Liuius libro.I. emendante me : Aduerteratque ea res etiam Sabinos tanti periculo uiri. Nam hactenus : auerteratque scriptum reperias, ignorantia historicae dictionis. Ceterim, illud mirum unde hic aquilae nostris terris haud temere uisae. Ac subuereor ut falsa species obiecta Germanico, aliaque alites fuerint.

opera

Aquilas intellegit, quae a C. Marii aeuo propriae Romanis. De quibus in Excurs.C.

militaria religio

Ita alibi : Mox conuersus ad signa et bellorum deos. Dionysius, de iisdem :τιμιώτατα γὰρ ῥωμαίοις ταῦτα ἐπὶ στρατείας, καὶ ὥσπερ ἱδρύματα θεῶν ἱερὰ νομίζονται. Liuius, lib. VI : Obstringere periurio non se solum suumque caput, sed signa militaria et aquilas, sacramentique religionem. Tertullianus : Religio Romanorum tota castrensis signa ueneratur, signa iurat, omnibus diis praeponit. Exemplum eius sacramenti egregium apud Lucanum lib. I. ubi Laelius Caesari :per signa decem felicia castris.Perq.tuos iuro quocumque ex hoste triumphos. Imo et adorata ea. Disce e Sozomeno Eccles. Hist. Lib.1. cap. IV.ubi de Labaro: Σημεῖον δὲ τοῦτο τιμιώτατον, καθότι ἀεὶ τοῦ βασιλέως ἡγεῖσθαι καὶ προσκυνεῖσθαι νενόμιστο παρὰ σρατιωτὴς . Hoc signum uenerabile maxime quia et principem antecedere, et adorari etiam a militibus solebat.

3Simul pedestris acies infertur et praemissus eques postremos ac latera impulit. Mirumque dictu, duo hostium agmina diuersa fuga, qui siluam tenuerant in aperta, qui campis adstiterant in siluam ruebant.
4Medii inter hos Cherusci collibus detrudebantur, inter quos insignis Arminius manu, uoce, uulnere sustentabat pugnam. Incubueratque sagittariis, illa rupturus, ni Raetorum Vindelicorumque et Gallicae cohortes signa obiecissent.
5Nisu tamen corporis et impetu equi peruasit, oblitus faciem suo cruore ne nosceretur. Quidam adgnitum a Chaucis inter auxilia Romana agentibus emissumque tradiderunt. Virtus seu fraus eadem Inguiomero effugium dedit.
6Ceteri passim trucidati. Et plerosque tranare Visurgim conantes iniecta tela aut uis fluminis, postremo moles ruentium et incidentes ripae operuere. Quidam turpi fuga in summa arborum nisi ramisque se occultantes admotis sagittariis per ludibrium figebantur, alios prorutae arbores adflixere.

18

1Magna ea uictoria neque cruenta nobis fuit. Quinta ab hora diei ad noctem, caesi hostes decem milia passuum cadaueribus atque armis oppleuere, repertis inter spolia eorum catenis quas in Romanos ut non dubio euentu portauerant.
religio

Fecit idem M.Antonius apud Florum lib.III. qui Cretam inuasit cum ingenti quidem uictoriae spe atque fiducia, adeo ut plures cathenas in nauibus quam arma portaret. Fecit Flaminius in Polybio lib. III. qui suos ita uanitatis impleuit, ut plures essent qui ἀλύσεις καὶ πέδας καὶ τοιαυτὴν παρασχευὴν ferrent, quam in arma. Sed utriusque quis exitus ? Qui nunc Germanorum. Nec aliter solet magnus ille deus, qui deiicit quidquid uane se attollit.

2Miles in loco proelii Tiberium imperatorem salutauit struxitque aggerem et in modum tropaeorum arma subscriptis uictarum gentium nominibus imposuit.
historica

Oportuerat Germanicum ipsum, quo dux et auctor facti. Sed Augustus ut auspicia seruauit sibi ; sic honorem omnem rei a ducibus suis legatisue gestae. Nam qui ductu quidem suo, alienis tamen auspiciis uicerat : ne  antiquitus quidem Imp. salutabatur, aut triumphabat. Hoc adulans suo Principi Horatius uoluit : Te copias, te consilium, et tuosPraebente diuos. Et ab hac re statim, in trophaei inscriptione legis : Exercitum Tiberii Imperatoris ea monumenta consecrauisse,non, Germanici, qui ducebat.

19

1Haud perinde Germanos uulnera, luctus, excidia quam ea species dolore et ira adfecit. Qui modo abire sedibus, trans Albim concedere parabant, pugnam uolunt, arma rapiunt ; plebes, primores, iuuentus, senes agmen Romanum repente incursant, turbant.
2Postremo deligunt locum flumine et siluis clausum, arta intus planitie et umida ; siluas quoque profunda palus ambibat, nisi quod latus unum Angriuarii lato aggere extulerant quo a Cheruscis dirimerentur. Hic pedes adstitit ; equitem propinquis lucis texere, ut ingressis siluam legionibus a tergo foret.

20

1Nihil ex his Caesari incognitum : consilia, locos, prompta, occulta nouerat astusque hostium in perniciem ipsis uertebat. Seio Tuberoni, legato, tradit equitem campumque ; peditum aciem ita instruxit ut pars aequo in siluam aditu incederet, pars obiectum aggerem eniteretur ; quod arduum sibi, cetera legatis permisit.
2Quibus plana euenerant, facile inrupere ; quis impugnandus agger, ut si murum succederent, grauibus superne ictibus conflictabantur. Sensit dux imparem comminus pugnam remotisque paulum legionibus funditores libritoresque excutere tela et proturbare hostem iubet. Missae e tormentis hastae, quantoque conspicui magis propugnatores, tanto pluribus uulneribus deiecti.
lectio mentio Vocabulum

Sunt qui tormentis hastas aut lapides excutiunt : quia librant scilicet, et iactus arte expendunt. Sic .III. Histor. uincla ac liberamenta tormentorum appellat. Hoc uerius, quam referri ad librilia : quod suspicabar .IIII. Poliorcet. Dialog. III.

3Primus Caesar cum praetoriis cohortibus, capto uallo, dedit impetum in siluas ; conlato illic gradu certatum. Hostem a tergo palus, Romanos flumen aut montes claudebant : utrisque necessitas in loco, spes in uirtute, salus ex uictoria.

21

1Nec minor Germanis animus, sed genere pugnae et armorum superabantur, cum ingens multitudo artis locis praelongas hastas non protenderet, non colligeret, neque adsultibus et uelocitate corporum uteretur, coacta stabile ad proelium, contra miles, cui scutum pectori adpressum et insidens capulo manus, latos barbarorum artus, nuda ora foderet uiamque strage hostium aperiret, imprompto iam <Arminio> ob continua pericula, siue illum recens acceptum uulnus tardauerat. Quin et Inguiomerum, tota uolitantem acie, fortuna magis quam uirtus deserebat.
militaria realia

Diuersum a Germanico. Illud planum, non sic tegebat : hoc incuruum, corpori adhaerebat, et circumfundebatur.

militaria realia

Pulchre et significanter dictum, in minoribus gladiis. In oblongis, quibus ritu Gallorum Germani utebantur, non eadem manus habitudo : neque firmiter aut tenere gladios, aut regit.

militaria realia

Nam, ait noster in Germania, uix uni alteriue cassis aut galea.

lectio

Adderem ego nomen Arminii, & legerem : Imprompto iam Arminio ob continua &c.

2Et Germanicus, quo magis adgnosceretur, detraxerat tegimen capiti orabatque insisterent caedibus : nil opus captiuis, solam internicionem gentis finem bello fore. Iamque sero diei subducit ex acie legionem faciendis castris ; ceterae ad noctem cruore hostium satiatae sunt. Equites ambigue certauere.
militaria realia

Idem uideo Cyrum minorem fecisse in pugna illa sibi extrema : cuius caussam tamen Xenophon ambigue refert ad morem Persarum, qui nudis capitibus pugnam inibant.

22

1Laudatis pro contione uictoribus, Caesar congeriem armorum struxit, superbo cum titulo : debellatis inter Rhenum Albimque nationibus, exercitum Tiberii Caesaris ea monimenta Marti et Ioui et Augusto sacrauisse. De se nihil addidit, metu inuidiae an ratus conscientiam facti satis esse.
2Mox bellum in Angriuarios Stertinio mandat, ni deditionem properauissent. Atque illi supplices nihil abnuendo ueniam omnium accepere.

23

1Sed, aestate iam adulta, legionum aliae itinere terrestri in hibernacula remissae ; plures Caesar classi impositas per flumen Amisiam Oceano inuexit.
mentio stylus Vocabulum

Saepe ita loquitur noster, imitatione aperta Sallusti. Quam phrasim operae est semel a iuuentute intelligi, ex Seruianis notis, ad illud. Vere nouo, id est, ait, primo mense Martio. Nam ueteres per singula tempora anni, quae in tres menses diuiduntur, obseruant, ut sic dicant : Primum mensem, Nouum uer : secundum, Adultum : tertium, Praeceps. Ita de hieme, Aestate, Autumno. Sic semper Sallustius. Simile quod Graecis annum partiuntur : ἱσαμὲνου τοῦ ἔτους, μεσοῦτος, ἢ λήγοντος.

2Ac primo placidum aequor mille nauium remis strepere aut uelis impelli. Mox atro nubium globo effusa grando, simul uariis undique procellis incerti fluctus prospectum adimere, regimen impedire ; milesque pauidus et casuum maris ignarus, dum turbat nautas uel intempestiue iuuat, officia prudentium corrumpebat.
geographica

Sub quam, occulta caussa, semper, ut aiunt, Oceanus intumescit.

3Omne dehinc caelum et mare omne in austrum cessit, qui tumidis Germaniae terris, profundis amnibus, immenso nubium tractu ualidus et rigore uicini septentrionis horridior rapuit disiecitque naues in aperta Oceani aut insulas saxis abruptis uel per occulta uada infestas.
ego geographica

Non abnuo de uero Austro. Nam ille a terra naues in mare interius rapiat : quod ostendit factum, cum subdit, disiecitque naues in aperta Oceani. Procul igitur a littore : cui Notus impegisset. Facit eodem, quod de insulis longius sitis adiungit : et potest Orcadas intelligere, aut potius eas, quae haud procul litore Frisico hodieque exstant. Nam quod longinquas facit, fama et redeuntes haec auxerunt, ac timidis insolitisque maris ita uisae.

geographica

Hoc est, inflatis. Alioqui posset etiam legi, humidis.

4Quibus paulum aegreque uitatis, postquam mutabat aestus eodemque quo uentus ferebat, non adhaerere ancoris, non exhaurire inrumpentes undas poterant ; equi, iumenta, sarcinae, etiam arma praecipitantur, quo leuarentur aluei manantes per latera et fluctu superurgente.
lectio

Non male etiam, eodemque quo uentus : atque ita iam didici in Florentino esse. Liuius lib. XXVI : Acer etiam Septemtrio ortus inclinatum stagnum eodem quo aestus ferebat.

lectio

Nec displiceret scribi, nantes.

24

1Quanto uiolentior cetero mari Oceanus et truculentia caeli praestat Germania, tantum illa clades nouitate et magnitudine excessit, hostilibus circum litoribus aut ita uasto et profundo ut credatur nouissimum ac sine terris mare.
2Pars nauium haustae sunt, plures apud insulas longius sitas eiectae ; milesque nullo illic hominum cultu fame absumptus, nisi quos corpora equorum eodem elisa tolerauerant. Sola Germanici triremis Chaucorum terram adpulit ; quem per omnes illos dies noctesque apud scopulos et prominentes oras, cum se tanti exitii reum clamitaret, uix cohibuere amici quo minus eodem mari oppeteret.
ego geographica

Quantum ego uidi uel audiui, non sunt in eo tractu litorales scopuli. Est mollis aut arenosa terra, nec nisi arte aut opere elata.

3Tandem, relabente aestu et secundante uento, claudae naues raro remigio aut intentis uestibus et quaedam a ualidioribus tractae reuertere ; quas raptim refectas misit ut scrutarentur insulas. Collecti ea cura plerique ; multos Angriuarii, nuper in fidem accepti, redemptos ab interioribus reddidere ; quidam in Britanniam rapti et remissi a regulis.
4Vt quis ex longinquo reuenerat, miracula narrabant, uim turbinum et inauditas uolucres, monstra maris, ambiguas hominum et beluarum formas, uisa siue ex metu credita.
moralia

Nec eae quidem sunt. Libuit istis apud ignaras aures, in his et sequentibus, τραγωδεῖν et narrare quae noster merito ambigit, uisa, siue ex metu credita. Imo nec uisa, nec credita, sed uanitate efficta.

25

1Sed fama classis amissae, ut Germanos ad spem belli, ita Caesarem ad coercendum erexit. C. Silio cum triginta peditum, tribus equitum milibus ire in Chattos imperat ; ipse maioribus copiis Marsos inrumpit, quorum dux Mallouendus, nuper in deditionem acceptus, propinquo luco defossam Varianae legionis aquilam modico praesidio seruari indicat.
lectio

Malim, luco. Hic autem inuenta aquilarum una, et supra lib.1. altera. ergo receptae nunc omnes, quia tertia seruata militis astu. Florus tamen scripsit : Signa et aquilas duas adhuc Barbari possident, tertiam signifer etc Parum considerate, nisi ex Liuii persona et aetate loqui hominem placet.

2Missa extemplo manus, quae hostem a fronte eliceret, alii qui terga circumgressi recluderent humum ; et utrisque adfuit fortuna. Eo promptior Caesar pergit introrsus, populatur, exscindit non ausum congredi hostem aut, sicubi restiterat, statim pulsum nec umquam magis, ut ex captiuis cognitum est, pauentem.
lectio

Legerim haec et sequentia, non auso c.hoste, pulso, pauente.

3Quippe inuictos et nullis casibus superabiles Romanos praedicabant, qui, perdita classe, amissis armis, post constrata equorum uirorumque corporibus litora, eadem uirtute, pari ferocia et uelut aucti numero inrupissent.

26

1Reductus inde in hiberna miles, laetus animi quod aduersa maris expeditione prospera pensauisset. Addidit munificentiam Caesar, quantum quis damni professus erat exsoluendo. Nec dubium habebatur labare hostes petendaeque pacis consilia sumere et, si proxima aestas adiceretur, posse bellum patrari.
controuersia ego lectio

Vera correctio Beroaldi, in hiberna miles, ex Taciti uerbis ipsis. Rhenanus qui, inhiona, legit, et ego qui serio olim refelli, dignis ambo qui piemur.

lectio

Corrigeres forte non inepte, in Hyberna.

lectio

Scripsimus Iuhiona. Malim tamen Iuhionem. Iuhionum ciuitatis meminit Tacitus libro decimotertio, ad calcem. Et nos libro tertio rerum Germanicarum, huius loci facta mentione.

2Sed crebris epistulis Tiberius monebat rediret ad decretum triumphum : satis iam euentuum, satis casuum. Prospera illi et magna proelia ; eorum quoque meminisset, quae uenti et fluctus nulla ducis culpa, grauia tamen et saeua damna intulissent.
3Se, nouies a diuo Augusto in Germaniam missum, plura consilio quam ui perfecisse : sic Sugambros in deditionem acceptos, sic Suebos regemque Maroboduum pace obstrictum. Posse et Cheruscos ceterasque rebellium gentes, quoniam Romanae ultioni consultum esset, internis discordiis relinqui.
historica

Non toties in proprie Germaniam : quare in Historiis et examina : sed intellegit sumitque una missiones, opinor, in Pannoniam, et Illyricum.

historica mentio opera

Id accidit Tiberio ipso duce. Vide Dionem. Lib.LV. In cuius uerbis menda, Cantabrique appellantur in Germania, qui reuera Sugambri : ut monui olim Antiquar.lect.lib.I.cap.VI Suetonius : Sueuos et Sugambros dedentes se in Galliam traduxit, et in proximis Rheno agris collocauit. Eutropius lib.VII. Tiberius cccc.M. captiuorum ex Germania transtulit, et supra ripam Rheni in Gallia collocauit. Isidorus non obscure indicat hos ipsos esse, qui Burgondiones postea appellati, largiter potuerunt. Burgondiones, inquit, quondam a Romanis subacta* interiore Germania per castrorum limites positi a Tiberio Caesare, in magnam coaluerant gentem atque ita nomen ex locis sumpserunt, quia crebra per limites habitacula constituta, Burgos uulgo uocant. Hi postea rebelles effecti Romanis, plusquam LXXX.∞.armatorum ripas Rheni fluminis insederunt et nomen gentis obtinuerunt. A quo tamen diuersus it Ammianus, qui originem eorum a Romanis trahit : Gratanter ratione gemina Principis acceptae sunt litterae. Prima, quod iam inde temporibus priscis sobolem se esse Romanam Burgundii sciunt : dein quod salinarum, finiumque caussa Alemanis saepe iurgabant.

4Precante Germanico annum efficiendis coeptis, acrius modestiam eius adgreditur alterum consulatum offerendo, cuius munia praesens obiret. Simul adnectebat, si foret adhuc bellandum, relinqueret materiem Drusi fratris gloriae, qui, nullo tum alio hoste, non nisi apud Germanias adsequi nomen imperatorium et deportare lauream posset.
historica opera Vocabulum

Id est, triumphare. Triumphantes enim ascendere Capitolium soliti, et laurum quam manu tenebant, quaeque in fascibus lictorum, deponere in gremio Iouis : arbitri scilicet uictoriae et auctoris. Plura in Excurs.D.

5Haud cunctatus est ultra Germanicus, quamquam fingi ea seque per inuidiam parto iam decori abstrahi intellegeret.

27

1Sub idem tempus e familia Scriboniorum Libo Drusus defertur moliri res nouas. Eius negotii initium, ordinem, finem curatius disseram, quia tum primum reperta sunt quae per tot annos rem publicam exedere.
2Firmius Catus, senator, ex intima Libonis amicitia iuuenem improuidum et facilem inanibus, ad Chaldaeorum promissa, magorum sacra, somniorum etiam interpretes impulit, dum proauum Pompeium, amitam Scriboniam, quae quondam Augusti coniunx fuerat, consobrinos Caesares, plenam imaginibus domum ostentat, hortaturque ad luxum et aes alienum, socius libidinum et necessitatum, quo pluribus indiciis inligaret.
ego historica opera

Ante lucem quaerere occepi hoc stemma, et uereor ut concubium noctis sit priusquam pertingam. Cur Liboni huic proauus Pompeius, scio : cur Caesares consobrini. In Scribonia amita haereo, quae ex historiis quidem adstruitur saltem matertera maior. Nisi placet amitae nomine abusum Tacitum esse. Si non est : sequitur ut paternum genus etiam (nam de materno constat) huic adolescenti e Scriboniis sit. Et suadet hercle nomen : quia Tacito dicitur, Scribonius Libo Drusus. Censeo L. Scribonio Liboni, qui consul cum M.Antonio fuit, fratrem fuisse alium Scribonium, cuius nepos iste. Ita, inquam, ut maritus Pompeiae Scribonius aliquis fuerit. Liquere res nisi ex genesi non potest : quam in Excurs., uide. E.

mentio

Digna lectu de tota hac re apud Senec.epist. LXXI.

controuersia religio

Chaldaei uocabantur scientiae sideralis periti, authore Gellio Mathematici dicti. Erant uero in Babylonia astrologiae periti, qui ex quotidiana siderum obseruatione effecerant, ut praedicerent, quid cuique uenturum, et quo quis fato esset natus. Magorum, et Magicorum sacrorum meminit Tacitus lib. 16. ubi ait Seruiliam Sorani filiam interrogatam num ipsa monile uendiderit, faciendis magicis sacris. Sacrorum quoq. Magicorum mentio sit a Suetonio in Nerone cap. 34. fuit enim ipse Nero, teste Plinio, magiae studiosissimi . Tacitus lib. 3. sacra, et immolationes nefandas uocat. De Magis multa Gellius, et Strabo. Hi Physici, Mathematici, Magi, Chaldei, Planetarii, Astrologi dicti sunt, qui Claudio et Vitellio imperantibus, ut Tacitus lib. 12. refert, S. Cto. sunt Italia pulsi. Verum locus hic me admonet, ut Modestini locum declarem, a nullo ante explicatum, qui habetur in Pandectarum tractatu de sicariis et ueneficis, c. Ex Senatusconsulto ; ubi ait Modestinus eum teneri poena legis Corneliae, qui mala sacrificia fecit. quod Accursius ad paganica sacra refert, ego ad illa, de quibus hoc loco tractamus. Horum quoque sacrificiorum uel sacrorum meminit Iustinianus in postremis I. Codicis, in tractatu de thesauris. Notat Seruius in ecloga 8. Virgilii Mathematicos solere sacris quibusdam praeuertere hominum mentes. Vide quoq. I. Aeneid. 4. Virgilium, ubi Massylae mentionem facit. Facit ad explicationem Modestini caput ultimum Codicis Theodosiani in tractatu de maleficis, ubi haec sacra funesta uocat, quae a Romanis semper sunt damnata, ut ibidem scribit Seruius. Iurisconsultus Vlpianus mathematicos libros improbatae lectionis uocat, et statim comburendos statuit. Tacitus lib. I. Hist. Mathematicos, genus hominum potentibus infidum, et sperantibus, fallax dicit.

