1

1Vrbem Romam a principio reges habuere ; libertatem et consulatum L. Brutus instituit. Dictaturae ad tempus sumebantur ; neque decemuiralis potestas ultra biennium, neque tribunorum militum consulare ius diu ualuit. Non Cinnae, non Sullae longa dominatio ; et Pompei Crassique potentia cito in Caesarem, Lepidi atque Antonii arma in Augustum cessere, qui cuncta, discordiis ciuilibus fessa, nomine principis sub imperium accepit.
À corriger À corriger
Id verum huic scriptori praenomen adservi. Sidonius lib. IV. ad Polemium epistola: Caius Tacitus e maioribus unus tuis, Vlpianorum temporum consularis . Et ad Leonem: Namque et antiquitus Caius Cornelius Tacitus Caio Plinio Secundo paria suasisset . Sed et epigraphe Farnesiani libri, C. Cornelii Taciti Romanas historias scribentis ex his qui reperiuntur liber primus . Publium praenomen quod in libris tritis, a casu aut a vulgo est. Mihi autem in ipso aditu testari placet, Odi profanum vulgus et arceo .
À corriger À corriger
Bene Rhenanus, qui hanc inscriptionem adserit, etiam contra libros. In quibus plerisque est, Actorum diurnalium , vel, ut in Veneto, Actionum diurnalium . Qui tamen titulus non accepto referendus alicui imperito. Vnde enim illi in mentem fuissent Acta, vel Diurna? sed cuipiam antiquioris aevi, qui Taciti Annales non ineptissime comparavit cum Actis urbis. Quem tamen refellit ipse Tacitus libro XIII. Nerone II. L. Pisone Coss. pauca memoria digna evenere, nisi cui lubeat laudandis fundamentis et trabibus volumina implere: cum ex dignitate Populi Rom. repertum sit, res illustres Annalibus, talia diurnis urbis Actis mandare . Alibi: Nemo Annales nostros cum scriptura eorum contenderit. Itemque: Ni destinatum mihi foret suum quaeque in annum referre . Etiam Iornandes in rebus Gothicis, Cornelium hunc citat, Annalium scriptorem.
Historique Politique Interprétation
Quas diuturnas primus Sulla fecit. Caesar perpetuas. Et hic gradus ad Principatum: quo praefatio ista ducit.
Renvoi Historique Établissement du texte
Ita accipio, quasi dicat. haud multo ultra biennium. Nam exacte si putas, revera ultra biennium Decemviri imperium tenuere. Livium et Fastos vide. Nec tamen Vetranio adsentior, ultra triennium , sufficienti. Nam id includat triennium eos imperasse. quod contra est, et non nisi supra biennium aliquot menses.
Historique Politique Vocabulaire À corriger
Non ergo tam celebre tunc Imperatoris nomen, ea quidem notatione. Et Augusto visum istud Principis , minuendae invidiae: quia etiam olim Princeps Senatus. Quod exemplum non dubie secutus. Noster infra: Non regno tamen neque dictatura, sed Principis nomine constitutam rempublicam . Ovidius de Augusto ad Romulum: Tu domini nomen, Principis ille tenet. Dio de Tiberio: πρόκριτός τε τῆς γερουσίας κατὰ τὸ ἀρχαῑον, ὠνομάζετο. καὶ πολλάκις γε ἔλεγεν ὅτι δεσπότης μἑν τῶν δούλων, αὐτοκράτωρ δἑ τῶν στρατιωτῶν, τῶν δὲ δὴ λοιπῶν πρόκριτός εἰμι: Princeps autem Senatus, ritu prisco, dicebatur. et ipse saepe aiebat, Dominum se servorum esse, Imperatorem militum, Principem ceterorum . nec temere aliter Tacitus appellat. Inde Principatus, et Principium etiam pro imperio, Svetonii cap. XXXI. Augusti Principium, clade Variana; Tiberii, ruina spectaculorum memorabile factum . Ita opt. liber, et puto sincere. Tertullianus quidem receptam eam significationem fuisse ostendit, adversus Hermogenem: Possunt et aliter, inquit , principium interpretari, non abs re tamen . Nam et in Graeco principii vocabulum quod est ἀρχὴ , non tantum ordinativum sed et potestativum capit principatum. Vnde et ἄρχοντες dicuntur principes. Ergo secundum hanc quoque significationem, Principium pro potestate et principatu sumetur. Sed et Glossae Graecae distincte ἀρχὴ, τὸ πρoοίμιον , exordium . et deinde Ἀρχὴ , imperium, magisterium, praesidatus, principium .
2Sed ueteris populi Romani prospera uel aduersa claris scriptoribus memorata sunt ; temporibusque Augusti dicendis non defuere decora ingenia, donec gliscente adulatione deterrerentur. Tiberii Gaique et Claudii ac Neronis res florentibus ipsis ob metum falsae, postquam occiderant recentibus odiis compositae sunt.
Établissement du texte
Ita Vetranio placitum, traiectis notis, quae vulgo, p. r.
Établissement du texte À corriger
Ita recte. non deterrerentur . Tacitus lib. II. Histor. Siquid ardoris ac ferociae miles habuit, popinis et comessationibus et principis imitatione deteritur . Horatius pari metaphora: --- Culpa deterit ingeni.
À corriger
Fines designat intra quos hi libri. qui attingunt quattuor dumtaxat principes. Vt vel hinc liqueat Historias seorsum scriptas, finemque Annalium fuisse in fine Neronis.
À corriger Politique Moral
Itaque verissima scriptio de Principibus, cum iam esse desierunt. Quod Arrianus in rebus Alexandri pro argumento habet, fideliter eas a Ptolomeo et Aristobulo traditas, ὅτι τελευτηκότος ἤδη Ἀλεξάνδρου συγγράφουσιν, ὅτε αὐτοῖς ἥτε ἀνάγκη καὶ ὁ μισθὸς τοῦ ἄλλως τι, ἢ ὡς συνηνέχθη, συγγράψαι, ἀπῆν: quod mortuo iam Alexandro scripserint, cum necessitas aut praemium aliter aliquid scribendi abesset .
3Inde consilium mihi pauca de Augusto et extrema tradere, mox Tiberii principatum et cetera, sine ira et studio, quorum causas procul habeo.

2

1Postquam, Bruto et Cassio caesis, nulla iam publica arma, Pompeius apud Siciliam oppressus, exutoque Lepido, interfecto Antonio, ne Iulianis quidem partibus nisi Caesar dux reliquus, posito triumuiri nomine, consulem se ferens et ad tuendam plebem tribunicio iure contentum, ubi militem donis, populum annona, cunctos dulcedine otii pellexit, insurgere paulatim, munia senatus, magistratuum, legum in se trahere, nullo aduersante, cum ferocissimi per acies aut proscriptione cecidissent, ce;teri nobilium, quanto quis seruitio promptior, opibus et honoribus extollerentur ac, nouis ex rebus aucti, tuta et praesentia quam uetera et periculosa mallent.
Historique Politique
Senatus populique, pro republica et a republica. Tantum privata nunc arma, et in propriam potentiam.
Historique À corriger Renvoi
Non mehercules apud siciliam. In Asia oppressum eum iugulatumque, consentiunt scriptores. de urbe tamen ambigitur. Dio caesum vult ἐν Μιδαείῳ τῆς Φρυγίας, in Phrygiae oppido Midaio . Florus et Appianus Mileti, quae Cariae adscripta. Sed noster victum eum saltem intellegit, et copias eius apud Siciliam oppressas. Ita et Florus de eodem: In siculo freto iuvenis oppressus est.
Historique Style Vocabulaire
Eleganter, id est, exarmato, et exercitu spoliato. Nam XX. legiones ei ademit.
À corriger
Respexit huc Victor cum de eodem Augusto scripsit: Illectis per dona militibus, atque annonae curandae specie vulgo, ceteros haud difficulter subegit .
2Neque prouinciae illum rerum statum abnuebant, suspecto senatus populique imperio ob certamina potentium et auaritiam magistratuum, inualido legum auxilio, quae ui, ambitu, postremo pecunia turbabantur.
Historique Interprétation
Factiones in urbe, et tum bella quae miseras provincias affligebant.
Historique Vocabulaire
Rapinas et extorsiones praesidum, in populi imperio dissimulatas, aut invicem donatas.

3

1Ceterum Augustus subsidia dominationi Claudium Marcellum, sororis filium, admodum adulescentem, pontificatu et curuli aedilitate, M. Agrippam, ignobilem loco, bonum militia et uictoriae socium, geminatis consulatibus extulit, mox, defuncto Marcello, generum sumpsit ; Tiberium Neronem et Claudium Drusum priuignos imperatoriis nominibus auxit, integra etiam tum domo sua.
Historique À corriger
Magnam illam Romae et libertatis spem. De cuius laudibus plena manu Seneca ad Martiam: Octavia Marcellum amisit, cui et avunculus et socer incumbere coeperat, in quem onus imperii reclinaret: (malo, reclinare ) adolescentem animo alacrem, ingenio potentem, sed et frugalitatis continentiaeque in illis aut annis aut opibus non mediocriter admirandae: patientem laboris, voluptatibus alienum, et quantumcumque imponere illi avunculus, et, ut ita dicam, inaedificare voluisset, laturum .
Historique À corriger
Adeo ut ipsum generis sui nominisque poeniteret. Narrat comiter Seneca pater Controvers. lib. II. Tanta autem Maecenas sub divo Augusto libertate fuit (corrigo, Tanta autem sub divo Augusto libertas fuit . nihil hic de Maecenate, et exculcanda vox male inculcata) ut praepotenti tunc M. Agrippae non defuerint qui ignobilitatem obiicerent. Vipsanius Agrippa fuerat. Vipsanii nomen quasi argumentum paternae humilitatis sustulerat, et M. Agrippa dicebatur. Cum defenderet reum, fuit accusator qui diceret Agrippam et quod in medium est (iterum rescribo, Agrippa M. et quod in medio est . ea enim verba ioci, et gentis nomen medium inter cognomen praenomenque) volebat Vipsanium intellegi. Fuit qui diceret * Concurrite Agrippa malum habebis responde diis. Ea in arte (potius parte ) utique mihi videtur admiratione dignus Augustus: sed horum non possum non misereri, qui tanti putant caput potius quam digitum perdere. scribendum, dictum .
Historique Politique Renvoi À corriger
Ideone geminatis, quia bis consul? Cave censeas. tertium enim fuisse Dio docet et Fasti. itemque Velleius: Agrippa, inquiens, quem usque in tertium consulatum et mox collegium Tribuniciae potestatis, amicitia Principis evexerat. Sed ideo id dixit, quia postremi duo consulatus Agrippae coniuncti continentesque. Qui sane honos erat: et raro cuiquam ea aetate tributus, praeter principes re, aut destinatione .
Historique Controverse Moral Renvoi À corriger
Qui Baiis obiit, ut clare testatum reliquit, Elegia huic rei propria, poeta Vmber. Nec scio cur vir doctus tanto opere pertendat mortuum eum potius in Stabiano. Quid? Propertius qui vixit id aevi, locum nescivit funestum iuveni tam illustri? Scivit. Sed dedit hoc, inquit, Liviae, quae suspicione laborabat Marcelli interempti. Nec hercle immerito. Num ergo venenum dari Baiis minus potuit, ac in Stabiano? Scilicet soluta omni crimine illa aulica Medea, si Marcellus obiit Baiis. Ego vero, vir maxime, caussam nullam video huius tuae tam seriae adsertionis: placetque cum Propertio et vulgatis Servii libris mortuum eum in Baiano. Suspicionem quidem de Livia Dio huiusmodi inservit: αἰτίαν μὲν οὖν ἡ Λιβία τοῦ θανάτου τοῦ Μαρκέλλου εἴχεν, ὅτι τῶν υἵεων αὐτῆς προετετίμητο: Caussam mortis Marcelli Livia habuit, quod is eius filiis anteponeretur . At Tacitus Pliniusque ea culpa non liberant etiam Augustum Annal. II. Sed suberat occulta formido reputantibus, haud prosperum in Druso patre eius favorem vulgi: avunculum eiusdem Marcellum flagrantibus plebis studiis ereptum, breves et infaustos populi Romani amores . Plinius lib. VII. inter Augusti infortunia: Suspecta Marcelli vota, pudenda Agrippae ablegatio. Quasi conceperit aliquid cupiveritque contra Augustum, amore pristini status et libertatis.
Historique Politique Controverse Renvoi
Non eo more quo rei Romanae domini, Imperatores dicti: sed quo olim, qui rempub. militiae feliciter gessissent. Vulgatus olim honos: non item sub imp. qui rei prospere gestae lauream et laudem sibi adscribi volebant auspiciisque suis. Turbat in sentetia huius loci vir doctus, et miror. Tu vide Dionem Cassium lib. LIV. et LV. et Velleium, itemque ea quae scribo ad extremum librum quartum.
2Nam genitos Agrippa Gaium ac Lucium in familiam Caesarum induxerat, necdum posita puerili praetexta, principes iuuentutis appellari, destinari consules specie recusantis flagrantissime cupiuerat.
Historique Vocabulaire Renvoi À corriger
Emptos domi a patre per aes et libram. Ita loquebantur, non per assem, ut perperam inolevit Svetonii capite LXIV. Quamquam revera in ea formula Aes non aliud notat quam Assem. Varro libro VIII. Pro assibus nonnumquam aes dicebant antiqui. a quo dicimus assem tenentes, Hoc ab aere aeneaque libra . Ritum hunc (ut omittam notata aliis) notat explicatque eleganter Clemens Alexandrinus Strom. quinto: Καὶ τὰ παρὰ ῥωμαίοις ἐπὶ τῶν διαθηκῶν γινόμενα τάξιν εἴληχε διά δικαιοσύνην, ἐκεῖνα ζυγὰ καὶ ἀσσάρια, καρπισμοί τε καὶ αἱ τῶν ὤτων ἐπιψαύσεις. τὰ μὲν γὰρ ἵνα δικαίως γένηται, τὰ δὲ εἰς τὸν τῆς τιμῆς μερισμὸν, τὰ δ'ὅπως ὁ παρατυχῶν, ὡς βάρους τινὸς αὐτῶ ἐπιτιθεμένου, ἑστὼς ἁκούσῃ, καὶ τάξιν μεσίτου λάβῃ. . Triplex antiquitatis ritus, interpreti non intellectus. Aes et libra in testamentis, Vindiciae, et Antestatio. Nam καρπισμοῦς ad vindicias adsertionemque refero: τὰς τῶν ὤτων ἐπιψαύσεις , aurium tactiones , ad Antestationem. Omnia enim haec ad familiae mutationem pertinent, quae per testamentum de qua Quinctilianus Declamat. CCCVII. Non dixerim testamentum, cui libripens deest et familiae emptor, et cetera iuri necessaria . Agellius et Iurisconsulti.
Historique Moral Politique Renvoi À corriger À corriger Vocabulaire Controverse
Quod sane ridiculum, ut principes iuventutis sint, qui etiamnum in pueris. Natus autem Gaius anno urbis DCXXXIV. Sex Apuleio, P. Silio Coss. At Lucius biennio toto minor ex Dione LV. in actis eius anni. Princeps iuuentutis ( πρόκριτον τῆς νεότητος Zonaras hic reddidit) ab Augusto invaluit, ad futurum imperium titulus et omen. Sunt nummi cum inscriptione: C. L. CAESARES. AVGVSTI. F. COS. DES. PRINC. IVVENT. adpositae effigies Caii Luciique cum clypeis et hastis. quae Tirocinii die equites dederant, honoris Augusti caussa. Dio: καὶ αἱ πέλται τάτε δόρατα, ἅ παρὰ τῶν ἱππέων εἰς τοὺς ἐφήβους ἐσίοντες χρυσᾶ εἰλήφεσαν, εἰς τὸ βουλευτήριον ἁνετήθη. . Observa Dionem aureas hastas dicere, quas lapis Ancyranus (magnae apud me fidei, ut quem vinus conceperit Augustus ipse) argenteas. Verba sunt, uti ad me missa beneficio viri illustris Augerii Busbequii: EQVITES. AVTEM. ROMANI. VNIVERSI. PRINCIPEM. . . . . . . . . HASTIS. ARGENTEIS. DONATVM. APPELLAVERVNT. quam lacunam rite expleverit: Principem iuvent. Caium.
À corriger Renvoi Politique Vocabulaire
Et vero perfecerat, Romae marmor, de Caio: QVEM. POPVLVS. COS. CREAVIT. ANNOS. NATVM. XIIII. Ait annos natum quatuordecim: et addicit Dionis ratio, qui consulem facit designatum anno urbis DCCXLVIII. Tamen Augustus in iam dicto lapide, XV. illi annum circumdat, sed nempe quem ingressus erat et iam agebat. Verba sunt: Honoris mei caussa Senatus populusque Romanus annum quintum et decimum * agentis Cosulis designanit, ut eum magistratum inirent post quinquennium ex eo die quo deducti in forum .
3Vt Agrippa uita concessit, Lucium Caesarem euntem ad Hispanienses exercitus, Gaium remeantem Armenia et uulnere inualidum mors fato propera uel nouercae Liuiae dolus abstulit, Drusoque pridem exstincto, Nero solus e priuignis erat, illuc cuncta uergere : filius, collega imperii, consors tribuniciae potestatis adsumitur omnesque per exercitus ostentatur, non obscuris, ut antea, matris artibus, sed palam hortatu.
Historique À corriger Controverse
In Lycia mortuum eum voluit Svetonius cum Velleio. Ille his verbis: Caium et Lucium in duodeviginti mensium spatio amisit ambos: Caio in Lycia, Lucio Massiliae defunctis . Iste his: Deinde reluctatus invitusque revertens in Italiam, in urbe Lyciae, Limyram vocant, morbo obiit . Etiam Florus: Massiliae Lucius morbo solvitur: in Lycia Caius ex vulnere . Fugerit ergo ratio memoriosum illum senem necesse est, qui in Syria tradidit defunctum. Dico Senecam patrem in controversiis: Itaque cum mortuo in Syria C. Caesare codicillo questus esset Augustus, quod in tam magno et recenti luctu suo caenasset . Sed erit fortasse, qui culpam eam in exscriptorem conferet, rescriberetque, Lycia . Addi velim Svetonii locum, Tib. cap. XV.: Caio et Lucio intra triennium defunctis, adoptatur ab Augusto . nec addi solum, sed et corrigi. Nam hoc de triennio, nonne nimis laxum? apparet e Velleio: Caius, inquit , in urbe Lyciae morbo obiit, cum ante annum ferme L. Caesar Massiliae morbo decessisset . En, dum taxat intervallum facit paullo plus anni. Et ipse Svetonius Duodeviginti modo menses interponit, verbis quae supra. Non ergo ambiges, quin scribend. intra biennium : si hunc putamus sensum. Nam in alium me duxit P. Iohannes Deckerius e societate Iesu, qui refert ad triennium Tiberiani reditus, etvult utruq. periisse intra tres primos annos, ex quo ille Rhodo reversus. Historia approbat.
Politique Moral À corriger Interprétation
Nata exitio reip. haec mulier, et suae domus. Sed bene quod Tacitus nusquam dissimulat fraudem eius et scelus. Plinius cautior, qui suspicionem hanc tangens, cavit sibi obscuritate sermonis: Incusatae filiorum mortes, luctusque non tantum orbitate tristes. Nec enim alio traxeris ea verba, non me quidem interprete.
Renvoi Historique
Nempe ante annos circiter XII. priusquam Caius moreretur. Quippe Drusus obiit ex lapsu equi, in Germania, anno urbis DCCXLV. ex Dione libro LV. initio: et Caius anno DCCLVI. Imposuerat mihi Dion olim, in cuius libro hiatus est, et anni aliquot omissi. atque ita narratur mors Caii, quasi biennio post illam Drusi. sed, ut dixi, defectio et hiatus est, atque anni plures medii desunt: quod in Notis ad Velleium observamus.
4Nam senem Augustum deuinxerat adeo uti nepotem unicum, Agrippam Postumum, in insulam Planasiam proiecerit, rudem sane bonarum artium et robore corporis stolide ferocem, nullius tamen flagitii compertum.
À corriger Historique Moral
Atqui Siciliam vocat Scholiastes Iuvenalis vetus. Agrippa, inquit , in Sicilia propter morum feritatem ad Augusto relegatus est . Errat. nam de Planasia adfirmat cum nostro etiam Dio, et ait vicinam Corsicae esse, libro extremo LV. In qua narratiuncula quod legitur, καὶ τὴν Ἰουλίαν ὡς μητρυίαν διέβαλλεν : et Iuliam ut novercam aspernabatur : meo iudicio τὴν Λιουίαν faciendum est. Non enim matrem suam Agrippa insectabatur ( et illa vero iam relegata aberat) sed Liviam, ut probabile est, Augustae stirpi nunquam aequam.
Style À corriger
Imitatione Livii, si forte, qui de T. Manlio: Filium iuvenem, nullius probi compertum, extorrem urbe egit.
Établissement du texte Vocabulaire À corriger Controverse
Vere emendavi. Filii enim haeredesque, passim dicuntur subsidia et firmamenta regni. Tacitus V. Histor. Non legiones, non classes, proinde firma imperii munimenta quam numerum liberorum . Euripides: φῦναι τυράννους παῖδας ἔρυμα δώμασι Sic Subsidia aulae , Svetonio; Adminicula Augusti, Senecae: haeredes imperii dicuntur: et vere: Siculus ille momar (exprimit quod verum est a me indignatio) cum sua coniectura, sed qui pluribus morum vitiis insisteret , abeat Morboniam.
5At hercule Germanicum, Druso ortum, octo apud Rhenum legionibus imposuit adscirique per adoptionem a Tiberio iussit, quamquam esset in domo Tiberii filius iuuenis, sed quo pluribus munimentis insisteret.
6Bellum ea tempestate nullum nisi aduersus Germanos supererat, abolendae magis infamiae ob amissum cum Quintilio Varo exercitum quam cupidine proferendi imperii aut dignum ob praemium.
7Domi res tranquillae, eadem magistratuum uocabula ; iuniores post Actiacam uictoriam, etiam senes plerique inter bella ciuium nati ; quotus quisque reliquus, qui rem publicam uidisset ?
Politique Vocabulaire
Sed non vis aut potestas. Caesar in se traxerat.

4

1Igitur, uerso ciuitatis statu, nihil usquam prisci et integri moris : omnes, exuta aequalitate, iussa principis aspectare, nulla in praesens formidine, dum Augustus aetate ualidus seque et domum et pacem sustentauit.
2Postquam prouecta iam senectus aegro et corpore fatigabatur aderatque finis et spes nouae, pauci bona libertatis in cassum disserere, plures bellum pauescere, alii cupere. Pars multo maxima imminentes dominos uariis rumoribus differebant :
Établissement du texte
Velim traiici, et aegro corpore .
À corriger Politique
Notabis ingenium plebis, ----- cui mos humili laesisse venenoSumma, nec impositos, umquam cervice volentiFerre duces.
3trucem Agrippam et ignominia accensum, non aetate neque rerum experientia tantae moli parem ; Tiberium Neronem maturum annis, spectatum bello, sed uetere atque insita Claudiae familiae superbia ; multaque indicia saeuitiae, quamquam premantur, erumpere.
4Hunc et prima ab infantia eductum in domo regnatrice ; congestos iuueni consulatus, triumphos ; ne iis quidem annis quibus Rhodi specie secessus exulem egerit aliquid quam iram et simulationem et secretas libidines meditatum.
Renvoi À corriger Établissement du texte Controverse
Ita principem agere, et Agere se paullo minus quam privatum, in Svetonio aliisque lego. Et in nostro lib. III. Histor. Quanto ferocius paullo ante se egerint, tanto cupidius voluptates hausisse . M. Antonio tamen Mureto, cuius scripta Venus inhabitat pariter cum Musis, leg. videtur, exul egerit .
5Accedere matrem muliebri impotentia : seruiendum feminae duobusque insuper adulescentibus qui rem publicam interim premant quandoque distrahant.
Établissement du texte Controverse
Dixi corruptum olim locum mutilumque. Redeo in viam admonitu amici qui explicat: Drusus et Germanicus nunc quidem coniuncti prement rempub. at olim orto, fors fuit, discidio, eamdem distrahent per bellum civile dissipabuntque. Connsule Muretum lib. XI. cap. I.

5

1Haec atque talia agitantibus grauescere ualitudo Augusti et quidam scelus uxoris suspectabant. Quippe rumor incesserat paucos ante menses Augustum, electis consciis et comite uno Fabio Maximo, Planasiam uectum ad uisendum Agrippam ; multas illic utrimque lacrimas et signa caritatis spemque ex eo fore ut iuuenis penatibus aui redderetur.
Renvoi Politique Moral
Haec est tertia venerariae huius palma, et iure lemniscata. Tangit vero suspicionem illam de ficubus, quae nota ex Dione.
2Quod Maximum uxori Marciae aperuisse, illam Liuiae. Gnarum id Caesari ; neque multo post exstincto Maximo, dubium an quaesita morte, auditos in funere eius Marciae gemitus semet incusantis quod causa exitii marito fuisset.
À corriger Politique Historique
Habes eleganter historiam totam in Plutarchi περὶ ἀδολεσχίας. quem locum pretium puto ut convertam paene verbatim. Fulvius vero Caesaris Augusti amicus, cum iam senem eum saepius querentem audiret de solitudine suae domus: quodque duobus nepotibus fato functis, Postumo, qui solus reliquus, ex calumnia nescio qua exsulante, cogeretur uxoris suae filium ad successionem imperii vocare, quamquam miserans et consilium captans revocandi ab exsilio nepotis: cum, inquam, haec audiret Fulvius, enuntiavit suae uxori, illa Liviae. Livia autem acerbe cum Caesare egit, cur, quoniam iampridem id decrevisset, non accerseret nepotem, sed se odio invidiaeque successoris obiiceret? Venientem igitur, de more, mane Fulvium et solitum illud dicentem Ave, Caesar resalutavit, * Vale, inquit, Fulvi. Atque ille id intellegens, domum se illico subduxit, et vocata uxore: Rescivit, inquit, Caesar, non silvisse me arcana. ideo mori mihi decretum est. Vxor autem: Iure, ait, quoniam tamdiu mecum habitans vivensque nec noveris nec caveris intemperantiam meae linguae. Sed praecedam tamen ego. et accepto gladio, seipsa viro coram interemit . Haec Plutarchus: nec nec alibi tam liquide narrata res. Hoc tantum male, quod φούλϐιον ubique vocat, qui Fabius est. Fabius ille Maximus, qui consul fuit anno urbis DCCXL. Item quod Martiam interfectam vult ante maritum. cum noster clare vixisse eam dicat, et auditos gemitus eius in funere mariti. Atq. haec homini vera caussa mortis: ne innocuum poëtam oneremus, aut potius ipse se. de Ponto, Occidis ante preces, caussamque ego Maxime mortis,Nec fueram tanti, me reor esse tuae. Est enim hic Maximus, quem Naso coluit, et ad quem Elegia non una. Sed et uxor Nasonis, propinqua Maximi seu coniugis eius Martiae, ex his versibus: Ille ego, de vestra cui data nupta domo est.Hanc probat, et primis dilectam semper ab annisEst inter comites Martia censa suas. Est censa , pro censuit, satis nove, imo antique. sic Adsectatus est regnum, pro Adsectavit: spectatus est suem , in Varrone lego: retineoque: Communicati sunt, pro communicaverunt, in Livio, Peragratus est regionem , in Velleio et plura. Tangit hanc de Fabio tragoediam etiam Plinius: Iuxta haec abdicatio Postumi Agrippae post adoptionem: desiderium post relegationem. inde suspicio in Fabium, arcanorumque proditiones .
Établissement du texte Renvoi
Pridem emendavi firmavique Gnarum id Caesari . Gaii Navi persona est in hoc actu. sic lib. V. Gnarum id Caesari. eoque dubitavit de tradenda repub . Alibi: Gnarum id duci. incessitque itineri et proelio . Sed ecce hanc mihi quasi desponsam coniecturam, est qui sine ullo devortio velit abducere. Ego vero non dimitto. Nec enim soli Atridae uxores suas amant, ait ille.
Vocabulaire Moral
Illata, et violenta, machinatione Augusti.
3Vtcumque se ea res habuit, uixdum ingressus Illyricum, Tiberius properis matris litteris accitur ; neque satis compertum est spirantem adhuc Augustum apud urbem Nolam an exanimem reppererit.
4Acribus namque custodiis domum et uias saepserat Liuia, laetique interdum nuntii uulgabantur, donec, prouisis quae tempus monebat, simul excessisse Augustum et rerum potiri Neronem fama eadem tulit.

6

1Primum facinus noui principatus fuit Postumi Agrippae caedes, quem ignarum inermumque quamuis firmatus animo centurio aegre confecit. Nihil de ea re Tiberius apud senatum disseruit : patris iussa simulabat, quibus praescripsisset tribuno custodiae adposito ne cunctaretur Agrippam morte adficere quandoque ipse supremum diem expleuisset.
Historique Interprétation À corriger
A Tribuno interfectum Svetonius voluit: Hunc, ait , Tribunus custos adpositus occidit, lectis codicillis quibus id facere iubebatur . sed Dio pariter ut noster, a centurione: ὁ ἑκατόνταρχος ὁ τὴν φρουρὰν αὐτοῦ ἔχων καινοτομοῦντα τι ἀπέσφαξεν : Centurio qui custodiam eius habebat, res novas molientem, interfecit . Credo verum esse ut a centurione occisus sit , at iussu Tribuni.
2Multa sine dubio saeuaque Augustus de moribus adulescentis questus, ut exilium eius senatus consulto sanciretur perfecerat ; ceterum in nullius umquam suorum necem durauit, neque mortem nepoti pro securitate priuigni inlatam credibile erat. Propius uero Tiberium ac Liuiam, illum metu, hanc nouercalibus odiis, suspecti et inuisi iuuenis caedem festinauisse.
3Nuntianti centurioni, ut mos militiae, factum esse quod imperasset, neque imperasse sese et rationem facti reddendam apud senatum respondit. Quod postquam Sallustius Crispus, particeps secretorum, (is ad tribunum miserat codicillos) comperit, metuens ne reus subderetur, iuxta periculoso ficta seu uera promeret, monuit Liuiam ne arcana domus, ne consilia amicorum, ministeria militum uulgarentur, neue Tiberius uim principatus resolueret cuncta ad senatum uocando : eam condicionem esse imperandi, ut non aliter ratio constet quam si uni reddatur.
À corriger Historique
Sollennia militiae verba, Factum quod imperasti. Svetonius: Renuntianti Tribuno factum esse quod imperasset. Et in Claudio: De nece Consularis viri renuntiante centurione factum esse quod imperasset .
Historique Renvoi À corriger
Est ille, cuius vitam mortemque infra memorat lib. III. Sallustii historiarum regis ex sorore nepos. Nominat eum Seneca inter intimos Augusti, lib. I. de Clementia: Ignovit abavus tuus victis. Nam si non ignouisset, quib. imperasset? Sallustium, et Cocceios, et Duillios, et totam cohortem interioris admissionis ex adversariorum castris conscripsit . Sed cedo, quis in Seneca Duillius? Falsus. scribendumque, Deillios , sive Dellios . Deillius a Seneca patre dicitur, in Suasoria: Bellissimam tamen rem Deillius dixit, quem Messalla Corvinus desertorem bellorum civilium vocat: quia a Dolabella ad Cassium, a Cassio deinde transivit ad Antonium, novissime ab Antonio transfugit ad Caesarem. Hic est Deillius cuius epistolae lascivae ad Cleopatram feruntur . Graecis tamen est Dellius, Plutarcho Dionique. Item Horatio, inscriptione Odes tertiae libro II. Vbi temere interpretes Gellium sufficiunt. Plutarchus cum historias quoque scripsisse ostendit: πολλοὺς inquit, καὶ τῶν ἄλλων φίλων οἱ Κλεοπαίτρας κόλακες, ἐξέβαλον, τὰς παροινίας καὶ βωμολοχίας οὐχ ὑπομένοντας, ὧν καὶ Μάρκος ἦν Σίλανος, καὶ Δέλλιος ὁ ἱστορικός : Multos et alios Antonii amicos Cleopatrae asseclae et adulatores exegerunt, quod petulantia ista et scurrilia non ferrent: inter quos fuit M. Silanus, et Dellius historicus . Eadem Dio, quinquagesimo libro. Ad Sallustium autem istum facit, quod Plinius lib. XXXIV. Metallum quoddam Sallustianum appellatum, scribit , ab amico divi Augusti .
À corriger Historique
Ita enim receptum, quo magis cautum militibus esset, caedem mandari per libellum. Scilicet ne Imperator auctoritatem posset defugere. Pulchre Herodianus lib. III. de Saturnino et Plautiano: ὁ δὲ Σατουρνῖνος γραμματεῖον ἤτησε τοῦ φόνου φέρον τὰς ἐντολάς. ἔθος γάρ τοῦτο τυραννικὸν, εἴτινα ἐκπέμποιεν ἐπὶ φόνον ἄκριτον, ἐντέλλεσθαι τοῦτο δὶα γραμμάτων, ἵνα μὴ γιγνόμενον ἦ ἀρατασήμαντον. At Saturninus codicillos, sive libellum petiit, qui caedis mandata haberet. Mos enim ille regius, ut cum mittunt ad caedem alicuius, sine sententia aut iudicio, patrandam; tunc id per scriptum iubeant, ne cum factum fuerit, sine tessera aut nota sit . Ad quem usum Duplices adhibitos, alibi lectum.
Historique Interprétation
Ficta, si a Tiberio crimen amoliretur; ne ipse eius damnaretur a Senatu Vera, si Tiberium auctorem ederet, ab eo puniendus aut tollendus.
À corriger Renvoi Vocabulaire
Scitum dictum, nec quidquam mutemus. A mensulariis dictum est, quibus constant rationes cum pares sunt. Plin. lib. I. epist. Mirum est quam singulis diebus in urbe ratio aut constet, aut constare videatur, cunctisque non constet . Idem Panegyrico: Augeo principis munus, cum ostendo liberalitati eius inesse rationem. Ambitio enim, et iactantia, et effusio, et quidvis potius quam liberalitas est, cui ratio non constat . Vsi et auctores prisci iuris L. I. De obseq. parent. l. paenult. De re militari. Adde Valentis dictum apud Spartianum: Non sibi apud deos inferos constare rationem, quod quamvis hostem suum, Pisonem tamen iussisset occidi, virum cuius similem Rom. resp. non haberet .

7

1At Romae ruere in seruitium consules, patres, eques. Quanto quis inlustrior, tanto magis falsi ac festinantes, uultuque composito, ne laeti excessu principis neu tristiores primordio, lacrimas, gaudium, questus, adulationem miscebant.
Établissement du texte Controverse
Acute Muretus: lacrimas gaudio, questus adulatione miscebant . Placet rei hominisque caussa.
2Sex. Pompeius et Sex. Appuleius consules primi in uerba Tiberii Caesaris iurauere, apudque eos Seius Strabo et C. Turranius, ille praetoriarum cohortium praefectus, hic annonae ; mox senatus milesque et populus.
Historique Politique À corriger Renvoi
Et quidem primus in eo munere, ab Augusto. Nam Augustus acceptam a populo Praefecturam, nisi fallor, tenuit dum vixit: aut certe paullo ante mortem substituit sibi Turranium istum. Adsero id ex Cornelii nostri verbis Annalium XI. Tum potissimum amicorum vocat, primumque rei frumentariae Praefectum Turranium : nisi tamen aliter accipis, ut in loco videbo. Turranii etiam mentio Senecae, ad Paulinum cap. extremo: nescio an huius, quia procurationem illi tribuit, non praefecturam. Nominat et Ovidius in poëtarum albo: Musaque Turrani tragicis subnixa cothurnis. et in doctorum, Plinii index. Sed quaeras. cum praef. praetorio et Annonae in verba Tiberii iurarint, cur omissus praefectus urbis? cuius auctoritas non minor, (maior imo illo Annonario) et cui proprius in urbe miles. Credo equidem omissus, quia nemo fuit. Taurus Statilius defunctus erat, cui Piso suffectus post aliquot annos a Tiberio, uti doceo clare lib. VI.
3Nam Tiberius cuncta per consules incipiebat, tamquam uetere re publica et ambiguus imperandi. Ne edictum quidem, quo patres in curiam uocabat, nisi tribuniciae potestatis praescriptione posuit, sub Augusto acceptae.
4Verba edicti fuere pauca et sensu permodesto : de honoribus parentis consulturum, neque abscedere a corpore, idque unum ex publicis muneribus usurpare.
Controverse À corriger Historique
Non reip. corpore, ne inducat te Maurus; sed Augusti. Datum enim honori defuncti Augusti a Tiberio, quod ab eo olim Druso. Lib. III. Ipsum quippe Augustum asperrimo hiemis Ticinum usque progressum, neque abscedetem a corpore urbem simul intravisse . Sed cur id e publicis muneribus? Visum ita Tiberio loqui, ad honorem Augusti. quasi magistratuum praecipue esset, et eorum qui reip. primi, curare funus Semonis illius, et viri supra viros.
5Sed, defuncto Augusto, signum praetoriis cohortibus ut imperator dederat ; excubiae, arma, cetera aulae ; miles in forum, miles in curiam comitabatur. Litteras ad exercitus tamquam adepto principatu misit, nusquam cunctabundus nisi cum in senatu loqueretur.
Historique À corriger
Praecipua haec signa tunc Principis. Noster de Muciano: Nec deerat ipse stipatus armatis, apparatu, incessu, excubiis, vim Principis amplecti, nomen remittere .
Historique Vocabulaire Renvoi
Quae haec cetera? puto lictores, fasces laureati, et siquid praetera tunc receptum principi distinguendo. Neque enim adhuc illa Principatus insignia, Ignis, Diadema, Purpura: quae reperta sequenti aevo, et ad exemplum regum. Vide EXCVRS. in littera A.
6Causa praecipua ex formidine, ne Germanicus, in cuius manu tot legiones, immensa sociorum auxilia, mirus apud populum fauor, habere imperium quam exspectare mallet.
Historique Interprétation
Cunctandi nempe caussa, formido ex Germanico: ne si ille tantis viribus et gratia imperium vellet, ipse turpiter abiiceretur. Melius ergo censebat non agnoscere, donec nosset eius mentem.
Historique
Octo ad Rhenum, in ripa Gallica: praecipuum, uno loco imperii robur. Atque eae cum suis auxiliis et equitatu, facile ad C. M. militum accedebant.
7Dabat et famae, ut uocatus electusque potius a re publica uideretur quam per uxorium ambitum et senili adoptione inrepsisse. Postea cognitum est ad introspiciendas etiam procerum uoluntates inductam dubitationem : nam uerba, uultus in crimen detorquens recondebat.
Historique
Matris Liviae, quae a marito id exambierat.

8

1Nihil primo senatus die agi passus nisi de supremis Augusti, cuius testamentum, inlatum per uirgines Vestae, Tiberium et Liuiam heredes habuit ; Liuia in familiam Iuliam nomenque Augustum adsumebatur ; in spem secundam nepotes pronepotesque, tertio gradu primores ciuitatis scripserat, plerosque inuisos sibi, sed iactantia gloriaque ad posteros.
Historique À corriger Renvoi
More scilicet Romano qui pactiones, foedera, testamenta, pecunias etiam deponebant in templis: et saepissime in isto Vestae, quod religione primum. Dio XLVIII. de pace inter Triumviros et Sextum inita: ταῦτα οὐν συνθέμενοι, καὶ συγγραψάμενοι, τὰ τε γραμματεῖα ταῖς ἱερείαις ταῖς ἀειπαρθένοις παρακατέθεντο: Haec ita pacti, et scriptis consignantes, tabellas apud Vestales deposuerunt . Eadem in re Appianus: καὶ ταῦτα συνεγράψαντο, ἐσημίναντο καὶ ταῖς ἱεραῖς παρθένοις, φυλάσσειν ἔπεμψαν ἐς ῥώμην Sed et Iulianum testamentum virgini Maximae traditum, Svetonius ait: M.Antonii, depositum apud Vestales, Plutarchus. Et generatim de templis, Vlpianus: Si custodiam testamenti aedituus suscepit . Dixi et pecunias in templis deponi solere, quod verum adeo, ut quidam omnes fortunas in iis haberent, quasi custodia certa. Herodianus lib. I de templo Pacis, quod exustum sub Commodo: πλουσιώτατον δὲ ἦν πάντων ἱερῶν, δι'ἀσφάλειαν. ἕκαστος δὲ ἅ εἶχεν, ἐκεῖσε ἐθησαυρίζετο. ἀλλὰ τὸ πῦρ ἐκ τῆς νυκτὁς πολλοὺς ἐκ πλουσίων πένητας ἐποίησεν. . Nec mirum, quia milite haec templa custodiebantur. Tertullianus de Corona, ubi non vult Christianum militem scribi: Et excubabit pro templis, quibus renunciabit? et caenabit illic, ubi Apostolo non placet? et quos interdiu exorcismis fugavit, noctibus defensabit, incumbens et requiescens super luncho quo perfossum est latus Christi? Et in Apologetico: AEdes suas dii tuerentur et imagines; quae, ut opinor, Caesarum milites excubiis salva praestant . Ideo Iuvenalis Castora vigilem dixit: ---- et ad vigilem ponendi Castora nummi.
Historique À corriger Moral Renvoi À corriger
Ideo in nummis et lapidibus exhinc fere Iulia scripta aut sculpta, non Livia: quod item in Notis ad Valerium observamus. sed nomen Augustae an recepit? Negat ecce Svetonius Claudio, cap. XI. Aviae Liviae divinos honores, et Circensi pompa currum elephantorum Augustaeo similem decernendum curavit. Patri Circenses annuos natali die matri carpentum quod per circum duceretur, et cognomen Augustae ab avia recusatum . Dicit ab Avia id recusatum: quae non alia quam Livia est. Mirum. Liviam enim Augustam faciunt scribuntque alii omnes. et hercle si ambitionem feminae novi, non recusavit. Tacitus lib. IIII. Decretum quotiens Augusta theatrum introisset . Alibi Augustae valetudo atrox. Et: Iulia Augusta mortem obiit . Plinius: Livia Drusilla, quae postea Augustae matrimonii nomen accepit. Idem lapides sexcenti testantur et nummi. Quid ergo Svetonio visum dissentire? Non ipsi quidem, sed librario qui pervertit. Liquet enim nobis corruptum locum, scribendumque ab viva recusatum : vel, ab ea viva . Ad matrem Antoniam haec referuntur, non ad Aviam: uti docet vel ἀκολουθία sermonis. Quae viva donata Augustae nomine a Caligula ( ταύτην τε γὰρ Ἀυγούσταν εὐθὺς καὶ ἱέρειαν τοῦ Ἀυγούστου ἀπόδειξε , ait Dio) id sprevit: et mortua nunc per Claudium recepit. Itaque in lapidibus Claudiani aevi: ANTONIAI AVG. DRVSI sculptum hodieq. Hoc verum. at interpretes in Suetoniano loco quam natant? qui licet ad portum se recipiant, me duce.
Politique Moral
Quare iactantia ? quasi sine affectu scilicet, optimos utilissimosque patriae legisset.
2Legata non ultra ciuilem modum, nisi quod populo et plebi quadringenties tricies quinquies, praetoriarum cohortium militibus singula nummum milia, <urbanis quingenos>, legionariis aut cohortibus ciuium Romanorum trecenos nummos uiritim dedit.
Historique Controverse
Id est, nihil praecipuum novumque in legatis, nihil regium, aut praeter civium modum moremque. Nam de Falcidiae modo accipere, (ignoscent viri magni) pravum acumen est.
Établissement du texte À corriger Controverse
Video placere viro docto, emendari e Svetonio: populo et plebi CCCC. tribubus XXXV . Vt intelligamus, ait, praeter quadrigenties legatum populo, etiam in singulas tribus centena millia relicta esse. Haereo: et e vulgatis Taciti verbis ervo bonum sane sensum. Coniunctim scilicet extulit noster, quae magis distincte Tranquillus. Ea tamen eius mens, ut populo legatum sit quadringenties, tribubus sive plebi XXXV Ni esset; non iunxisset duas eas voces, populo et plebi . Sed populus ergo alius a tribubus? Alius, hac quidem in parte. Populo legavit quadrigenties viritim distribuendum, et καθ'ἕνα tribubus triciesquinquies. id est, corpori tribuum universo. Veluti si collegio legem, et collegis singulis seorsum. Discrimen hoc summamque exactam neglexit Dio, qui satis habet dicere legatum populo CCCC. neglexi vereor et ego, dum in Electis motus haesitatione aliorum tentavi corrigere in Svetonii verbis, tribulibus XXXV.
Historique À corriger
Bene additum, ne accipiamus etiam cohortes sociales Ideo et Dio vertit, τῷ τε λοιπῷ τῷ πολιτικῷ πλήθει πέντε καὶ ἑβδομήκοντα δραχμάς: reliquis militibus e civibus septuagintaquinque drachmas . Itaque ille idem legiones πολιτικὰ στρατόπεδα non semel appellat, quia scripta ex civibus tantum. Fuit tamen cum in Dione placeret, τῷ ὁπλητικῷ πλήθει male. Svetonius: Legionariis trecenos nummos: quam summam repraesentari iussit. nam et confiscatam semper, repositamque habuerat . Vbi confiscatam , in fiscis adservatam: ut Tertullianus eleganti metaphora, de Fuga, Felices itaque pauperes, qui animam totam in confiscato habent .
3Tum consultatum de honoribus ; ex quis maxime insignes [uisi], ut porta triumphali duceretur funus, Gallus Asinius, ut legum latarum tituli, uictarum ab eo gentium uocabula anteferrentur, L. Arruntius, censuere.
Historique À corriger Controverse
Svetonius cap. C. in Aug. Inter alia complura censuerunt quidam, funus porta triumphali ducendum, praecedente Victoria . Neque dicit id factum: quod tamen viri docti ex Dione asserunt, me mirante, qui video Dionem nihil tale, imo contra scribere, funus eius ab equitib. noctu urbi illatum . Si noctu, quid refert per quam portam? Hoc tamen Dio, imaginem eius a Palatio ceream, habitu triumphali, ductam; itemque alteram in curru triumphali .
4Addebat Messala Valerius renouandum per annos sacramentum in nomen Tiberii ; interrogatusque a Tiberio num se mandante eam sententiam prompsisset, sponte dixisse respondit, neque in iis quae ad rem publicam pertinerent consilio nisi suo usurum, uel cum periculo offensionis : ea sola species adulandi supererat !
Renvoi Historique
De eo ritu dico ad lib. XVI. Valuit autem haec sententia et voluit, Tiberium iam principem esse: neque enim alii iuratur. Eoque velut offensus, rogat, quo auctore dixisset?
5Conclamant patres corpus ad rogum umeris senatorum ferendum. Remisit Caesar adroganti moderatione, populumque edicto monuit ne, ut quondam nimiis studiis funus diui Iulii turbassent, ita Augustum in foro potius quam in campo Martis, sede destinata, cremari uellent.
Renvoi Historique
Qui honor, nisi fallor, Sulla habitus primo Romanorum. Appianum lege I. Civil.
Historique Interprétation Politique Moral À corriger Établissement du texte Controverse Renvoi
Quid ? non ergo elatum corpus humeris Senatorum? Est vero. Svetonius: Senatorum humeris delatus in campum crematusque . Idem Dio. At Remittendi verbum eo valet, ut non sit factum. Libro IIII. Remissa aedilibus talis cura . Lib. XI. Hortantibus dehinc inediam et levem exitum. remittere beneficium Asiaticus ait . Scribo ergo, permisit Caesar . Sed eam ipsam permissionem arrogantem esse vult Tacitus: quia per speciem modestiae, et quasi pugnare cum Senatu nollet, habuit amplissimum ordinem inter Vespillones. Simile illud libri VI. de Asinio Gallo: Consultusque Caesar an sepeliri sineret, non erubuit permittere . ADD. De correctione nunc ambigo, quia docuit me vir ille qui omnes, (Cuiacium dico, quem nemo satis unquam miratus est qui cepit) eamdem vim inesse verbo Remittendi. Exempla apud ipsum in postremis Observationibus. Et sane in Irenaeo etiam legi: Remittite mortuos sepelire mortuos suos .
Historique
Primum Sullam in campo Martio, per honorem sepultum tradit Appianus. Nam alii etiam illustres viri, extra urbem. At postea Iuliae ibi tumulus, et mox ipsius Iulii: nunc Augusti, sede destinata : id est, in Mausoleo, quod sibi struxit.
6Die funeris milites uelut praesidio stetere, multum inridentibus qui ipsi uiderant quique a parentibus acceperant diem illum crudi adhuc seruitii et libertatis improspere repetitae, cum occisus dictator Caesar aliis pessimum, aliis pulcherrimum facinus uideretur : nunc senem principem, longa potentia, prouisis etiam heredum in rem publicam opibus, auxilio scilicet militari tuendum, ut sepultura eius quieta foret !