28

1Vt satis testium et qui serui eadem noscerent repperit, aditum ad principem postulat, demonstrato crimine et reo per Flaccum Vescularium, equitem Romanum, cui propior cum Tiberio usus erat.
historica

Qui tamen infra lib.V. est, Vescularius Atticus insidiarum in Libonem internuncius.

2Caesar, indicium haud aspernatus, congressus abnuit : posse enim eodem Flacco internuntio sermones commeare. Atque interim Libonem ornat praetura, conuictibus adhibet, non uultu alienatus, non uerbis commotior (adeo iram condiderat) ; cunctaque eius dicta factaque, cum prohibere posset, scire malebat, donec Iunius quidam, temptatus ut infernas umbras carminibus eliceret, ad Fulcinium Trionem indicium detulit.
religio Vocabulum

Carmina hic pro incantamentis accipi nemo nescit, ut ex hoc Virgilii uersu patet, Haec se carminibus promittit soluere mentes Quas uelit. Et ecloga 8. eiusdem, quam uelim lectorem diligenter legere, atq. Iustiniani tractatum de Physicis, et mathematicis, ut quid carminibus fieri possit, his perlectis atque intellectis cognoscat. Infernas uero umbras carminibus elicere, etiam Latine, authore Suetonio in Nerone c. 34. euocare dices.Tibullus de saga foemina. Hac cantu finditque solum, manesque sepulchris Elicit. Fiebatque euocatio illa sanguine in fossam uictimarum, melle, uino, lacte commistis. Horatius. cruor in fossam confusus, ut inde Manes elicerent ; animas responsa daturas. Detestanda, et famosa carmina uocat lib. 16. Tacitus pro libellis, ut a Iuriconsultis usurpantur.

3Celebre inter accusatores Trionis ingenium erat auidumque famae malae. Statim corripit reum, adit consules, cognitionem senatus poscit. Et uocantur patres, addito consultandum super re magna et atroci.

29

1Libo interim, ueste mutata, cum primoribus feminis circumire domos, orare adfines, uocem aduersum pericula poscere, abnuentibus cunctis, cum diuersa praetenderent, eadem formidine.
politica

Omnes enim timebant Principis offensam.

realia

Solebant olim amici sordes cum reo accipere ad misericordiam captandam, et plebem deprecabundi prehensare, aut circumire, ut cum dies iudicii aduenisset, facilius absoluerentur. Cicero in oratione de reditu suo, Senatores ait in suo periculo, id est reatu, uestem mutasse. Plutarchus author grauissimus ait omnem prope equestrem ordinem. et iuuenes ad viginti millia sordidatos cum Cicerone fuisse, et cum eo supplices per urbem fuisse. Suetonius in Tiberio c. 2. Vt ne capitis quidem quisquam reus apud populum, mutare uestem, aut deprecari sustinuerit. Titus Liuius 6. ab urbe condita, Quoq ad eum diem nunquam usu uenisset, ut in tanto discrimine non et proximi uestem mutarent.

2Die senatus, metu et aegritudine fessus, siue, ut tradidere quidam, simulato morbo, lectica delatus ad fores curiae innisusque fratri et manus ac supplices uoces ad Tiberium tendens, immoto eius uultu excipitur. Mox libellos et auctores recitat Caesar, ita moderans ne lenire neue asperare crimina uideretur.
realia

Quod receptum in solis agris. Nam lecticae quamquam iam uulgatae, tamen spernebantur adhuc a curiae aditu. Suetonius de Tiberio : Numquam curiam nisi solus intrauit : lectica quondam introlatus aeger, comites a se remouit.

historica

Puto L.Scribonio Liboni, qui hoc anno consul.

30

1Accesserant praeter Trionem et Catum accusatores Fonteius Agrippa et C. Vibius, certabantque cui ius perorandi in reum daretur, donec Vibius, quia nec ipsi inter se concederent et Libo sine patrono introisset, singillatim se crimina obiecturum professus, protulit libellos uaecordes adeo ut consultauerit Libo an habiturus foret opes quis uiam Appiam Brundisium usque pecunia operiret.
lectio

Nescio an, Cluuius.

ego mentio realia

Non temere de uia Appia consultauit uanum caput, quia ea inter Romanas uias longissima, et quasi regina, ut ait Statius : ------qua limite notoAppia longarum teritur regina uiarum. Sed pertinuitne ea Brundisium usque ? Negat Frontinus de Aquaeductibus, qui ultra Capuam non porrigit. Appia aqua, inquit, inducta est ab Ap. Claudio Censore. qui et uiam Appiam a porta Capena usq. ad urbem Capuam muniendam curauit. Adfirmat tamen hic Tacitus et Strabo, prolixe lib.V et VI et Horatius : Brundisium melius Numici uia ducat, an Appi. aliique. Omnes bene. Nam Appius ipse non hercle ultra Capuam perduxit. Ne potuit quidem, ut fines tunc erant imperii Romani : perduxit postea siue C.Gracchus Tribunus, qui plerasque uias fecit, refecit : siue C.Caesar, qui curator uiae Appiae non leuiter in eam impendit : siue Augustus de quo inscriptiones priscae : S.P.Q.R. QVOD.VIAE.MUNITAE.SVNT. Nam certum aliquid non alii, non ergo inuueni.

2Inerant et alia huiusce modi stolida, uana, si mollius acciperes, miseranda. Vni tamen libello manu Libonis nominibus Caesarum aut senatorum additas atroces uel occultas notas accusator arguebat.
Vocabulum

Quae ad mortem eorum pertinerent, aut caedem.

religio

Intelligo atroces et occultas notas nominibus Caesarum, et Senatorum additas magia, ut eis noceretur. Quemadmodum Ephesii notas quasdam habebant, et magicas uoces, quibus adhibitis semper erant uoti compotes, quicquid tentassent. De simulachris cereis, quae a magis fieri solent, uide Virgilium eadem ecloga 8. Et Ouidium hoc uersu, Deuouet ab sentes simulchraque cerea fingit. atque Paulum Aemilium in Ludouico Vtino, ubi Pauioti Magi meminit. Plurimum luminis addit huic loco Tacitus infra, ubi ait erutas solo humanorum corporum reliquias, atq. carmina, et deuotiones, et nomen Germanici plumbeis tabulis insculptum.

3Negante reo, adgnoscentes seruos per tormenta interrogari placuit. Et, quia uetere senatus consulto quaestio in caput domini prohibebatur, callidus et noui iuris repertor Tiberius mancipari singulos actori publico iubet, scilicet ut in Libonem ex seruis saluo senatus consulto quaereretur.
historica mentio

Quando et a quo latum id SC. quaero. Sane antiquum est, et Cicero referre uidetur ad morem maiorum potius, quam ad legem. Nam cum more maiorum de seruis in dominum ne tormentis quidem quaeri liceat : exortus est seruus, qui quem in eculeo appellare non posset, eum accuset solutus. Idem : Maiores nostri in dominum de seruo quaeri noluerunt, non quia non posset uerum inueniri, sed quia uidebatur indignum esse, et domino morte ipsa tristius. Derogatum ei legi antiquitus, in caussa incesti. Pro Milone : Se seruis nulla lege quaestio est in dominum, nisi de incestu, ut fuit in Clodium. Iurisconsulti excipiunt etiam adulterii crimen, fraudati census, et maiestatis. l.I.C.de quaestionibus.

historica

Imo infamia huius inuenti penes Augustum : Erratque noster, si non errat Dio lib.LV. Ὅτι δὲ οὑκ ἐξον ὂν δοῦλον κατὰ δεσπότου βασανισθῆναι, ἐκελευσεν ὁσακις ἄν χρεία τοιοῦδε τινὸς γένηται, τῷ δημοσίῳ αὐτὸν, ἤ καὶ ἑαυτῷ πιπράσκεσθαιμ ὅπως ἀλλότριος τοῦ κρινομένου ὤν ἐξετάζηται, οἱ μὲν ἠτιῶντο, ὅτι ὁ νόμος τῇ τοῦ δεσπότου μετταλαγῇ καταλύεσθαι ἔμελλεν. Quod uero cum non liceret seruum in caput domini torqueri, iussit ut quoties eius rei usus esset, uendi seruum uel Actori publico, uel sibi ipsi Principi, ut iam quasi alienus a reo examinari posset : id sane nonnulli criminati sunt, quasi legem ea domini mutatione dissolueret.

historica Vocabulum

Mancipari, mancupio tradi : πιπράσκεσσην siue uendi, dixit Dio. Supra : Hortisque uenditis statuam Augusti simul mancipasset. Lib.III. Seruos quoque Silani, ut tormentis interrogaretur, actor publicus mancipio acceperat. Sed quis publicus auctor ? Non alius, quam publicus siue seruus siue libertus. : proprio tamen munere, qui rationesque Reip.administrabat. Plura in Excurs. F.

controuersia realia

Diligenter hoc loco explicat Aemilius Ferretus qui sint actores publici. Sed addendum, Actores uocari a Suetonio in Iulio c. 55. Actuarios. Vtrumque ab actis dicitur, quibus scribendis serui publici operam dabant. Non quod id munus esset libero homine indignum, ut multi existimant, sed quod per eos solum nobis acquirebantur qui erant in eorum potestate : et saepius accideret, ut pro absentibus dominis stipularentur. Tacit. lib. 3. Seruos quoque Sillani, ut tormentis interrogentur, actor publicus mancipio acciperat. Postea Arcadii constitutione hoc munus ad solos liberos homines translatum in Codice de Tabulariis.

4Ob quae posterum diem reus petiuit domumque digressus extremas preces P. Quirinio, propinquo suo, ad principem mandauit.
historica

Est P. Sulpicius Quirinus, qui Aemiliam Lepidam habuit uxorem. Vnde adfinitas. Nam ipse ignobilis.

31

1Responsum est ut senatum rogaret. Cingebatur interim milite domus, strepebant etiam in uestibulo, ut audiri, ut aspici possent, cum Libo, ipsis quas in nouissimam uoluptatem adhibuerat epulis excruciatus, uocare percussorem, prensare seruorum dextras, inserere gladium.
historica

Qui necessitatem ostenderent, et sponte aut ui pereundum.

2Atque illis, dum trepidant, dum refugiunt, euertentibus adpositum <in> mensa lumen, feralibus iam sibi tenebris duos ictus in uiscera derexit. Ad gemitum conlabentis adcurrere liberti, et, caede uisa, miles abstitit.
3Accusatio tamen apud patres adseueratione eadem peracta, iurauitque Tiberius petiturum se uitam quamuis nocenti, nisi uoluntariam mortem properauisset.

32

1Bona inter accusatores diuiduntur, et praeturae extra ordinem datae iis qui senatorii ordinis erant. Tunc Cotta Messalinus, ne imago Libonis exequias posterorum comitaretur, censuit, Cn. Lentulus, ne quis Scribonius cognomentum Drusi adsumeret.
historica

An supra numerorum eos Praetores adiectos uult ? Certe enim unius praetura tantum uacabat. An potius in annum proximum destinatos eos, extra sortem aleamque comitiorum.

historica mentio opera

Cotta hic inter notas et uibices eius sedi, filius, ut Plinius* ait, Messallae oratoris, patris optimi degener proles. De imaginibus in funere, deque hoc interdicto, non repeto ea quae scripsi, in Electis. Cap. XXIX. Sic Bruti et Cassi imagines abolitae infra libro. III : Viginti clarissimarum imagines familiarum antelatae sunt. Manlii, Quinctii, aliaque eiusdem nobilitatis nomina : sed praefulgebant Cassius atque Brutus hoc ipso,quod effigies eorum non uisebantur.

religio

In funerum pompis solebant maiorum fumosae imagines ferri ad gentilitatem ostentandam. Cicero pro Milone, Nec uero non eadem ira deorum hanc eius satellitib(appel de note 9) iniecit amentiam, ut sine imaginib(appel de note9), sine cantu, ac ludis, sine exequiis, sine lamentis, laudationibus, spoliatus illius supremi diei celebritate, quam concedere etiam inimici solent, ambureretur, etiam abiectus. Quo in loco ceremonias omnes funerum enumerat. Plinius l. 35. Apud maiores in atriis imagines erant, quae spectarentur, expressi cera uultus singulis disponebantur armariis, ut essent imagines, quae comitatentur gentilitia funera : semperque defuncto aliquo, totus aderat familiae eius, qui unquam fuerat populus. Solebat quoq. imago cerea defuncti ferri, ut ex Appiano lib. 2. belli ciuilis patet. Quod etiam imagines ferrentur, ex ipso Tacito colligitur infra, ubi ait Germanici funus sine imaginibus, et pompa, per laudes, et memoriam celebre fuisse. et l. 3. Circumfusas lecto Claudiorum, Iuliorumque imagines. et l. 4. ubi Drusi funeris mentio fit.

2Supplicationum dies Pomponii Flacci sententia constituti, et dona Ioui, Marti, Concordiae, utque iduum Septembrium dies, quo se Libo interfecerat, dies festus haberetur, L. Plancus et Gallus Asinius et Papius Mutilus et L. Apronius decreuere. Quorum auctoritates adulationesque rettuli, ut sciretur uetus id in re publica malum.
historica lectio mentio

Vereor ut elapsum exscriptori sit aliquod nomen. Diuinabam olim L.Paetus, Gallus Asinius, Paetus sane illo aeuo in Senatu fuisse, docet lib.XV ubi Caesonius Paetus. Quid si etiam L.P et Gallus Asinii ? Vt praenominibus distinguat plures eius gentis. Nam Asinii aliosque senatores, imo consulares, uti infra dicam.

3Facta et de mathematicis magisque Italia pellendis senatus consulta ; quorum e numero L. Pituanius saxo deiectus est, in P. Marcium consules extra portam Esquilinam, cum classicum canere iussissent, more prisco aduertere.
historica opera

Imo repetita potius. Nam ueteri lege edictoque, pridem amota, e rep.illa pestis. Adde quae in Excurs.G.

historica Vocabulum

Tarpeio, ita dicebant, sine alia additione. Plautus :Qui in amore , (malim amorem) praecipitauit, peius perit, quam si saxo saliat. Lucretius :------scelerisque luelaCarcer et horribilis de saxo iactus deorsum.

opera politica realia

Supplicia pleraque apud Romanos sumi solita extra portas, credo, ne frequentis sanguine et caede, contaminari oculi ciuium, aut delibari uideretur libertas. Exempla in Excurs. H.

controuersia historica

Non cuilibet e plebe doctorum notus mos. Cum ciui rei capitalis dies dicta esset, classicum in celeberrimis urbis locis canabat, et postremo ante ianuam damnati. Plutarchus in Gracchis: καίτοι πάτριον ἐστιν ἡμῖν, εἴ τις ἔχων δίκην θανατικήν μὴ ὑπακούει, τοῦτου πρὸς τὰς θύρας ἔωθεν ἐλθόντα σαλπιγκτὴν ἀνακαλεῖσθαι τῇ σαλπιγγί, καὶ μὴ πρότερον ἐπιφέρειν ψῆφον αὐτῳ τοὺς δικαστὰς.Patrius nobis mos est, siquis capitis accusatur, neque obaudit, ad eius fores mane Tubicinem ire, et classicum canere, nec ante iudices sententiam de eo ferre. Seneca lib. I de Ira : Itaque etsi peruersa induenda magistratui uestis et conuocanda classico concio est, procedam in tribunal non furens nec infestus, sed uultu lenis, et illa sollennia uerba graui magis quam rabida uoce concipiam . In Commentario MV. Sergii apud Varronem, lib.V. de.LL. Quo die comitia erunt, in arce classicum canat, endo ( sic emendo) circumque moeros et ante priuati huiusce T. Quinctii Trogi scelerosi hominis hosticum (leg.est, hostium) canat, et ut in campo cum primo luci adsit. Seneca iterum huc respexit Epist. XVII. : Cum classicum cecinit, scit non se peti: cum aliqua conclamatio est, quomodo exeat, non quid efferat, quaerit. Puto et Lucilius, hoc uersu Trochaico. "Rauco concionem sonitu et curuis cogant cornibus." Nec Romae solum et inter ciues seruatus ille mos : sed etiam in prouinciis, nisi fallunt me Declamatores ( et hercle uereor ut animi ingeniique caussa fallant) apud Senecam patrem lib. IX. Controu.II. de Flaminio qui inter coenam noxium puniuit. Capito : Fit a praecone silentium : adhibentur deinde legitima uerba : canitur ex altera parte classicum. Cassius Seuerus : Si tribunal conscenderit conuiuiali ueste : si cum classicum canere debeat, symphoniam canere iusserit.

opera

Supplicium prisci moris quale, pete, a me in lib. XV.

realia

Fuere Romae Gemoniae scale in Auentino, et rupes Tarpeia in Capitolino, ex qua sontes deiiciebantur. Rupes illa saxum quoque dicebantur, cuius hic Tacitus meminit, Horatius sermonum I. Tune Syri Dama, aut Dionisi filius audes Deiicere e faxo ciues ? aut tradere Cadmo ? Tacitus lib. 5. de Sex. Mario loquens, Defertur incestasse filiam, et saxo Tarpeio deiicitur. Vtitur eadem loquendi forma A. Gellius lib. 11. cap. 18.

realia

Aduertere hic et libro 5. pro Punire sumitur. Praeco uero sontem semper praecedebat. Talis uero ratio condemnandi habetur apud Senecam, Ascendit, inquit, Praetor tribunal, noxiae post terga ligantur manus, fit a praecone silentium, deinde adhibentur legitima uerba, canitur ex altera parte classicum. Mos quoque priscus animaduerti fuit, ut nudus per publicum ductus, furca capiti inserta, virgis usque ad mortem caederetur, atque praecipitaretur e saxo, ut scribit Eutropius de Nerone : uel ut alii malunt, ut strangularetur. et ea causa, Cicero in Pisonem uocat supplicium more maiorum, cum caput praeciditur. Tacitus lib. 4. Dictis dein sententiis, ut Serenus more maiorum purriretur, quo molliret inuidiam, intercessit Gallus Asinius.

33

1Proximo senatus die multa in luxum ciuitatis dicta a Q. Haterio, consulari, Octauio Frontone, praetura functo ; decretumque ne uasa auro solida ministrandis cibis fierent, ne uestis serica uiros foedaret. Excessit Fronto ac postulauit modum argento, supellectili, familiae. Erat quippe adhuc frequens senatoribus, si quid e re publica crederent, loco sententiae promere.
ego mentio moralia

Vide luxum eius aeui, et gratulare saeculo nostro. Dio paullo communis id concipit quasi interdicta omnia Vasa auri, nisi quae ad sacra.

opera realia

Nolim erres distincta genera uestium olim. Bysina, Bombycina, Serica quae persequor et euoluo in Excurs.I.

realia

Id est, certum pondus numerumque definiri uoluit : tot pondo argenti, tot seruos, talem supellectilem.

realia

Maximi pretii fuisse hanc uestem, illud argumento est, quod Alexander Imperator numquam holosericam induit. Procopius ex Indis Romanos mercatores sericum emere solitos tradit, unde uestis conficiatur, quae olim Medica dicebatur. Celebratur et a Paulo Iurisconsulto νῆμα σηρικòν tanquam Indica species Arcadii Principis constitutione sericobaptae usus priuatis hominibus prohibitus est, ut fere suspicer sericas uestes non esse quibus uulgo utimur.

2Contra Gallus Asinius disseruit : auctu imperii adoleuisse etiam priuatas opes, idque non nouum, sed e uetustissimis moribus : aliam apud Fabricios, aliam apud Scipiones pecuniam ; et cuncta ad rem publicam referri, qua tenui angustas ciuium domos, postquam eo magnificentiae uenerit, gliscere singulos.
mentio

Larga significatione pecuniam dixit, ut lex X. uiralis et iurisconsulti.

3Neque in familia et argento quaeque ad usum parentur nimium aliquid aut modicum nisi ex fortuna possidentis. Distinctos senatus et equitum census, non quia diuersi natura, sed ut locis, ordinibus, dignationibus antistent, ita iis quae ad requiem animi aut salubritatem corporum parentur, nisi forte clarissimo cuique plures curas, maiora pericula subeunda, delenimentis curarum et periculorum carendum esse.
lectio

Quid est illud, tales ? Censeo rescribendum, dignationibus antistent, aliisque, quae ad requiem. Ideo (inquit bonus patronus luxuriae) repertum discernere censum Senatorum equitumque a plebe : non solum ut loco, ordine, dignitate, praemineant, sed etiam supellectile, ueste, aliisque quae animo aut corpori cara. Potes etiam legere, ita aliis quae ad. minusque recedes a scriptura.

4Facilem adsensum Gallo sub nominibus honestis confessio uitiorum et similitudo audientium dedit. Adiecerat et Tiberius non id tempus censurae nec, si quid in moribus labaret, defuturum corrigendi auctorem.
moralia

Possit legi, consensio.

34

1Inter quae L. Piso ambitum fori, corrupta iudicia, saeuitiam oratorum accusationes minitantium increpans, abire se et cedere Vrbe, uicturum in aliquo abdito et longinquo rure testabatur ; simul curiam relinquebat. Commotus est Tiberius, et, quamquam mitibus uerbis Pisonem permulsisset, propinquos quoque eius impulit ut abeuntem auctoritate uel precibus tenerent.
2Haud minus liberi doloris documentum idem Piso mox dedit, uocata in ius Vrgulania, quam supra leges amicitia Augustae extulerat. Nec aut Vrgulania obtemperauit, in domum Caesaris, spreto Pisone, uecta, aut ille abscessit, quamquam Augusta se uiolari et imminui quereretur.
3Tiberius, hactenus indulgere matri ciuile ratus ut se iturum ad praetoris tribunal, adfuturum Vrgulaniae, diceret, processit Palatio, procul sequi iussis militibus. Spectabatur, occursante populo, compositus ore et sermonibus uariis tempus atque iter ducens, donec, propinquis Pisonem frustra coercentibus, deferri Augusta pecuniam quae petebatur iuberet.
4Isque finis rei, ex qua neque Piso inglorius et Caesar maiore fama fuit. Ceterum Vrgulaniae potentia adeo nimia ciuitati erat ut testis in causa quadam, quae apud senatum tractabatur, uenire dedignaretur ; missus est praetor qui domi interrogaret, cum uirgines Vestales in foro et iudicio audiri, quotiens testimonium dicerent, uetus mos fuerit.
historica

Quod egregiis personis obseruari Paulus iubet, l.XV. De iureiurando :Ad egregias personas, eosque qui ualetudine impediuntur, domum mitti oportet ad iurandum.

Vocabulum

Testimonium dicere, uulgo deponere, cum scilicet testis testimonium dicit, Cicero pro Archia poeta, pro Testimonio dicere usurpauit. Tacitus lib. 3. Caeteris ad dicendum testimonium exterritis. qua loquendi forma usus est Arcadius Iurisconsultus cap. 1. tractatus digestorum de testibus, et alii Iurisconsulti in eodem. tractatu saepius.

35

1Res eo anno prolatas haud referrem, ni pretium foret Cn. Pisonis et Asinii Galli super eo negotio diuersas sententias noscere. Piso, quamquam afuturum se dixerat Caesar, ob id magis agendas censebat, ut absente principe senatum et equites posse sua munia sustinere decorum rei publicae foret.
politica

Omnino sic legendum. Atqui non abfuit, ut e sequentibus omnibus colligas. Ita est : sed dixerat, ut saepe, et haec talia ex usu aut caussa simulabat.

2Gallus, quia speciem libertatis Piso praeceperat, nihil satis inlustre aut ex dignitate populi Romani nisi coram et sub oculis Caesaris, eoque conuentum Italiae et [ei] adfluentes prouincias praesentiae eius seruanda dicebat. Audiente haec Tiberio ac silente, magnis utrimque contentionibus acta, sed res dilatae.

36

1Et certamen Gallo aduersus Caesarem exortum est. Nam censuit in quinquennium magistratuum comitia habenda, utque legionum legati, qui ante praeturam ea militia fungebantur, iam tum praetores destinarentur, princeps duodecim candidatos in annos singulos nominaret. Haud dubium erat eam sententiam altius penetrare et arcana imperii temptari.
historica

Non a se id inuenit Gallus, sed imitari decretum C. Caesaris uoluit, de quo Appianus, in persona M.Antonii.II.Ciuil. ἡμεῖς γὰρ αὐτοι σχεδὸν ἅπαντες, οἱ μὲν ἤρξαμεν ὑπο τῷ Καίσαρι, οἱ δὲ ἔτι ἄρχομεν, αἱρετοί πρὸς ἐκείνου γενόμενοι, οἱ δὲ ἐς τὸ μελλὸν ἄπχειν κεχειροτονήμεθα. ἐς γὰρ πενταετὲς, ὠς ἴστε, καὶ τὰ ἀστικὰ ἡμῖν καὶ τὰ ἐτήσια, καὶ τὰς τῶν ἐθνῶν ἤ στρατοπέδων ἡγεμονίας διετάξατο: Νos enim prope omnes, alii gessimus magistratus electi a Caesare, alii iam nunc gerimus, alii geremus etiam ab eo designati. Nam in quinquennium, ut scitis, urbanos annuosque magistratus, et item prouinciarum aut exercituum Praefecturas ordinauit. De quo etiam Sueton. sentit. cap.LXXXVI. In Iulio : Magistratus in plures annos ordinauit.

historica

In excercitu duplices legati, Consulares et Praetorii. Consularis toti exercitui, Praetorius legioni uni praesidebat. At ecce Gallus, quia multae legiones, et plures sane quam quotannis Praetores (nam ad XXV.aut VI. illo aeuo erant:) Gallus, inquam, hic blanditum legatis iuit, et, ut putabat, Caesari. Voluit illos, qui ab eo praepositi ante Praeturam, iamtum Praetores designatos eoipso facto esse ; et sequenti anno inire. Quid amplius ? duodecim candidatos in singulos annos a Principe nominari. Sed cuius rei candidatus ? Legationis, an praeturae ? Si istud, tum augeatur ualde Praetorum numerus, aut certe Praetoriorum : quod tamen Gallus callide suasit nouo reperto, quia Caesar iurauerat (I Annal.) se numerum duodenarium in Praetoribus non excessurum. At nunc potest excedere, sed alio titulo et mantello. An placet legationibus candidatos accipi ? et ut Caesar quotannis omnes illos nominet, solusque comitia haec peragat ? Neque id sperno : sed spreuit ualde Tiberius, qui totum hoc caput eius sententiae nec refutatione, imo nec repetitione dignum censuit : et in oratione reiicit, prius caput tantum, de magistratibus in quinque annus.

politica

Quare ? Quia ualidi nimis illi electi fuissent, et potuissent tractu in Principem coire. Item, odia serebantur in ipsum, et fortasse conspiratio, a repulsis. Et sane ea mens Taciti, quod uerba illa mox ostendunt : fauorabili oratione uim imperii tenuit : quae resoluta igitur,et uelut eneruata fuisset, illa sententia. Nam addo etiam, inter arcana imperii esse, ut Princeps gratiae et beneficii sit potens : uix aut non esset, in tam longum tempus honoribus semel datis.

2Tiberius tamen, quasi augeretur potestas eius, disseruit : graue moderationi suae tot eligere, tot differre. Vix per singulos annos offensiones uitari, quamuis repulsam propinqua spes soletur : quantum odii fore ab iis qui ultra quinquennium proiciantur ?
lectio politica

In Medicaea : auretur, legitur uoce admutilata. Illa uera lectio. Augebatur enim potestas, cum in eius manum comitia tot annorum, noua ratione darentur.

lectio

Si corrigeres, augeretur, plane bene consistet sensus.

lectio

Lego ; quasi augeretur potestas eius.

3Vnde prospici posse quae cuique tam longo temporis spatio mens, domus, fortuna ? Superbire homines etiam annua designatione : quid si honorem per quinquennium agitent ? Quinquiplicari prorsus magistratus, subuerti leges, quae sua spatia exercendae candidatorum industriae quaerendisque aut potiundis honoribus statuerint.
historica

Tot mensibus aut diebus petant, et in candida sunto : tot deinde adepti, gerant. Neque enim sollenniter petere toto anno licebat. Atque hoc est  spatium exercendae candidatorum industriae, olim legibus finitum.

4Fauorabili in speciem oratione uim imperii tenuit.

37

1Censusque quorundam senatorum iuuit. Quo magis mirum fuit quod preces Marci Hortali, nobilis iuuenis, in paupertate manifesta, superbius accepisset. Nepos erat oratoris Hortensii, inlectus a diuo Augusto liberalitate decies sestertii ducere uxorem, suscipere liberos, ne clarissima familia exstingueretur.
controuersia historica mentio

Ortalus scribitur in Suetonio : Plerosque modestia et pudore deteruit, in quibus Ortalum Q.Hortensii oratoris nepotem, qui permodica re familiari, auctore Augusto, quattuor liberos tulerat. Ortalus igitur Hortensiae gentis cognomen. Cicero ad Atticum, lib.IV: Ortalus in ea caussa fuit, cuiusmodi solet. Infanda quaedam de hoc ipso, nisi fallor, Hortensio Valerius Maximus narrat lib.III : Iam Q. quidem Hortensii, qui in maximo et ingenuorum ciuium et amplissimorum prouentu, summum auctoritatis atque eloquentiae gradum obtinuit. Nepos Hortensius Corbio omnibus scortis abiectiorem et obscaeniorem uitam exegit : ad ultimumque lingua eius tam libidini cunctorum inter lupanaria prostitit, quam aui pro salute ciuium in foro excubuerat. sed uocat Corbionem. Anne igitur scrib. Hortalus Corbio ? An corrupta ea uox substituendumque Ortalus ? Alterum certe horum.Principio etiam Valerianae narrationis emendo,in maximo et ingeniorum, et ciuium amplissimorum prouentu. Facio iudicem nostrum Pighium, cui scriptor hic non medicinam debet, sed uitam. Sed hic Ortalus Hortensii nepos, numquid ex filio ? Apparet. Nam et Valerius diserte Hortensium eum appellat. Attamen filius magni illius Oratoris bello ciuili Bruttiano periit praemature . Velleius : Eadem Lucullum Hortensiumque eminentissimorum uirorum filios fortuna abstulit. Sed debuit scilicet iam tunc prolem seuisse, et reliquisse in Vrbe. Catulli Elegia quae ad Ortalum est : censeo eam esse ad huius auum.

ego historica

Is est ipse census Senatorius, qui sub Augusto fuit.Nam auxit eum et produxit. Sunt ista : uingintique millia Philippicum

lectio

Scribo ; Quo magis mirum fuit, quod.

2Igitur, quattuor filiis ante limen curiae adstantibus, loco sententiae, cum in Palatio senatus haberetur, modo Hortensii inter oratores sitam imaginem, modo Augusti intuens, ad hunc modum coepit : « Patres conscripti, hos, quorum numerum et pueritiam uidetis, non sponte sustuli sed quia princeps monebat ; simul maiores mei meruerant ut posteros haberent.
3Nam ego, qui non pecuniam, non studia populi neque eloquentiam, gentile domus nostrae bonum, uarietate temporum accipere uel parare potuissem, satis habebam, si tenues res meae nec mihi pudori nec cuiquam oneri forent. Iussus ab imperatore uxorem duxi. En stirps et progenies tot consulum, tot dictatorum.
historica

Vaniloqua hominis oratio et falsa. Vbi enim isti tot Consules, tot Dictatores ? Certe ego in Hortensia gente unum Dictatorem reperio, et consulem unum. Dictatorem anno Vrbis CDLXVII secessione plebis. Consulem, Q.Hortensium, huius auum. Sed intelligit fortasse maiores suos etiam ex gente materna.

4Nec ad inuidiam ista, sed conciliandae misericordiae refero. Adsequentur florente te, Caesar, quos dederis honores : interim Q. Hortensii pronepotes, diui Augusti alumnos, ab inopia defende. »

38

1Inclinatio senatus incitamentum Tiberio fuit quo promptius aduersaretur, his ferme uerbis usus : « Si quantum pauperum est uenire huc et liberis suis petere pecunias coeperint, singuli numquam exsatiabuntur, res publica deficiet. Nec sane ideo a maioribus concessum est egredi aliquando relationem et quod in commune conducat loco sententiae proferre ut priuata negotia et res familiares nostras hic augeamus, cum inuidia senatus et principum, siue indulserint largitionem siue abnuerint.
historica

Quare illa impediuit, aut arcuit ? Debuisset incitare. Nam uideri uolebat omnia per Senatum agere. Sed hic aliud. ista inclinatio popularitatem quamdam referebat, et seuerum Principem, quasi ad famam et gratiam componebat : spretum Tiberio. Fortasse etiam, quia sponte uolebat dare, et solus gratiam habere, non ab aliis inuitatus, aut impulsus.

2Non enim preces sunt istud, sed efflagitatio, intempestiua quidem et improuisa, cum aliis de rebus conuenerint patres, consurgere et numero atque aetate liberum suorum urgere modestiam senatus, eandem uim in me transmittere ac uelut perfringere aerarium, quod, si ambitione exhauserimus, per scelera supplendum erit.
controuersia lectio

Prisca scriptura, in me transmerei ex quo Beatus, transumere. Legebam : eadem, inuidiam in me transmittere. uel etiam, tandem uim. Primo, inquit, urgentem modestiam Senatus, denique uelut uim mihi adhibent, et aerarium perfrigunt. Vim dico, quia uelut pro sententia dicunt, et Senatus assensum capiunt, aut captant : cui parere me sit necessum.

lectio

Fortassis legendum transumere.

3Dedit tibi, Hortale, diuus Augustus pecuniam, sed non compellatus nec ea lege ut semper daretur. Languescet alioqui industria, intendetur socordia, si nullus ex se metus aut spes, et securi omnes aliena subsidia exspectabunt, sibi ignaui, nobis graues. »
4Haec atque talia, quamquam cum adsensu audita ab iis quibus omnia principum, honesta atque inhonesta, laudare mos est, plures per silentium aut occultum murmur excepere. Sensitque Tiberius ; et, cum paulum reticuisset, Hortalo se respondisse ait ; ceterum, si patribus uideretur, daturum liberis eius ducena sestertia singulis, qui sexus uirilis essent.
5Egere alii grates ; siluit Hortalus, pauore an auitae nobilitatis etiam inter angustias fortunae retinens. Neque miseratus est posthac Tiberius, quamuis domus Hortensii pudendam ad inopiam delaberetur.

39

1Eodem anno mancipii unius audacia, ni mature subuentum foret, discordiis armisque ciuilibus rem publicam perculisset. Postumi Agrippae seruus, nomine Clemens, comperto fine Augusti, pergere in insulam Planasiam et fraude aut ui raptum Agrippam ferre ad exercitus Germanicos non seruili animo concepit.
2Ausa eius impediuit tarditas onerariae nauis : atque interim patrata caede, ad maiora et magis praecipitia conuersus, furatur cineres uectusque Cosam, Etruriae promunturium, ignotis locis sese abdit, donec crinem barbamque promitteret : nam aetate et forma haud dissimili in dominum erat.
historica

Quare hoc ? An ne constaret eo argumento mortuum Postumum, quem uiuum ille, et se esse, credi uolebat ? An caritate in dominum fecit, et alibi sepulturus ?

geographica lectio mentio

Apud Dionem leges, in Galliam profectum eum. Sed Corae nomen ego apud Geographos in hoc tractu non reperio : reperio Cosae, quod Etruriae opidum fuit in sublimi colle ad mare, cum subiecto sinu. Strabo.lib.V : μετὰ δὲ Ποπλώνιον Κόσσα πόλις, μικρὸν ὑπερ τῆς θαλάττης. ἔστι δὲ ἐν κόλπῳ βουνὸς ὑψηλος. Vicinum id portui Herculis Sex.Rutilius in Itinerario locat : Et desolatae moenia foeda Cosae. Seruius de eodem : Cosae ciuitas Thusciae, quae numero singulari etiam secundum Sallustium dicitur. Nominat et Plinius lib.II. Itaque qui me audiet, Cosam, hic restituet.

3Tum per idoneos et secreti eius socios crebrescit uiuere Agrippam, occultis primum sermonibus, ut uetita solent, mox uago rumore apud imperitissimi cuiusque promptas aures aut rursum apud turbidos eoque noua cupientes.
4Atque ipse adire municipia obscuro diei, neque propalam aspici neque diutius isdem locis, sed, quia ueritas uisu et mora, falsa festinatione et incertis ualescunt, relinquebat famam aut praeueniebat.
historica Vocabulum

Statim abeundo scilicet, priusquam bene innotesceret : praeueniebat, autem, ex inopinato et celeriter se sistendo. Ita parum gnaros relinquebat, parum prouidis se sistebat.

40

1Vulgabatur interim per Italiam seruatum munere deum Agrippam, credebatur Romae ; iamque Ostiam inuectum multitudo ingens, iam in Vrbe clandestini coetus celebrabant, cum Tiberium anceps cura distrahere, uine militum seruum suum coerceret an inanem credulitatem tempore ipso uanescere sineret ; modo nihil spernendum, modo non omnia metuenda ambiguus pudoris ac metus reputabat.
historica

Rectum est. Etsi enim Clemens hic seruus Agrippae olim : tamen nunc Tyberii. Ad quem scilicet universa Agrippae haereditas uenerat.

2Postremo dat negotium Sallustio Crispo. Ille e clientibus duos (quidam milites fuisse tradunt) deligit atque hortatur, simulata conscientia, adeant, offerant pecuniam, fidem atque pericula polliceantur. Exsequuntur ut iussum erat. Dein speculati noctem incustoditam, accepta idonea manu, uinctum clauso ore in Palatium traxere.
3Percunctanti Tiberio quo modo Agrippa factus esset respondisse fertur : « Quo modo tu Caesar. » Vt ederet socios subigi non potuit. Nec Tiberius poenam eius palam ausus, in secreta Palatii parte interfici iussit corpusque clam auferri. Et, quamquam multi e domo principis equitesque ac senatores sustentasse opibus, iuuisse consiliis dicerentur, haud quaesitum.

41

1Fine anni arcus propter aedem Saturni ob recepta signa cum Varo amissa, ductu Germanici, auspiciis Tiberii, et aedes Fortis Fortunae Tiberim iuxta in hortis quos Caesar dictator populo Romano legauerat, sacrarium genti Iuliae effigiesque diuo Augusto apud Bouillas dicantur.
historica

Addito etiam ludicro Circensi. quod docent Cornelii uerba, lib.XV : Ludicrum Circense, ut Iuliae genti apud Bouillas, ita Claudiae Domitiaeque apud Antium ederetur. At de Sacrario, exemplum imitatus in gente Flauia Domitianus. Statius .V.Siluar: ------aeternae modo quia sacraria gentiCondidit, inque alio posuit sua sidera caelo.

2C. Caelio L. Pomponio consulibus, Germanicus Caesar, a<.> d<.> VII Kal. Iunias, triumphauit de Cheruscis Chattisque et Angriuariis quaeque aliae nationes usque ad Albim colunt. Vecta spolia, captiui, simulacra montium, fluminum, proeliorum ; bellumque, quia conficere prohibitus erat, pro confecto accipiebatur.
mentio

Plures gentes in hoc triumpho Strabo nominat, sed uerbis corruptis : de quibus uidere in Germania Taciti.

3Augebat intuentium uisus eximia ipsius species currusque quinque liberis onustus. Sed suberat occulta formido, reputantibus haud prosperum in Druso, patre eius, fauorem uulgi, auunculum eiusdem Marcellum flagrantibus plebis studiis intra iuuentam ereptum, breues et infaustos populi Romani amores.
historica mentio militaria

Ex triumphantium ritu, qui pueros minores in curru, grandiores interdum equis triumphalibus imponebant. Cicero, pro Murena, Plutarch.Suetonius, alii.

42

1Ceterum Tiberius nomine Germanici trecenos plebi sestertios uiritim dedit seque collegam consulatui eius destinauit. Nec ideo sincerae caritatis fidem adsecutus, amoliri iuuenem specie honoris statuit struxitque causas aut forte oblatas arripuit.
2Rex Archelaus quinquagesimum annum Cappadocia potiebatur, inuisus Tiberio quod eum Rhodi agentem nullo officio coluisset. Nec id Archelaus per superbiam omiserat, sed ab intimis Augusti monitus, quia, florente C. Caesare missoque ad res Orientis, intuta Tiberii amicitia credebatur.
historica mentio

Iusta putatio. Cepit enim regnum ab Antonio, anno Vrbis DCCXVIII. Consule Dionem lib.XLIX.

3Vt, uersa Caesarum subole, imperium adeptus est, elicit Archelaum matris litteris, quae non dissimulatis filii offensionibus clementiam offerebat, si ad precandum ueniret. Ille, ignarus doli uel, si intellegere crederetur, uim metuens, in Vrbem properat ; exceptusque immiti a principe et mox accusatus in senatu, non ob crimina quae fingebantur, sed angore, simul fessus senio et quia regibus aequa, nedum infima insolita sunt, finem uitae sponte an fato impleuit.
4Regnum in prouinciam redactum est, fructibusque eius leuari posse centesimae uectigal professus, Caesar ducentesimam in posterum statuit.
ego historica

Non nunc quidem, sed paullo post a Germanico misso ad res Orientis. Infra : At Cappadoces in formam prouinciae redacti, Q.Veranium legatum accepere. Strabo, lib.XII. Τῆς δὲ μεγάλες Καππαδοκίας νῦν μὲν οὺκ ἴσμεν πρώτην διάταξιν. Τελευτὴσαντος γὰρ τὸν βίον Αρχελάου τοῦ βασιλεύσαντος, ἔγνω Καίσάρ τε καὶ ὴ σύγκλητος επαρχίαν εἶναι Ῥωμαίων αὐτήν. Regnum autem Cappadociae a Tiberio primum in prouinciam redactum, consensu traditum est. Appianum quis hic audiet, qui refert ad Augustum ? Verba eius in Mithridatico : Ἀριοβαρζάνης μὲν οὖν τὴν βασιλείαν ὅλην τῷ παιδὶ ἐνεχείρισε. Καὶ πολλαὶ μεταβολαὶ μέχρι Καίσαρος ἐγένοντο τοῦ Σεβαστοῦ, ἐφ' οὗ, καθάπερ τὰ λοιπά, καὶ ἥδε ἡ βασιλεία περιῆλθεν ἐς στρατηγίαν.Ariobarzanes regnum filio tradidit : uariaeque mutationem interuenerunt ad Caesarem usque Augustum. Is, ut pleraque alia, etiam hoc regnum (Cappadociam) in Prouinciam redegit. Via excedisti, o bone et fidele scriptor.

controuersia historica mentio

Onus hoc impositum urbi et Italia, post bella ciuilia, ab Augusto : anno, nisi erro, DCCLIX quo tempore aerarium militare institutum, ut tradit Dio lib.LV. Colligo ex uerbis Taciti, quae lib.I : Centesimam rerum uenalium post bella ciuilia institutam deprecante populo, edixit Tiberius militare aerarium eo subsidio niti. Non aliud autem hoc uectigal, quam centesimum rerum in auctione uenalium nummus. Auctor sic interpretandi Suetonius, qui ducentesimam auctionum appellat, in Caligula, cap.XVI : Ducentesimam auctionum Italiae remisit. Vbi bene Turnebus emendat, Centesimam. Bene, inquam, maximus ille Criticus aeui nostri. Nec iuuat Suetonii receptam lectionem hic locus Taciti : quia ille idem Tiberius, quasi poenitentia beneficii, centesimam iterum instituit, ducentesima inducta. Clare Dio.lib.LVII καὶ μετὰ τοῦτο ( id est, post Seiani mortem) τέλος διακοσιοστὴν ἒχον, ἑκατοστὴν ἤγαγε. Non narrat id Tacitus, fateor, quia ea omnis historia exstincta. At Dio idem, ubi de Caligula, sibi constans, centesimam ab eo sublatam ait, non ducentesimam. Vide eius verba, LIX.