9

1 Multus hinc ipso de Augusto sermo, plerisque uana mirantibus, quod idem dies accepti quondam imperii princeps et uitae supremus, quod Nolae in domo et cubiculo in quo pater eius Octauius uitam finiuisset.
Historique À corriger À corriger
Erit fortasse qui hic adhaereat, cui adiutorium ego. Triplex enim ratio numerandi imperii Augustaei. Alii, plurimique, ab Actiaca pugna numerant, cum victo Antonio potens fuit imperii solus. Ea pugna pugnata IV. Nonas eptembres. Quidam a sexto eius consulatu, cum imperium illi a Senatu firmatum. datuq. cognomen Augusti quasi is legitimi principatus primus dies. Id fuit, VII. eidus Ianuar. Atque ea ratio numerandi provinciis fere familiaris. ita in lapide, cui Narbone: VII. QVOQVE. IDVS. IANVARIAS. QVA. DIE PRIMUM. IMPERIVM. ORBIS. TERRARVM. AVSPICATVS. EST. THVRE. VINO.SVPPLICENT . Orosius paullum a lapide dissentiens, VIII. nominat. Idus. Caesar, inquit , victor ab Oriente rediens, octavum Idus Ianuar. urbem triplici triumpho ingressus est. Hoc die primum Augustus consalutatus est. atque ex ea die summa rerum ac potestatum penes unum esse coepit et mansit, quod Graeci μοναρχίαν vocant . Longius recedit Censorinus, qui reiicit in XVI. Kal. Febr. Ante diem, inquit , XVI. Kal. Febr. C. Iulius Caesar divi filius Imp. Augustus sententia Munatii Planci dictus est . Ovidius Idus dutaxat nominat: Idibus in magni custos Iovis aede sacerdosSemimaris flammis viscera libat ovis.Redditaque est omnis * populo provincia nostro:Et tuus Augusto nomine dictus avus. Sed lapidem ego credo verum dicere. Tertii denique numerabant a primo eius consulatu: scilicet quia is gradus et aditus ad reliquos honores. Is fuit XIIII. Kal septembres. Eam rationem secutus est quicumque ille scriptor de caussis corruptae eloquetiae, qui imperitasse Augustum ait annis LVI. fallente numero, nisi ad hanc rationem. Quam ipsam secuti curiosi isti, qui initium imperii et finem Augusti vitae in eumdem diem, miraculi caussa, conferebant. Satis dixi: tu abi liber et expeditus.
2Numerus etiam consulatuum celebrabatur, quo Valerium Coruum et C. Marium simul aequauerat ; continuata per septem et triginta annos tribunicia potestas, nomen imperatoris semel atque uicies partum aliaque honorum multiplicata aut noua.
Historique À corriger
Nam Valerius Sextum, Marius septimum consul. At Ter Latio deciesque tulit labentibus annisAugustus falces. Vt ait Statius in silvis.
3At apud prudentes uita eius uarie extollebatur arguebaturue. Hi pietate erga parentem et necessitudine rei publicae, in qua nullus tunc legibus locus, ad arma ciuilia actum, quae neque parari possent neque haberi per bonas artes.
Vocabulaire Moral
Id est, necessitate. quia, ut mox loquitur, tempora reip . id poscebant, et asperum hoc remedii.
4Multa Antonio, dum interfectores patris ulcisceretur, multa Lepido concessisse. Postquam hic socordia senuerit, ille per libidines pessum datus sit, non aliud discordantis patriae remedium fuisse quam <ut> ab uno regeretur.
5Non regno tamen neque dictatura, sed principis nomine constitutam rem publicam ; mari Oceano aut amnibus longinquis saeptum imperium ; legiones, prouincias, classes, cuncta inter se conexa ; ius apud ciues, modestiam apud socios ; Vrbem ipsam magnifico ornatu ; pauca admodum ui tractata quo ceteris quies esset.
À corriger Renvoi Historique
Hoc verum, et docui in admirandis. Tamen addendum hic ex Herodiano, de Augusto: ποταμῶν τε μεγέθει, καὶ τάφρων, ἢ ὀρῶν προβλήμασιν, ἐρήμῳ τε γῆ καὶ δυσβάτῳ ἔφραξε τὴν ἀρχήν. Fluminum magnitudine, et fossarum, vel montium superciliis, terra item deserta et aegre pervia, munivit imperium . Illic distincte pleraque: noster universe, et praecipua dixit. Sed fuere alibi, Fossae, Castra, Stipites quae talia Limites appellat Spartianus in Hadriano. In plurimis, inquit , locis, in quibus Barbari non fluminibus, sed limitibus dividuntur, stipitibus magnis, in modum muralis sepis, funditus iactis atque connexis, Barbaros separavit . Fuit instar valli castrensis, aut potius Sudeti. Hic passim limitanei milites, quos Zosimus narrat a Costantino sublatos, magno rei Romanae malo.

10

1Dicebatur contra : pietatem erga parentem et tempora rei publicae obtentui sumpta ; ceterum cupidine dominandi concitos per largitionem ueteranos, paratum ab adulescente priuato exercitum, corruptas consulis legiones, simulatam Pompeianarum gratiam partium.
Interprétation Politique Style
Vberius hanc partem exsequitur: an quia ipse in ea? non ambigo.
Historique
D. Iunii Bruti, quas in Mutinensi obsidio ad se traxit.
2Mox, ubi decreto patrum fasces et ius praetoris inuaserit, caesis Hirtio et Pansa, siue hostis illos, seu Pansam uenenum uulneri adfusum, sui milites Hirtium et machinator doli Caesar abstulerat, utriusque copias occupauisse ; extortum inuito senatu consulatum, armaque quae in Antonium acceperit contra rem publicam uersa ; proscriptionem ciuium, diuisiones agrorum ne ipsis quidem qui fecere laudatas.
3Sane Cassii et Brutorum exitus paternis inimicitiis datos, quamquam fas sit priuata odia publicis utilitatibus remittere : sed Pompeium imagine pacis, sed Lepidum specie amicitiae deceptos ; post Antonium, Tarentino Brundisinoque foedere et nuptiis sororis inlectum, subdolae adfinitatis poenas morte exsoluisse.
Historique Style À corriger Renvoi
Ὑστερολογία est. Nam Brundisinum foedus aliquot annis prius Tarentino. Vtrumque autem a loco, ubi ictum. Brundisinum, quod Caesar cum Antonio coiit, Perusia capta: cum morte opportuna Fulviae, sublatum esset non dubium bellum, anno urbis DCCXIV. Octavia tunc Antonio data, et provinciae Orientis. At Tarentinum triennio posterius est: cum iterum simultate exorta, ὁ μὲν Ἀντώνιος (verba Appiani sunt Civilium quinto) ἐξ Ἀθηνιῶν ἐς Τάραντα διέπλει ναῦσι τριακοσίαις: Antonius ex urbe Athenarum navigavit Tarentum, cum trecentis navibus . Sed prudentia Octaviae, adnitente item Agrippa et Maecenate; iterum compositae res. Antonius Caesari centum naves ad bellum Siculum, ipse illi duas legiones ad bellum Parthicum attribuit. Adi, si libido est, Plutarchum Antonio, Dionem XLIX.
Historique Renvoi
Octaviae ex Ancharia. de quo instabili coniugio mire foedatus Senecae patris locus Suasoria prima. Vide EXCVRS. in B.
4Pacem sine dubio post haec, uerum cruentam : Lollianas Varianasque clades, interfectos Romae Varrones, Egnatios, Iullos.
À corriger Renvoi
Non impleo paginas istis, quae alibi exposita et prompta. In hac Lolliana Clade Iulium obsequentem emendo de prodigiis: Insidiis Romanorum Germani circumveti, sub M. Lollio Legato, graviter vexati . Nam contra scribo, insidiis Germanorum Romani circumventi . Vide praeterea Svetonium in Aug. Dionem LIV. Eusebium Chronicis, olympiad. CXC.
Historique Moral
Clades ea nota, sed Seneca de illa locus non sine labe, etiam in emendatis nuper libris. Epist. XLVII. Mariana clade quam multos splendidissime natos, Senatorium per militiam auspicantes gradum, fortuna depressit? alium ex illis pastorem, alium custodem casulae fecit . Cladene Mariana? Vbi ista, aut quando? Nam C. ille Marius victor ubique, si memini, et fecit servos, non dedit. Quod de ea accipias, quam Germanis intulit: nugae. An Germani Senatorium per militiam auspicantur gradum? Certissime rescribendum: Variana . Hanc enim nostram intellegit: et opportuno recentique exemplo admonet, posse e summa fortuna labi ad imam.
Historique À corriger
Fuit Licinius Varro Murena, de cuius insidiis, praeter alios, Strabo libro XIIII. εἶτ'ἐμπεσὼν εἰς τὴν Μυρῆνα φιλίαν, ἐκείνῳ συνεάλω φεύγων, φωραθείσης τῆς κατὰ Καίσαρος τοῦ Σεβαστοῦ ἐπιβολῆς .
Historique Renvoi
M. Egnatius Rufus Aedilis. de quo Dio LIII. Sveton. cap. XIX. Mox M. Egnatii, exin Plautii Rufi. Ita ibi scrib. non Genutii . Vide Senecam de Clementia I. cap. IX.
Historique Renvoi À corriger Moral
Dicere videtur iussu Augusti occisum Iulum: idque et Dio prodidit, lib. LV. At Velleius sua manu cecidisse eum dat intellegi: Iulus Antonius, inquit , singulare exemplum clementiae Caesaris, violator eius domus, ipse sceleris a se commissi ultor fuit . Quid tum? nihil haec pugnant. Praecessit scilicet iussus Augusti: quem ille exsecutus sua manu. Iulum autem Antonium intellegit Triumviri filium, ad quem Horatii Oda. Cognomen ei Africanus: quod male adhaesit Fabio, cum quo consul fuit. apud Sveton. in Claudio cap. II. Paullo enim Fabio cognomen Maximi fuit et sunt duae ex ordine Horatianae Odae, libri quarti prima et secunda, ad hos non dubie consules, perque eam occasionem coniunctim scriptae. De eo Iulo Seneca in De brevitate vitae: Filia et tot nobiles iuvenes, adulterio velut sacramento adacti, infractam aetatem territabant postquam ( melius, postque ) iterum timenda cum Antonio mulier . Apparet enim hunc Iulum arcanum aliquod scelus (cui proximus ab adulterio gradus est) cum Iulia in Augustum concepisse: uti olim cum Cleopatra eius pater.
5Nec domesticis abstinebatur : abducta Neroni uxor et consulti per ludibrium pontifices an concepto necdum edito partu rite nuberet ; † que tedii † et Vedii Pollionis luxus ; postremo Liuia grauis in rem publicam mater, grauis domui Caesarum nouerca.
Historique Renvoi Établissement du texte À corriger Controverse
Non extrico quis hic Tedius. Vtrumne Atedius scribendum? Vt sit ille qui Ciceroni dictus inter Caesaris amicos. An Sex. Tedium Afrum capimus, qui consul designatus se praecipitavit, apud Svetonium? Leviter placet. magis est, ut geminata ab haesitante librario vox sit. scribamusque: Qui Vedii Pollionis luxus . In Seneca sane simile mendum succreverat, tertio de Ira, cap XL. Divus Augustus cum caenaret apud Vedium Pollionem . ita restituit Pincianus, cum antea, Atedium, legeretur. Pincianus, selectus mihi censor, et verbis modicus, re iudicioque ingens. Mentio huius Vedii luxuriaeque eius apud multos, Dionem LIIII. Plinium lib. IX. Tertullianum de Pallio. Hic est ille Pollio qui testamento Caesari Pausylypum legavit: et e [...] diruta domo, facta Romae porticus quae Liviae dicta.
6Nihil deorum honoribus relictum, cum se templis et effigie numinum per flamines et sacerdotes coli uellet.
Moral Historique Renvoi À corriger
Magna et insana ambitio. quam exemplo Herculis et Liberi patris, excusare tamen videtur libro IV. noster. sed Augustus adhuc vivus et hominem fungens, in provinciis esse colique voluit pro deo. in provinciis, non in Italia aut Romae. Svetonius: Templa quamvis sciret etiam proconsulibus decerni solere: nulla tamen in provincia recepit, nisi communi suo Romaeque nomine. Nam in urbe quidem pertinacissime abstinuit hoc honore . De urbe ait: Dio etiam de Italia lib. LIIII. Quod Tacitus scribit effigie numinum: valet in eam mentem, ut signa adposita Augusti statuis sint, quae solent deorum. puta, radius, hasta, fulmen. Lucanus: Fulminibus manes, radiisque ornabit et astris. Itaque Nummi etiam hodie, in quibus Augusti caput radiatum. At de Flaminibus et sacerdotibus Augusti, plena omnia monumenta: et putidum sit referre. Vide pluscula in EXCVRS. in C.
7Ne Tiberium quidem caritate aut rei publicae cura successorem adscitum, sed, quoniam adrogantiam saeuitiamque eius introspexerit, comparatione deterrima sibi gloriam quaesiuisse. Etenim Augustus, paucis ante annis, cum Tiberio tribuniciam potestatem a patribus rursum postularet, quamquam honora oratione, quaedam de habitu cultuque et institutis eius iecerat, quae uelut excusando exprobraret.
Établissement du texte À corriger Interprétation
Sive placet, taeterrima . De re Svetonius, Tib. cap. XXI. Augustum ambitione tractum, ut tali successore, desiderabilior ipse quandoque fieret .
À corriger Historique
Ad habitum spectant haec Svetonii, Tib. cap. LXVIII. Incedebat cervice rigida et obstipa, adducto fere vultu, plerumque tacitus: nullo aut rarissimo, cum proximis etiam sermone, eoque tardissimo, nec sine molli quadam digitorum gesticulatione . Addit pro Tacito etiam: Quae omnia ingrata, et arrogantiae plena animadvertit Augustus, et excusare tentavit saepe apud Senatum et populu . Atque haec ad habitum : in cultu eiud quid notabile aut arrogans, haud nunc memini legere.
8Ceterum sepultura more perfecta, templum et caelestes religiones decernuntur.
Historique À corriger Renvoi
Templum in Palatio ipso, ex decreto Senatus. Dio: καὶ αὐτῷ Ipsi Augusto templum Romae decretum quidem a Senatu, sed a Livia et Tiberio structum est: idque alibi, et pluribus locis . Liviae tamen soli id opus attribuit (praeter Dionis et Svetonii mentem cap. XLVII.) Plinius lib. XII. Radicem eius magni ponderis vidimus in Palatii templo, quod fecerat divo Augusto coniux Augusta, aureae paterae impositam . Huc respicientem credo Senecam scribere, Consolatione ad Polybium: Fortuna ibit violentior per omnia, sicut est solita, eas quoque domos ausa iniuriae caussa intrare, in quas non nisi per templa aditur, et atram laureatis foribus inducere vestem . Puto enim id templum in palatii vestibulo fuisse. etsi referre forte an possis ad templum Apollinis Palatini. Ceterum ἀποθέωσις hanc Augusti, quam Tacitus commemorat, carmine singularis libri complexus videtur Ovidius, ut ipse quidem indicat, de Ponto: Quale tamen potui de celite, Brute, recentiVestra procul positus carmen in ora dedi. et alibi.

11

1Versae inde ad Tiberium preces. Et ille uarie disserebat de magnitudine imperii, sua modestia : solam diui Augusti mentem tantae molis capacem ; se, in partem curarum ab illo uocatum, experiendo didicisse quam arduum, quam subiectum fortunae regendi cuncta onus. Proinde, in ciuitate tot inlustribus uiris subnixa, non ad unum omnia deferrent : plures facilius munia rei publicae sociatis laboribus exsecuturos.
Vocabulaire Moral Controverse
Id est, moderatione: animo minime ambitioso. atque sic alibi usurpat, Mureto notatum.
2Plus in oratione tali dignitatis quam fidei erat ; Tiberioque, etiam in rebus quas non occuleret, seu natura siue adsuetudine, suspensa semper et obscura uerba ; tunc uero nitenti ut sensus suos penitus abderet, in incertum et ambiguum magis implicabantur.
3At patres, quibus unus metus si intellegere uiderentur, in questus, lacrimas, uota effundi ; ad deos, ad effigiem Augusti, ad genua ipsius manus tendere, cum proferri libellum recitarique iussit.
Historique À corriger
Quae in ipsa curia. Apparet enim ex illis quae de Hortensio infra: Modo Hortensii inter oratores sitam imaginem modo Augusti intuens .
Historique À corriger Controverse À corriger
Libellum eum se, quem Svetonius Rationarium imperii non incommode adpellat. scilicet quia rationes eo publicae continebantur. Videbatur autem prolatione libelli flexus paullum Tiberius, et imperium accepturus, cum curas susciperet. Vocat idem auctor etiam Breviarium imperii, cap. ultimo: De tribus voluminibus, uno mandata de funere suo complexus est: altero, indicem rerum a se gestarum quem vellet incidi in aeneis tabulis, quae ante Mausoleum statuerentur: tertio, breviarium totius imperii, quantum militum sub signis ubique esset, quantum pecuniae in aerario et fiscis, et vectigaliorum residuis . Vbi nota mihi etiam, Indicem hunc rerum Augusti, certo illum esse cuius exemplar Ancyrae positum, et curante nobilissimo Busbequio, exscriptum. Nam titulus in ea ipsa tabula iste: Rerum gestarum divi Augusti, quibus orbem terrarum imperio Populi Romani subiecit, et impensarum, quas in rempublicam populumque Romanum fecit, incisarum in duabus aheneis pilis, quae sunt Romae positae, exeplar subiectum . Ex quo haud temere collegerim dixerimque, in Svetonio scribendum: in aeneis pilis , non tabulis . De eadem re loqui utrumque, id quidem clarum est.
4Opes publicae continebantur, quantum ciuium sociorumque in armis, quot classes, regna, prouinciae, tributa aut uectigalia, et necessitates ac largitiones. Quae cuncta sua manu perscripserat Augustus addideratque consilium coercendi intra terminos imperii, incertum metu an per inuidiam.
Vocabulaire À corriger
Necessitates vocat onera publica, quaeque necessario in milites, in populum, aliasque imperii res eroganda. Livius eadem sententia lib. XXIIII. Prodeundum in concionem Fulvio praetori esse, indicandasque populo publicas necessitates . Lampridius Alexandro: Quartarios iam formatos in moneta detinuit, expectans ut si vectigal contrahere potuisset, eosdem ederet. Sed cum non potuisset per publicas necessitates, conflari eos iussit . Capitolinus paullo aliter in Gordianis: Familiae Gordiani hoc Senatus decrevit, ut a tutelis atque legationibus, et a publicis necessitatibus semper vacarent . Tacitus libro II. pro onere vel angore, ex aere alieno: sive et pauperie: Hortaturque ad luxum et aes alienum, socius libidinum et necessitatum, quo pluribus indiciis illigaret .
À corriger Historique
Quod consilium suum plene extollit Augustus ipse apud Iulianum in Menippaea de Caesaribus: ὑπό δέ τῶν ἐμφυλίων στάσεων τὴν ῥώμην ὁρῶν εἰς ἔσχατον ἐλαύνουσαν πολλάκις κίνδυνον, οὕτω διεθέμην τὰ περὶ αὐτὴν, ὥστε εἶναι δι'ἡμᾶς, ὧ θεοὶ, τὸ λοιπὸν ἀδαμαντίνην. οὐ γὰρ ταῖς ἀμέτροις ἐπιθυμίαις εἴκων, ἐπικτᾶσθαι πάντως αὐτῇ διενοήθην, ὅρια δὲ διττὰ ὥσπερ ὑπὸ τῆς φύσεως ἀποδεδομένα, Ἰστρον καὶ Ἐυφράτην ποταμοὺς ἐθέμην. . Sed qui termini sive limites Rom. imperii sub Augusto? Duos nominat Iulianus, Istrum et Euphratem: quibus adde Rhenum, et Oceanum, et quae supra dixi.
Historique Interprétation À corriger Renvoi
Metu quem pro ipsis habebat, ne studio plura quaerendi, ante parta amitterent . Atque hanc rationem ab ipso Augusto in libello datam, Dio est auctor.