5Per idem tempus, Antiocho Commagenorum, Philopatore Cilicum regibus defunctis, turbabantur nationes, plerisque Romanum, aliis regium imperium cupientibus ; et prouinciae Syria atque Iudaea, fessae oneribus, deminutionem tributi orabant.

43

1Igitur haec et de Armenia quae supra memoraui apud patres disseruit, nec posse motum Orientem nisi Germanici sapientia componi : nam suam aetatem uergere, Drusi nondum satis adoleuisse. Tunc decreto patrum permissae Germanico prouinciae quae mari diuiduntur, maiusque imperium, quoquo adisset, quam iis qui sorte aut missu principis obtinerent.
lectio Vocabulum

Recte : quasi dicat, turbatum commotumque Orientem. Alias, non peccabis si legas : motum Orientis.

historica opera

Id eximium ius tributum etiam olim Pompeio Magno, bello in piratas. Quod ait, sorte aut missu : diuidit Proconsules a Propraetoribus Legatisque. Vt uere notaui. Lib.1. supra.

2Sed Tiberius demouerat Syria Creticum Silanum, per adfinitatem conexum Germanico, quia Silani filia Neroni, uetustissimo liberorum eius, pacta erat, praefeceratque Cn. Pisonem, ingenio uiolentum et obsequii ignarum, insita ferocia a patre Pisone, qui ciuili bello resurgentes in Africa partes acerrimo ministerio aduersus Caesarem iuuit, mox, Brutum et Cassium secutus, concesso reditu petitione honorum abstinuit, donec ultro ambiretur delatum ab Augusto consulatum accipere.
historica mentio

Ex Iunia familia hic Silanus, sed adoptione in Caeciliam transierat. Itaque nomina illi, Q.Caecilius Metellus Creticus Silanus. Ex Dione, Cassiodore, aliisque qui scripserunt Factos. Consul fuit anno urbis DCCLX. Cum Nerua Siliano.

non classé

Ita est, et nominat semel iterumque inter duces aduersarios Hirtius tersissimo belli Africi Commentariolo : M. Petreius et Cn.Piso cum equitibus Numidis mille centum electis, peditatuque eius generis satis grandi occurrunt. Item ante : Adrumeti Cn.Piso cum Mauris circiter III.millibus apparuit.

À corriger

Consul fuit Cn.Calpurnius Piso, cum ipso Augusto, anno DCCXXXI. De ministerio eius in bello Africo, uide, si lubet, Hirtium initio libri.

3Sed praeter paternos spiritus uxoris quoque Plancinae nobilitate et opibus accendebatur ; uix Tiberio concedere, liberos eius ut multum infra despectare.
historica mentio

A Dione Munatia Plancina dicitur : ut certum sit eam celebris illius L.Munatii Planci filiam fuisse aut neptem. Nominat hanc ipsam Romae lapis, in aedibus Caesiis : DIS.MANIBUS L.MUNATIPLANCINAE.L.POLYCLITI. id est, Plancinae liberti.

historica

Germanicum intellege et Drusum.

4Nec dubium habebat se delectum qui Syriae imponeretur ad spes Germanici coercendas. Credidere quidam data et a Tiberio occulta mandata ; et Plancinam haud dubie Augusta monuit aemulatione muliebri Agrippinam insectandi.
Vocabulum

Non muto, etsi dictio non trita. Sic lib.XV : Vologesi penitus infixum erat arma Romana uitandi.

5Diuisa namque et discors aula erat tacitis in Drusum aut Germanicum studiis. Tiberius ut proprium et sui sanguinis Drusum fouebat ; Germanico alienatio patrui amorem apud ceteros auxerat, et quia claritudine materni generis anteibat, auum M. Antonium, auunculum Augustum ferens.
historica opera

Tu qui in historia tiro, haec pete ex Tabula stirpis Augustae, quam inserui, fine librorum. Videbis autem auunculum, intellegi proauunculum.

6Contra Druso proauus eques Romanus, Pomponius Atticus, dedecere Claudiorum imagines uidebatur : et coniunx Germanici, Agrippina, fecundidate ac fama Liuiam, uxorem Drusi, praecellebat. Sed fratres egregie concordes et proximorum certaminibus inconcussi.

44

1Nec multo post Drusus in Illyricum missus est, ut suesceret militiae studiaque exercitus pararet ; simul iuuenem, urbano luxu lasciuientem, melius in castris haberi Tiberius seque tutiorem rebatur, utroque filio legiones obtinente.
2Sed Suebi praetendebantur auxilium aduersus Cheruscos orantes ; nam discessu Romanorum ac uacui externo metu gentis adsuetudine et tum aemulatione gloriae arma in se uerterant. Vis nationum, uirtus ducum in aequo <;> sed Maroboduum regis nomen inuisum apud populares, Arminium pro libertate bellantem fauor habebat.
stylus

Simile illi Sallustiano : Postquam remoto metu punico simultates exercere uacuum fuit.

ego historica

Iure. Nam hic Maroboduus adulescens, Romae benigne ab Augusto habitus, reuersus ad suos, artes et seruitudinem intulit externas. De quo iucunda et necessaria scitu Strabo.lib.VII. Ἐν ταύτῃ δέ ἐστὶν καὶ ὁ Ερκύνιος δρύμος καὶ τά τῶν Σούηυων ἔθνη. Τὰ μὲν οἰκοῦντα ἐντὸς τοῦ δρυμοῦ, καθάπου τὰ τῶν Κολδούλων. ἐν οἷς ἐστὶ καὶ τὸ Βουίασμον, τὶ τοῦ Μαροβόδου βασίλειον, εἰς ὃν ἔκεῖνος τόπον, ἅλλοις τε μετανέστησε πλείους, καὶ δή τοῖς ὁμοεθνεῖς ἑαυτῷ Μαρκομάννους.Επέστη γὰρ τοῖς πράγμασιν οὗτος ἐξ ἰδιώτου μετὰ τὴν ἐκ Ρώμης ἐπάνοδον. νέος γὰρ ἦν ἐνθάδε, καὶ εὐεργετεῖτο ὑπο τοῦ Σεβαστοῦ· ἐπανελθών δὲ ἐδθνάστευσε, καὶ κατεκτήσατο,πρὸς οἶς εἶπον, Λουγίους τὸ μέγα ἔθνος. Καὶ Ζοῦμους, καὶ Βούτονας, καὶ Μουγιλὼνας καὶ Ζιβινους καὶ τῶν Ζούηυων αὐτῶν μέγα ἔθνος Ζέμνωνας· in hac Germaniae parte est etiam Hercynius saltus, et gentes Sueuorum : quarum aliae ipsam incolunt siluam, ut Colduli ( suspecta lectio, nec eam gentem nominatam alibi reperio) in quibus est et Bouiasmum (forte, Boyhainum uera scriptura, quasi Boiorum domus) Marobodui regia. In quem locum cum alios complures transtulit, tum populares suos Marcomannos. Occupauit enim dominationem priuatus, post reditum suum Roma : ubi iuuenis uixerat, et beneficiis ab Augusto affectus fuerat. Reuersus autem regnauit, et subiecit sibi, praeter dictos, Luios ( omnino scribo Λυγίους, siue Lygios, quae praecipua Sueuorum gens Tacito) magnam nationem, Zumos, Butones (lego, Guthones ) Mugilones, Sibinos, et inter ipsos Sueuos magnum populum Semnonas. Ex his clara illa Taciti, quae sequuntur, Maroboduum Hercyniae latebris defensum : Caesaris satellitem : magisque e Velleio, quem omnino uide.

45

1Igitur non modo Cherusci sociique eorum, uetus Arminii miles, sumpsere bellum, sed e regno etiam Marobodui Suebae gentes, Semnones ac Langobardi, defecere ad eum. Quibus additis, praepollebat, ni Inguiomerus cum manu clientium ad Maroboduum perfugisset, non aliam ob causam quam quia fratris filio iuueni patruus senex parere dedignabatur.
historica

Iuueni prorsus aetate res magnas gessit, decus illud Germaniae.Varum fudit anno uigesimosexto aetatis. Maroboduum nunc, anno XXXV. facile collectu ex Tacito qui eum trigintaseptem annos uitae, duodecim imperii explesse scribit. Obiit autem anno DCCLXXII biennio post hanc pugnam.

lectio

Lego, Igitur non modo Cherusci sociique eorum.

2Deriguntur acies, pari utrimque spe, nec, ut olim apud Germanos, uagis incursibus aut disiectas per cateruas : quippe longa aduersum nos militia insueuerant sequi signa, subsidiis firmari, dicta imperatorum accipere.
3Ac tunc Arminius, equo conlustrans cuncta, ut quosque aduectus erat, reciperatam libertatem, trucidatas legiones, spolia adhuc et tela Romanis derepta in manibus multorum ostentabat, contra fugacem Maroboduum appellans, proeliorum expertem, Hercyniae latebris defensum, ac mox per dona et legationes petiuisse foedus, proditorem patriae, satellitem Caesaris, haud minus infensis animis exturbandum quam Varum Quintilium interfecerint.
4Meminissent modo tot proeliorum, quorum euentu et ad postremum eiectis Romanis satis probatum penes utros summa belli fuerit.

46

1Neque Maroboduus iactantia sui aut probris in hostem abstinebat, sed, Inguiomerum tenens, illo in corpore decus omne Cheruscorum, illius consiliis gesta quae prospere ceciderint testabatur : uaecordem Arminium et rerum nescium alienam gloriam in se trahere, quoniam tres uagas legiones et ducem fraudis ignarum perfidia deceperit, magna cum clade Germaniae et ignominia sua, cum coniunx, cum filius eius seruitium adhuc tolerent.
2At se, duodecim legionibus petitum duce Tiberio, inlibatam Germanorum gloriam seruauisse, mox condicionibus aequis discessum ; neque paenitere quod ipsorum in manu sit, integrum aduersum Romanos bellum an pacem incruentam malint.
3His uocibus instinctos exercitus propriae quoque causae stimulabant, cum a Cheruscis Langobardisque pro antiquo decore aut recenti libertate et contra augendae dominationi certaretur.
4Non alias maiore mole concursum neque ambiguo magis euentu, fusis utrimque dextris cornibus ; sperabaturque rursum pugna, ni Maroboduus castra in colles subduxisset.
5Id signum perculsi fuit et, transfugiis paulatim nudatus, in Marcomanos concessit misitque legatos ad Tiberium, oraturos auxilia. Responsum est non iure eum aduersus Cheruscos arma Romana inuocare, qui pugnantes in eundem hostem Romanos nulla ope iuuisset. Missus tamen Drusus, ut rettulimus, paci firmator.

47

1Eodem anno duodecim celebres Asiae urbes conlapsae nocturno motu terrae, quo inprouisior grauiorque pestis fuit. Neque solitum in tali casu effugium subueniebat in aperta prorumpendi, quia diductis terris hauriebantur. Sedisse immensos montes, uisa in arduo quae plana fuerint, effulsisse inter ruinam ignes memorant.
ego historica mentio

Terraemotus huius mentio Plinio : Maximus terrae, memoria mortalium, exstitit motus Tiberii Caesaris principatu, XII urbibus Asiae una nocte prostratis. Bonum Orosium quam fugit ratio, qui hunc tremorem terrae ad tempus refert mortui nostri Seruatoris ? Quod nos quidem scimus totis quatordecim annis posterius fuisse. Scilicet egebant hoc fuco Sacrae litterae. De eodem Strabo, lib.XIII :καὶ τὰ περὶ Σίπυλον δὲ καὶ τὴν ἀναξοπὴν αὐτου, οὐ δεῖ μῦθον τίθεασθαι. Καὶ γὰρ νῦν τὴν Μαγνησίαν, τὴν ὑπ'αὐτῳ, κατέβαλον σεισμοὶ. Ἡνίκα καὶ Σάρδεις καὶ τῶν ἄλλων τὰς ἐπιφανεστέτας, καὶ πολλὰ μέρη διελυμήνατο. Ἐπινώρθωσε δὲ ὁ ἡγεμων χρήματα ἐπιδούς, καθάπερ καὶ πρότερον ἐπὶ τῆς γενομένης συμφορᾶς Τραλλιανοῖς ὁ πατὴρ αὐτοῦ καὶ Λαοδικεῦσιν. Et quae de Sipylo, deque eius subuersione dicuntur, non opportet fabulam censere. Nam et nunc Magnesiam, quae sub ipso est, terrae motus deiecerunt ; quando et Sardes et alias illustres urbium, pluribus locis labefactauit. Instaurauit autem Princeps, pecunias largiens : sicut et pater eius (Augustus) antea, in simili clade, Trallianis et Laodicenis subuenerat.

historica

At Tredecim eas facit Eusebius in Chronico, sed nominibus ualde corruptis. Tredecim urbes terraemotu corruerunt. Ephesus, Magnesia, Sardis, Mosthene, Megaechyereo, Caesarea, Philadelphia, Tmolus, Temis, Cumae, Myrrhyna, Appolonia, Diahircania. Emendabis : Mosthene, Aegae, Hierocaesarea, Philadelphia, Tmolus, Temnus, Cumae, Myrina, Apollonia, Hircania.

2Asperrima in Sardianos lues plurimum in eosdem misericordiae traxit : nam centies sestertium pollicitus Caesar, et quantum aerario aut fisco pendebant in quinquennium remisit.
À corriger

Bianoris epigramma in hanc rem est lib.I. Anthologiae : Σάρδιες αί τὸ πάλαι Γύγου πόλις ἅιτ'ἄλυάτου Σάρδιες, ἁ βασιλεῖ περσις ἐν ἀσιὰδι,αἵ κροίσῳ τὸ παλαιὸν ἐπλινθάσασθαι μέλαθρον, ὄλβον πακτώλου ῥεύματι δεξάμεναι,νῦν δε ὅλαι δύστηνοι, ἐς ἑν κακὸν ἁρπασθεῖσαιἐς Βυθὸν ἐς ἀχανοῦς χάσματος ἠρίπετε. Βοῦρα, καὶ ἐις ἐλικὴν κεκλωσμεία, αἱδ'ἐνί χέρσῳ. Σάρδιες, ἐν Βυθίαις εἰς ἕν ἒκεισθαι τὲλος.

3Magnetes a Sipylo proximi damno ac remedio habiti. Temnios, Philadelphenos, Aegeatas, Apollonidenses, quique Mosteni aut Macedones Hyrcani uocantur, et Hierocaesariam, Myrinam, Cymen, Tmolum leuari idem in tempus tributis mittique ex senatu placuit, qui praesentia spectaret refoueretque.
geographica

Strabo. Οὐκ ἄπωθεν δὲ τούτων τῶν πόλεων, οὐδ'ἡ Μαγνησία ἔστιν ἡ ὑπὸ Σιπύλῳ ἐλευθέρα πόλις ἐς ὑπὸ Ῥωμαίων κεκριμένη. καὶ ταύτην δὲ ἐνάκωσαν οἱ νεωστὶ γενόμενοι σεισμοὶ. Haud procul his urbibus et Magnesia est a Sipylo : quae libera iudicata est a Romanis. Hanc et terrae motus ii adflixerunt, qui nuper exstiterunt. Scitum iam autem duas Magnesias esse, a Sipylo, et a Meandro. Tiberiani nummi exstant, monumentum beniuolentiae et liberalitatis in adflictas urbes, quibus inscriptum : CIVITATIBUS ASIAE RESTITVTIS.

mentio

Vrbs ipsa Temnus Straboni. XIII.

geographica lectio

Verius Mosteni : quo nomine urbs Lydiae.

geographica

Mentio Mosthenorum fit Plinio.

4Delectus est M. Ateius, e praetoriis, ne, consulari obtinente Asiam, aemulatio inter pares et ex eo impedimentum oreretur.

48

1Magnificam in publicum largitionem auxit Caesar haud minus grata liberalitate, quod bona Aemiliae Musae, locupletis intestatae, petita in fiscum, Aemilio Lepido, cuius e domo uidebatur, et Pantulei, diuitis equitis Romani, hereditatem, quamquam ipse heres in parte legeretur, tradidit M. Seruilio, quem prioribus neque suspectis tabulis scriptum compererat, nobilitatem utriusque pecunia iuuandam praefatus.
ego historica

In tenebroso loco collineabo ad scopum, et nescio an tangam. Aemiliam hanc Musam libertatem fuisse, id primum pono, argumento cognominis Graeci, quod scio notam seruitutis. Ideo in Tacito legerim, Musae L.Locupletis, id est Libertae locupletis, usitata formula scribendi. Sed cur, inquies, bona eius petita in fiscum ? cur non data patrono patronisue, uti lex iubet ? Iulianus ait 1: Si libertus intestato decesserit, patronum aut filium nepotemue eius ad successionem uocari, indubitatum est.Vlpianus ait 2:Liberto intestato mortuo, primum suis deferri hereditatem uerum est : si hi non fuerint, tunc patrono. Haec si uera, quis locus potuit esse fisco ? An forte nec suus heres huic Musae, nec patronus super quisquam fuit ? Tale aliquid elicias ex Taciti uerbis, dum ait : Lepido concessit, cuius e domo uidebatur : quasi ambiguum de domo patronoque fuisset. Erant autem non Romae solum, sed et in prouinciis Procuratores siue Rationales, qui bona eiusmodi caduca legerent tollerentque. Strabo de Aegyptο: ἄλλος δὲ ἐστὶν ὁ προσαγορευόμενος ἴδιος λὸγος,ὃς τῶν ἀδεσπότῶν καὶ τῶν εἰς Καίσαρα πίπτειν ὀφειλόντων ἐξεταστὴς ἐστι.

2Neque hereditatem cuiusquam adiit nisi cum amicitia meruisset ; ignotos et aliis infensos eoque principem nuncupantes procul arcebat.
3Ceterum, ut honestam innocentium paupertatem leuauit, ita prodigos et ob flagitia egentes, Vibidium Virronem, Marium Nepotem, Appium Appianum, Cornelium Sullam, Q. Vitellium mouit senatu aut sponte cedere passus est.
non classé

Suetonius in Vitellio Cap.II. satis obscure: Quintus caruit ordine, cum auctore Tiberio secerni minus idoneos Senatores remouerique placuisset.