12

1Inter quae, senatu ad infimas obtestationes procumbente, dixit forte Tiberius se ut non toti rei publicae parem, ita, quaecumque pars sibi mandaretur, eius tutelam suscepturum.
2Tum Asinius Gallus « Interrogo », inquit, « Caesar, quam partem rei publicae mandari tibi uelis ». Perculsus improuisa interrogatione, paulum reticuit ; dein, collecto animo, respondit nequaquam decorum pudori suo legere aliquid aut euitare ex eo, cui in uniuersum excusari mallet.
Historique À corriger Renvoi Moral
Explicat Dio. Tiberius, inquit, tres fecerat reip. partes. prima Romam et Italiam complectebatur: altera, exercitus: tertia, provincias. Vni ex istis parem se aiebat, non omnibus. At bono histrioni detracta propemodum persona est, improvisa interrogatione Galli.
3Rursum Gallus (etenim uultu offensionem coniectauerat) non idcirco interrogatum ait ut diuideret quae separari nequirent, sed ut sua confessione argueretur unum esse rei publicae corpus atque unius animo regendum. Addidit laudem de Augusto Tiberiumque ipsum uictoriarum suarum quaeque in toga per tot annos egregie fecisset admonuit.
4Nec ideo iram eius leniuit, pridem inuisus, tamquam ducta in matrimonium Vipsania, M. Agrippae filia, quae quondam Tiberii uxor fuerat, plus quam ciuilia agitaret Pollionisque Asinii patris ferociam retineret.
À corriger Vocabulaire Politique
Calpurnius Flaccus declamatione VI. Sceleratis ingeniis et plusquam civilia cupientibus non dominari instar servitutis est .

13

1Post quae L. Arruntius, haud multum discrepans a Galli oratione, perinde offendit, quamquam Tiberio nulla uetus in Arruntium ira ; sed diuitem, promptum, artibus egregiis et pari fama publice, suspectabat.
Historique Renvoi À corriger
Est is qui consul anno urbis DCCXXXII. Artes in eo doctrinamque suspicit. non vane, quoniam ex Plinii Indice lib. III. et V. inter scriptores censitus illustres fuit. et scripsit, nisi fallor, Geographica. Divitias etiam commemorat. quas Seneca non fuisse ostendit a bona arte, si de eo quidem sensit lib. VI. De Benef. An tu Arruntium et Haterium et ceteros qui captandorum testamentorum artem professi sunt, non putas eadem habere, quae designatores et libitinarios vota? sed alium ab isto, opinor, intellegit Seneca: qui sub Caio magnus, et qui ante praeco. Iosephum vide XIX. Antiq. cap. I. sub finem.
2Quippe Augustus supremis sermonibus, cum tractaret quinam adipisci principem locum suffecturi abnuerent, aut impares uellent, uel idem possent cuperentque, M. Lepidum dixerat capacem sed aspernantem, Gallum Asinium auidum et minorem, L. Arruntium non indignum et, si casus daretur, ausurum.
3De prioribus consentitur, pro Arruntio quidam Cn. Pisonem tradidere ; omnesque praeter Lepidum uariis mox criminibus struente Tiberio circumuenti sunt.
4Etiam Q. Haterius et Mamercus Scaurus suspicacem animum perstrinxere, Haterius cum dixisset : « Quo usque patieris, Caesar, non adesse caput rei publicae ? », Scaurus quia dixerat spem esse ex eo non inritas fore senatus preces quod relationi consulum iure tribuniciae potestatis non intercessisset. In Haterium statim inuectus est ; Scaurum, cui implacabilius irascebatur, silentio tramisit.
Style Établissement du texte Controverse
Sententiam potius in hoc loco expedimus, quam verba. Lectio quam posui, a Ferreto est, qui adseverat in Medicao codice sit scriptum. Et cur ambigimus? Sententia hercle percommoda est: offensum Tiberium, pro reliqua sua modestia, quod caput reip. nominaretur, qui tamquam veteri libertate unus vellet esse e multis. Nec absurde legeris e vulgatis, non esse caput te reip. ?
5Fessusque clamore omnium, expostulatione singulorum, flexit paulatim, non ut fateretur suscipi a se imperium, sed ut negare et rogari desineret.
6Constat Haterium, cum deprecandi causa Palatium introisset ambulantisque Tiberii genua aduolueretur, prope a militibus interfectum, quia Tiberius casu an manibus eius impeditus prociderat. Neque tamen periculo talis uiri mitigatus est, donec Haterius Augustam oraret eiusque curatissimis precibus protegeretur.
Établissement du texte
Ita correxi: vulgo, et usque .

14

1Multa patrum et in Augustam adulatio : alii parentem, alii matrem patriae appellandam, plerique ut nomini Caesaris adscriberetur « Iuliae filius » censebant.
2Ille, moderandos feminarum honores dictitans eademque se temperantia usurum in iis quae sibi tribuerentur, ceterum anxius inuidia et muliebre fastigium in deminutionem sui accipiens, ne lictorem quidem ei decerni passus est, aramque Adoptionis et alia huiusce modi prohibuit.
Historique À corriger
Quo tamen vulgo foeminae principes usae, Vestalium exemplo. Claudii quidem Agrippina, etiam duobus. Tacitus, Decreti et a Senatu lictores duo, Flaminium Claudiale .
Controverse Établissement du texte À corriger Historique À corriger À corriger
Ludos hic facit vir doctus, equite non plaudente. Damnat lectionem veterem, et multis verbis suadet hanc novam, aeraque adoptionis . quasi Tiberius, inquit, in aes incidi adoptionem publiceque proponi vetuerit. Mi homo, hodie nihil credo tibi. Nam notus mihi mos Romanus, quo receptum ut propagandae memoriae caussa, ara aut templum statueretur virtuti reique, quam cuperent laudatam. Noster lib. III. Praeceperant animis orationem patres: quo quaesitior adulatio fuit. nec tamen repertum, nisi ut effigies principum, aras deum, templa et arcus, aliaque solita censerent . Ita apud eumdem, cum Tiberius publico iudicio ultus esset Germanici mortem: Caecina Severus censuit aram Vltioni . Et ob amicitiam cum Seiano, lib. IV. Patres aram Clementiae, aram Amicitiae, effigiesque circum Caesaris, et Seiani censuere . Et lib. XV. post natam ex Poppaea prolem, Supplicationes a Senatu decretae, et templum Fecunditati . Eodem traho Svetonii illud in Caligula, cap. VIII. praeter interpretum mentem: Addit etiam pro argumento, aras ibi ostendi inscriptas, ob Agrippinae puerpuerium . Errat idem ille dum censet, de Tiberii adoptione hic agi: cum Tacitus intellegat de Liviae. Nam Livia testamento adoptata in familiam Iuliam nomenque Augustae: et novo exemplo, coniux facta filia mariti. Ideo dum Liviae adulantur, decreta ara Adoptioni. Passim in lapidibus et Nummis, Divi filia lego. Vt in marmore Hispaniensi: IVLIAE. AVG.DIVI. F. MATRITI. CAESARIS. AVG. PRINCIPIS. ET. CONSERVATORISET. DRVSI. GERMANICIM. CORNELIVS. PROCVLVSPONTIFEX. CAESARVM. Nummo aeneo, S.P.Q.R. DIVAE. IVLIAE. AVGVSTI. FIL. carpenti forma tracti a duobus mulis.
3At Germanico Caesari proconsulare imperium petiuit, missique legati qui deferrent, simul maestitiam eius ob excessum Augusti solarentur. Quo minus idem pro Druso postularetur, ea causa quod designatus consul Drusus praesensque erat.
Historique À corriger Renvoi
Quodne ante habebat? Nam Dio diserte proconsulare imperium illi tribuit. anno DCCLXIIII. id est, triennio ante. Lib. LV. Τιβέριος μὲν Γερμανικὸς ἀντὶ ὑπάτου ἄρχων ἐς τὴν Κελτικὴν ἐσέβαλον, Tiberius, et Germanicus Proconsul, in Celticam invasiones fecerunt . sed intellegit, credo, proconsulare imperio perpetuum: quod inter titulos principatus. In oratione Alexandri apud Lampridium: Gratias vobis P.C. de Caesareo nomine, de pontificatu max. de Trib. potestate, et proconsulari imperio. quae omnia novo exemplo uno die in me contulistis . Ab eadem mente Nero lib. XII. curante Agrippina, Proconsulare imperium extra urbem habet, et Princeps iuventutis appellatur . Exemplum ab Augusto, cui decretum perpetuum Proconsulare imperium Dio tradit lib. LIII.
4Candidatos praeturae duodecim nominauit, numerum ab Augusto traditum ; et, hortante senatu ut augeret, iure iurando obstrinxit se non excessurum.
Historique Renvoi
Praetorum origo, progressus, augmentum, satis ambigue tradita: etiam ab iis, quibus haec una cura fuit. Ego breviter rem expedivi, et ad historiae fidem, quae vide, si vis, in EXCVRS. in D.
À corriger
Diffuse magis Velleius: Post redditum caelo patrem, et corpus eius humanis honoribus, nomen durius honoratum: primum Principalium eius operum fuit ordinatio comitiorum, quam manu sua scriptam D. Augustus reliquerat. quo tempore mihi fratrique meo candidatis Caesaris destinari Praetoribus contigit. Consecutis, ut neq. post nos quemquam D. Augustus, neque ante nos Caesar commendaret .

15

1Tum primum e campo comitia ad patres translata sunt ; nam ad eam diem, etsi potissima arbitrio principis, quaedam tamen studiis tribuum fiebant. Neque populus ademptum ius questus est nisi inani rumore, et senatus, largitionibus ac precibus sordidis exsolutus, libens tenuit, moderante Tiberio ne plures quam quattuor candidatos commendaret sine repulsa et ambitu designandos.
Historique Interprétation Renvoi
Comitiorum res, amissa libertate, varie habita: ac vide omnino in EXCVRS. quae huc faciunt, littera E.
Historique Interprétation
Id est, ut nec opus quidem haberent in Senatu ambire: sufficeretque sola Principis commendatio.
2Inter quae tribuni plebei petiuere ut proprio sumptu ederent ludos, qui de nomine Augusti, fastis additi, Augustales uocarentur. Sed decreta pecunia ex aerario, utque per circum triumphali ueste uterentur ; curru uehi haud permissum.
Historique À corriger À corriger Renvoi
Verum est. nam et in Kalendario veteri hodieq. legimus, IV. eid. Octob. AVGVST . id est. Augustalia. Eorum ludorum originem repperio, anno DCCXXXV. cum ex Graeciensi et Sicula peregrinatione redux Augustus, passus est inter alios honores, τύχῃ τε ἐπαναγόγω βωμὸν ἱδρυθῆναι, καὶ τὴν ἡμέραν ἢν ἀφίξοιτο, ἔν τε ταῖς ἱερομηνίαις ἀριθμεῖσθαι, καὶ Ἀυγουστάλια ὀνομάζεσθαι: Fortunae reduci aram sacrari, et diem qua redierat, in Fastis scribi, et Augustalia dici . Ludique eo die ex decreto Senatus instituti, octennio posterius, Aelio Tuberone, Paullo Fabio Coss. Idem scriptor: Τὰ δὲ δὴ Ἀυγουστάλια, ἅ καἱ νῦν ἄγεται, τότε πρῶτον ἐκ δόγματος ἐτελέσθη : Augustalia, quae et nunc celebrantur, tunc primum ex Sc.to. acta sunt . At Suidae Augustale etiam locus est, in quo praefecti regionum et cultores Augusti saltabant, Idibus Octobris. Video hominem alludere velle ad hos ludos: sed ita, ut eum plane, non capiam. Ἀυγουστεῖον inquit, ἐκλήθη διόθι τη· ίε· τοῦ ὀκτωβρίου μηνὸς οἱ ῥεγεωνάρχαι καὶ σεβαστοφόροι ἐχόρευον ἐν τῷ αὐγυστεΐῳ οἶον ἐν τῷ ὀψοπολίῳ, εἰς τιμὴν Τιβερίου. . scies tame et alios ludos fuisse, die natali Augusti, qui pariter celebrabantur in Circo, notatos Fastis, VIIII. Kal. Octob. H.D.AVGVSTI. NATALIS. LVD. CIRC. Quorum metio est Dioni in actis anni DCCXLIII. et Svetonio, nisi fallor, cap. LVII. Equites Romani natalem eius sponte atque consensu biduo semper celebrarunt . Quos intellegit et Ovidius lib. IV. De Ponto: Pontica me tellus, quantis hac possumus oraNatalem ludis, scit celebrare dei. sed eos cave cum Augustalibus confundas.
À corriger À corriger Renvoi À corriger
Tribuni, mortuo Augusto, praefecti his ludis, ait Dio, quasi sacri: ut id quoque cederet honori Augusti. Ludi autem ipsi, Circenses; id est curules, et si forte Venatio. Quod vestem triumphalem petunt Tribuni: faciunt ad exemplum Consulum et Praetorum, quibus in Circo ludos praebentibus ius togae pictae. Iuvenalis: ------ similisque triumpho Praedo caballorum Praetor sedet. Quo versu haesi aliquando, num. leg. praeda : quia magna scilicet pecuniae vis effundenda praetori in aurigas et equos, iisque ipse quasi praeda. Idem alibi, ------ et medio sublimen in pulvere CirciIn tunica Iovis, et pictae sarrana ferentemEx humeris aulae togae. Nec alius sententiae illud Cornelii nostri lib. XII. Ludicro Circensium Britannicus in praetexta, Nero triumphalium veste, transvecti sunt . Vt dicam in loco.
Historique Interprétation Renvoi À corriger
Ne prorsus aequarentur potestati maiori. De curru Praetorum in Circo, Iuvenalis: Quid si vidisset praetorem in curribus altisExstantem? Plinius: Non vetus et bigarum celebratio in his qui praetura functi, curru vecti essent per Circum . De Consulum, Plinius alter in Laudatione Traiani: Nos sub tuis oculis augustior solito currus accipiet: nos inter secunda omina et vota certantia vehemur alacres, et incerti utra ex parte maior auribus nostris clamor accidat . scripsique de his uberius peculiari De Spectaculis libro, cui Saturnalia Index.
3Mox celebratio annua ad praetorem translata, cui inter ciues et peregrinos iurisdictio euenisset.

16

1Hic rerum urbanarum status erat, cum Pannonicas legiones seditio incessit, nullis nouis causis, nisi quod mutatus princeps licentiam turbarum et ex ciuili bello spem praemiorum ostendebat.
2Castris aestiuis tres simul legiones habebantur, praesidente Iunio Blaeso, qui, fine Augusti et initiis Tiberii auditis, ob iustitium aut gaudium intermiserat solita munia. Eo principio lasciuire miles, discordare, pessimi cuiusque sermonibus praebere aures, denique luxum et otium cupere, disciplinam et laborem aspernari.
Historique Interprétation
Iustitium, ob mortem Augusti indictum et publicus dolor et cessatio: gaudium, ob initia Tiberii. et tunc quoque feriae in Natali imperii.
3Erat in castris Percennius quidam, dux olim theatralium operarum, dein gregarius miles, procax lingua et miscere coetus histrionali studio doctus. Is imperitos animos et quaenam post Augustum militiae condicio ambigentes impellere paulatim nocturnis conloquiis, aut, flexo in uesperam die et dilapsis melioribus, deterrimum quemque congregare.
Historique À corriger Vocabulaire À corriger À corriger
In theatro, sicut in Circo, suae partes et factiones: distracto videlicet favore plebis in hunc histrionem, in illum. Ea non raro in tumultum exibant, imo pugnam, imo caedem. Dux his factionibus et signifer levissimus quisque e plebe: cui lingua manusq. ad iniurias et cotumelias proptae. Ab uno exeplo disce rem totam, apud Svetonium Nerone, cap. XXVI. Interdiu quoque clam gestatoria sella delatus in Theatrum, seditionibus Pantomimorum ex parte proscenii superiore, signifer simul ac spectator aderat. et cum ad manus ventum esset, lapidibusque et subselliorum fragminibus decerneretur, multa et ipse iecit in populum, atque etiam praetoris caput consauciavit . Operae autem theatrales Tacito: ut Ciceroni, operae Clodianae: et in lapide prisco, OPERAE. VETERES. A. SCAENA. Plinio etiam operae in Circo, sed a me correcto: lib. IIX. cap. VI. L. Piso inductos dumtaxat (Elephatos intellegit) in Circum, atque ut contemptus eorum incresceret, ab operariis hastas praepilatas habentibus per circum totum actos ubi, ab operis scribendum esse confirmo.

17

1Postremo promptis iam et aliis seditionis ministris uelut contionabundus interrogabat cur paucis centurionibus, paucioribus tribunis in modum seruorum oboedirent. Quando ausuros exposcere remedia, nisi nouum et nutantem adhuc principem precibus uel armis adirent ?
2Satis per tot annos ignauia peccatum, quod tricena aut quadragena stipendia senes et plerique truncato ex uulneribus corpore tolerent.
Historique À corriger Vocabulaire
Atqui vicena, ex lege, debebant tantum: et tunc Veterani dicebantur. Suidas: Βετεράνος παρὰ ῥωμαίοις ὁ ἀπελυθεὶς τῆς στρατείας· ἐπὶ εἰκοσαετίαν δὲ οὗτοι ἐδούλευον: Veteranus Romanis dicitur, qui solutus est militia. in vigesimum autem annum solent merere . Quod verum est: sed sub Principibus, ut hic dicitur, parum servatum.
3Ne dimissis quidem finem esse militiae, sed apud uexillum tendentes alio uocabulo eosdem labores perferre. Ac si quis tot casus uita superauerit, trahi adhuc diuersas in terras, ubi per nomen agrorum uligines paludum uel inculta montium accipiant.
Historique À corriger
Attende qui historiam principum legis. Apud antiquos simplex et una honesta missio: ab Augusti aevo facta duplex. Exauctoratio et missio. Tacitus auctor sic distinguendi, infra: Placitum ut epistolae nomine principis scriberentur, missionem dari vicena stipendia meritis: exauctorari qui senadena fecissent, ac retineri sub vexillo, ceterorum immunes nisi propulsandi hostis . Exauctorationis ea vis, ut (exempli caussa) legio aliqua sacramento solveretur, signis aquilaque ademptis: non tamen dimitteretur protenus, sed seorsum in exercitu ageret sub uno aliquo vexillo, donec praemia solverentur et agri. Interea immunis a labore, excubiis, vigiliis, et munere omni castrensi esset: excepta pugna in hostem. At plenae missionis effectus, ut statim ab exercitu castrisque domum aut in colonias irent, praemiis acceptis. Cui bono hoc inventum? inquies. Bono fisci. Svetonius in Tiberio, cap. XLVIII. Atque etiam missiones veteranorum rarissimas fecit, ex senio mortem, et morte compendium captans . Praemia enim, de quibus mox dicam, mortuis non debebantur: sicut nec cum caussa missis, ante stipendia completa. Ideo Caligula (Svetonio narrante, cap. XLIIII. in exercitu recensendo plerisque Centurionum maturis iam, et nonnullis ante paucissimos quam consummaturi essent dies, primos pilos ademit, caussatus senium cuiusque et imbecillitatem . Capis ergo nunc, cur hic de tricenis quadragenisque stipendiis querela: et infra totiens mentio retentionis apud vexillum; fons Pannonicae et Germanicae seditionis.
Vocabulaire À corriger Interprétation
Quomodo? Veterani enim proprie dicebantur, non legionarii. Ita lib. III. Vexillum veteranorum, non plus quingenti. Histor. lib. III. Ipsum Othonem comitabantur speculatorum lecta corpora cum ceteris praetoriis cohortibus, veterani e praetorio, classicorum ingens numerus . Nam et Praetoriani post XVI. annos habebantur sub vexillo. Dicti etiam Emeriti Glossae priscae, Emeritus ἀπολειτουργέσας ἤ ἀποστραρευσάμενος . iterumque Emeritus, ἔντιός κατὰ στρατιωτικοὶς καμάτοις . Significat Immunes eos fuisse et operum vacuos. Dicti saepe item Vexillarii. Vt mox, Vexillarii discordium legionum : in Historiarum libris, vexillarii XIIIae. XVae. legionum, et C. De iisdem laboribus, quod addunt: mentiuntur.
Établissement du texte
Nonne melius? siqui tot casus vitae superaverint .
Renvoi Controverse
Gordius, ut multis visum, hic nodus: nec ego tamen Alexander. solvi enim, non abrupi: et EXCVRS. nostros adi in F.
4Enimuero militiam ipsam grauem, infructuosam : denis in diem assibus animam et corpus aestimari ; hinc uestem, arma, tentoria ; hinc saeuitiam centurionum et uacationes munerum redimi. At hercule uerbera et uulnera, duram hiemem, exercitas aestates, bellum atrox aut sterilem pacem sempiterna.
Historique À corriger Renvoi
Vides ergo, aucto a Iulio vel ab Augusto stipendio, abrogatam illam Gracchi legem, qua militi e publico vestem dari iussit, sine ulla stipendii detractione. Quod fugerat me admonere in Electis, cap. De stipendio. Ambigas tamen an secuti principes iterum non reduxerint Gracchi hac parte legem. Lampridius certe in Alexandro, Donavit, inquit , et ocreas, et braccas, et calciamenta inter vestimenta militaria . et post in persona Principis: Qui acceptam a provincialibus annonam, qui vestem, qui stipendia vobis attribuit .
Renvoi
Scripsi ea de re ad libros Historiarum.
5Nec aliud leuamentum quam si certis sub legibus militia iniretur, ut singulos denarios mererent, sextus decumus stipendii annus finem adferret, ne ultra sub uexillis tenerentur, sed isdem in castris praemium pecunia solueretur.
Renvoi
Quale istud pecuniarium praemium? Pete ab EXCVRS. nostris, in G.
6An praetorias cohortes, quae binos denarios acceperint, quae post sedecim annos penatibus suis reddantur, plus periculorum suscipere ? Non obtrectari a se urbanas excubias ; sibi tamen apud horridas gentes e contuberniis hostem aspici.
Historique Interprétation Controverse
Bini denarii decreti a Senatu Praetorianis, in honorem Augusti: ut scilicet fidelem gererent eius curam, in salute cuius salus publica nixa. Id accidit in VII. eius Consulatu. Si tamen Dionis verba vera, non binos denarios meriti Praetoriani: sed tantum, XX. asses. Nam ait, τοῖς δορυφορήσουσιν αὐτὸν διπλάσιον τε μισθὸν τοῦ τοῖς ἄλλοις στρατιώταις διδομένου ψηφισθῆναι διεπράξαντο . Si, inquam, duplum quod ceteris militibus, datum Praetorianis: constat invidiosam orationem esse nebulonis Percennii de duobus denariis, et augendae rei. Quantum enim intersit, docui ante. At exemplum hoc stipendii Praetorianis augendi, sumptum a militia veteri: apud quos Praetoria cohors sesquiplum accipiebat, honoris caussa. Vide Festum in Praetoria cohors. ADD. Vir doctus, in re nummaria. nuper emendari censuit, quae bis denos acciperent . Nam constat ex Dione, inquit, accepisse eos saltem duplum quam alii milites: nec id plus fecerit, quam vicenos nummos. Denarium autem duorum aestimatio amplior. Intellego. Vellem et ipse ea, quae in hanc rem satis scripsi. Quis nostrum exigit ista rigide ad veri lancem? Binos denarios? sic nempe, quomodo legionarii unum denarium. Is enim eis definitus, sed solutus numquam nisi aestimatione infima et prisca. Eadem igitur fide et pretio duos denarios cepere Praetoriani. Quos quod diserte tamen exprimit Percennius: quis miretur? in seditione id facit, et ad animos scilicet vero an falso inflammandos.
Historique Renvoi
Lapsus ergo Dio, qui lib. LIIII. diserte tradit, Augustum definisse annos Praetoriis cohortibus duodecim, aliis sedecim. Nisi tamen id decretum mutatum postea, anno DCCLVIII. Quod apparet ex eodem Dione, libro LV. ubi de praemiis militaribus. quem adi.