49

1Isdem temporibus deum aedes uetustate aut igni abolitas coeptasque ab Augusto dedicauit, Libero Liberaeque et Cereri iuxta circum maximum, quam A. Postumius dictator uouerat, eodemque in loco aedem Florae, ab Lucio et Marco Publiciis aedilibus constitutam, et Iano templum, quod apud forum holitorium C. Duilius struxerat, qui primus rem Romanam prospere mari gessit triumphumque naualem de Poenis meruit.
lectio religio

Emendo, quam. His enim tribus unum templum. A solo Dionysio copiosa lux huic loco, lib.VI de A. Postumio : ἀπὸ δὲ τῶν λαφύρων ἐξελόμενος τὰς δεκάτας, ἀγῶνας τε καὶ θυσίας τοῖς θεοῖς ἐποίει, καὶ ναοῦ κατασκευὰς ἐξεμίσθωσε Δήμητρι, καὶ Διονύσῳ, καὶ Κόρῃ, κατ`εὐχὴν Vouit igitur A.Postumius, sed dedicauit C.Cassius Consul. Idem Dionysius, fine eiusce libri : Κάσσιος δὲ ὁ ἕτερος τῶν ὑπάτων, ὁ καταλειφθεὶς ἐν τῇ Ρώμῃ, τόν τε νεὼν τῆς Δήμητρος καὶ Διονύσου καὶ Κόρης ἐν τῷ μεταξὺ χρόνῳ καθίερωσε, ὁς ἐστιν επὶ τοῖς τοῦ μεγίσοθ ἱπποδρόμου τέρμασιν, ὑπὲρ αὐτὰς ἰδρυμένος τὰς ἀφέσεις, εὐξαμένου μέν αὐτὸν Αυλοῦ Ποστουμίου τοῦ δικτὰτορος.Cassius alter Consul relictus Romae templum interim Cereris, Liberi, Liberaeque dedicauit. Quod est in extremo Circo maximo super ipsos carceres situm, uotum olim ab A. Postumio dictatore, etc... Est autem Liber, Bacchus : Libera, soror eius Proserpina, nati ex Cerere uterque. Ideo ordo decentior in Dionysio, qui matrem religiose ubique praeponit, quam in nostro qui post habuit. Libera autem alias Cora. Lapis Romae: DEO.BACCHO.CERERI.ET. CORAE.SACRATAE.APUD.AEGYNAM. Estque eadem cum Proserpina. E Solino tolli uelim glossema cap.XI. Quem propter est demersum foramen quo Ditem patrem ad raptus Proserpinae libere exeuntem fama est in lucem ausum. Scribe, ad raptus Liberae exeuntem et fama est lucem ausum. Adde Liuii locum lib.III. Familia ad aedem Cereris, Liberi, Liberaeque uenum iret.

mentio religio

Aedes Iani ad infimum Argiletum, in foro Olitorio fuit : et structam uolunt Liuius atque alii a Numa. An aliud ab illo templum noster igitur intelligit ? an restitutum, aut amplius structum, a Duillio fuit ? Hoc putem.

historica

Pro Libera Proserpinam accipiendam arbitror. Diodorus in IIII autor est, ex Ioue Cererem, Liberum genuisse. In antiquis spectationibus legitur huiusmodi epitaphium ; FAB. ACCONIAE PAVLINAE. C. F. ACCONIL CATVLINI. V. C. EX PRAEF. CONSVL. ORD. VXORI. VECTI. PRAETEXTATI. V. C. PRAEF. ET CONS. DES. SACRATAE APVD ELEVSINAM DEO. BACCHO. CERERI. ET CORAE. SACRATAE. APVD LAERNAM. DEO. LIBERO. CERERI ET CORAE. SACRATAE. APVD AEGINAM. DEABVS. TAVROBOLIAE. ET HIEROPHANTRIAE.

2Spei aedes a Germanico sacratur ; hanc A. Atilius uouerat eodem bello.
non classé

Cicero II. de Legibus : Recte etiam a Calatino Spes consecrata est. Liuius lib. XXIII. Aedem Spei, quae in foro olitorio est, fulmine tactam.

50

1Adolescebat interea lex maiestatis. Et Appuleiam Varillam, sororis Augusti neptem, quia probrosis sermonibus diuum Augustum ac Tiberium et matrem eius inlusisset Caesarique conexa adulterio teneretur, maiestatis delator arcessebat.
historica

Vtrius sororis ? Octauiae maioris, an minoris ? Sane de minoris liberis aut coniugio, nihil legi : si maioris, oportet aliquam Marcellarum (duae fuerunt) nuptam in gentem Apuleiam, et liberos habuisse. Facit, quod Dio Cassius duobus locis (lib.LXV. et LXVI Sext. Apuleium), qui consul fuit in Augusti morte, eum συγγενῆ Aὐγουστου appellat, cognatum Augusti.

historica politica

Duplex crimen in hac inscriptione Maiestatis. Prius, conuicia in Principes : alterum, adulterium. Quomodo istud ? Quia, inquit, Caesari connnexa. Est enim interpretatio ab ipso Augusto petita, qui culpam inter uiros ac feminas uulgatam, ( noster III, Annali) graui nomine laesarum religionum, ac uiolatae Maiestatis, appellabat. Ita nunc igitur delator Maiestatis accessit, quia cognata Caesari.

2De adulterio satis caueri lege Iulia uisum ; maiestatis crimen distingui Caesar postulauit damnarique, si qua de Augusto inreligiose dixisset ; in se iacta nolle ad cognitionem uocari. Interrogatus a consule quid de iis censeret quae de matre eius locuta secus argueretur, reticuit ; dein, proximo senatus die, illius quoque nomine orauit ne cui uerba in eam, quoquo modo habita, crimini forent.
3Liberauitque Appuleiam lege maiestatis ; adulterii grauiorem poenam deprecatus, ut exemplo maiorum propinquis suis ultra ducentesimum lapidem remoueretur suasit. Adultero Manlio Italia atque Africa interdictum est.
opera

De hoc loco, et poena legitima adulterii, dicendum mihi infra lib.IV.si tibi cura est, uide.

historica mentio stylus

Id est, a propinquis. Amat ita loqui noster, ut, Ceterasque urbes, quae Macedonibus sitae Graeca uocabula retinent. Suetonius in Aug.Cap.I. Et ostendebatur ara Octauio consecrata. id est, ab Octauio, nec crede eum interpretibus, rudi illo et ignaro adulandi aeuo, Octauio ipsi sacratam aram. Quod ait, exemplo maiorum : satis notum est, ex lege Romuli uxorem ita fuisse in manu uiri , ut de crimine eius  omni, cum propinquis cognosceret, statueretque. Dionysius auctor lib.II et Cato :Vir cum diuortium facit ( ita inibi leg.est) mulieri iudex procensorque est. Imperium quod uidetur habet. Siquid peruerse tetreque factum est a muliere, multatur : si uinum bibit, si cum alieno uiro probri quid facit, condemnatur. Liuius lib. XXXIX. Mulieres damnatas cognatis, aut in quorum manu essent, tradebant, ut ipsi in priuato animaduerterent. si nemo erat idoneus supplicii exactor, in publico animaduertebatur. Suetonius in Tiberio : Matronas prostratae pudicitiae, quibus accusator publicus deesset, ut propinqui, more maiorum de communi sententia coercerent, auctor fuit. Tacito lib.XIII .prisco instituto, propinquis coram, de capite famaque coniugis cognouit, et insontem nuntiauit. Adi et Valerium lib.VI.cap.III.

51

1De praetore in locum Vipstani Galli, quem mors abstulerat, subrogando certamen incessit. Germanicus atque Drusus (nam etiam tum Romae erant) Haterium Agrippam, propinquum Germanici, fouebant. Contra plerique nitebantur ut numerus liberorum in candidatis praepolleret, quod lex iubebat.
historica

Est is, qui supra Tribunus plebis fuit:intercessit Haterius Agrippa Tribunus Plebei, Increpitusque est Asinii Galli oratione. De propinquitate, nihil mihi compertum.

historica

Non ergo prorsus libera comitia illa patrum, sed deuincta lege. Legem quam intellegit, est Papia quae in magistratu, et sorte prouinciarum, praetulit improlibus eos quibus proles. Noster lib.XV. Percrebuerat ea tempestate prauissimus mos, cum propinquis comitiis aut forte prouinciarum, plerique orbi fictis adoptionibus adsciscerent filios praeturasque et prouincias inter patres sortiri, statim emitterent manu quos adoptauerant. Vbi clare de Praeturis, ut hic. Simile in Tribunatu. Plinius lib.VII1: Calestrium Tironem familliarissime diligo. ille me in Tribunatu liberorum iure praecessit : ego illum in Praetura sum consecutus, cum mihi Caesar annum remisisset.

2Laetabatur Tiberius, cum inter filios eius et leges senatus disceptaret. Victa est sine dubio lex, sed neque statim et paucis suffragiis, quo modo, etiam cum ualerent, leges uincebantur.

52

1Eodem anno coeptum in Africa bellum, duce hostium Tacfarinate. Is, natione Numida, in castris Romanis auxiliaria stipendia meritus, mox desertor, uagos primum et latrociniis suetos ad praedam et raptus congregare, dein more militiae per uexilla et turmas componere, postremo non inconditae turbae sed Musulamiorum dux haberi.
historica mentio

Ptolomaeus uocat :Μισουλάμοις : Plinius, Misulanos.

2Valida ea gens et solitudinibus Africae propinqua, nullo etiam tum urbium cultu, cepit arma Maurosque accolas in bellum traxit ; dux et his, Mazippa. Diuisusque exercitus, ut Tacfarinas lectos uiros et Romanum in modum armatos castris attineret, disciplina et imperiis suesceret, Mazippa leui cum copia incendia et caedes et terrorem circumferret.
3Compulerantque Cinithios, haud spernendam nationem, in eadem, cum Furius Camillus, pro consule Africae, legionem et quod sub signis sociorum in unum conductos ad hostem duxit, modicam manum, si multitudinem Numidarum atque Maurorum spectares ; sed nihil aeque cauebatur quam ne bellum metu eluderent ; spe uictoriae inducti sunt ut uincerentur.
historica mentio

Plinio dicti uidentur Ethini.

controuersia politica

Optime. id est, ne metu Romanorum uirium traherent bellum, nulla copia pugnae. Assidet huic illud Claudiani, De laudib., Stilic.lib.I. -----res mira relatu: Ne timeare, times et quem uindicta manebat, Desperare uetas.Rhenanus tamen, astu, maluit.

lectio

Fortasse scribendum, quam ne bellum astu eluderent.

4Igitur legio medio, leues cohortes duaeque alae in cornibus locantur. Nec Tacfarinas pugnam detrectauit. Fusi Numidae, multosque post annos Furio nomini partum decus militiae.
5Nam post illum reciperatorem Vrbis filiumque eius Camillum penes alias familias imperatoria laus fuerat ; atque hic, quem memoramus, bellorum expers habebatur. Eo pronior Tiberius res gestas apud senatum celebrauit ; et decreuere patres triumphalia insignia, quod Camillo ob modestiam uitae impune fuit.
historica

Tamen ex eadem gente duo adhuc triumphi notantur, alter P. Furii de Galeis, anno DXXX. alter L.Furii Purpureonis de hisdem Galleis, DLIII. Huius autem Camilli, de quo nunc, filius credo fuit, qui imperium temporibus Claudii frustra sibi uindicauit.

53

1Sequens annus Tiberium tertium, Germanicum iterum consules habuit. Sed eum honorem Germanicus iniit apud urbem Achaiae Nicopolim, quo uenerat per Illyricam oram, uiso fratre Druso in Delmatia agente, Hadriatici ac mox Ionii maris aduersam nauigationem perpessus.
geographica historica opera

Bene late Achaie nomen sumit, pro Graecia solum (quod alibi annotamus) sed pro Epiro, ubi sane haec urbs est, ab Augusto structa ad Ambracium sinum : monumentum scilicet uictoriae Actiacae. Credo ideo, quia illo aeuo tota haec regio uni Praesidi permissa, ideoque et nomine uno dicta.

2Igitur paucos dies insumpsit reficiendae classi ; simul sinus Actiaca uictoria inclutos et sacratas ab Augusto manubias castraque Antonii cum recordatione maiorum suorum adiit. Namque ei, ut memoraui, auunculus Augustus, auus Antonius erant, magnaque illic imago tristium laetorumque.
historica

Tristium, si Antonium spectaret : laetorum, si Augustum. Et ipse ab utroque, in utrumque affectus.

3Hinc uentum Athenas, foederique sociae et uetustae urbis datum ut uno lictore uteretur. Excepere Graeci quaesitissimis honoribus, uetera suorum facta dictaque praeferentes, quo plus dignationis adulatio haberet.
historica mentio realia

Vim terroremque imperii Romani ostendebant, lictores, secures, fasces. Ideo cum, adempto illo metu, magistratus quasi ad amicos agere uolebant : remouebant insignia potestatis. Sic Antonio olim in eadem urbe (ait Appianus)* : ἔξοδοι ἦσαν ἄνευ σημείων, σὺν δύο φίλοις καὶ σὺν ἀκολούθοις δύο, εἰς διδασκάλων διατριβὰς ἢ ἀκροάσεις. Et Tiberius Rhodi, genus uitae admodum ciuile instituit, sine lictore aut uiatore, gymnasio interdum obambulans. Suetonius cap.XI.

54

1Petita inde Euboea, tramisit Lesbum, ubi Agrippina nouissimo partu Iuliam edidit. Tum extrema Asiae Perinthumque ac Byzantium, Thracias urbes, mox Propontidis angustias et os Ponticum intrat, cupidine ueteres locos et fama celebratos noscendi ; pariterque prouincias internis certaminibus aut magistratuum iniuriis fessas refouebat.
2Atque illum, in regressu sacra Samothracum uisere nitentem, obuii aquilones depulere. Igitur, adito Ilio quaeque ibi uarietate fortunae et nostri origine ueneranda, relegit Asiam adpellitque Colophona, ut Clarii Apollinis oraculo uteretur.
controuersia geographica mentio

Samothracia insula non eadem cum Imbrasia, ut censeret Musarum decus : nec Imbrasus fluuius siue Parthenius in hac, sed in Ionica Samo, quae ideo Parthenias dicta, ut discimus ex Strabone, Plinio, Hygino. Eustathius : ἡ δὲ Θρακὶα Σάμος λέγεται, καὶ Σαμοθράκη συνθέτως· καλεῖται καὶ οὕτω πρὸς διαστολὴν τὴς ἑτέρας Σάμου τῆς Ιωνικῆς . Imo tres distinctae Sami, de quibus docte noster Ortelius in Thesauro Geographico, quem uide. Ideo firmanda in Varrone prisca lectio : Terra et caelum, ut Samothracum initia docent, sunt Dei magni, et hi, quos dixi multis nominibus. Nam neque quas Samothracia (non Ambracia, aut Imbrasia) ante portas statuit duas uiriles species ahenas, dei magni : neque ut uolgus putat, hi Samothraces dii, qui Castor et Pollux : sed hi, mas et femina, et hi quos augurum libri scriptos habent sic Diui potes : et sunt pro illis qui in Samothrace θεοί δυνατοί. Initia quae Varro dicit, sunt haec sacra, de quibus noster. Sacra religiosa in primis etiam apud Romanos. Ideo poeta satyricus : ------iuret licet et SamothracumEt nostrorum aras. Suidas: Ἐν Σαμοθράκῃ ἦσαν τελεταί τινες, ἅς ἑδοκουν τελεῖσθαι πρὸς ἀλεξιφάρμακον κινδύνων τινῶν. Ἦν δε ἐνεῖσε καὶ τὰ τῶν κορυβάντων μυστήρια, καὶ τὰ τῆς Εκάτης. Propter religionem loci, confugiebant illuc olim nocentes, ut colliges ex II. Anthologiae, et facto Persei Macedonum regis, apud Liuium. Adde Strabonem lib.X.

historica lectio mentio

Turbatus locus, aut mutilus. Si turbatus tantum, sic reponito : Atque illum regressu sacra Samotracum uisere nitentem, aliaque quae ibi uarietate fortunae et origine nostri ueneranda, obuii Aquilones depulere. Igitur relegit Asiam. Sed quae uarietas fortunae aut origo Romanorum in Samothrace ? Principium Troianae gentis inde : a Troianis autem Romani. Dionysus lib.I Dardanum facit hanc insulam uenisse, quae tunc Melane dicta ; et pulsum inde sterilitate soli deuenisse ea Phrygiae loca, ubi post Troia. Ideo olim Dardania dicta Samothrace, ut Plinius auctor. Bene ergo, origine nostri. Sed et Varro II. Humanarum, Dardanum Deos penates ex Samothrace in Phrygiam, Aeneam ex Phrygia Italiam aduexisse,tradidit. Et quaedam huic rei suggeret Seruius, in illud uatis magni  "-------antiquam exquirite matrem." Varietatem fortunae uel ad Dardanum refert ; uel ad Romanos, qui ex tam paruis magni. Fieri tamen potest, ut mutilus locus fit, fueritque aliquid de Ilio et iam insertum, fonte non dubio Romulae gentis.

non classé

Strabo tamen, qui huic aetati compar, ita loquitur de hoc oraculo, tamquam nullum tunc fuerit :Κολοφὼν πὸλις Ιωνικὴ, καὶ πρὸ αὐτῆς ἄλσος τοῦ Κλαρίου Απόλλωνος, ἐν ᾧ καὶ μαντεῖον ἦν πότε παλαίον.

lectio

Arbitror hic a librario factam transpositionem. Vt forsan sit scripserit Tacitus : Atque illum in regressu sacra Samothracum uisere intentum aliaque ibi uarietate fortunae, et nostri origine ueneranda. Igitur relegit Asiam, appellitque Colophona. Nam, quae, relatiuum pronomen uidetur mihi uacare. Ideouero dixit, nostri origine ueneranda, quod Aeneas propter oraculi responsum, Antiquam exquirite matrem, quum Italiam peteret, protectus ad Thraciam, Samothracas deos sustulerit, et pertulerit secum, proter originem matris. Autor Seruius, exponens illud Maronis carmen Aeneidos lib. 7.

3Non femina illic, ut apud Delphos, sed certis e familiis et ferme Mileto accitus sacerdos numerum modo consultantium et nomina audit ; tum, in specum degressus, hausta fontis arcani aqua, ignarus plerumque litterarum et carminum, edit responsa uersibus compositis super rebus quas quis mente concepit.
4Et ferebatur Germanico per ambages, ut mos oraculis, maturum exitum cecinisse.

55

1At Cn. Piso, quo properantius destinata inciperet, ciuitatem Atheniensium, turbido incessu exterritam, oratione saeua increpat, oblique Germanicum perstringens quod, contra decus Romani nominis, non Athenienses, tot cladibus exstinctos, sed conluuiem illam nationum comitate nimia coluisset : hos enim esse Mithridatis aduersus Sullam, Antonii aduersus diuum Augustum socios.
2Etiam uetera obiectabat, quae in Macedones improspere, uiolenter in suos fecissent, offensus urbi propria quoque ira quia Theophilum quendam, Areo iudicio falsi damnatum, precibus suis non concederent.
lectio

Lego, Aero iudicio, est iudicio Areipagi.τῇ ἀρείῳ κρίσει. Dicasterii notum nomen est apud Athenas ἄρειος πάγος. ubi capitales causae cognoscebantur.

3Exim nauigatione celeri per Cycladas et compendia maris adsequitur Germanicum apud insulam Rhodum, haud nescium quibus insectationibus petitus foret ; sed tanta mansuetudine agebat ut, cum orta tempestas raperet in abrupta possetque interitus inimici ad casum referri, miserit triremes, quarum subsidio discrimini eximeretur.
4Neque tamen mitigatus Piso, et, uix diei moram perpessus, linquit Germanicum praeuenitque.
5Et, postquam Syriam ac legiones attigit, largitione, ambitu, infimos manipularium iuuando, cum ueteres centuriones, seueros tribunos demoueret locaque eorum clientibus suis uel deterrimo cuique attribueret, desidiam in castris, licentiam in urbibus, uagum ac lasciuientem per agros militem sineret, eo usque corruptionis prouectus est ut sermone uulgi parens legionum haberetur.
6Nec Plancina se intra decora feminis tenebat, sed exercitio equitum, decursibus cohortium interesse, in Agrippinam, in Germanicum contumelias iacere, quibusdam etiam bonorum militum ad mala obsequia promptis, quod haud inuito imperatore ea fieri occultus rumor incedebat. Nota haec Germanico, sed praeuerti ad Armenios instantior cura fuit.
historica mentio moralia

Alia haec Decursio ab illa funebri, de qua dixi. Nam haec exercitus fuit : solitae usurpari ter quot mensibus ex institutione diui Augusti. Vegetio Campicursio dicitur : quem uide lib.I, cap.XXVII et lib.III, cap.IV Campestris decursio Suetonio in Galba : Campestrem decursionem scuto moderatus. in Nerone : Indictaque decursione Praetorianis, scutum sua manu praetulit.Et sane indecorum, feminam in his spectari, et uelut moderari.

stylus

Ita infra : Aut si quando ad interna praeuerterent. Curtius VI : Tamen ad Satisbarzanem opprimendum praeuerti, optimum ratus. Apuleius.Apol.II. : Nunc tempus est ad epistolas Pudentillae praeuerti. Plautus et Liuius quoque, sed sine praepositione.

56

1Ambigua gens ea antiquitus hominum ingeniis et situ terrarum, quoniam, nostris prouinciis late praetenta, penitus ad Medos porrigitur ; maximisque imperiis interiecti et saepius discordes sunt, aduersus Romanos odio et in Parthum inuidia.
2Regem illa tempestate non habebant, amoto Vonone : sed fauor nationis inclinabat in Zenonem, Polemonis regis Pontici filium, quod is, prima ab infantia instituta et cultum Armeniorum aemulatus, uenatu, epulis et quae alia barbari celebrant, proceres plebemque iuxta deuinxerat.
historica lectio mentio

Melius regis Ponti.Polemo autem Zenonis Rhetoris filius ad regnum peruenit concessu Antonii et Augusti. De quo uide Dionem in actis anni DCCXXIX. Vxorem habuit Pythodorim, quam mire a prudentiam aliisque uirtutibus laudat Strabo et quae nunc, mortuo marito, praeerat rebus regni. Polemoni illi filius item Zeno, qui nunc Armenia datus rex. Strabo lib. XII : τῶν δὲ τῆς Πυθοδώριδος ὑιῶν ὁ μὲν ἰδιώτης συνδιῴκει τῇ μήτρι τῆν ἀρχὴν, ὁ δὲ νεωστὶ καθίσταται, τῆς μεγάλης Ἀρμενίας Βασιλεύς.

lectio stylus

Possit Sallustiano exemplo legi : aemulus. At Pompeius a prima adolescentia, Alexandri regis facta dictaque aemulus erat.

historica

Zenonem itaque regem Armenia dedit Germanicus, sed sine ullo, ut uides, bello. Addo, nec metu belli. Mirum igitur a Suetonio scribi, Cal.cap.I Germanicus :ad componendum Orientis statum expulsus, cum Armeniae regem deuicisset, Cappadociam in prouinciae formam redegisset, Antiochiae obiit. Quem, sodes, ille regem deuicit ? auctoritate tota res perfecta, non armis. Videbar apposite corrigere, deiecisset sed nec id plene uerum : quia Vonones a Silano dudum regno amotus, ante Germanici aduentum. Itaque corrigas potius, regem dedisset.

3Igitur Germanicus in urbe Artaxata, adprobantibus nobilibus, circumfusa multitudine, insigne regium capiti eius imposuit. Ceteri, uenerantes regem, Artaxiam consalutauere, quod illi uocabulum indiderant ex nomine urbis.
historica

Mirum. cum iam ante plures reges eo nomine fuerint : et urbs ipsa potius numen habuit ab aliquo regum, uti Triganocerta.

4At Cappadoces, in formam prouinciae redacti, Q. Veranium legatum accepere ; et quaedam ex regiis tributis deminuta, quo mitius Romanum imperium speraretur. Commagenis Q. Seruaeus praeponitur, tum primum ad ius praetoris translatis.
ego historica

Hiems media est, tamen aestuo. Legatum, inquit, nonne id est, Praetorem siue Propraetorem ? Ita enim dicti, qui in Caesaris provincias missi : et hos omnes legi reperio e Senatu. Si id est : quis Dionem nobis conciliet, super eamdem re scribentem ? Κἁν τούτου καὶ ἡ Kαππαδοκία τῶν τε Ῥωμαίων ἐγένετο, καὶ ἱππεῖ ἐπεξάπη. Secundum haec et Cappadocia Romam iuris facta et Equiti regenda permissa. Si enim Equiti, quomodo Legato ? Fateor in minores prouincias saepe Equites missos, imo et Libertos ; sed cum Procuratorum titulo, non Legatorum. Tamen a Dione et Tranquillus est, in Vespas.cap.II : Cappadociae propter assiduos Barbarorum incursus, Legiones addidit, Consularemque rectorem impositum pro Equite Romano. Ego censeam primo quidem Legatum impositum : sed post id mutasse. Dionem autem oculos habuisse in eo quod obtineret, non quod obtinuisset.

historica mentio

Verius esset, Propraetoris :sed ista miscentur, et passim in Tacito Praetor, Propraetor, Legatus, munere eodem. Strabo ad hanc rem : ἡ Κομαγηνή μικρά τις ἐστίν ἔχει δὲ ἐρυμνὴν πόλιν Σαμόσατα, ἐν ἧ τὸ βασίλειον ὑπῆρχε. νῦν δὲ ἐπαρχία γέγονε.id est : Comagene, modica regio, urbem munitam habet Samosata, in qua regia fuit. Nunc in prouinciam redacta est. Nec moueat te quod Suetonius prouinciam eam factam primum uult a Vespasiano ; cap.VIII, quia Caligula regibus eam iterum tradiderat, ut narrat Dio LIX : Antiochio, inquit, Antiochi filio Comagenem paternum regnum adiectis Ciliciae maritimis dedit. Vti ergo Caligula Tiberii, sic Caligulae decretum Vespasianus rescidit.

57

1Cunctaque socialia prospere composita non ideo laetum Germanicum habebant ob superbiam Pisonis, qui, iussus partem legionum ipse aut per filium in Armeniam ducere, utrumque neglexerat.
2Cyrri demum apud hiberna decumae legionis conuenere, firmato uultu, Piso aduersus metum, Germanicus, ne minari crederetur ; et erat, ut rettuli, clementior. Sed amici, accendendis offensionibus callidi, intendere uera, adgerere falsa ipsumque et Plancinam et filios uariis modis criminari.
historica lectio politica

Haec de dissidio et calumniis inter Pisonem et Germanicum. quique partium utriusque ibi erant. Sed quomodo filios criminantur? Sane unus ibi M.Piso filius : et Cneius alter omne hoc tempus in urbe egit, quod ipse Tacitus infra lib.III scripsit : nec paternae fortunae aut crimini potuit adiungi. Vide an non filium  : nisi et Cneius Romae aliquid in Germanicum aut criminati uniuerse sunt filiorum superbiam, contumaciam, aut tale.

3Postremo, paucis familiarium adhibitis, sermo coeptus a Caesare, qualem ira et dissimulatio gignit, responsum a Pisone precibus contumacibus ; discesseruntque apertis odiis. Post quae rarus in tribunali Caesaris Piso et, si quando adsideret, atrox ac dissentire manifestus.
lectio

Lego, apertis.

4Vox quoque eius audita est in conuiuio, cum apud regem Nabataeorum coronae aureae magno pondere Caesari et Agrippinae, leues Pisoni et ceteris offerrentur, principis Romani, non Parthi regis filio eas epulas dari ; abiecitque simul coronam et multa in luxum addidit, quae Germanico, quamquam acerba, tolerabantur tamen.
realia

Coronae conuiuiorum e floribus foliisque uulgatae : non aeque ex auro. Quas tamen non solum in illo Orientis luxu, sed etiam Romae usum aliquem habuisse discas ex Capitolino : qui in Aelio Vero scribit : Data etiam conuiuis aurea atque argentea pocula et gemmata : coronas quin etiam datas lemniscis aureis interpositis, et alieni temporis floribus. Item Vlpiano, de auro et argento legato : Cedent igitur gemmae fialis uel lancibus inclusae auro argentoue sed et in coronis mensarum gemmae coronis cedent et hae mensis. At in Aegypto hunc morem Iustinus tangit lib.XVIII. Missi, inquit, a Senatu in Aegyptum Legati, cum ingentia sibi a Ptolemaeo rege missa munera spreuissent, interiectis diebus ad caenam inuitatis aureae coronae missae sunt quas illi honoris caussa receptas, postera die statuis regis imposuerunt. Etiam Polybius lib.XV. qui ostendit tamen Regibus tantum ex auro dari solere, aliis alias. Itaque narrat de Aristomene quodam, qui Agathocli, etsi non regi, per adulationem eius generis imposuit : Πρῶτος μὲν γὰρ,inquit, ὡς ἑαυτόν ἐπὶ δέιπνου καλέσας τὴν Αγαθοκλέα, χρυσοῦν στέφανον ἀνέδωκε μόνη τῶν παρόντων ὁ τοῖς βασιλεῦσιν αὐτοῖς ἔθος ἐστὶ μόνοις συγχωρεῖασθαι. Primus hic enim Agathoclem ad se in caenam inuitans, auream ei coronam dedit soli omnium conuiuarum. quod solis regibus tribui mos est. Neque scio an huc faciat, quod Laërtius in Xenocrate scribit : χρυσῳ στεφάνῳ τιμηθέντα ἐπ'ἄλθω πολυποσὶας, aurea corona donatum, in praemium multae potationis. Certe ad conuiuia etiam spectat.

moralia stylus

Claret sententia. quasi dicat, luxum illum alienum Romanis moribus, dignum Parthorum. Aemilius tamen hic λεπτολογεῖ et perdit multa uerba.

historica

Solebant antiqui compotationibus coronas gestare, ut est apud Aristophanem in Equitibus ubi poeta ὥσπερ (ait) Κοννᾶς, στέφανον μὲν ἔχων, δίψῃ δ’ ἀπολωλὼς. Inuehitur enim in Cratinum tamquam ebrium et insanientem. Meminit et Diogenianus, unde Plauti carmen in Pseud. : Quid ergo uideo ? Cum corona ebrium Pseudolum tuum ? Mentio est etiam Athenaeo, et aliis autoribus.

58

1Inter quae ab rege Parthorum Artabano legati uenere. Miserat amicitiam ac foedus memoraturos, et cupere renouari dextras, daturumque honori Germanici ut ripam Euphratis accederet ; petere interim ne Vonones in Syria haberetur neu proceres gentium propinquis nuntiis ad discordias traheret.
sensus

Tacitus lib. II ostendit dextras concordiae signa ultro citroque destinari ab exercitibus solitas.

lectio

Forte, se cupere r. d.

2Ad ea Germanicus de societate Romanorum Parthorumque magnifice, de aduentu regis et cultu sui cum decore ac modestia respondit. Vonones Pompeiopolim, Ciliciae maritimam urbem, amotus est. Datum id non modo precibus Artabani, sed contumeliae Pisonis, cui gratissimus erat ob plurima officia et dona, quibus Plancinam deuinxerat.

59

1M. Silano L. Norbano consulibus, Germanicus Aegyptum proficiscitur cognoscendae antiquitatis. Sed cura prouinciae praetendebatur, leuauitque apertis horreis pretia frugum multaque in uulgus grata usurpauit : sine milite incedere pedibus intectis et pari cum Graecis amictu, P. Scipionis aemulatione, quem eadem factitauisse apud Siciliam, quamuis flagrante adhuc Poenorum bello, accepimus.
ego politica

Auditus Principes ? imitamini. Haec cognitio ad gloriam honestumque excitat : haec parandi uias ostendit.

historica

Publicis, opinor. Vti frumentum asseruabant in plebis Romanae, et quod superesset, in alios usus. At ille, in caritate, forte annonae, indigenis indulsit.

opera realia

Interpretor, incessisse crepidatum palliatumque : Plura in Excurs.K.

2Tiberius, cultu habituque eius lenibus uerbis perstricto, acerrime increpuit quod, contra instituta Augusti, non sponte principis Alexandriam introisset.
mentio opera

Vide Suet. Tiberio, cap.III. et quae dicam ad lib.I. Histor.

3Nam Augustus, inter alia dominationis arcana, uetitis nisi permissu ingredi senatoribus aut equitibus Romanis inlustribus, seposuit Aegyptum, ne fame urgeret Italiam quisquis eam prouinciam claustraque terrae ac maris quamuis leui praesidio aduersum ingentes exercitus insedisset.
opera

De hoc cognomine equitum infra.

geographica

Intelligit Pelusium, Paraetonium, et Alexandriam. In Propertio : Claustraque Pelusii Romano subruta ferro.

historica

Quia Aegyptus bello alendo maxime opportuna erat, noluit deuicto Antonio, et mortua Cleopatra, Augustus eam per populum regi, sed per praefectum Augustalem, sub quo dicaeodotes reddebat ius, et priuata ratio rem Augusti procurabat.

ego

Vulgo la clef des passages ut Suetonius in Vespas. Augusto uocat Claustra Aegypti quod nostrates uulgo la clef de l’Egypte(. et Tacitus in eodem Vespasiano li. 18. Vespasianum obtinere claustra Aegypti placuit. Veluti si quis Massiliam claustrum regni Francici dicat. Cicero pro Flacco, Claustra imperii dixit pro eodem. Infra Tacitus Claustra Romani imperii pro Limite, quod ad Rubrum usque mare extendi affirmat.

60

1Sed Germanicus, nondum comperto profectionem eam incusari, Nilo subuehebatur, orsus oppido a Canopo. Condidere id Spartani ob sepultum illic rectorem nauis Canopum, qua tempestate Menelaus, Graeciam repetens, diuersum ad mare terramque Libyam deiectus.
2Inde proximum amnis os dicatum Herculi, quem indigenae ortum apud se et antiquissimum perhibent eosque qui postea pari uirtute fuerint in cognomentum eius adscitos ; mox uisit ueterum Thebarum magna uestigia.
geographica

Hae Thebae Aegyptiae, centum portarum fama nobiles fuere, diuersae a Thebis, quae sunt in Boetia. De Memnone, cuius hic Tacitus meminit. uide Diodorum, et Strabonem, et de peregrinatione Seueri, Spartianum eodem.

3Et manebant structis molibus litterae Aegyptiae, priorem opulentiam complexae ; iussusque e senioribus sacerdotum patrium sermonem interpretari, referebat habitasse quondam septingenta milia aetate militari atque eo cum exercitu regem Rhamsen Libya, Aethiopia Medisque et Persis et Bactriano ac Scytha potitum quasque terras Suri Armeniique et contigui Cappadoces colunt, inde Bithynum, hinc Lycium ad mare imperio tenuisse.
historica mentio opera

Intelligit obeliscos, de quorum frequentia et notis consule omnino Ammianum, lib.XVII, atque in hac ipsa re. Nos etiam in Aegyptiis ADMIRANDIS.

historica mentio

De hac tanta potentia Aegyptiorum nihil legi. Nec facile credam. Nam quod Suidas ait, Thulim quemdam Aegyptium regem, usquead oceanum imperium tenuisse, a quo dicta sit Thule : quid tam infandum somniauit ullus aegrotus ? Nescio an hic sit Rhamsen, quo regnante Ilium captum esse. Vult Plinius libro XXXVI.cap.VIII, ubi tamen leges, Ramises, corrupte.

historica

Fuisse hunc in ordine 18. Hieronymus et Eusebius authores sunt. Caeterum regum illius regionis inenarrabilem fere opulentiam, eo coniectari est, quod Suidas tradit, idcirco memoratu dignum, quoniam Christianae ueritatis dogma summopere adiuuat. Fuisse enim Aegypti regem Thulem (corrupte Thuris legitur apud Eusebium) qui usque ad Oceanum dominatus sit, nomenque insulae Thyle dederit. Hic cum Serapidis oraculum adiuisset, inter caetera rogauit : Num quisquam esset, uel futurus foret se potentior ? Cui respondit oraculum ; Πρῶτα θεὸς μετέπειτα λόγος, καὶ πνεῦμα σὺν αὐτοῖς ·Σύμφυτα δὲ τρία, πάντα καὶ εἰς ἒν ἴοντα ·Est Deus inprimis, mox Verbum, et spiritus ipse : Iuncta simil tria sunt, sed conuenientia in unum.

4Legebantur et indicta gentibus tributa, pondus argenti et auri, numerus armorum equorumque et dona templis, ebur atque odores, quasque copias frumenti et omnium utensilium quaeque natio penderet, haud minus magnifica quam nunc ui Parthorum aut potentia Romana iubentur.
mentio

De his prioribusque uide Strabonem in descriptione Thebarum lib.XVII qui cum Cornelio Gallo illuc profectus pleraque refert occulata fide : egregius mehercules, et non ad uulgi gustum scriptor.

61

1Ceterum Germanicus aliis quoque miraculis intendit animum, quorum praecipua fuere Memnonis saxea effigies, ubi radiis solis icta est, uocalem sonum reddens, disiectasque inter et uix peruias arenas instar montium eductae pyramides certamine et opibus regum, lacusque effossa humo, superfluentis Nili receptacula ; atque alibi angustiae et profunda altitudo, nullis inquirentium spatiis penetrabilis.
mentio

Visitur, ut Plinius uult, in Serapis templo forma colossi: quem, ait, cottidiano solis ortu contactum radiis crepare dicunt. Iuuenal. Dimidio magicae resonant ubi Memnone chordae. Dimidium cur uocet, explicat Strabo : τοῦ δὲ ἑτέρον τὰ ἄνω μέρη τὰ ἀπο τῆς καθέδρας πέπθωκε σεισμοῦ γενηθέντος, ὥς φασι. qui etiam uidisse se ait, et cum multis aliis circiter horam primam diei sonitum aliquem audisse. Philostratus ab Apollonio eam statuam in Aethiopia uisam ait : et mentitur non insolens, siue ipse, siue impurus ille magnus. Nam certum est in Aegypto fuisse. Vide praeter alios Pausaniam, in Atticis.

2Exim uentum Elephantinen ac Syenen, claustra olim Romani imperii, quod nunc Rubrum ad mare patescit.
ego Vocabulum

Alio sensu Claustra, quam paullo ante. nam nunc terminum et finem intelligit, qui claudit. Insertum hoc autem in gratiam laudemque Traiani, qui res magnas gessit ad Orientem, limitibus imperii ad rubrum mare promotis. Eleganter apud Suidam scriptor incertus super hac ipsa re : Ρωμαὶων ἀρχὴ, αὕτη τῆς Ασσυρίον καὶ Περσῶν καὶ Μακεδόνων τῶν πρὶν, μακρῷ ὑπερῆρεν. ὡρισαμένη πέρατα ἑαυτῆς, πρὸς μὲν ἕω, Ινδοὺς καὶ ἐρυθρὰν θάλασσαν, καὶ Νεῖλον καὶ καταῤῥακτας, καὶ λίμνην Μαιῶτιν. et reliqua, quae non dubie adtexit de rebus Traiani. Ita Tacitus lib.III : Quanto sit angustius imperatum : prae quam nunc uidelicet meo aeuo.

62

1Dum ea aestas Germanico plures per prouincias transigitur, haud leue decus Drusus quaesiuit, inliciens Germanos ad discordias utque fracto iam Maroboduo usque in exitium insisteretur.
2Erat inter Gotones nobilis iuuenis nomine Catualda, profugus olim ui Marobodui et tunc dubiis rebus eius ultionem ausus. Is ualida manu fines Marcomanorum ingreditur corruptisque primoribus ad societatem inrumpit regiam castellumque iuxta situm.
geographica

Bouiasmum in Hercynia silva, de quo attuli supra Strabonis uerba.

3Veteres illic Sueborum praedae et nostris e prouinciis lixae ac negotiatores reperti, quos ius commercii, dein cupido augendi pecuniam, postremum obliuio patriae suis quemque ab sedibus hostilem in agrum transtulerat.

63

1Maroboduo undique deserto non aliud subsidium quam misericordia Caesaris fuit. Transgressus Danuuium, qua Noricam prouinciam praefluit, scripsit Tiberio non ut profugus aut supplex, sed ex memoria prioris fortunae : nam, multis nationibus clarissimum quondam regem ad se uocantibus, Romanam amicitiam praetulisse.
2Responsum a Caesare tutam ei honoratamque sedem in Italia fore, si maneret ; sin rebus eius aliud conduceret, abiturum fide qua uenisset.
3Ceterum apud senatum disseruit non Philippum Atheniensibus, non Pyrrhum aut Antiochum populo Romano perinde metuendos fuisse. Exstat oratio, qua magnitudinem uiri, uiolentiam subiectarum ei gentium et quam propinquus Italiae hostis suaque in destruendo eo consilia extulit.
4Et Maroboduus quidem, Rauennae habitus, [ne] si quando insolescerent Suebi, quasi rediturus in regnum ostentabatur. Sed non excessit Italia per duodeuiginti annos consenuitque, multum imminuta claritate ob nimiam uiuendi cupidinem.
lectio

Aut scribendum nae, cum diphthongo. ut fit particula Graeca. certe, siue utique significans. Et tum in habitus subauditur uerbum est. Aut scribendum ne quando ; uel, ne aliquando. Aut omittendum ne, ut legas, si quando ins. Sueui.

5Idem Catualdae casus neque aliud perfugium : pulsus haud multo post Hermundurorum opibus et Vibilio duce receptusque, Forum Iulium, Narbonensis Galliae coloniam, mittitur.
lectio

Scripsi, duce.

6Barbari utrumque comitati, ne quietas prouincias immixti turbarent, Danuuium ultra inter flumina Marum et Cusum locantur, dato rege Vannio gentis Quadorum.
ego geographica mentio

Marisus hic fluuius dictus Straboni lib.VII, Maris, Herodoto : Marisia, Iornandi : Aethico Margus. Retinet nomen hodie, et incolis appellatur Maros.

64

1Simul nuntiato regem Artaxian Armeniis a Germanico datum, decreuere patres ut Germanicus atque Drusus ouantes Vrbem introirent. Structi et arcus circum latera templi Martis Vltoris cum effigie Caesarum, laetiore Tiberio quia pacem sapientia firmauerat quam si bellum per acies confecisset.
historica

Germanici et Drusi.

2Igitur Rhescuporim quoque, Thraeciae regem [regem], astu adgreditur. Omnem eam nationem Rhoemetalces tenuerat ; quo defuncto, Augustus partem Thraecum Rhescuporidi, fratri eius, partem filio Cotyi permisit. In ea diuisione arua et urbes et uicina Graecis Cotyi, quod incultum, ferox, adnexum hostibus, Rhescuporidi cessit ; ipsorumque regum ingenia, illi mite et amoenum, huic atrox, auidum et societatis impatiens erat.
historica mentio

Non alio nomine magis uariatum. Dio Ῥασκύποριν: Velleius Rhascupolin, Suetonii optimus in Vaticano codex, Thrascipolin. quomodo et in Liuio scriptum leges. Lucanus uocat  -------gelidae dominum Rascipolin orae. De historia autem ipsa consule Dionem lib.LIII. In actis anni DCCXXXVIII.

ego historica mentio

Adeo hoc uerum est, ut Cotys ille etiam litteris et poesi excultus fuerit. Ad eum enim est elegia IX. Ouidii lib.III. De Ponto : et in huius regno Vates ille exsulauit. Quod scire uolo iuuentutem.

3Sed primo subdola concordia egere ; mox Rhescuporis egredi fines, uertere in se Cotyi data et resistenti uim facere, cunctanter sub Augusto, quem auctorem utriusque regni, si sperneretur, uindicem metuebat. Enimuero, audita mutatione principis, immittere latronum globos, exscindere castella, causas bello.
lectio

Tu scribe, Et resistentiam facere.