18

1Adstrepebat uulgus, diuersis incitamentis, hi uerberum notas, illi canitiem, plurimi detrita tegmina et nudum corpus exprobrantes.
2Postremo eo furoris uenere ut tres legiones miscere in unam agitauerint. Depulsi aemulatione, quia suae quisque legioni eum honorem quaerebant, alio uertunt atque una tres aquilas et signa cohortium locant ; simul congerunt caespites, exstruunt tribunal, quo magis conspicua sedes foret.
Historique À corriger
Nota morem antiquum. Tribunal Imperatorium ecce in castris, etiam illa aetate cespiticium. Plinius in laudatione Traiani: Decora facies consulis: multa post saecula tribunal viridi cespite extructum, nec fascium tantum, sed pilorum signorumque honore ( malim, horrore ) circumdatum . Xiphilinus de Boodicia regina Britanniae, συνήγαγε δὲ τὸ στράτευμα ἀμφὶ δώδεκα μυριάδας ὅν, καὶ ἀνέβη ἐπὶ βῆμα ἐκ γῆς ἑλώδοις ἐς τὸν Ῥωμαϊκὸν τρόπον πεποιημένον . Eleganter. et ascendit, inquit , tribunal e terra palustri, more Romano confectum . Statius in Silviis: Hic suetus dare iura parens, hoc cespite turmasAdfari. Ammianus lib. XXIII. Ipse aggere glebali assistens coronaque celsarum circumdatus potestatum, talia ore sereno disseruit . Lucanus lib. V. de Caesare concionante: ------stetit aggere fultiCespitis, intrepidus vultu: meruitque timeriNon metuens. Plutarchus in Pompeio: βήματος δὲ οὐκ ὄντος, οὐδὲ τοῦ στρατιωτικοῦ γενέσται φθάσαντος, ὅ ποιοῦσιν αὐτοὶ, τῆς γῆς ἐκτομὰς βαθείας λαμβάνοντες, καὶ καταλλήλων συντιθέντες . Claudianus de bello Getico: Dictis ante tamen princeps confirmat ituros,Aggere conspicuus. stat circumfusa iuventusNixa hastis, pronasque ferox accomodat aures.
3Properantibus Blaesus aduenit, increpabatque ac retinebat singulos, clamitans : « Mea potius caede imbuite manus : leuiore flagitio legatum interficietis quam ab imperatore desciscitis. Aut incolumis fidem legionum retinebo, aut iugulatus paenitentiam adcelerabo. »
Historique Moral À corriger
Mirum videri possit, et quid caussae, cur ob tribunal cespiticium adeo inclamet Blaesus ? Nam subiungit: Leviore flagitio legatum interficietis, quam ab imperatore desciscitis . Capitale ergo adeo facinus illud? capitale prorsus. Nam tribunalis exstructio, ascensioque signum proprium Imperatoris: quod allocuturus milites conscenderet. simile apud Vopiscum in Probo. Vndique ab omnibus adclamatum est, Probe Auguste dii te servent. Deinde concursus, et cespiticium tribunal, appellatusque Imperator . sed et allocutio ipsa soli Imperatori servata postea. Ammianus de Iuliano nondum Principe, lib. XVI. Et cum alloqui pariter omnes nec longitudo spatiorum extenta, nec in unum coactae multitudinis permitteret crebritas, ( et alioqui vitabat gravioris invidiae pondus, ne videretur id adfectasse quod sibi soli deberi Augustus existimabat) cautior sui, et c.

19

1Aggerebatur nihilo minus caespes iamque pectori usque adcreuerat, cum tandem, peruicacia uicti, inceptum omisere.
Historique Interprétation
Ipsius Blaesi, et siqui alii fortiter obsisterent.
2Blaesus multa dicendi arte non per seditionem et turbas desideria militum ad Caesarem ferenda ait ; neque ueteres ab imperatoribus priscis, neque ipsos a diuo Augusto tam noua petiuisse ; et parum in tempore incipientis principis curas onerari.
3Si tamen tenderent in pace temptare quae ne ciuilium quidem bellorum uictores expostulauerint, cur contra morem obsequii, contra fas disciplinae uim meditentur ? Decernerent legatos seque coram mandata darent.
4Adclamauere ut filius Blaesi, tribunus, legatione ea fungeretur peteretque militibus missionem ab sedecim annis ; cetera mandaturos, ubi prima prouenissent.
5Profecto iuuene, modicum otium ; sed superbire miles, quod filius legati orator publicae causae satis ostenderet necessitate expressa quae per modestiam non obtinuissent.

20

1Interea manipuli, ante coeptam seditionem Nauportum missi ob itinera et pontes et alios usus, postquam turbatum in castris accepere, uexilla conuellunt direptisque proximis uicis ipsoque Nauporto, quod municipii instar erat, retinentes centuriones inrisu et contumeliis, postremo uerberibus insectantur, praecipua in Aufidienum Rufum, praefectum castrorum, ira, quem dereptum uehiculo sarcinis grauant aguntque primo in agmine, per ludibrium rogitantes an tam immensa onera, tam longa itinera libenter ferret.
Historique Interprétation
Expeditionem ergo meditabantur, eoque haec praecurabant: neque alio fine simul in Aestivis erant.
Historique Renvoi À corriger
Meminit et Velleius. Strabo collocat in Tauriscis, situ ab Aquileia stadiis CCCL. sed vocat Ναύποντον , corrupte, ut opinor.
Historique Renvoi
Munus fuit, nescio an antiquum. mentionem quidem eius ante Principes nondum inveni: postea, saepius. Vide EXCVRS. in H.
Moral
Honestiores ergo militum etiam tunc in vehiculo, aut equo.
2Quippe Rufus, diu manipularis, dein centurio, mox castris praefectus, antiquam duramque militiam reuocabat, intentus operis ac laboris, et eo immitior quia tolerauerat.
Établissement du texte À corriger
Medicea scriptura, intus operis . Verum censeo, vetus operis . In Tacito, vetus militiae , et in silio ipsa haec verba: ------gnaros belli, veteresque laborum.

21

1Horum aduentu redintegratur seditio et uagi circumiecta populabantur. Blaesus paucos, maxime praeda onustos, ad terrorem ceterorum adfici uerberibus, claudi carcere iubet ; nam etiam tum legato a centurionibus et optimo quoque manipularium parebatur.
Historique Renvoi
In castris stativis ergo carcer. et cum exercitus moveret, eosdem catena trahebant more militari, ut alibi dicam. Iuvenalis, satyra VI. Inde fides arti, sonuit si dextera ferroLaevaque, si longo castrorum in carcere mansit.
2Illi obniti trahentibus, prensare circumstantium genua, ciere modo nomina singulorum, modo centuriam quisque cuius manipularis erat, cohortem, legionem, eadem omnibus imminere clamitantes. Simul probra in legatum cumulant, caelum ac deos obtestantur, nihil reliqui faciunt quo minus inuidiam, misericordiam, metum et iras permouerent.
3Adcurritur ab uniuersis et, carcere effracto, soluunt uincula desertoresque ac rerum capitalium damnatos sibi iam miscent.

22

1Flagrantior inde uis, plures seditioni duces. Et Vibulenus quidam, gregarius miles, ante tribunal Blaesi adleuatus circumstantium umeris, apud turbatos et quid pararet intentos : « Vos quidem », inquit, « his innocentibus et miserrimis lucem et spiritum reddidistis ; sed quis fratri meo uitam, quis fratrem mihi reddit ? quem missum ad uos a Germanico exercitu de communibus commodis nocte proxima iugulauit per gladiatores suos, quos in exitium militum habet atque armat.
Historique Moral
Refer ad solutum saeculi morem, quo Praesides, Praefecti provinciarum familias gladiatorum alebant, ad spectacula exhibenda. Non enim inter milites lecti, ne erres.
2Responde, Blaese, ubi cadauer abieceris ; ne hostes quidem sepultura inuident. Cum osculis, cum lacrimis dolorem meum impleuero, me quoque trucidari iube, dum interfectos nullum ob scelus, sed quia utilitati legionum consulebamus, hi sepeliant. »

23

1Incendebat haec fletu et pectus atque os manibus uerberans. Mox, disiectis quorum per umeros sustinebatur, praeceps et singulorum pedibus aduolutus, tantum consternationis inuidiaeque conciuit, ut pars militum gladiatores, qui e seruitio Blaesi erant, pars ceteram eiusdem familiam uincirent, alii ad quaerendum corpus effunderentur.
2Ac, ni propere neque corpus ullum reperiri et seruos adhibitis cruciatibus abnuere caedem neque illi fuisse umquam fratrem pernotuisset, haud multum ab exitio legati aberant.
3Tribunos tamen ac praefectum castrorum extrusere, sarcinae fugientium direptae, et centurio Lucilius interficitur, cui militaribus facetiis uocabulum « Cedo alteram » indiderant, quia, fracta uite in tergo militis, alteram clara uoce ac rursus aliam poscebat.
À corriger Historique
Moris huius exe(m)plum militaribus item in Aureliani vita: Huic signum exercitus apposuerat, Manu ad ferrum: ut si forte quaeretur quis Aurelianus aliquid fecisset vel gessisset, suggereretur, Aurelianus manu ad ferrum . De vite autem Centurionum, protrita iam res et conculcata.
4Ceteros latebrae texere, uno retento Clemente Iulio, qui perferendis militum mandatis habebatur idoneus ob promptum ingenium.
5Quin ipsae inter se legiones octaua et quinta decuma ferrum parabant, dum centurionem cognomento Sirpicum illa morti deposcit, quintadecumani tuentur, ni miles nonanus preces et aduersum aspernantes minas interiecisset.
Historique Vocabulaire
Caussa huius cognomenti me fugit. An forte Sirpicus, a sirpando? quod est ligare, nodoque constringere, prisca quidem voce. Unde sirpi, aenigmata sive nodi. Quiane verberavit obsoleto illo verbo militum aures? an quia asperior in contringendis militibus duriorque?

24

1Haec audita quamquam abstrusum et tristissima quaeque maxime occultantem Tiberium perpulere ut Drusum filium cum primoribus ciuitatis duabusque praetoriis cohortibus mitteret, nullis satis certis mandatis, ex re consulturum. Et cohortes delecto milite supra solitum firmatae.
2Additur magna pars praetoriani equitis et robora Germanorum, qui tum custodes imperatori aderant ; simul praetorii praefectus Aelius Seianus, collega Straboni patri suo datus, magna apud Tiberium auctoritate, rector iuueni et ceteris periculorum praemiorumque ostentator.
Historique Renvoi
Recepit ergo iterum Germanos custodes Tiberius, destitutos post cladem Varianam ab Augusto Svetonius Aug. cap. XLIX. De custodibus istis, alibi abunde.
3Druso propinquanti quasi per officium obuiae fuere legiones, non laetae, ut adsolet, neque insignibus fulgentes, sed inluuie deformi et uultu, quamquam maestitiam imitarentur, contumaciae propiores.
Renvoi
De cultu et incultu insignium notanda quaedam observo, et promo in EXCVRS. in I.

25

1Postquam uallum introiit, portas stationibus firmant, globos armatorum certis castrorum locis opperiri iubent ; ceteri tribunal ingenti agmine circumueniunt. Stabat Drusus, silentium manu poscens.
2Illi, quotiens oculos ad multitudinem rettulerant, uocibus truculentis strepere, rursum uiso Caesare trepidare ; murmur incertum, atrox clamor et repente quies ; diuersis animorum motibus pauebant terrebantque.
Moral À corriger Vocabulaire
Is quidem mos et affectus vulgi, in turba sua audacis. Lucanus pariter in seditione: ------ quippe ipsa metus exsolverat audaxTurba suos. quidquid multis peccatur, inultu est. Et Velleius: subita deinde exercitus seditio, qui plerumque contemplatus frequentiam suam a disciplina desciscit .
Établissement du texte Style À corriger
Video expulsam priscam vocem, repens quies . Porro huic sententiae silianum illud plane geminum est. Clamor saepe repens, et saepe silentia fixisIn tellurem oculis. Clamor autem, cum terrererent, ut sequitur: quies, cum timerent.
3Tandem interrupto tumultu litteras patris recitat, in quis perscriptum erat praecipuam ipsi fortissimarum legionum curam, quibuscum plurima bella tolerauisset ; ubi primum a luctu requiesset animus, acturum apud patres de postulatis eorum ; misisse interim filium, ut sine cunctatione concederet quae statim tribui possent ; cetera senatui seruanda, quem neque gratiae neque seueritatis expertem haberi par esset.

26

1Responsum est a contione mandata Clementi centurioni quae perferret. Is orditur de missione a sedecim annis, de praemiis finitae militiae, ut denarius diurnum stipendium foret, ne ueterani sub uexillo haberentur. Ad ea Drusus cum arbitrium senatus et patris obtenderet, clamore turbatur.
2Cur uenisset neque augendis militum stipendiis neque adleuandis laboribus, denique nulla bene faciendi licentia ? At hercule uerbera et necem cunctis permitti ! Tiberium olim nomine Augusti desideria legionum frustrari solitum ; easdem artes Drusum rettulisse ; numquamne * ad se * nisi filios familiarum uenturos ?
Établissement du texte
Verior lectio e verborum traiecta: numquamne ad se nisi filios f.
3Nouum id plane quod imperator sola militis commoda ad senatum reiciat ; eundem ergo senatum consulendum, quotiens supplicia aut proelia indicantur ; an praemia sub dominis, poenas sine arbitro esse ?

27

1Postremo deserunt tribunal, ut quis praetorianorum militum amicorumue Caesaris occurreret, manus intentantes, causam discordiae et initium armorum, maxime infensi Cn. Lentulo, quod is ante alios aetate et gloria belli firmare Drusum credebatur et illa militiae flagitia primus aspernari.
2Nec multo post digredientem eum <a> Caesare ac prouisu periculi hiberna castra repetentem circumsistunt, rogitantes quo pergeret, ad imperatorem an ad patres, ut illic quoque commodis legionum aduersaretur ; simul ingruunt, saxa iaciunt. Iamque lapidis ictu cruentus et exitii certus, adcursu multitudinis quae cum Druso aduenerat protectus est.

28

1Noctem minacem et in scelus erupturam fors leniuit : nam luna claro repente caelo uisa languescere. Id miles, rationis ignarus, omen praesentium accepit, [a] suis laboribus defectionem sideris adsimulans, prospereque cessura quae pergerent, si fulgor et claritudo deae redderetur.
Établissement du texte Controverse
Quid hoc, clariore paene caelo? Cassa palearum, si examinas. A Beroaldo ea lectio est, quam sperne: et substitue, Luna claro repente caelo. Facit sententia, et prisca scriptura, clamore pena caelo. Claro autem caelo is lunae languor. et ideo sequitur, postquam ortae nubes offecere visui.
2Igitur aeris sono, tubarum cornuumque concentu strepere ; prout splendidior obscuriorue, laetari aut maerere ; et postquam ortae nubes offecere uisui creditumque conditam tenebris, ut sunt mobiles ad superstitionem perculsae semel mentes, sibi aeternum laborem portendi, sua facinora auersari deos lamentantur.
Moral À corriger
Clarum exemplum vanae religionis, ad levandos Lunae labores, Ita enim opinio erat. Iuvenalis, nimis facete de sexu tinniente: Vna laboranti poterit succurrere Lunae. Livius lib. XXVI. Disposita in muris Campanorum imbellis multitudo cum aeris crepitu, qualis in defectu Lunae silenti nocte cieri solet . Quem morem nec Christianos desiisse, discas e Divo Maximo Taurinesi Episcopo: qui nimis id indignatur et culpat Homilia propria, De defectu Lunae. Ait inter alia hic apta: Cum requirerem quid sibi clamor hic vellet, dixerunt mihi quod laboranti Lunae vestra vociferatio subveniret, et defectum eius suis clamoribus adiuvaret .
3Vtendum inclinatione ea Caesar et quae casus obtulerat in sapientiam uertenda ratus, circumiri tentoria iubet ; accitur centurio Clemens et si <qui> alii bonis artibus grati in uulgus.
4Hi uigiliis, stationibus, custodiis portarum se inserunt, spem offerunt, metum intendunt : « Quo usque filium imperatoris obsidebimus ? quis certaminum finis ? Percennione et Vibuleno sacramentum dicturi sumus ? Percennius et Vibulenus stipendia militibus, agros emeritis largientur ? denique pro Neronibus et Drusis imperium populi Romani capessent ?
Historique Vocabulaire Renvoi
Quae ante portas quidem, sed paullo longius: atqui et in ipsis Custodiae fuerunt, et has adiungit. Nos in Militia, lib. V. Dialog. VIII.
5Quin potius, ut nouissimi in culpam, ita primi ad paenitentiam sumus ? Tarda sunt quae in commune expostulantur ; priuatam gratiam statim mereare, statim recipias. »
Historique Moral
Hoc accipiendum, quasi ad meliores militum dictum. Etsi enim omnes rebellaverant: non aeque prompte, et quidam secuti magis, quam ducentes. Hos nunc excitat.
6Commotis per haec mentibus et inter se suspectis, tironem a ueterano, legionem a legione dissociant. Tum redire paulatim amor obsequii : omittunt portas ; signa, unum in locum principio seditionis congregata, suas in sedes referunt.
Historique Vocabulaire
Intellegit qui stipendia nondum complessent, abiunctos ab iis qui sub vexillo veterani.

29

1Drusus, orto die et uocata contione, quamquam rudis dicendi, nobilitate ingenita, incusat priora, probat praesentia ; negat se terrore et minis uinci ; flexos ad modestiam si uideat, si supplices audiat, scripturum patri ut placatus legionum preces exciperet.
Interprétation À corriger
Culpavi: nec nunc omnino capio. nisi quod videtur simile illi dicto apud Lucanum: ------ quos Lentulus omnesVirtutis stimulis, et nobilitate dolendiPraecessit. Huic apud Claudianum: ------ mista sed nobilis ira. In quibus plus scilicet aliquid intellegitur, quam dicitur.
2Orantibus rursum idem Blaesus et L. Aponius, eques Romanus, e cohorte Drusi, Iustusque Catonius, primi ordinis centurio, ad Tiberium mittuntur.
Historique Renvoi
Credo eum esse, qui postea Praetorii praefectis imperante Claudio, et Messalinae fraude interfectus. Suadeo legas Dionem, LX. De primo ordine, ego in Milit. lib. II.
3Certatum inde sententiis, cum alii opperiendos legatos atque interim comitate permulcendum militem censerent, alii fortioribus remediis agendum ; nihil in uulgo modicum : terrere, ni paueant ; ubi pertimuerint, impune contemni ; dum superstitio urgeat, adiciendos ex duce metus sublatis seditionis auctoribus.
Style À corriger
Ne mutemus. dictio est quam amat Tacitus. Ita lib. II. Languescet industria, si nullus ex se metus aus spes. Vita Agricolae: Tenentibus arma plerisque, quos conscientia defectionis, et proprius ex legato timor agitabat . A Sallustio sumpsit de rep. ad Caes. Neque quemquam a multis metendum esse, quin ad eum formido ex multis recidat .
4Promptum ad asperiora ingenium Druso erat : uocatos Vibulenum et Percennium interfici iubet. Tradunt plerique intra tabernaculum ducis obrutos, alii corpora extra uallum abiecta ostentui.
Historique Renvoi À corriger
Vt in oppidis animadversiones extra muros: sic et in castris extra vallum. Ideo corpora hic abiecta in eum locum, qui fuit extra portam Decumanam, a castrorum tergo, uti ex Vegetio discas lib. I. capite. XXIII. Seneca I. De ira capite XVI. Damnatus extra vallum deductus est, et iam cervicem porrigebat, cum subito apparuit commilito ille . Hirtius de bello Africano: sic extra vallum deducti sunt, et cruciabiliter interfecti . Calpurnius Declamatione VII. in ipso argumento: Imperator corpora eorum extra vallum proiici iussit. Eiusdem sententiae, quod idem Tacitus statim: Convulsos laniatosque, et partim exanimos, ante vallum, aut in omnem Rhenum proiiciunt .