65

1Nihil aeque Tiberium anxium habebat quam ne composita turbarentur. Deligit centurionem qui nuntiaret regibus ne armis disceptarent ; statimque a Cotye dimissa sunt quae parauerat auxilia.
2Rhescuporis ficta modestia postulat eundem in locum coiretur : posse de controuersiis conloquio transigi. Nec diu dubitatum de tempore, loco, dein condicionibus, cum alter facilitate, alter fraude cuncta inter se concederent acciperentque.
3Rhescuporis sanciendo, ut dictitabat, foederi conuiuium adicit, tractaque in multam noctem laetitia per epulas ac uinolentiam, incautum Cotyn et, postquam dolum intellexerat, sacra regni, eiusdem familiae deos et hospitales mensas obtestantem, catenis onerat.
4Thraeciaque omni potitus, scripsit ad Tiberium structas sibi insidias, praeuentum insidiatorem ; simul, bellum aduersus Bastarnas Scythasque praetendens, nouis peditum et equitum copiis sese firmabat.
5Molliter rescriptum, si fraus abesset, posse eum innocentiae fidere, ceterum neque se neque senatum nisi cognita causa ius et iniuriam discreturos ; proinde, tradito Cotye, ueniret transferretque inuidiam criminis.

66

1Eas litteras Latinius Pandusa, pro praetore Moesiae, cum militibus quis Cotys traderetur, in Thraeciam misit. Rhescuporis, inter metum et iram cunctatus, maluit patrati quam incepti facinoris reus esse : occidi Cotyn iubet mortemque sponte sumptam ementitur.
2Nec tamen Caesar placitas semel artes mutauit, sed, defuncto Pandusa, quem sibi infensum Rhescuporis arguebat, Pomponium Flaccum, ueterem stipendiis et arta cum rege amicitia eoque accommodatiorem ad fallendum, ob id maxime Moesiae praefecit.
historica mentio

Est ipse de quo Ouidius lib.IV. De Ponto eleg.IX.: Praefuit, Graecine, locis modo Flaccus, et illo,Ripa ferox Istri sub duce tuta fuit. Hic tenuit Mysas gentes in pace fideli:Hic arcu fisos, terruit Getas. Atque idem praefuit postea Syria, ue scribit noster in lib.IV.

67

1Flaccus, in Thraeciam transgressus, per ingentia promissa quamuis ambiguum et scelera sua reputantem perpulit ut praesidia Romana intraret. Circumdata hinc regi specie honoris ualida manus, tribunique et centuriones monendo, suadendo, et quanto longius abscedebatur, apertiore custodia, postremo gnarum necessitatis in Vrbem traxere.
2Accusatus in senatu ab uxore Cotyis, damnatur ut procul regno teneretur. Thraecia in Rhoemetalcen, filium, quem paternis consiliis aduersatum constabat, inque liberos Cotyis diuiditur ; iisque nondum adultis, Trebellenus Rufus, praetura functus, datur, qui regnum interim tractaret, exemplo quo maiores M. Lepidum Ptolemaei liberis tutorem in Aegyptum miserant.
historica

Valerius Maxim.lib.IV cap.IV : Cum Ptolemaeus Rex tutorem populum Rom.filio reliquisset, Senatus M.Aemilium Lepidum Pontif.Max. Bis consulem ad pueri tutelam gerendam Alexandream misit : amplissimique et integerrimi uiri sanctitatem, reip.usibus et sacris comparatam externae procurationi uacare uoluit, ne fides ciuitatis nostrae frustra petita existimaretur. Iustinus lib.XXX : Mittitur et M.Lepidus in Aegyptum, qui tutoris nomine regnum pupilli administraret. Exstant et denarii argentei cum inscriptione, M.LEPIDUS.PONT.MAX.TVTOR.REG. in parte uerta, caput turritum, subscriptum : ALEXANDREA.

3Rhescuporis, Alexandriam deuectus atque illic fugam temptans, an ficto crimine, interficitur.

68

1Per idem tempus Vonones, quem amotum in Ciliciam memoraui, corruptis custodibus, effugere ad Armenios, inde [in] Albanos Heniochosque et consanguineum sibi regem Scytharum conatus est. Specie uenandi, omissis maritimis locis, auia saltuum petiit, mox pernicitate equi ad amnem Pyramum contendit, cuius pontes accolae ruperant, audita regis fuga, neque uado penetrari poterat.
historica politica

Pompeiopolim, supra. Suetonius paullo aliter haec narrat et cum Tiberii probro: Sed et Vononem Parthorum regem, qui pulsus a suis quasi in fidem populi Romani cum ingenti gaza Antiochiam se receperat, spoliauit perfidia et occidit. Vt Taciti narratio est,Imperator extra culpam.

2Igitur in ripa fluminis a Vibio Frontone, praefecto equitum, uincitur, mox Remmius, euocatus, priori custodiae regis adpositus, quasi per iram gladio eum transigit. Vnde maior fides conscientia sceleris et metu indicii mortem Vononi inlatam.

69

1At Germanicus, Aegypto remeans, cuncta quae apud legiones aut urbes iusserat abolita uel in contrarium uersa cognoscit. Hinc graues in Pisonem contumeliae, nec minus acerba quae ab illo in Caesarem temptabantur.
lectio

Ad eam quam posui notam, suspicio mihi est, ne quid desit. Non enim satis plena uidetur narratio.

2Dein Piso abire Syria statuit ; mox, aduersa Germanici ualitudine detentus, ubi recreatum accepit uotaque pro incolumitate soluebantur, admotas hostias, sacrificalem apparatum, festam Antiochensium plebem per lictores proturbat. Tum Seleuciam degreditur, opperiens aegritudinem, quae rursum Germanico acciderat.
mentio religio Vocabulum

Sacrorum uerbum est. Suetonius in Caligula, Admota altaribus uictima, succintus poparum habitu. Idem significat, quod Tibullo et aliis, statuere ad aram.

realia

Laeto habitu et candidatam.

geographica mentio

Plures Seleuciae, atque adeo in ipsa Syria. Sed hanc puto, quae Pieria cognominatur Straboni, Ciceroni, Polybio, Ptolomaeo. Nam in litore maris est, parabatque nauigationem Piso : tum etiam haud procul Antiochia, a qua ueniebat.

ego religio

Concipiebantur olim uota anniuersaria ob diem imperii, cum ad imperium Princeps assumptus erat. Horum habetur mentio in cap. Omnes, Codice de feriis. Mos quoque erat Romanis uota suscipere pro Principibus in expeditionem euntibus, ut incolumes irent, et redirent, quae pro itu, et reditu Suetonius appellat in Tiberio, c, 38. et in Calig. c. 14. Sic Horatius uoto prosequitur Cesarem expeditionem parantem in Britannos. Vota quoq. suscipiebantur pro aegro Principe, et ipsius salute. Caius in cap. Si Calumnietur, in tractatu Pandectarum de uerborum significatione, Post Calendas Ianuarias die tertio pro salute Principis uota suscipiuntur. Cornelius Tacitus ipsus Calendis fieri uota ipsa lib. 4. sentit. Apud Francos seruatur : nempe uota soluendi pro itu et reditu Regis, et prospera eius ualetudine. Idem Sueto. in Calig. cap. 6. Tacitus lib. 3. Decreuere patres uota pro reditu eius, supplicationesque, et alia decora. et lib. 12.

3Saeuam uim morbi augebat persuasio ueneni a Pisone accepti ; et reperiebantur solo ac parietibus erutae humanorum corporum reliquiae, carmina et deuotiones et nomen Germanici plumbeis tabulis insculptum, semusti cineres ac tabo obliti aliaque malefica, quis creditur animas numinibus infernis sacrari. Simul missi a Pisone incusabantur ut ualitudinis aduersa rimantes.
controuersia lectio

Muretus, parietinis coniicit.

lectio

Dio sic expressit ὀς γὰρ ἀνθπώπων ἐν τῇ οἰκία ἐν ἧ ὤκει κατορωρυγμενία, καὶ ἐλασμοι μολίβδινοι ἀράς τινας μετὰ τοῦ ὀνόματος αὐτου ἔχοντες εὐρέθη. Sunt hae persuasiones a uulgo : et ideo uanae. Appulleius callide descripsit III. Milesiar: Instruxit feralem officinam omne genus aromatis et ignorabilliter laminis litteratis, et infelicium manium durantibus caluis, defletorum, sepultorum etiam cadauerum expositis multis admodum membris. hic nares et digiti, illic carnosi (uel etiam cariosi ) claui pendentium : alibi trucidatorum seruatus cruor, et extorta dentibus ferarum trunca caluaria. Ita nos eum locum totum emaculamus.

lectio

Malim, tabo.

religio

Deuotiones hic, et lib. 3. et 12. ubi ait Agrippinam deuotionibus coniugium Principis petiuisse, et lib.16. ubi ait Seruilia Sorani filia se nullas deuotiones, nullos impios deos inuocasse, quam ut pater incolumis maneret : pro Magicis execrationibus sumuntur. Talibus Atteius Tribunus pleb. Crassum in Parthos euntem est execratus. Hae tantam uim dicuntur habere, ut nullus possit euadere, qui in eas incidit, ut scribunt Plutarchus, et Appianus. Horatius in epodo, Diris agam uos, dira detestatio Nulla expiatur uictima. Deuotiones illae dirae quoque dicebantur.

70

1Ea Germanico haud minus ira quam per metum accepta. Si limen obsideretur, si effundendus spiritus sub oculis inimicorum foret, quid deinde miserrimae coniugi, quid infantibus liberis euenturum ? Lenta uideri ueneficia ; festinare et urgere, ut prouinciam, ut legiones solus habeat. Sed non usque eo defectum Germanicum, neque praemia caedis apud interfectorem mansura.
2Componit epistulas, quis amicitiam ei renuntiabat ; addunt plerique iussum prouincia decedere. Nec Piso moratus ultra, naues soluit, moderabaturque cursui quo propius regrederetur, si mors Germanici Syriam aperuisset.
moralia opera

Mos ex ueteri illa et simplici uita : qua receptum, amicitiam et inimicitiam promptam habere in ore et in fronte. Adi Excurs.in L

Vocabulum

Bene, suo quodam sensu. Quid si tamen, properius ?

lectio

Id est, quo.

71

1Caesar, paulisper ad spem erectus, dein fesso corpore, ubi finis aderat, adsistentes amicos in hunc modum adloquitur : « Si fato concederem, iustus mihi dolor etiam aduersus deos esset, quod me parentibus, liberis, patriae intra iuuentam praematuro exitu raperent ; nunc, scelere Pisonis et Plancinae interceptus, ultimas preces pectoribus uestris relinquo : referatis patri ac fratri quibus acerbitatibus dilaceratus, quibus insidiis circumuentus miserrimam uitam pessima morte finierim.
historica

Atqui unica parens supererat, Antonia mater, Druso pridem functo.

historica

Romano more, quibus iuuenta finiebatur anno XLV.

2Si quos spes meae, si quos propinquus sanguis, etiam quos inuidia erga uiuentem mouebat, inlacrimabunt quondam florentem et tot bellorum superstitem muliebri fraude cecidisse. Erit uobis locus querendi apud senatum, inuocandi leges.
historica moralia

Plancinam intellege : nec Liuiam omitte. quam certum mihi est huic sceleri fuisse architectam.

3Non hoc praecipuum amicorum munus est, prosequi defunctum ignauo questu, sed quae uoluerit meminisse, quae mandauerit exsequi. Flebunt Germanicum etiam ignoti ; uindicabitis uos, si me potius quam fortunam meam fouebatis.
4Ostendite populo Romano diui Augusti neptem eandemque coniugem meam, numerate sex liberos. Misericordia cum accusantibus erit fingentibusque scelesta mandata aut non credent homines aut non ignoscent. »
5Iurauere amici, dextram morientis contingentes, spiritum ante quam ultionem amissuros.
historica

Quae sedes fidei. Sed et apud Xenophontem Cyrus moriens hortatur amicos ut dextram suam contingant. εἵτις οὖν ὑμῶν, ἤ δεξιάς βούλεται τῆς ἐμῆς ἅψασθαι, ἣ ὄμμα τοὐμὸν ζῶντος ἔτι προσιδεῖν ἐθέλει, προσίτω.

72

1Tum, ad uxorem uersus, per memoriam sui, per communes liberos orauit exueret ferociam, saeuienti fortunae summitteret animum, neu regressa in Vrbem aemulatione potentiae ualidiores inritaret. Haec palam et alia secreto, per quae ostendisse credebatur metum ex Tiberio.
2Neque multo post exstinguitur, ingenti luctu prouinciae et circumiacentium populorum. Indoluere exterae nationes regesque : tanta illi comitas in socios, mansuetudo in hostes ! Visuque et auditu iuxta uenerabilis, cum magnitudinem et grauitatem summae fortunae retineret, inuidiam et adrogantiam effugerat.

73

1Funus sine imaginibus et pompa per laudes ac memoriam uirtutum eius celebre fuit. Et erant qui formam, aetatem, genus mortis, ob propinquitatem etiam locorum in quibus interiit, magni Alexandri fatis adaequarent.
2Nam utrumque corpore decoro, genere insigni, haud multum triginta annos egressum, suorum insidiis externas inter gentes occidisse ; sed hunc mitem erga amicos, modicum uoluptatum, uno matrimonio, certis liberis egisse, neque minus proeliatorem, etiam si temeritas afuerit praepeditusque sit perculsas tot uictoriis Germanias seruitio premere.
historica

Obiit Germanicus anno XXXIV uitae acceptae.

3Quod si solus arbiter rerum, si iure et nomine regio fuisset, tanto promptius adsecuturum gloriam militiae quantum clementia, temperantia, ceteris bonis artibus praestitisset.
4Corpus, antequam cremaretur, nudatum in foro Antiochensium, qui locus sepulturae destinabatur, praetuleritne ueneficii signa parum constitit : nam, ut quis misericordia in Germanicum et praesumpta suspicione aut fauore in Pisonem pronior, diuersi interpretabantur.
historica realia

Multi adfirmant. Plinius lib.IX :Cor negatur cremari posse in iis qui cardiaco morbo obierunt, aut ueneno interemptis. Certe exstat oratio Vitelii qua reum Pisonem eius sceleris coarguit, hoc usus argumento: palamque testatus non potuisse ob uenenum cor Germanici Caesaris comburi.

74

1Consultatum inde inter legatos quique alii senatorum aderant quisnam Syriae praeficeretur. Et, ceteris modice nisis, inter Vibium Marsum et Cn. Sentium diu quaesitum ; dein Marsus seniori et acrius tendenti Sentio concessit.
2Isque infamem ueneficiis ea in prouincia et Plancinae percaram nomine Martinam in Vrbem misit, postulantibus Vitellio ac Veranio ceterisque, qui crimina et accusationem tamquam aduersus receptos iam reos instruebant.

75

1At Agrippina, quamquam defessa luctu et corpore aegro, omnium tamen quae ultionem morarentur intolerans, ascendit classem cum cineribus Germanici et liberis, miserantibus cunctis quod femina, nobilitate princeps, pulcherrimo modo matrimonio, inter uenerantes gratantesque aspici solita, tunc ferales reliquias sinu ferret, incerta ultionis, anxia sui et infelici fecunditate fortunae totiens obnoxia.
2Pisonem interim apud Coum insulam nuntius adsequitur excessisse Germanicum. Quo intemperanter accepto, caedit uictimas, adit templa, neque ipse gaudium moderans et magis insolescente Plancina, quae luctum amissae sororis tum primum laeto cultu mutauit.
mentio opera religio

Quasi in gratulatione, aut quasi uoti damnata. Vide Festum,in uerbis, Minuitur luctus. Quis autem feminae tristis, quis laetus cultus, nos in Excurs. quaerimus, in M.

76

1Adfluebant centuriones monebantque prompta illi legionum studia : repeteret prouinciam, non iure ablatam et uacuam.
2Igitur quid agendum consultanti M. Piso, filius, properandum in Vrbem censebat : nihil adhuc inexpiabile admissum neque suspiciones imbecillas aut inania famae pertimescenda. Discordiam erga Germanicum odio fortasse dignam, non poena ; et ademptione prouinciae satis factum inimicis.
3Quod si regrederetur, obsistente Sentio, ciuile bellum incipi ; nec duraturos in partibus centuriones militesque, apud quos recens imperatoris sui memoria et penitus infixus in Caesares amor praeualeret.

77

1Contra Domitius Celer, ex intima eius amicitia, disseruit utendum euentu : Pisonem, non Sentium Syriae praepositum ; huic fasces et ius praetoris, huic legiones datas. Si quid hostile ingruat, quem iustius arma oppositurum <quam> qui legati auctoritatem et propria mandata acceperit ?
2Relinquendum etiam rumoribus tempus quo senescant : plerumque innocentes recenti inuidiae impares. At, si teneat exercitum, augeat uires, multa quae prouideri non possint fortuito in melius casura.
3« An festinamus cum Germanici cineribus adpellere, ut te inauditum et indefensum planctus Agrippinae ac uulgus imperitum primo rumore rapiant ? Est tibi Augustae conscientia, est Caesaris fauor, sed in occulto ; et perisse Germanicum nulli iactantius maerent quam qui maxime laetantur. »
lectio

Scripsi. Ac uulgus imperitum primo rumore rapiant.

78

1Haud magna mole Piso, promptus ferocibus, in sententiam trahitur missisque ad Tiberium epistulis incusat Germanicum luxus et superbiae ; seque pulsum, ut locus rebus nouis patefieret, curam exercitus eadem fide qua tenuerit repetiuisse.
2Simul Domitium, impositum triremi, uitare litorum oram praeterque insulas lato mari pergere in Syriam iubet. Concurrentes desertores per manipulos componit, armat lixas, traiectisque in continentem nauibus, uexillum tironum, in Syriam euntium, intercipit, regulis Cilicum ut se auxiliis iuuarent scribit, haud ignauo ad ministeria belli iuuene Pisone, quamquam suscipiendum bellum abnuisset.

79

1Igitur oram Lyciae ac Pamphyliae praelegentes, obuiis nauibus quae Agrippinam uehebant, utrimque infensi arma primo expediere ; dein mutua formidine non ultra iurgium processum est, Marsusque Vibius nuntiauit Pisoni Romam ad dicendam causam ueniret. Ille eludens respondit adfuturum ubi praetor qui de ueneficiis quaereret reo atque accusatoribus diem praedixisset.
controuersia Vocabulum

Id est, ut uulgo dicunt, ut iudicium subiret, quod pluribus uerbis a G. Budaeo explicatur. Tacitus lib. 3. Ad decendam maiestatis causam retraxit.

2Interim Domitius, Laodiciam, urbem Syriae, adpulsus, cum hiberna sextae legionis peteret, quod eam maxime nouis consiliis idoneam rebatur, a Pacuuio, legato, praeuenitur. Id Sentius Pisoni per litteras aperit monetque ne castra corruptoribus, ne prouinciam bello temptet.
3Quosque Germanici memores aut inimicis eius aduersos cognouerat, contrahit, magnitudinem imperatoris identidem ingerens et rem publicam armis peti ; ducitque ualidam manum et proelio paratam.

80

1Nec Piso, quamquam coepta secus cadebant, omisit tutissima e praesentibus, sed castellum Ciliciae munitum admodum, cui nomen Celenderis, occupat ; nam, admixtis desertoribus et tirone nuper intercepto suisque et Plancinae seruitiis, auxilia Cilicum quae reguli miserant in numerum legionis composuerat.
historica mentio

Nominat id Iosephus lib.XVII. collocatque in uia qua Romam ibatur. Sed in eo scriptum reperies, Celenderis, meminit et Ptolemaeus. Antiquissimum id fuit, si Apollodoro fides lib.III. Biblioth. qui conditionem eius refert ad Sandarum Tithoni nepotem. ὅς inquit ἐκ Συρίας ἑλθών εἰς Κιλικὶαν πόλιν ἔκτισε Κελένδεριν.

2Caesarisque se legatum testabatur prouincia quam is dedisset arceri, non a legionibus (earum quippe accitu uenire), sed a Sentio, priuatum odium falsis criminibus tegente. Consisterent in acie, non pugnaturis militibus ubi Pisonem, ab ipsis parentem quondam appellatum, si iure ageretur, potiorem, si armis, non inualidum uidissent.
3Tum pro munimentis castelli manipulos explicat colle arduo et derupto ; nam cetera mari cinguntur. Contra ueterani ordinibus ac subsidiis instructi. Hinc militum, inde locorum asperitas, sed non animus, non spes, ne tela quidem nisi agrestia aut subitum <in> usum properata.
4Vt uenere in manus, non ultra dubitatum quam dum Romanae cohortes in aequum eniterentur ; uertunt terga Cilices seque castello claudunt.

81

1Interim Piso classem haud procul opperientem adpugnare frustra temptauit ; regressusque et pro muris, modo semet adflictando, modo singulos nomine ciens, praemiis uocans, seditionem coeptabat, adeoque commouerat ut signifer legionis [uocans] sextae signum ad eum transtulerit.
2Tum Sentius occanere cornua tubasque et peti aggerem, erigi scalas iussit ac promptissimum quemque succedere, alios tormentis hastas, saxa et faces ingerere.
stylus

Occulte surreptum Sallustio est : Iussu Metelli cornicines occanuere.

3Tandem, uicta pertinacia, Piso orauit ut, traditis armis, maneret in castello, dum Caesar cui Syriam permitteret consulitur. Non receptae condiciones nec aliud quam naues et tutum in Vrbem iter concessum est.