30

1Tum, ut quisque praecipuus turbator, conquisiti, et pars, extra castra palantes, a centurionibus aut praetoriarum cohortium militibus caesi ; quosdam ipsi manipuli documentum fidei tradidere.
2Auxerat militum curas praematura hiems imbribus continuis adeoque saeuis ut non egredi tentoria, congregari inter se, uix tutari signa possent, quae turbine atque unda raptabantur.
Historique
Id est, recta habere et servare in principiis, ubi defixa:
3Durabat et formido caelestis irae, nec frustra aduersus impios hebescere sidera, ruere tempestates : non aliud malorum leuamentum, quam si linquerent castra infausta temerataque et, soluti piaculo, suis quisque hibernis redderentur.
4Primum octaua, dein quinta decuma legio rediere ; nonanus opperiendas Tiberii epistulas clamitauerat, mox desolatus aliorum discessione imminentem necessitatem sponte praeuenit.
À corriger Vocabulaire
solus relictus, μονωθέις , ut Glossae veteres.
5Et Drusus, non exspectato legatorum regressu, quia praesentia satis consederant, in Vrbem rediit.

31

1Isdem ferme diebus isdem causis Germanicae legiones turbatae, quanto plures, tanto uiolentius, et magna spe fore ut Germanicus Caesar imperium alterius pati nequiret daretque se legionibus ui sua cuncta tracturis.
2Duo apud ripam Rheni exercitus erant : cui nomen superiori sub C. Silio legato, inferiorem A. Caecina curabat. Regimen summae rei penes Germanicum, agendo Galliarum censui tum intentum.
Historique Renvoi
Censum accipies, non qualis Romae, ut notae saltem essent Gallorum facultates: sed ut ex modo census tributum penderent et vectigal. Quod cum in aliis provinciis servabatur (apud Iurisconsultos titulo toto de censibus:) tum in Gallia potissimum, ditissima provinciarum. Adde sis nostra en EXCVRS. K.
Historique Renvoi
In legione plena sexaginta centuriones. Dionysius Halicarnasseus, libro IX. et Vegetius: ego plene in Militia.
3Sed quibus Silius moderabatur, mente ambigua fortunam seditionis alienae speculabantur ; inferioris exercitus miles in rabiem prolapsus est, orto ab unetuicesimanis quintanisque initio et tractis prima quoque ac uicesima legionibus : nam isdem aestiuis in finibus Vbiorum habebantur per otium aut leuia munia.
Historique Établissement du texte Renvoi
In Germania inferiori, hac aetate ubique XXIam legionem reperio non decimamnonam. Itaque hic et saepius, repone, Vnaetuicesimanis . Qua vox remotior ab usu hodie, imposuit scriptorum vulgo. Adi, si placet, ad lib. I. Histor. Notas.
4Igitur, audito fine Augusti, uernacula multitudo, nuper acto in urbe dilectu, lasciuiae sueta, laborum intolerans, implere ceterorum rudes animos : uenisse tempus quo ueterani maturam missionem, iuuenes largiora stipendia, cuncti modum miseriarum exposcerent saeuitiamque centurionum ulciscerentur.
Historique Renvoi
Ante quinque circiter annos, nuntiata in urbe clade Variana. cum quidem Romae subitum militem Augustus conscripsit, ad tutelam ripae Rheni: et plerosque e libertinis. Sveton. cap. XXV. et Dio LVI.
5Non unus haec, ut Pannonicas inter legiones Percennius, nec apud trepidas militum aures, alios ualidiores exercitus respicientium, sed multa seditionis ora uocesque : sua in manu sitam rem Romanam, suis uictoriis augeri rem publicam, in suum cognomentum adscisci imperatores.
Historique Renvoi À corriger
Si ad sua tempora Tacitus respexit, clara res: omnes enim post Tiberium fere Imperatores cognomen sumpserunt a pugnacissima gente. At quid est, quod hic milites in eo glorientur, nisi si divini et praescii futurorum Nam ad hoc aevi solus Drusus et Germanicus, cognomine illo usi, ex decreto quod apud Dione habes LV. et si quisquam ex Imperatoribus, solus certe Tiberius. sed correctione explico me, et omnino scrib. censeo, adscisci imperaturos . Idque verum, cognomento illo insignitos eos, qui in ipse Principatus. Praeter dictos, ecce Vitellius Imp. filium sinu retinens Germanicum appellavit, cinxitque cunctis fortunae principalis insignibus .

32

1Nec legatus obuiam ibat : quippe plurium uaecordia constantiam exemerat. Repente lymphati destrictis gladiis in centuriones inuadunt : ea uetustissima militaribus odiis materies et saeuiendi principium. Prostratos uerberibus mulcant, sexagenis singulos, ut numerum centurionum adaequarent ; tum conuulsos laniatosque et partim exanimos ante uallum aut in amnem Rhenum proiciunt.
2Septimius, cum perfugisset ad tribunal pedibusque Caecinae aduolueretur, eo usque flagitatus est donec ad exitium dederetur. Cassius Chaerea, mox caede C. Caesaris memoriam apud posteros adeptus, tum adulescens et animi ferox, inter obstantes et armatos ferro uiam patefecit.
Établissement du texte À corriger Vocabulaire
Malim, mulcant , in hac significatione. Cicero pro Milone: Qua in turba C. Vivienus senator ita est mulcatus, ut vitam amiserit . Livius lib. XXIX. In legatum, lictoribus prius prius indignum in modum mulcatis, impetum faciunt . Idem lib. VIII. Sperare se corpore regio mulcato, virum et suos redempturam . et alibi, Mulcare virgis . Quibus locis omnibus, Multare , non aeque placet.
3Non tribunus ultra, non castrorum praefectus ius obtinuit ; uigilias, stationes, et si qua alia praesens usus indixerat, ipsi partiebantur. Id militares animos altius coniectantibus praecipuum indicium magni atque implacabilis motus, quod neque disiecti nec paucorum instinctu, sed pariter ardescerent, pariter silerent, tanta aequalitate et constantia ut regi crederes.
Établissement du texte Controverse
Rhenano placet, vel paucorum , nec sperno.

33

1Interea Germanico, per Gallias, ut diximus, census accipienti, excessisse Augustum adfertur. Neptem eius Agrippinam in matrimonio pluresque ex ea liberos habebat, ipse Druso fratre Tiberii genitus, Augustae nepos, sed anxius occultis in se patrui auiaeque odiis, quorum causae acriores, quia iniquae.
Vocabulaire Renvoi
Ea forma sermonis Iurisconsulto dicta legatio ad census accipiendos . C. I. D. De muneribus et honoribus.
Historique Moral Politique Interprétation
A virtutibus eius ortae.Invidebant, et erectum ingenium timebant.
2Quippe Drusi magna apud populum Romanum memoria, credebaturque, si rerum potitus foret, libertatem redditurus ; unde in Germanicum fauor et spes eadem. Nam iuueni ciuile ingenium, mira comitas et diuersa a Tiberii sermone, uultu, adrogantibus et obscuris.
Historique Renvoi
Im[...]o prodita a Tiberio eius epistola est, qua de cogendo ad restituendam libertatem Augusto agebat. Quae una caussa necis pio in patria iuveni, sed infelici. Sveton. in Tiberio, cap. L.
3Accedebant muliebres offensiones nouercalibus Liuiae in Agrippinam stimulis, atque ipsa Agrippina paulo commotior, nisi quod castitate et mariti amore quamuis indomitum animum in bonum uertebat.

34

1Sed Germanicus, quanto summae spei propior, tanto impensius pro Tiberio niti ; seque et proximos et Belgarum ciuitates in uerba eius adigit. Dehinc, audito legionum tumultu, raptim profectus, obuias extra castra habuit, deiectis in terram oculis uelut paenitentia.
2Postquam uallum iniit, dissoni questus audiri coepere. Et quidam, prensa manu eius per speciem exosculandi, inseruerunt digitos, ut uacua dentibus ora contingeret ; alii curuata senio membra ostendebant.
3Adsistentem contionem, quia permixta uidebatur, discedere in manipulos iubet ; sic melius audituros responsum ; uexilla praeferri, ut id saltem discerneret cohortes ; tarde obtemperauere.
4Tunc, a ueneratione Augusti orsus, flexit ad uictorias triumphosque Tiberii, praecipuis laudibus celebrans quae apud Germanias illis cum legionibus pulcherrima fecisset. Italiae inde consensum, Galliarum fidem extollit ; nil usquam turbidum aut discors. Silentio haec uel murmure modico audita sunt.

35

1Vt seditionem attigit, ubi modestia militaris, ubi ueteris disciplinae decus, quonam tribunos, quo centuriones exegissent, rogitans, nudant uniuersi corpora, cicatrices ex uulneribus, uerberum notas exprobrant ; mox indiscretis uocibus pretia uacationum, angustias stipendii, duritiam operum ac propriis nominibus incusant uallum, fossas, pabuli, materiae, lignorum adgestus, et si qua alia ex necessitate aut aduersus otium castrorum quaeruntur.
2Atrocissimus ueteranorum clamor oriebatur, qui, tricena aut supra stipendia numerantes, mederetur fessis, neu mortem in isdem laboribus, sed finem tam exercitae militiae neque inopem requiem orabant.
À corriger
Similia Iuliani milites, in seditione apud Lucanum: ---- iam respice canosInvalidasque manus, et inanes cerne lacertos.Vsus abit vitae. bellis consumpsimus aevum:Ad mortem dimitte senes.
3Fuere etiam qui legatam a diuo Augusto pecuniam reposcerent, faustis in Germanicum ominibus ; et, si uellet imperium, promptos ostentauere.
Établissement du texte Historique Vocabulaire À corriger
An vero, nominibus ? sic quidem Svetonius de Caligula: Densissimo et laetissimo obviorum agmine incessit, super fausta nomina, sidus et pullum et pupum appellantium . Fausta nomina sunt, Di te servent Auguste, Imperator, Princeps, Felix, Victor, aliaque ab adulatione vulgi nata. Dio quidem ab hac lectione est: τὸν τε Τιβέριον inquit, ἐκακηγόρησαν, καὶ τὸν Γερμανικὸν αὐτοκράτορα ἐπεκάλεσαν .
À corriger Historique Politique
Id Velleius ita exprimit: Defuitque qui contra remp. duceret, non qui ducerentur . Nec alio fine legata petunt: tamquam illum scilicet habeant pro herede.
4Tum uero, quasi scelere contaminaretur, praeceps tribunali desiluit. Opposuerunt abeunti arma, minitantes, ni regrederetur ; at ille, moriturum potius quam fidem exueret clamitans, ferrum a latere diripuit elatumque deferebat in pectus, ni proximi prensam dextram ui attinuissent.
Historique À corriger
Recte a latere . Nam mos priscus gladium ex humero suspendere, et dimittere ad latus. Homer. Iliad. β . ------ Ἀμφὶ δ'ἀρ ὤμοισιν βάλετο ξίφος ἀργυρόηλον. ------ Circum humeros iecit clavis gladium argetatis. Odyss. β . ------ Περὶ δὲ ξίφος ὀξὺ θέτ' ὤμῳ. ------ Gladium circumdedit armo. Virgilius: Tum lateri atque humeris Tegeaeum subligat ensem. Idem: ------ atque ensem collo suspendit eburnum. Nec id Heroum modo saeculo, sed obtinuit postea. atque adeo apud Romanos, Claudian. Gestatosque patri scapulis radiantibus enses. Et Germanos. VVindichindus: subnixi stabant (saxones) parvis scutis, habentes ad renes cultello magnos . Ad renes enim (ut eiusmodi scriptorum Atticismus est) valet ad latera.
5Extrema et conglobata inter se pars contionis ac, uix credibile dictu, quidam singuli, propius incedentes, feriret hortabantur ; et miles nomine Calusidius strictum obtulit gladium, addito acutiorem esse. Saeuum id malique moris etiam furentibus uisum, ac spatium fuit quo Caesar ab amicis in tabernaculum raperetur.

36

1Consultatum ibi de remedio. Etenim nuntiabatur parari legatos, qui superiorem exercitum ad causam eandem traherent ; destinatum excidio Vbiorum oppidum, imbutasque praeda manus in direptionem Galliarum erupturas.
2Augebat metum gnarus Romanae seditionis et, si omitteretur ripa, inuasurus hostis : at, si auxilia et socii aduersum abscedentes legiones armarentur, ciuile bellum suscipi. Periculosa seueritas, flagitiosa largitio ; seu nihil militi, siue omnia concederentur, in ancipiti res publica.
3Igitur, uolutatis inter se rationibus, placitum ut epistulae nomine principis scriberentur : missionem dari uicena stipendia meritis, exauctorari qui sena dena fecissent ac retineri sub uexillo ceterorum immunes nisi propulsandi hostis, legata quae petiuerant exsolui duplicarique.
Établissement du texte Controverse À corriger
Recte ergo in Svetonii Tiberio scriptum: Militi post duplicata ex Augusti testamento legata, nihil umquam largitus est . Ubi male Beroaldus, publicata.

37

1Sensit miles in tempus conficta statimque flagitauit. Missio per tribunos maturatur, largitio differebatur in hiberna cuiusque. Non abscessere quintani unetuicesimanique, donec isdem in aestiuis contracta ex uiatico amicorum ipsiusque Caesaris pecunia persolueretur.
Établissement du texte Controverse Historique
Malebam: in hiberna usquam : sed Iosiae Merceri, amici olim nostri, verissima lectio et distinctio: Largitio differebatur in hiberna cuiusque . Nam in castris aestivis iunctim legiones habebantur, in hibernis singula seorsim. Volebant ergo differri, et interim divelli: sed miles fraudem suspicatus abnuit.
2Primam ac uicesimam legiones Caecina legatus in ciuitatem Vbiorum reduxit, turpi agmine, cum fisci de imperatore rapti inter signa interque aquilas ueherentur.
Historique Renvoi
Tangit non dubie morem priscum, quo pecunias solitum deponere ad signa. Ii enim militares dii, id templum. Vegetius lib. II. cap. XX. Sveton. Domit. cap. VII.
3Germanicus, superiorem ad exercitum profectus, secundam et tertiam decumam et sextam decumam legiones nihil cunctatas sacramento adigit. Quartadecumani paulum dubitauerant ; pecunia et missio quamuis non flagitantibus oblata est.
Établissement du texte
Imo, contatas . Vti ad legiones ipsas referas.

38

1At in Chaucis coeptauere seditionem praesidium agitantes uexillarii discordium legionum, et praesenti duorum militum supplicio paulum repressi sunt. Iusserat id M’. Ennius, castrorum praefectus, bono magis exemplo quam concesso iure.
Historique Renvoi À corriger
Soli enim illi ius plectendi militis, qui exercitus rector. Et Augusti quidem instituto (quod apud Dionem libro LIII.) solis Propraetoribus sive legatis Augusti, quos gladios succinxerat, id ius fuit: postea etiam proconsulibus, universisque provinciarum rectoribus, ex lege VI. De off. praesid. saltem ut punirent milites gregarios. leg. IX. De custod. reorum: Qui exercitum accipit, ius animadvertendi in milites caligatos habet .
2Deinde intumescente motu profugus repertusque, postquam intutae latebrae, praesidium ab audacia mutuatur : non praefectum ab iis, sed Germanicum ducem, sed Tiberium imperatorem uiolari. Simul exterritis qui obstiterant, raptum uexillum ad ripam uertit, et, si quis agmine decessisset, pro desertore fore clamitans, reduxit in hiberna turbidos et nihil ausos.

39

1Interea legati ab senatu regressum iam apud aram Vbiorum Germanicum adeunt. Duae ibi legiones, prima atque uicesima, ueteranique nuper missi sub uexillo hiemabant.
Établissement du texte Renvoi
Sive placet, digressi . Vulgo est; regressi : sed falso, nequedum ulli missi. Intellegit legatos, vel qui a Senatu decreti ad ferendum Proconsulare imperium, de quibus supra, vel qui a Tiberio missi ad turbas sedandas, de quibus iam audierat. Hoc Dio sentire videtur. Res sic videtur: sed ut aperte fabuler, ab Senatu digressi vel egressi , haud satis placet: magis lectio Florentini codicis, legati ab Senatu, regressum iam . Vt a superiore exercitu regressum iterum ad Aram Vbiorum velit, ibique conventum. Ac plurimum fortasse ibi, aut Coloniae Agrippinae, agebat: quidmi, vel in uxoris patrisque eius gratiam?
2Pauidos et conscientia uaecordes intrat metus uenisse patrum iussu qui inrita facerent quae per seditionem expresserant.
3Vtque mos uulgo quamuis falsis reum subdere, Munatium Plancum, consulatu functum, principem legationis, auctorem senatus consulti incusant ; et nocte concubia uexillum in domo Germanici situm flagitare occipiunt, concursuque ad ianuam facto, moliuntur fores, extractum cubili Caesarem tradere uexillum intento mortis metu subigunt.
Historique
Et quidem nuper Consul enim fuit anno ante, cum C. Silio. Munatium illum esse, qui Censor fuit anni DCCXXXII. fuge credere. Non facile aetas fert: non Taciti verba. Dixisset enim potius a praecipuo honore, Censura functum . Filius, credo, eius.
Historique Vocabulaire À corriger
Quod vexillum? illudne sub quo veterani habebantur? non videtur. Non enim illi solum, sed duae legiones in eadem culpa quarum signa aquilaeque in castris, non in tabernaculo ducis. Refer ergo ad aliud vexillum, et observa ritum antiquum. signum futurae pugnae, vexillum perpureum fuit. quod adservabatur merito in tabernaculo ducis, quia illi soli ius et arbitrium proponendi. Hoc insignite et καθ'ἐξοχὴν Vexillum dictum. Docte Glossae veteres: Ῥούσιον Φάρσος , vexillum . At de more, Caesar Belli Gallici lib. II. Caesari omnia uno tempore erant agenda. vexillum proponendum, quod erat insigne cum ad arma concurri oporteret . De Bello Civili: sequenti die cum iter facere Caesar vellet, renunciatum est a speculatoribus Pompeium de tertia vigilia in acie stetisse. Hoc nuntio allato, vexillum proposuit . Plutarchus forma eius satis describit in Fabio: τὸ τῆς μαχῆς σημεῖον ἐξέθηκεν. ἔστι δὲ χιτὼν κόκκινος ὑπὲρ τῆς στρατηγικῆς σκηνῆς διατενόμενος: signum pugnae proposuit. est autem tunica coccinea, super praetorium extensa . Quod Plutarchus χιτῶνα dicit, Tunicam etiam Isidorus: Russata, quam poeniceam vocant, nos coccineam. Hac sub consulibus Romani usi sunt milites, unde etia Russati vocabantur. Solebat enim pridie quam dimicandum esset, ante principia poni ( vellem dixisset, ante praetorium poni , vel, supra praetorium : id enim verius ) quasi admonitio et indicium futurae pugnae . Plutarchus iterum in Bruto: ἅμα δὲ ἡμέρᾳ προύκειτο μὲν τῷ Βρούτου χάρακι καὶ τῷ Κασσίου σύμβολον ἀγῶνος, φοινικοῦς χιτών: Vna cum luce, propositum fuit in Bruti et Cassii castris signum pugnae tunica pugnacea . Non ergo simpliciter velum fuit, sed tunicae forma. Mansit is mos ad tempora imperii labentis. Ammianus, lib. XXVII. signis ilico fixis ex more, cum undique ad arma conclamaretur, imperio principis et ductorum stetit regibilis miles: vexillum operiens extollendum, quod erat opportune subeundae indicium pugnae . Hoc illud vexillum est quod lymphati milites postulant, et cum eo ius scilicet caedis et armorum.
4Mox uagi per uias obuios habuere legatos, audita consternatione ad Germanicum tendentes. Ingerunt contumelias, caedem parant, Planco maxime, quem dignitas fuga impediuerat ; neque aliud periclitanti subsidium quam castra primae legionis. Illic, signa et aquilam amplexus, religione sese tutabatur, ac, ni aquilifer Calpurnius uim extremam arcuisset, rarum etiam inter hostes, legatus populi Romani Romanis in castris sanguine suo altaria deum commaculauisset.
Établissement du texte Historique À corriger
Haereo an distinguendum sit, quam castra. primae legionis illic signa . Videntur enim duae hae legiones unis in hibernis fuisse: sic tamen, ut ritu Romano, quaeque legio cum signis seorsum locaretur. Ideo ait Plancum confugisse ad aquilam et signa primae legionis. supra tres legiones, Pannonicae castris aestivis simul habebantur: separatae tamen aquilae, donec per furorem, una tres aquilas et signa cohortium locarent , ait Tacitus. Receptam tamen interpunctionem tueri videtur, quod sequitur, Quantum decoris adierit legio, facunde miseratur . ut videantur haec unius legionis castris gesta.
Historique Renvoi
Sunt arae, ut opinor, quae in Principiis honori Aquilarum et castrensius Deorum erant: itemque Principum, quorum effigies in signis. Vide Militiam nostram, lib. V. Dial. IIII.
5Luce demum, postquam dux et miles et facta noscebantur, ingressus castra Germanicus perduci ad se Plancum imperat recepitque in tribunal.
6Tum, fatalem increpans rabiem, neque militum sed deum ira resurgere, cur uenerint legati aperit ; ius legationis atque ipsius Planci grauem et immeritum casum, simul quantum dedecoris adierit legio, facunde miseratur, attonitaque magis quam quieta contione, legatos praesidio auxiliarium equitum dimittit.

40

1Eo in metu arguere Germanicum omnes quod non ad superiorem exercitum pergeret, ubi obsequia et contra rebelles auxilium : satis superque missione et pecunia et mollibus consultis peccatum.
2Vel si uilis ipsi salus, cur filium paruulum, cur grauidam coniugem inter furentes et omnis humani iuris uiolatores haberet ? Illos saltem auo et rei publicae redderet.
3Diu cunctatus, aspernantem uxorem, cum se diuo Augusto ortam neque degenerem ad pericula testaretur, postremo, uterum eius et communem filium multo cum fletu complexus, ut abiret perpulit.
Établissement du texte
Puto verius aspernante uxore .
4Incedebat muliebre et miserabile agmen, profuga ducis uxor, paruulum sinu filium gerens, lamentantes circum amicorum coniuges, quae simul trahebantur ; nec minus tristes qui manebant.
Établissement du texte Interprétation
Lego, quae de foeminis enim sermo, coniugibusque amicorum.