82

1At Romae, postquam Germanici ualitudo percrebuit cunctaque, ut ex longinquo aucta, in deterius adferebantur, dolor, ira et erumpebant questus. Ideo nimirum in extremas terras relegatum, ideo Pisoni permissam prouinciam, hoc egisse secretos Augustae cum Plancina sermones.
2Vera prorsus de Druso seniores locutos : displicere regnantibus ciuilia filiorum ingenia, neque ob aliud interceptos quam quia populum Romanum aequo iure complecti, reddita libertate, agitauerint.
3Hos uulgi sermones audita mors adeo incendit ut ante edictum magistratuum, ante senatus consultum, sumpto iustitio, desererentur fora, clauderentur domus. Passim silentia et gemitus, nihil compositum in ostentationem ; et, quamquam neque insignibus lugentium abstinerent, altius animis maerebant.
controuersia historica

Olim in tumultu aut calamitate a Dictatore consulibusue indici iustitium solitum, ex decreto Senatus : nunc passim in funere principum uirorum. Sic.lib.I. Qui fine Augusti et initiis Tiberii auditis, ob iustitium aut gaudium intermiserat solita munia. De ui habituque iustitii nihil melius possum Petro Fabro, eruditae diligentiae uiro. Quem consule lib.II. Semestrium cap.X.

realia

Indicto enim iustitio, mutabant etiam uestem. Lucanus : --------- ferale per urbem.Institium, latuit plebeio tectus amictu.Omnis honos, nullos comitata est purpura fasces. Iuuenalis : Pullati proceres, differt uadimonia Praetor. Seneca Epist.XVIII. Nam quod fieri nisi in tumultu et tristi tempore ciuitatis non solebat, uoluptatis caussa uestem mutauimus.

religio

His uerbis Tacitus describit luctus publici formam : tum enim Romani ueste mutata sordidati incedebant. Meminit et talis luctus T. Liuius lib. 9. ab urbe condita, cum de Flauio scriba loquitur : ait enim Romanos phaleras, anulosque deposuisse. Quid uero sit hoc loco Iustitium, nemo nescit. quod si quis ignorat diligenter perpendat uerba Taciti, cum ait fora deseri, et claudi domus. Reliqua pertinent ad publicum luctum, scilicet silentium, gemitus, et nihil compositum ostentationem.

4Forte negotiatores, uiuente adhuc Germanico Syria egressi, laetiora de ualitudine eius attulere. Statim credita, statim uulgata sunt : ut quisque obuius, quamuis leuiter audita in alios atque illi in plures cumulata gaudio transferunt. Cursant per urbem, moliuntur templorum fores ; iuuat credulitatem nox et promptior inter tenebras adfirmatio.
realia

Nam uespere haec gesta, aut nocte, et tum clausa templa. Suetonius Calig.cap.VI.de ipsa hac re : Repente iam uesperi, cum incertis auctoribus conualuisse percrebuisset ; passim cum luminibus et uictimis in Capitolium concursum est, ac pene reuulsae templi fores, nequid gestientes uota reddere moraretur.

5Nec obstitit falsis Tiberius, donec tempore ac spatio uanescerent : et populus quasi rursum ereptum acrius doluit.

83

1Honores, ut quis amore in Germanicum aut ingenio ualidus, reperti decretique : ut nomen eius Saliari carmine caneretur ; sedes curules sacerdotum Augustalium locis superque eas querceae coronae statuerentur ; ludos circenses eburna effigies praeiret neue quis flamen aut augur in locum Germanici nisi gentis Iuliae crearetur.
religio

Qui honos non nisi nominibus deorum. Hoc exemplo M.Antoninus Philosophus, mortuo filio Vero, iussit ut nomen eius Saliari carmini insereretur. ita malo apud Spartianum, quam, infertur.

ego historica realia

Spectaculis Romam transductis, magno honori fuit publicus in iis locus. exempla multa. Eualuit paullatim adulatio, ut non solum uiuis, sed etiam absentibus mortuisque daretur is locus, memoriae conseruandae. Loci praebiti indicium, sella esset. Primum uestigium eius ritus odorari uideor in Liuii uerbis, lib.II.de Valerio Dictatore : Dictator triumphans in urbem inuehitur. Super solitos honores locus in Circo ipsi posterisque, ad spectaculum datus : sella in eo loco curulis posita. Caesari habitus deinde idem honos, ut clare Dio lib.XLIV. ἐψηφίσαντο τόν τε δίφρον αὐτοῦ τὸν ἐπίχρυσον εἰς τὰ θέατρα καὶ τὸν στέφανον τὸν διάλιθον καὶ διάχρυσον εἰσάγεσθαι. Mox M.Marcello defuncto. de quo uerba eiusdem scriptoris, lib.LIII. Μαρκέλλῳ δὲ καὶ εἰκόνα χρυσῆν, καὶ στέφανον χρυσοῦν, δίφρον τε ἀρ χικὸν ἕς τε τὸ θέατρον ἐκ τῇ τῶν ῥωμαίων πανηγθρειέσφέρεσθαι, καὶ ἑς τὸ μέσον τῶν ἀρχόντων τῶν τελούτων αὐτά τίθεσθαι ἐκέλευσε.id est.Marcelli et imaginem auream et coronam auream et sedem curulem Romanis ludis in theatrum inferri iussit, mediaque illa poni inter sedes editorum. Sed et Seuerus, Pertinaci mortuo non unam sellam, sed tres in theatro posuit : uti apud Xiphilinum scribitur his uerbis. Καὶ χρυσῆν εἰκόνα αὐτοῦ ἐφ' ἅρματος ἐλεφάντων ἐς τὸν ἰππόδρομον ἐσάγεσθαι, καὶ ἐς τὰ λοιπὰ ἐκέλευσε θέατρα θρόνους τε τρεῖς καταχρύσοις αὐτῳ ἐσκομιζεσθαι Lego etiam sedes aureas in Theatrum illatas Tiberio et Seiano absentibus, et miror interpretem id uertisse, currus, apud Dionem lib.LVIII. δίφροις τε ἐπιχρύσους ἐς τὰ θέατρα ἀμφοῖν ἐσέφερον. Germanico igitur decretae eiusmodi curules sedes per trina, ut opinor, theatra inter sacerdotum Augustalium sedes : et coronae in iis e quercu, ob ciues scilicet seruatos. Hunc ritum non alibi adhuc uideram explicatum.

realia

Qui honos diis habitus, et qui diuinos deinde honores meriti uidebantur. Ritus non obscurus.

2Arcus additi Romae et apud ripam Rheni et in monte Syriae Amano cum inscriptione rerum gestarum ac mortem ob rem publicam obisse ; sepulchrum Antiochiae ubi crematus, tribunal Epidaphnae quo in loco uitam finierat ; statuarum locorumue in quis coleretur haud facile quis numerum inierit.
non classé

Hoc Druso quoque fratri eius tributum et uoluit dictum Pedo ad Liuiam : Consul et ignoti uictor Germanicus orbis, Qui fuit heu mortis publica caussa : legor. Sed tu rescribe, Cui fuit : ad hanc mentem.

3Cum censeretur clipeus auro et magnitudine insignis inter auctores eloquentiae, adseuerauit Tiberius solitum paremque ceteris dicaturum : neque enim eloquentiam fortuna discerni et satis inlustre si ueteres inter scriptores haberetur.
historica opera realia

Veteris inuenti fuit imagines illustrium uirorum publice in templo, curiaque deponi et quasi dedicari. Sit Africani imago in Capitolio, Catonis Censoris in Curia collocatae. Valerus Maximus, lib.VIII.cap.XV.Africanus imaginem in cella Iovis opt.max. Positam habet : quae quotiescumque funus aliquod Corneliae genti celebrandum est inde petitur : unique illi instar atrii, Capitolium est. Tam hercle quam superiori Catoni, Curia. unde effigies illius ad eiusdem generis officia expromitur. Gratum ordinem, qui utilissimum reip.Senatorem tantum non semper secum habitare voluerit. Sed cumulatius id fecit ut apparet, Augustus ; qui primarias imagines in Curia collocauit, suis quasque locis distinctas : siue quis belli, siue pacis artibus claruisset. Ita supra legimus : Hortensii imaginem positam inter Oratores : idemque honos nunc Germanico petitus. Sed clypei nomine Tacitus cur usus ? quia imagines illae, ut censeo, instar militaris clypei rotunda : ex aere, auro, argento. Firmamentum aut lucem Excurs. noster dabit, in N.vide.

4Equester ordo cuneum Germanici appellauit qui iuniorum dicebatur, instituitque uti turmae idibus Iuliis imaginem eius sequerentur. Pleraque manent ; quaedam statim omissa sunt aut uetustas oblitterauit.
historica opera

Ita accipio, ut in sollenni illa transuectione equitum Germanici imago pro uexillo esset ; quod sequerentur. libro VI : Quorum imagines pro uexillis secuti essent, duces imperatoresque diligerent. Aliud autem transuectio equitum : aliud Recognitio, siue Censio, siue Probatio et caue ea confundas. Transuectio a Q.Fabio Rulliano instituta, ut Liuius lib.IX Valerius I. auctores sunt. eiusque formam et quasi Pompam graphice depinxit Dionysus lib.IV.Idibus. Quinctilibus siue Iuliis fieri solitam Dionysus dixit, quia uictoria ad lacum Regillum incidit in eum diem. Sed et Castorum aedes Idibus Quinctilibus dedicata, ait Liuius lib.II quorum honori praecipue transuectio instituta. At recognitio equitum, olim a censoribus singulis lustris : postea ab Imperatoribus passim facta tempore non certo. Idque non aliud fuit, quam censura quaedam in equites equosque publicos, et quasi examen. Nos plura, lib.I. De Milit.Adi, si lubet.

84

1Ceterum, recenti adhuc maestitia, soror Germanici, Liuia, nupta Druso, duos uirilis sexus simul enixa est. Quod rarum laetumque etiam modicis penatibus tanto gaudio principem adfecit ut non temperauerit quin iactaret apud patres nulli ante Romanorum eiusdem fastigii uiro geminam stirpem editam : nam cuncta, etiam fortuita, ad gloriam uertebat.
historica

Disce ergo hinc, quod nondum alii, Tiberium illum Drusi F.Tiberii N.quem Caius sustulit, superfuisse ex his geminis : et ideo Gemellum cognominatum. Et sane numismata quaedam huius Drusi aerea exstare aiunt, in quibus expressa gemellorum capita surgentia e copiae cornu.

2Sed populo tali in tempore id quoque dolorem tulit, tamquam auctus liberis Drusus domum Germanici magis urgeret.

85

1Eodem anno, grauibus senatus decretis libido feminarum coercita cautumque ne quaestum corpore faceret cui auus aut pater aut maritus eques Romanus fuisset.
non classé

Quorum decretorum particula haec apud Tertullianum de pallio: Habes spectare quod Caecina Seuerus grauiter Senatui impressit, matrona sine stola in publico. denique Lentuli Auguris consultis, quae ita sese exauctorasset, pro stupro erat poena : quoniam quidem indices custodesque dignitatis habitus, ut lenocinii factitandi impedimenta, sedulo quaedam desuefecerant.

2Nam Vistilia, praetoria familia genita, licentiam stupri apud aediles uulgauerat, more inter ueteres recepto, qui satis poenarum aduersum impudicas in ipsa professione flagitii credebant.
mentio moralia opera

Minus expressa apud alios uestigia huius moris : quae hic in Tacito clara. Apparet autem in stupra matronarum ordinis primi aut secundi, grauiter semper animaduersum, ad seruandum publicum decus : non tam grauiter in libertinarum aut e plebe. quibus haec militia Venerea, moribus tantum non permissa : quod uel ex Horatio, Ouidio aliisque liquere potest. Sed et illud paret cuiuis feminae licitum fuisse uulgare corpus, modo apud Aediles id profiteretur. Cui professioni consequens, ut iure cederet et dignitate matronali, etiam, ut opinor, ornamentis ; censereturque inter togatas. Quod facile adstruo ex Suetonii uerbis in Tiberio, cap.XXXV. Feminae famosae, ut ad euitandas legum poenas iure ac dignitate matronali exsoluerentur, lenocinium profiteri caeperant : quas, ne quod refugium tali fraude cuiquam esset,exsilio affecit.Vt ergo ibi lenocinium profitebatur, ad amittendum ius matronarum : sic hic stuprum, eadem fine. Plura in Excurs.O.

realia

Nominis mutatio permissa est iure, atque nomina mutabantur in adoptionibus, et manumissionibus seruorum. Mulieres quoque, quae quaestum faciebant corpore, nomen mutabant in professione, atque tyrocinio meretriciae artis, quod ex hoc Taciti loco ostenditur, et Plauto in Penulo, Namque hodie earum muntarentur nomina, Facerentque indignum genere quaestum corpore. Iuuenal. de Messal. titulum mentia Lyciscae. Martial. 11. Intristi quoties inscriptae limina cellae.

3Exactum et a Titidio Labeone, Vistiliae marito, cur in uxore delicti manifesta ultionem legis omisisset. Atque, illo praetendente sexaginta dies ad consultandum datos necdum praeterisse, satis uisum de Vistilia statuere ; eaque in insulam Seriphon abdita est.
controuersia lectio

Vertranius, exactum  : cui adsentio.

mentio

Dies sexaginta dati lege Iulia, a die divortii, marito ad accusandum. Clarum ex l.XI.XIV.XV. Ad legem Iuliam de adulteriis. quas uide.

historica

Crimen adulterii ex lege Iulia publici iudicii est. Expectantur autem sexaginta dies quibus maritus in accusatione praefertur : qui si interim neglexerit, adulterae pater admittitur, hinc alii, iurisconsultis auctoribus maritus autem qui matrimonium suum ita contemnit, ut adulteram uxorem non accuset, lege Iulia tenetur Vlpiano.


4Actum et de sacris Aegyptiis Iudaicisque pellendis factumque patrum consultum ut quattuor milia libertini generis ea superstitione infecta, quis idonea aetas, in insulam Sardiniam ueherentur, coercendis illic latrociniis et, si ob grauitatem caeli interissent, uile damnum ; ceteri cederent Italia nisi certam ante diem profanos ritus exuissent.
historica mentio religio

Non tunc primum. Nam et Agrippa Praefectus urbi Augusto, sacra Aegyptia repressit : edicto, nequis ea intra quingentos ab urbe passus exerceret. Id accidit anno DCCXXXIV. Vt habes apud Dionem lib.LIV. Sed de hoc Tiberiano edicto capiendus Seneca epist.CIX. His instinctus abstinere animalibus coepi : et anno peracto, non tantum facilis mihi erat consuetudo, sed dulcis. Quaeris quomodo desierim ? In Tiberii Caesaris principatum iuuentae tempus inciderat. alienigena tum sacra mouebantur : et inter argumenta superstitionis ponebatur animalium quorumdam abstinentia. Apparetque eum intellegere etiam Iudaica sacra, qui abstinerunt animalibus quibusdam, ut sue. Quamquam et Romani postea diebus religiosis abstinere carne ceperint, Aegyptio ritu. Spartianus in Iuliano : Saepe autem, nulla existente religione, oleribus leguminibusque contentus, sine carne caenauit.

mentio religio

Iosephus lib.XVIII. id deplorat et ostendit in eo numero solos Iudaeos fuisse. cui subscribit Suetonius : Iudaeorum iuuentutem, per speciem sacramenti, in prouincias grauioris caeli distribuit. Huic calamitati occasionem caussamque praebuisse supra quaedam et fraudes tectas nomine religionis non iucunde Iosephus idem describit, in historia Paullinae.et.Mundi. quem si animus fert.vide lib.XVIII.cap.VII.

geographica

Notum est ex authoribus Sardiniam insulam melioris soli, quam coeli esse, quam ob eam rem Florus in epitome pestilentem uocat, et Silius Italicus tristem coelo. Vnde Cicero in epistolis, Tigellium quendam Sardum patria sua pestilentiorem uocat. Rationem uero pestilentiae, alii acri, nonnulli Salpugae formicae, reliqui Sardiniae herbae tribuunt. Demum Martialis indicans ubique homines morti obnoxios, ait medio in Tibure esse Sardiniam.

86

1Post quae rettulit Caesar capiendam uirginem in locum Occiae, quae septem et quinquaginta per annos summa sanctimonia Vestalibus sacris praesederat ; egitque grates Fonteio Agrippae et Domitio Pollioni quod offerendo filias de officio in rem publicam certarent.
opera religio

Et de uerbo, et de ritu toto, scripsi in proprio Syntagmate De Vesta et Vestalibus.

historica religio

At lex definiebat ministerio uirginum tantum annos triginta. spontanea igitur mansio illa Occiae.

2Praelata est Pollionis filia, non ob aliud quam quod mater eius in eodem coniugio manebat ; nam Agrippa discidio domum imminuerat. Et Caesar quamuis posthabitam decies sestertii dote solatus est.
Vocabulum

Id est, uniuira esset. Cuius rei honos. Tertullianus : Monogamia apud ethnicos in summo honore est : ut et uirginibus nubentibus uniura pronuba adhibeatur, et sic auspicii initium est. Item in quibusdam sollennibus et auspiciis, ut prior sit uniuirae locus. Certe Flaminia non nisi uniuira est.

mentio

Numerus hic in dote, quod obseruauimus, inter honestiores quasi legitimus et solemnis. notatque diserte Iuuenalis : ------et ritu decies centena dabuntur Antiquo : Et Seneca : Beatioresne istos putas, quorum Pantomimae decies sestertio nubunt, quam Scipionem, cuius liberi a Senatu in dotem aes graue acceperunt? Et Martialis non uno loco.

87

1Saeuitiam annonae incusante plebe, statuit frumento pretium quod emptor penderet, binosque nummos se additurum negotiatoribus in singulos modios. Neque tamen ob ea parentis patriae delatum et antea uocabulum adsumpsit, acerbeque increpuit eos qui diuinas occupationes ipsumque dominum dixerant. Vnde angusta et lubrica oratio sub principe qui libertatem metuebat, adulationem oderat.
mentio realia

De modo pretioque annonae, infra lib.XV.

opera Vocabulum

Rectissime. Facta tantum suppetissent dictis. Nam Domini uox proprie, non nisi in seruos : aut etiam coniunctos, de quo Excurs.P

politica

Tametsi appellatio haec priscis temporibus uti nimis superba, principibus non adderetur, suadente tamen foeda adulatione, tamdem quoque recepta, mox etiam in priuatos transiit : notum est illud Martialis : Edictum domini deique nostri ; et Plinii in epist. ad Traianum, uocem hanc identidem ingerentis. Sed et Seneca ad Lucilium ; quomodo obuios si nomen non succurrit, dominos salutamus. Mart. quoque rursus. Cum te non nossem, dominum regemque uocabam. Sed nemo certe felicius, nemo elegantius Graeco poeta Pallada, hoc tetrasticho, ἢν ὁ φίλος τί λάβῃ, δόμινε φράτερ εὖθυς ἔγραψεν·ἢν δ’ἆυ μή τι λάβη, τό φράτερ εἶπε μονον·ὤνια γὰρ καὶ ταῦτα τὰ ρἥματα, ἀυτὰρ ἔγωγεοὐκ ἐθέλω δόμινε, οὐ γὰρ ἔχω δόμεναι·Negat poeta, uelle se dominum salutari, quia non habet, quod det assentatori hoc modo eum salutanti. Ludit autem similitudine nominis δόμινε et δόμεναι.

88

1Reperio apud scriptores senatoresque eorundem temporum Adgandestrii, principis Chattorum, lectas in senatu litteras, quibus mortem Arminii promittebat si patrandae neci uenenum mitteretur, responsumque esse non fraude neque occultis, sed palam et armatum populum Romanum hostes suos ulcisci. Qua gloria aequabat se Tiberius priscis imperatoribus, qui uenenum in Pyrrhum regem uetuerant prodiderantque.
controuersia ego lectio

Non displiceat, Senioresque. primum quia saepe aduocat noster testes eius aevi, qui fuissent in re praesenti. ut Lib.III : Memini audire me ex senioribus, uisum inter manus Pisonis libellum. et lib.XI. : Verum audita scriptaque senioribus tradam. Deinde quia peccatum et alias in ea voce, ut lib.XIII. Sed impetum eius, multum prius laudata magnitudine animi ; attinuere Senatores, dissolutionem imperii docendo, etc ubi certe scribo, seniores, ut dicam in loco. Possit tamen aliquis defendere hic Senatores : quia res quasi arcano acta in Senatu. Sed uiderit Lector. A priori sententia nobilissimus Ianus Douza noster est ; de quo plura dicere iubet et prohibet me amor. Tollam manum et in tam boni nominis memoria paullisper conquiescam.

2Ceterum Arminius, abscedentibus Romanis et pulso Maroboduo, regnum adfectans, libertatem popularium aduersam habuit, petitusque armis cum uaria fortuna certaret, dolo propinquorum cecidit. Liberator haud dubie Germaniae et qui non primordia populi Romani, sicut alii reges ducesque, sed florentissimum imperium lacessierit, proeliis ambiguus, bello non uictus.
3Septem et triginta annos uitae, duodecim potentiae expleuit, caniturque adhuc barbaras apud gentes, Graecorum annalibus ignotus, qui sua tantum mirantur, Romanis haud perinde celebris, dum uetera extollimus, recentium incuriosi.