41

1Non florentis Caesaris neque suis in castris, sed uelut in urbe uicta facies, gemitusque ac planctus etiam militum aures oraque aduertere. Progrediuntur contuberniis : quis ille flebilis sonus ? quod tam triste ? feminas inlustres, non centurionem ad tutelam, non militem, nihil imperatoriae uxoris aut comitatus soliti, pergere ad Treuiros et externae fidei.
2Pudor inde et miseratio et patris Agrippae, Augusti aui memoria, socer Drusus, ipsa insigni fecunditate, praeclara pudicitia ; iam infans in castris genitus, in contubernio legionum eductus, quem militari uocabulo Caligulam appellabant, quia plerumque ad concilianda uulgi studia eo tegmine pedum induebatur ;
Historique Renvoi
Non ergo colonia tunc Treviri fuisse videntur: etsi in Hist. lib. IIII. bis sic appellat, putemque sub Claudio hoc iure demum donat.s.
Historique À corriger Renvoi
Caium Caligulam in castris natum versiculi prisci adfirmabant, In castris genitus, patriis nutritus in armis,Iam designati Principis omen erat. Etiam Plinius in Germanica historia, apud Treveros vico Ambitarino, id est, apud hiberna legionum. Et clare hic noster. Alii aliter: vide EXCVRS. in L.
Historique Vocabulaire À corriger À corriger Renvoi
Ait studia vulgi: militaris scilicet. Nam Tribuni et centuriones dignioresque militum: veste et habitu erant a gregariis distincti, ut alibi dicam acurate. At caliga tegmen vulgi. Infra: Tanquam parum ambitiose filium gregali habitu circumferat, * Caligulamque appellari velit. Non ita plene Dio expressit, qui vertit, ὅτι ἐν τῷ στρατοπέδῳ τὸ πλεῖστον τραφεὶς τοῖς στρατιωτικοῖς ὑποδήμασιν ἀντι τῶν ἀστικῶν ἐχρῆτο ; Melius Svetonius, Caligulae cognomen castrensi ioco traxit, quia manipulario habitu inter milites educabatur . Caligatus igitur, manipularis, gregarius, eadem sunt: pro militum plebe, id est qui honorem aut gradum in castris nondum ceperunt. Sveton. in Augusto, cap. XXV. Dona militaria aliquanto facilius phaleras et torques, quidquid auro argentoque constaret, quam vallares ac murales coronas quae honore praecellerent, dabat: has quam parcissime et sine ambitione ac saepe etiam caligatis tribuit . Iurisconsultus, l. IX. De custod. reorum. Qui exercitu accipit, ius animadvertendi in milites caligatos habet . cum exceptione dixit, quia indigniores non habet. Legi in lapide vetusto, C. OPPIO. C. F. VEL.OMNIBVS. OFFICIIS.IN. CALIGA. FVNCTO. Et ab eadem sententia Seneca quinto de Beneficiis scripsit, Marium a caliga ad consulatum pervenisse : id est ab infimis ordinibus. Item Plinius lib. VII. Ventidium inopem iuventam in militari caliga tolerasse. Quamquam non abnuam, quin caliga digniorum etiam militum: sed cum discrimine, puta aureis argenteis ve clavis distincte. Vnde cum additione speculatoria caliga, apud Svet. et Tertullianam.
3sed nihil aeque flexit quam inuidia in Treuiros : orant, obsistunt, rediret, maneret, pars Agrippinae occursantes, plurimi ad Germanicum regressi. Isque, ut erat recens dolore et ira, apud circumfusos ita coepit :

42

1« Non mihi uxor aut filius patre et re publica cariores sunt, sed illum quidem sua maiestas, imperium Romanum ceteri exercitus defendent. Coniugem et liberos meos, quos pro gloria uestra libens ad exitium offerrem, nunc procul a furentibus summoueo, ut quidquid istud sceleris imminet, meo tantum sanguine pietur, neue occisus Augusti pronepos, interfecta Tiberii nurus nocentiores uos faciat.
2Quid enim per hos dies inausum intemeratumue uobis ? Quod nomen huic coetui dabo ? militesne appellem, qui filium imperatoris uestri uallo et armis circumsedistis ? An ciues, quibus tam proiecta senatus auctoritas ? Hostium quoque ius et sacra legationis et fas gentium rupistis.
À corriger
Imitatum videtur ex oratione Scipionis apud Livium, pariter in seditione militari. lib. XXVIII. Quos nec quo nomine quidem appellare debeam, scio. cives qui a patria vestra descistis. milites? qui imperium auspiciumque abnuistis, sacramenti religionem rupistis .
3Diuus Iulius seditionem exercitus uerbo uno compescuit, Quirites uocando qui sacramentum eius detrectabant ; diuus Augustus uultu et aspectu Actiacas legiones exterruit. Nos, ut nondum eosdem, ita ex illis ortos, si Hispaniae Syriaeue miles aspernaretur, tamen mirum et indignum erat. Primane et uicesima legiones, illa signis a Tiberio acceptis, tu tot proeliorum socia, tot praemiis aucta, egregiam duci uestro gratiam refertis ?
Renvoi À corriger
Plutarchus, Dio, Svetonius, et Lucanus, ------ discedite castris,Tradite nostra viris ignavi signa Quirites.
Historique
Apparet religionem aliquam fuisse in militia ordienda. Credo autem hanc primam legionem conscriptam, post cladem Vari.
4Hunc ego nuntium patri, laeta omnia aliis e prouinciis audienti, feram ? ipsius tirones, ipsius ueteranos non missione, non pecunia satiatos ; hic tantum interfici centuriones, eici tribunos, includi legatos, infecta sanguine castra, flumina, meque precariam animam inter infensos trahere.

43

1Cur enim primo contionis die ferrum illud, quod pectori meo infigere parabam, detraxistis, o improuidi amici ? Melius et amantius ille qui gladium offerebat. Cecidissem certe nondum tot flagitiorum exercitui meo conscius ; legissetis ducem, qui meam quidem mortem impunitam sineret, Vari tamen et trium legionum ulcisceretur.
2Neque enim di sinant ut Belgarum quamquam offerentium decus istud et claritudo sit, subuenisse Romano nomini, compressisse Germaniae populos !
Historique Moral À corriger
Gloriemur Belgae. Nos iam olim Caesaris testimonio, omnium Gallorum fortissimi: nos nunc Germanici, idonei et validi subvenire Romano nomini, comprimere Germaniae populos. Nos Civilis voce, Gallorum robur. Praeclara ista, at non illud, Πάλιν πότ'ἦσαν ἅλκιμοι Μιλήσιοι. Olim fuere strenui Milesii.
3Tua, diue Auguste, caelo recepta mens, tua, pater Druse, imago, tui memoria, isdem istis cum militibus, quos iam pudor et gloria intrat, eluant hanc maculam irasque ciuiles in exitium hostibus uertant !
Historique Politique Interprétation À corriger
Cur imaginis mentio? Suspicor huius Drusi inter signa imaginem cultam: quia eo duce res pulcherrimae gestae. Nec enim solae Impp. imagines, habebantur innexae signis, sed et aliorum quos Imperator sibi velut aequabat. Sveton. Tiberio: Quaedam munera Syriacis legionibus dedit, quod solae nullam Seiani imaginem inter signa coluissent . Hanc praesentem intuens ista pronuntiat filius.
4Vos quoque, quorum alia nunc ora, alia pectora contueor, si legatos senatui, obsequium imperatori, si mihi coniugem et filium redditis, discedite a contactu ac diuidite turbidos : id stabile ad paenitentiam, id fidei uinculum erit. »

44

1Supplices ad haec et uera exprobrari fatentes, orabant puniret noxios, ignosceret lapsis et duceret in hostem ; reuocaretur coniunx, rediret legionum alumnus neue obses Gallis traderetur. Reditum Agrippinae excusauit ob imminentem partum et hiemem ; uenturum filium ; cetera ipsi exsequerentur.
2Discurrunt mutati et seditiosissimum quemque uinctos trahunt ad legatum legionis primae, C. Caetronium, qui iudicium et poenas de singulis in hunc modum exercuit : stabant pro contione legiones destrictis gladiis ; reus in suggestu per tribunum ostendebatur ; si nocentem adclamauerant, praeceps datus trucidabatur.
Historique Moral À corriger
Exemplum, nisi fallor, primum animadversionis a milite ipso usurpate, quod hodie in nostra militia vulgo obtinet. Ammianus tamen id recensuit, quasi ex more prisco, lib. XXIX. Cum invenisset eos exercitu circumseptos? Quid de istis nefariis, inquit, proditoribus fieri oportere contubernales devoti censetis; Secutusque adclamationem rogantium sanguine vindicari, eos qui inter Constantianos merebant. prisco more militibus dedit occidendos .
3Et gaudebat caedibus miles, tamquam semet absolueret ; nec Caesar arcebat, quando nullo ipsius iussu penes eosdem saeuitia facti et inuidia erat.
4Secuti exemplum ueterani haud multo post in Raetiam mittuntur, specie defendendae prouinciae ob imminentes Suebos, ceterum ut auellerentur castris, trucibus adhuc non minus asperitate remedii quam sceleris memoria.
5Centurionatum inde egit : citatus ab imperatore, nomen, ordinem, patriam, numerum stipendiorum, quae strenue in proeliis fecisset, et cui erant dona militaria, edebat ; si tribuni, si legio industriam innocentiamque adprobauerant, retinebat ordinem ; ubi auaritiam aut crudelitatem consensu obiectauissent, soluebatur militia.
Établissement du texte Historique Interprétation À corriger
Nescio an, legit , qua forma Senatum legere dicimus. satis autem ambitiosa haec lectio, militibus adhibitis quasi arbitris: cum solius id Imperatoris alias, et ex more, esset. Tale notat noster in Caecina: Vtque licentia militem imbueret, interfectorum Centurionum ordines legionibus offerebat. eo suffragio turbidissimus quisque dilecti . III. Hist. Et si Germanicus tamen plenam totamque electionem militi non largitus.
Historique Renvoi
Id est, quotae Centuriae ductor esset. nam in eo discrimen, et dignitas: primae, secundae, tertiae. Bene autem Ordinem : quia appellabant, primi aut secundi Ordinis centurionem. Nos explicate in Milit. II. Dial., VIII.
Historique Vocabulaire À corriger Interprétation
Scilicet, torques, phalerae, hastae, coronae, ex quibus promoveri ad ordines altiores milites solere, indicat etiam Lucanus, lib. I. ------ summi tum munera peiliLaelius emeritique gerens insignia doniservati civis referentem praemia quercum. Inter omnia autem quae noster enumerat, cur silvit censum? cuius rationem habitam in declamatione quapiam ostendit Portius Latro: Census Senatorium gradum ascendit, census in castris ordinem promovet, census iudices in foro legit.

45

1Sic compositis praesentibus, haud minor moles supererat ob ferociam quintae et unetuicesimae legionum, sexagesimum apud lapidem (loco Vetera nomen est) hibernantium.
2Nam primi seditionem coeptauerant ; atrocissimum quodque facinus horum manibus patratum ; nec poena commilitonum exterriti nec paenitentia conuersi, iras retinebant. Igitur Caesar arma, classem, socios demittere Rheno parat, si imperium detrectetur, bello certaturus.

46

1At Romae, nondum cognito qui fuisset exitus in Illyrico et legionum Germanicarum motu audito, trepida ciuitas incusare Tiberium quod, dum patres et plebem, inualida et inermia, cunctatione ficta ludificetur, dissideat interim miles neque duorum adulescentium nondum adulta auctoritate comprimi queat.
2Ire ipsum et opponere maiestatem imperatoriam debuisse cessuris, ubi principem longa experientia eundemque seueritatis et munificentiae summum uidissent.
3An Augustum fessa aetate totiens in Germanias commeare potuisse, Tiberium uigentem annis sedere in senatu, uerba patrum cauillantem ? Satis prospectum urbanae seruituti ; militaribus animis adhibenda fomenta, ut ferre pacem uelint.

47

1Immotum aduersus eos sermones fixumque Tiberio fuit non omittere caput rerum neque se remque publicam in casum dare. Multa quippe et diuersa angebant : ualidior per Germaniam exercitus, propior apud Pannoniam ; ille Galliarum opibus subnixus, hic Italiae imminens ; quos igitur anteferret ? ac ne postpositi contumelia incenderentur.
2At per filios pariter adiri maiestate salua, cui maior e longinquo reuerentia. Simul adulescentibus excusatum quaedam ad patrem reicere, resistentesque Germanico aut Druso posse a se mitigari uel infringi ; quod aliud subsidium, si imperatorem spreuissent ?
À corriger
Vera et callida gnome. A Thucydide videri potest, lib. VI. τὰ γὰρ inquit, διὰ πλείστου πάντες ἵσμεν θαυμαζόμενα, καὶ τὰ πεῖραν ἥκιστα τῆς δοξης δόντα .
3Ceterum, ut iam iamque iturus, legit comites, conquisiuit impedimenta, adornauit naues ; mox, hiemem aut negotia uarie causatus, primo prudentes, dein uulgum, diutissime prouincias fefellit.
Historique Politique Interprétation
Quorsum naves, si in Galliam aut Germaniam iturus? An haec simulatio ad Pannonicam spectat? quo etsi terra, tamen et supero mari licebat traiicere.

48

1At Germanicus, quamquam contracto exercitu et parata in defectores ultione, dandum adhuc spatium ratus, si recenti exemplo sibi ipsi consulerent, praemittit litteras ad Caecinam uenire se ualida manu ac, ni supplicium in malos praesumant, usurum promisca caede.
2Eas Caecina aquiliferis signiferisque et quod maxime castrorum sincerum erat occulte recitat, utque cunctos infamiae, se ipsos morti eximant hortatur : nam in pace causas et merita spectari ; ubi bellum ingruat, innocentes ac noxios iuxta cadere.
3Illi, temptatis quos idoneos rebantur, postquam maiorem legionum partem in officio uident, de sententia legati statuunt tempus, quo foedissimum quemque et seditioni promptum ferro inuadant. Tunc, signo inter se dato, inrumpunt contubernia, trucidant ignaros, nullo nisi consciis noscente quod caedis initium, quis finis.

49

1Diuersa omnium quae umquam accidere ciuilium armorum facies. Non proelio, non aduersis e castris, sed isdem a cubilibus, quos simul uescentes dies, simul quietos nox habuerat, discedunt in partes, ingerunt tela. Clamor, uulnera, sanguis palam, causa in occulto ; cetera fors regit. Et quidam bonorum caesi, postquam, intellecto in quos saeuiretur, pessimi quoque arma rapuerant.
2Neque legatus aut tribunus moderator adfuit ; permissa uulgo licentia atque ultio et satietas. Mox ingressus castra Germanicus, non medicinam illud plurimis cum lacrimis sed cladem appellans, cremari corpora iubet.
3Truces etiam tum animos cupido inuolat eundi in hostem, piaculum furoris ; nec aliter posse placari commilitonum manes, quam si pectoribus impiis honesta uulnera accepissent.
4Sequitur ardorem militum Caesar iunctoque ponte tramittit duodecim milia e legionibus, sex et uiginti socias cohortes, octo equitum alas, quarum ea seditione intemerata modestia fuit.
Établissement du texte Historique À corriger
Distinctio praeter historiam. Interpunge, e legionibus, sex et viginti soc . Quattuor enim dum taxat legionum miles, in id bellum ductus: nec plures in Germania inferiori erant. Clarum ex sequentibus, ubi legiones enumerat: Mox prima legio: sinistrum latus unaetuicesimani clausere, dextrum quintani: vicesima legio terga firmavit .

50

1Laeti neque procul Germani agitabant, dum iustitio ob amissum Augustum, post discordiis attinemur. At Romanus agmine propero siluam Caesiam limitemque a Tiberio coeptum scindit, castra in limite locat, frontem ac tergum uallo, latera concaedibus munitus.
Établissement du texte Interprétation Historique
Forte, scandit . Utrum autem limes hic a Tiberio structus ad secernendos discriminandosque Germanos? an potius agger et via? Caesea etiam silva , dubites an Hesia scribenda: quo nomine etiam nunc eo tractu manet, in Clivensi inquam Ducatu Heserwald . Quae vox non abest, quin a Deo Heso nomen habeat, quem Galli Germanique Martem colebant.
Établissement du texte À corriger Renvoi
Alii, munit : ego, munitus , malo. muniendi hic mos a Germanis Gallisque. Ammianus, lib. XVI. Difficile vias et suapte natura clivosas concaedibus clausere sollerter, arboribus immensi roboris caesis . Vsus ea voce et Caesar. At Concisa vocare videtur P. Diaconus: Factis etiam concisis, inquit , per devia silvarum irruit super eos .
2Inde saltus obscuros permeat consultatque ex duobus itineribus breue et solitum sequatur, an impeditius et intemptatum eoque hostibus incautum.
3Delecta longiore uia, cetera adcelerantur : etenim attulerant exploratores festam eam Germanis noctem ac sollemnibus epulis ludicram. Caecina cum expeditis cohortibus praeire et obstantia siluarum amoliri iubetur ; legiones modico interuallo sequuntur.
4Iuuit nox sideribus inlustris, uentumque ad uicos Marsorum et circumdatae stationes stratis etiam tum per cubilia propterque mensas, nullo metu, non antepositis uigiliis : adeo cuncta incuria disiecta erant neque belli timor, ac ne pax quidem nisi languida et soluta inter temulentos !

51

1Caesar auidas legiones, quo latior populatio foret, quattuor in cuneos dispertit ; quinquaginta milium spatium ferro flammisque peruastat. Non sexus, non aetas miserationem attulit ; profana simul et sacra et celeberrimum illis gentibus templum quod Tanfanae uocabant solo aequantur. Sine uulnere milites, qui semisomnos, inermos aut palantes ceciderant.
Historique À corriger Vocabulaire
Quis deus, quae dea? Quidam ἐτυμολογίζουσι quasi esset. Taenfanct , quod lingua nostra principium rerum. At Britanni prisci, sua lingua Tan, ignem vocant.
2Exciuit ea caedes Bructeros, Tubantes, Vsipetes, saltusque per quos exercitui regressus insedere. Quod gnarum duci incessitque itineri et proelio. Pars equitum et auxiliariae cohortes ducebant, mox prima legio, et mediis impedimentis sinistrum latus unetuicesimani, dextrum quintani clausere, uicesima legio terga firmauit, post ceteri sociorum.
3Sed hostes, donec agmen per saltus porrigeretur, immoti, dein, latera et frontem modice adsultantes, tota ui nouissimos incurrere. Turbabanturque densis Germanorum cateruis leues cohortes, cum Caesar, aduectus ad uicesimanos, uoce magna hoc illud tempus oblitterandae seditionis clamitabat : pergerent, properarent culpam in decus uertere.
4Exarsere animis unoque impetu perruptum hostem redigunt in aperta caeduntque : simul primi agminis copiae euasere siluas castraque communiuere. Quietum inde iter, fidensque recentibus ac priorum oblitus miles in hibernis locatur.

52

1Nuntiata ea Tiberium laetitia curaque adfecere : gaudebat oppressam seditionem, sed quod largiendis pecuniis et missione festinata fauorem militum quaesiuisset, bellica quoque Germanici gloria angebatur.
2Rettulit tamen ad senatum de rebus gestis multaque de uirtute eius memorauit, magis in speciem uerbis adornata quam ut penitus sentire crederetur.
3Paucioribus Drusum et finem Illyrici motus laudauit, sed intentior et fida oratione.
4Cunctaque quae Germanicus indulserat seruauit etiam apud Pannonicos exercitus.
Historique Interprétation Établissement du texte À corriger
Quomodo id verum? siquidem ludi Augustales iampridem instituti celebratique. Q. Aelio Tuberone, Paullo Fabio Coss. ut dixi supra. Rescribe igitur, tunc primum coepta . idque Tacito ipso auctore, infra: Theatri licentia proximo priore anno coepta gravius tum erupit .

53

1Eodem anno Iulia supremum diem obiit, ob impudicitiam olim a patre Augusto Pandateria insula, mox oppido Reginorum, qui Siculum fretum accolunt, clausa. Fuerat in matrimonio Tiberii florentibus Gaio et Lucio Caesaribus spreueratque ut imparem ; nec alia tam intima Tiberio causa cur Rhodum abscederet.
À corriger À corriger Renvoi
Qui feminam hanc impudicitiae arguant, multi testes. Seneca de Benef. lib. VI. cap. XXXII. Augustus flagitia principalis domus in publicum emisit, admissos gregatim adulteros, pererratam nocturnis comessationibus urbem, forum ipsum ac nostra ex quibus pater legem de adulteriis tulerat, filiae in stupra placuisse, cotidianum ad Marsyam concursum, cum ex adultera in quaestuariam versa ius omnis licentiae sub ignoto adultero peteret . Plinius, Apud nos huius licentiae exemplum non est aliud, quam filia D. Augusti, cuius luxuria noctibus coronatum Marsyam litterae illius dei gemunt . Vel, ut clarissimus Torrentius emendat, illius describunt. etsi ego malim, degemunt . De hoc Marsya, praeter ea quae dixi Antiquis, Sidonius, Marsyaeque timet manum ac * rudentem. id est tribunal metuit et forum. Arnobius lib. II. Quia fornicem Lucilianum et Marsyam Pomponii obsignatum memoria continetis . Vide Dionem lib. LV.
Historique
Taurum non ad illud iugum.
2Imperium adeptus, extorrem, infamem et post interfectum Postumum Agrippam omnis spei egenam inopia ac tabe longa peremit, obscuram fore necem longinquitate exilii ratus.
Historique
Id est, diuturnitate. Nam relegata Iulia anno DCCXLVIII. ex quo ad hunc diem anni fere viginti.
3Par causa saeuitiae in Sempronium Gracchum, qui, familia nobili, sollers ingenio et praue facundus, eandem Iuliam in matrimonio Marci Agrippae temerauerat. Nec is libidini finis : traditam Tiberio peruicax adulter contumacia et odiis in maritum accendebat ; litteraeque, quas Iulia patri Augusto cum insectatione Tiberii scripsit, a Graccho compositae credebantur.
Historique À corriger À corriger
Velleius lib. posteriore: Quinctius Crispinus singularem nequitiam supercilio truci protegens. et App. Claudius et Sempronius Gracchus ac Scipio, aliique minoris nominis utriusque ordinis viri, quasi cuiuslibet uxore violata, et Neronis violassent coniugem . Vidimus et nummos huius Gracchi, TI. SEMPRONIVS. GRACCVS. IIII. VIR. Q. DESIG. id est, quatuorvir, quaestor designatus. in parte altera, DIVI. IVLII. F.
4Igitur amotus Cercinam, Africi maris insulam, quattuordecim annis exilium tolerauit.
5Tunc milites ad caedem missi inuenere in prominenti litoris, nihil laetum opperientem. Quorum aduentu breue tempus petiuit, ut suprema mandata uxori Alliariae per litteras daret, ceruicemque percussoribus obtulit ; constantia mortis haud indignus Sempronio nomine, uita degenerauerat.
6Quidam non Roma eos milites, sed ab L. Asprenate, pro consule Africae, missos tradidere, auctore Tiberio, qui famam caedis posse in Asprenatem uerti frustra sperauerat.
Historique Renvoi
Credo cognomen esse gentis Noniae. De Asprenatum claritudine et familia consulari Plinius lib. XXX. cap. VII. Svetonius in Aug. cap. XLIII.
Historique Établissement du texte Controverse
Quod Iunius noster Ederam accipit in Hassis: qui Fuldam amnem illabitur.

54

1Idem annus nouas caerimonias accepit, addito sodalium Augustalium sacerdotio, ut quondam T. Tatius retinendis Sabinorum sacris sodales Titios instituerat. Sorte ducti e primoribus ciuitatis unus et uiginti ; Tiberius Drususque et Claudius et Germanicus adiciuntur.
Historique À corriger
Idque exemplum placuit deinceps in omnibus Imperatoribus, qui facti Divi. Ita sodales Flavii, Hadrianales, Aeliani, Antonini, passim in historia memorati. Lapis priscus: NERONI. CAESARI. GERMANICI. F.TI. AVGVSTI. N. DIVI. AVGVS. PRON.FLAM. AVGVSTALI. SODALI. AVGVSTA-LI. Q. Q. NOVANIVS. Q. L. SAEVIUS.
Historique Renvoi À corriger
Pugnat aperto Marte secum Tacitus, lib. II. Historiarum: ubi vult sodales Titios (ita enim scrib. non Tatios, ex lapid. et libris; dictique a praenomine Tatii) institutos non retinendis sacris, sed memoriae Tatii sacrandae. Quae caussa hoc quidem loco aptior erat, fortasse et verior. Faces Augustales subdidere, quod sacerdotium ut Romulus Tatio regi, ita Caesar Tiberius Iuliae genti sacravit . Dionysius hanc rem non attigit, contentus dixisse honeste sepultum Tatium, et quot annis ei publicas inferias factas.
2Ludos Augustales tunc primum coeptos turbauit discordia ex certamine histrionum. Indulserat ei ludicro Augustus, dum Maecenati obtemperat, effuso in amorem Bathylli ; neque ipse abhorrebat talibus studiis, et ciuile rebatur misceri uoluptatibus uulgi. Alia Tiberio morum uia ; sed populum per tot annos molliter habitum nondum audebat ad duriora uertere.
Historique À corriger
Imo vero, quod censeo me primum advertisse, Augustus id ludicrum invenit. Suidas: ὄρχησις πάντιμος. ταύτην ὁ Ἀυγουστος Καῖσαρ ἐφεῦρε, Πυλάδου καὶ Βακχυλιδου πρῶτον αὐτὴν μετελθόντων . Et vere Suidas. Ante Augustum sane liberaque rep. Pantomimorum nullum vestigium. Zosimus lib. I. inter causas labefactati imperii non vane refert, quod Octaviani temporibus pantomimorum saltatio prius incognita in usu esse coeperit, Pylade ac Bathyllo primis eius auctoribus . Quod Suidas notat, in Ἀθηνοδῶρος: cave ad Tiberii tempora referas, sed Augusti. κατὰ δὲ τοὺς καιροὺς ἐκείνοις καὶ ἡ παντόμιμος ὄρχησις εἰσήχθη, οὔπω πρότερον οὗσα . Emenda etiam supra in Suida, Βαθύλλου . Duo Pantomini sive histriones (vulgo enim in historia, ut hic Tacito, miscentur eae voces) eximii, Pylades et Bathyllus. Posterior, ignis et delicium Maecenatis. Dionem non capiunt vulgo, qui hunc amorem honeste tetigit, lib. LIV. ὅθενπερ πάνυ σοφῶς ὁ Πυλάδης ἐπιτιμώμενος ὑπ'αὐτοῦ (Ἀυγούστου) ἐπεὶ Βαθύλλῳ ὁμοτέχνῳ τέ οἱ ὄντι καὶ τῷ Μακηνία προσήκοντι διεστασίαζεν , et c. ubi tamen intelligi etiam potest, hunc Bathyllum servum Maecenatis fuisse. Seneca pater, Recitabat rescriptum Labieni pro Bathyllo Maecenate ( corrige Maecenatis ) in quo suscipietis adolescentis animum, illos dentes ad mordendum provocantis . Corruptum id nomen, apud eumdem Senecam, Praefat. lib. III. si Thrax essem, Fusius essem: si Pantomimus essem, Pantillus essem: si eques, Melison . Lege, Bathyllus essem .

55

1Druso Caesare C. Norbano consulibus, decernitur Germanico triumphus, manente bello ; quod quamquam in aestatem summa ope parabat, initio ueris et repentino in Chattos excursu praecepit. Nam spes incesserat dissidere hostem in Arminium ac Segestem, insignem utrumque perfidia in nos aut fide.
2Arminius turbator Germaniae, Segestes parari rebellionem saepe alias et supremo conuiuio, post quod in arma itum, aperuit suasitque Varo ut se et Arminium et ceteros proceres uinciret : nihil ausuram plebem principibus amotis ; atque ipsi tempus fore quo crimina et innoxios discerneret.
3Sed Varus fato et ui Arminii cecidit ; Segestes, quamquam consensu gentis in bellum tractus, discors manebat, auctis priuatim odiis, quod Arminius filiam eius alii pactam rapuerat : gener inuisus inimici soceri ; quaeque apud concordes uincula caritatis incitamenta irarum apud infensos erant.

56

1Igitur Germanicus quattuor legiones, quinque auxiliarium milia et tumultuarias cateruas Germanorum cis Rhenum colentium Caecinae tradit ; totidem legiones, duplicem sociorum numerum ipse ducit, positoque castello super uestigia paterni praesidii in monte Tauno, expeditum exercitum in Chattos rapit, L. Apronio ad munitiones uiarum et fluminum relicto.
Historique
Vt erant Vangiones, Triboci, Nemetes, Treveri, Nervii. sed et pars aliqua Batavorum.
Établissement du texte Historique Controverse
Alii, Tauro scribunt. Vbi is, mecum alii ignorant.
2Nam (rarum illi caelo) siccitate et amnibus modicis inoffensum iter properauerat, imbresque et fluminum auctus regredienti metuebatur.
3Sed Chattis adeo improuisus aduenit ut quod imbecillum aetate ac sexu statim captum aut trucidatum sit. Iuuentus flumen Adranam nando tramiserat, Romanosque pontem coeptantes arcebant. Dein, tormentis sagittisque pulsi, temptatis frustra condicionibus pacis, cum quidam ad Germanicum perfugissent, reliqui omissis pagis uicisque in siluas disperguntur.
4Caesar, incenso Mattio (id genti caput), aperta populatus, uertit ad Rhenum, non auso hoste terga abeuntium lacessere, quod illi moris, quotiens astu magis quam per formidinem cessit.
Historique
Ματτιακὸν Germaniae urbs est Ptolomaeo. Marspurgum Hassiae esse, non abhorret a vero. Adfirmare enim haec talia, in tanta mutatione temporum, stultum: et tamen suavis hodie ingeniorum lusus. Ab hoc autem Mattio, Mattiacos nostros quidni deducam? Vt non solum contermini iam et socii, sed etiam consanguinei sint Batavorum.
5Fuerat animus. Cheruscis iuuare Chattos, sed exterruit Caecina, huc illuc ferens arma ; et Marsos congredi ausos prospero proelio cohibuit.

57

1Neque multo post legati a Segeste uenerunt, auxilium orantes aduersus uim popularium a quis circumsedebatur, ualidiore apud eos Arminio, quoniam bellum suadebat : nam barbaris, quanto quis audacia promptus, tanto magis fidus rebusque motis potior habetur.
Établissement du texte À corriger
Imo scribo, rebusque motis . ex sententia, et Taciti exemplo, lib. XIIII. Ducem tantum defuisse, qui rebus motis facile reperiretur.
2Addiderat Segestes legatis filium, nomine Segimundum ; sed iuuenis conscientia cunctabatur. Quippe, anno quo Germaniae desciuere, sacerdos apud aram Vbiorum creatus, ruperat uittas, profugus ad rebelles. Adductus tamen in spem clementiae Romanae, pertulit patris mandata, benigneque exceptus cum praesidio Gallicam in ripam missus est.
À corriger
Horum et plurium ducum mentio apud Strabonem, lib. VII. ἔτισαν δὲ δίκας ἅπαντες, καὶ παρέσχον τῷ νεωτέρῳ Γεράνικῷ λανπρότατον θείαμβον, ἐν ᾧ ἐθριαμβεύθη τῶν ἐπιφανεστάτων ἀνδρῶν σώματα καὶ γυναικῶν, Σεμιγοῦντός τε καὶ Σεγέστου ὑιὸς Poenas dederunt omnes, et triumphum pulcherrimum Germanico Caesari, in quo ducta illustrium captivorum captivarumque corpora, ut Segimuntus Segestis filius, Cheruscorum dux, eiusque soror, uxor Armenii, qui bello praefuerat apud Cheruscos in expeditione contra Varum .
Historique Controverse
Frequens huius arae mentio. Vidi qui vellet Bonna nunc esse. ego vereor ut propius abfuerit ab opido Vbiorum. Quidquid hodie sit, puto originem ei loco a veneratione Augusti, cui novo caeliti ara illic, recepta adulatione, exstructa, uti ara Lugduni: et ad eam sacerdotes ex primoribus gentis. inter quos hic segimundus.
3Germanico pretium fuit conuertere agmen, pugnatumque in obsidentes, et ereptus Segestes magna cum propinquorum et clientium manu.
4Inerant feminae nobiles, inter quas uxor Arminii eademque filia Segestis, mariti magis quam parentis animo, neque euicta in lacrimas neque uoce supplex, compressis intra sinum manibus, grauidum uterum intuens.
Historique Moral
Qui habitus etiamnunc Germanicis matronis (videre videor) per modestiam et decorum assumptus.
5Ferebantur et spolia Varianae cladis, plerisque eorum qui tum in deditionem ueniebant praedae data : simul Segestes ipse, ingens uisu et memoria bonae societatis impauidus.

58

1Verba eius in hunc modum fuere : « Non hic mihi primus erga populum Romanum fidei et constantiae dies. Ex quo a diuo Augusto ciuitate donatus sum, amicos inimicosque ex uestris utilitatibus delegi, neque odio patriae (quippe proditores etiam iis quos anteponunt inuisi sunt), uerum quia Romanis Germanisque idem conducere et pacem quam bellum probabam.
2Ergo raptorem filiae meae, uiolatorem foederis uestri, Arminium, apud Varum, qui tum exercitui praesidebat, reum feci. Dilatus segnitia ducis, quia parum praesidii in legibus erat, ut me et Arminium et conscios uinciret flagitaui : testis illa nox, mihi utinam potius nouissima !
3Quae secuta sunt defleri magis quam defendi possunt : ceterum et inieci catenas Arminio et a factione eius iniectas perpessus sum. Atque ubi primum tui copia, uetera nouis et quieta turbidis antehabeo, neque ob praemium, sed ut me perfidia exsoluam, simul genti Germanorum idoneus conciliator, si paenitentiam quam perniciem maluerit.
4Pro iuuenta et errore filii ueniam precor ; filiam necessitate huc adductam fateor ; tuum erit consultare utrum praeualeat quod ex Arminio concepit an quod ex me genita est. »
Historique
Vter plus iuris in eam habeat, et utri parere magis debeat, patri, an marito mox patri.
5Caesar clementi responso liberis propinquisque eius incolumitatem, ipsi sedem uetere in prouincia pollicetur. Exercitum reduxit nomenque imperatoris, auctore Tiberio, accepit.
Établissement du texte À corriger
Nescio an verius, vetere in provincia . Id enim ad securitatem Segestis, ne sedem acciperet in provincia nova obnoxia hosti. Per veterem autem provinciam, ceperim Galliam. infra, Coleret segestes victam ripam, redderet filio sacerdotium . Tamen fieri potest ut sedem iam ante defectionem in Gallia habucrit: atque ita, veterem . An uberem placet? an aliud e veteri scripto elicis, qui habet, vaera ?
6Arminii uxor uirilis sexus stirpem edidit : educatus Rauennae puer, quo mox ludibrio conflictatus sit, in tempore memorabo.
Historique À corriger
Apud alios nihil repperi. Tacitus haec narraverit, in rebus Caii aut Claudii, libris qui perierunt.

59

1Fama dediti benigneque excepti Segestis uulgata, ut quibusque bellum inuitis aut cupientibus erat, spe uel dolore accipitur. Arminium, super insitam uiolentiam, rapta uxor, subiectus seruitio uxoris uterus uaecordem agebant ; uolitabatque per Cheruscos, arma in Segestem, arma in Caesarem poscens.
2Neque probris temperabat : egregium patrem, magnum imperatorem, fortem exercitum, quorum tot manus unam mulierculam auexerint !
3Sibi tres legiones, totidem legatos procubuisse : non enim se proditione neque aduersus feminas grauidas, sed palam aduersus armatos bellum tractare ; cerni adhuc Germanorum in lucis signa Romana, quae dis patriis suspenderit.
4Coleret Segestes uictam ripam, redderet filio sacerdotium omissum ! Germanos numquam satis excusaturos quod inter Albim et Rhenum uirgas et secures et togam uiderint.
Établissement du texte
Forte, accusaturos . et statim, ignorantiam imperii Rom .
5Aliis gentibus ignorantia imperii Romani inexperta esse supplicia, nescia tributa ; quae quoniam exuerint inritusque discesserit ille inter numina dicatus Augustus, ille delectus Tiberius, ne imperitum adulescentulum, ne seditiosum exercitum pauescerent.
Historique Interprétation
Quasi dicat, longinquiores gentes tutae sunt a superbia et imperio Romano, ipso situ, et Romanos nec norunt: nos in limite. Virtute nos liberavimus, et porro liberemus.
6Si patriam, parentes, antiqua mallent quam dominos et colonias nouas, Arminium potius gloriae ac libertatis quam Segestem flagitiosae seruitutis ducem sequerentur.

60

1Conciti per haec non modo Cherusci, sed conterminae gentes, tractusque in partes Inguiomerus, Arminii patruus, uetere apud Romanos auctoritate ; unde maior Caesari metus.
2Et, ne bellum mole una ingrueret, Caecinam cum quadraginta cohortibus Romanis distrahendo hosti per Bructeros ad flumen Amisiam mittit, equitem Pedo, praefectus, finibus Frisiorum ducit. Ipse impositas nauibus quattuor legiones per lacus uexit ; simulque pedes, eques, classis apud praedictum amnem conuenere. Chauci, cum auxilia pollicerentur, in commilitium adsciti sunt.
Historique Renvoi
Credo Albinovanus Paedo, cuius fragmentum exstat de navigatione Oceani. Est tamen et alius Pedo Pompeius vir illustris, quem nominat Seneca in Ludo de morte Claudii.
3Bructeros sua urentes expedita cum manu L. Stertinius missu Germanici fudit ; interque caedem et praedam repperit undeuicesimae legionis aquilam cum Varo amissam. Ductum inde agmen ad ultimos Bructerorum quantumque Amisiam et Lupiam amnes inter uastatum, haud procul Teutoburgiensi saltu, in quo reliquiae Vari legionumque insepultae dicebantur.
Historique
Nomen etiamnum retinet inclytus Romana clade saltus, Teuteberg : et victoriae cognomine insignis campus, VVinfeldt , ad opidulum Hornam, in VVestfalia.

61

1Igitur cupido Caesarem inuadit soluendi suprema militibus ducique, permoto ad miserationem omni qui aderat exercitu ob propinquos, amicos, denique ob casus bellorum et sortem hominum. Praemisso Caecina, ut occulta saltuum scrutaretur pontesque et aggeres umido paludum et fallacibus campis imponeret, incedunt maestos locos uisuque ac memoria deformes.
2Prima Vari castra lato ambitu et dimensis principiis trium legionum manus ostentabant ; dein semiruto uallo, humili fossa accisae iam reliquiae consedisse intellegebantur : medio campi albentia ossa, ut fugerant, ut restiterant, disiecta uel aggerata.
Historique Interprétation Renvoi
Quo argumento ex principiis colligebatur manus trium legionum? Quia quotiens plures legiones unis castris, principia suae cuique legioni descripta: in quibus aquila et signa. Item, Principia maiora. Vide Milit. Rom. lib. V.
Historique Renvoi
Videtur bina castra designare. Vna ante cladem, iusta, magna: altera in clade, quae secundo die in monte quodam fecisse eos Dio tradit; at tertio, occidione occisos. Haec secunda igitur describere mihi nunc videtur, semiperfecta, et ubi reliquiae se collegerint.
3Adiacebant fragmina telorum equorumque artus, simul truncis arborum antefixa ora. Lucis propinquis barbarae arae, apud quas tribunos ac primorum ordinum centuriones mactauerant.
4Et cladis eius superstites, pugnam aut uincula elapsi, referebant hic cecidisse legatos, illic raptas aquilas ; primum ubi uulnus Varo adactum, ubi infelici dextera et suo ictu mortem inuenerit ; quo tribunali contionatus Arminius, quot patibula captiuis, quae scrobes, utque signis et aquilis per superbiam inluserit.
Historique À corriger À corriger
Osbservo scrobium mentionem aliquotiens in suppliciis. sive quia soliti puniendum in scrobe collocare, quo securius ferirent: sive, quia deposituri in ea cadaver. Vix enim est, ut eiusmodi damnati, combusti fuerint, aut iusta eis facta. Tacitus lib. XV. Poena Flavii Veianio nigro Tribuno mandatur. Is proximo in agro scrobem effodi iussit: quem Flavius ut humilem et angustum increpans, Ne hoc quidem, inquit, ex disciplina . Philo Iudaeus, είς Φλάκκον : apparatum supplicii eius describens : οἱ δὲ ἀπνευστὶ διωκοντες καταλαμβάνουσι, καὶ οἱ μὲν εὐθὺς ὥρυττον βόθρον, οἱ δὲ πρὸς βίον εἴλκον ἀμφηνιάζοντα καὶ κεκραγότα. Illi (milites) uno spiritu persequentes eum comprehendunt: et pars statim foveam fodiunt, pars per vim clamantem reluctantemque trahunt . ADD. De scrobe verissime notasse me censeo, iacta in eam corpora damnatorum. Id, qui tunc mores, pro ignominia. nec enim terra corpora condebant, sed igne absumebant. Iuvat in arcano ritu Polybius, de Carthaginiensibus supplicio affectis: κολοβώσαντες δὲ καὶ συντρίψαντες τὰ σκέλη, ἔτι ζῶντας ἔρριψαν εἴς τινα τάφρον· Admutilantes eos et crura frangentes, etiam vivos adhuc proiecerunt in quamdam scrobem . lib.I.

62

1Igitur Romanus qui aderat exercitus, sextum post cladis annum, trium legionum ossa, nullo noscente alienas reliquias an suorum humo tegeret, omnes ut coniunctos, ut consanguineos, aucta in hostem ira, maesti simul et infensi condebant. Primum exstruendo tumulo caespitem Caesar posuit, gratissimo munere in defunctos et praesentibus doloris socius.
2Quod Tiberio haud probatum, seu cuncta Germanici in deterius trahenti, siue exercitum imagine caesorum insepultorumque tardatum ad proelia et formidolosiorem hostium credebat ; neque imperatorem, auguratu et uetustissimis caerimoniis praeditum, adtrectare feralia debuisse.
Historique À corriger À corriger
Quae adhaerent Auguratui, nec violandae erant. Exstat inscriptio Romae, sed mutila: in qua Germanicus Caesar scribitur, Ti. Augusti F. Divi Augusti N. Divi Iulii PRO. N. AVGVR. FLAMEN. AVG. Infra etiam, lib. II. Nequis augur aut flamen in locum Germanici, nisi gentis Iuliae, crearetur .
Historique À corriger Interprétation Renvoi
Non augures solum, sed Pontifices, et, opinor, omnes sacerdotes arcebantur a funestis. Apparet ex facto Augusti et Tiberii, qui velo interposito, mortuos laudarunt. Item ex Plutarcho, in Sulla, qui scribit: Metellam uxorem eius obiisse: additque, καὶ τῶν ἱερέων τὸν Σύλλαν οὐκ ἐώντων αὑτῇ προσελθεῖν, οὐδε τὴν οἰκίαν τῷ κήδεμιαν θῆναι, γραψάνμενος διάλυσιν τοῦ γάμου ὁ Σύλλα, ἔτι ζῶσαν ἐκελευσενεὶς ἑτέραν οἰκίαν μετακομισθῆναι: Cum Pontifices non sinerent Sullam ad eam visere, neque domum eius funere pollui; Sullam scripsisse libellum divortii, eamque adhuc vivam in aliam domum iussisse transferri . Notabilis ritus, aut cerimonia: et credo pluries aut sollenniter usurpatam. Sulla autem inter sacerdotes: neque scio an et Augures. certe lituus comparet in quibusdam eius nummis. sed de offensa Tiberii, credo et occultam caussam Tiberio fuisse; quod hoc factum nimis populare, et conciliando militi videbatur. Qua consimili Philippus Macedonum rex, cui bellum cum Romanis fuit, alienus ab Antiocho rege Syriae factus. qui Macedonas caesos ad Cynoscephalas sepelierat: humaniter, sed quasi cum tacita Philippi redargutione. Vide Appianum in Syriaco.

63

1Sed Germanicus, cedentem in auia Arminium secutus, ubi primum copia fuit, euehi equites campumque, quem hostis insederat, eripi iubet. Arminius colligi suos et propinquare siluis monitos uertit repente ; mox signum prorumpendi dedit iis quos per saltus occultauerat.
2Tunc noua acie turbatus eques, missaeque subsidiariae cohortes et fugientium agmine impulsae auxerant consternationem ; trudebanturque in paludem gnaram uincentibus, iniquam nesciis, ni Caesar productas legiones instruxisset : inde hostibus terror, fiducia militi ; et manibus aequis abscessum.
3Mox, reducto ad Amisiam exercitu, legiones classe, ut aduexerat, reportat ; pars equitum litore Oceani petere Rhenum iussa ; Caecina, qui suum militem ducebat, monitus, quamquam notis itineribus regrederetur, Pontes Longos quam maturrime superare.
4Angustus is trames uastas inter paludes et quondam a L. Domitio aggeratus, cetera limosa, tenacia graui caeno aut riuis incerta erant ; circum siluae paulatim adcliues, quas tum Arminius impleuit, compendiis uiarum et cito agmine onustum sarcinis armisque militem cum anteuenisset.
Historique Personnel Renvoi
Vbi is hodie? et an est? ex Taciti tota descriptione (considera serio) inducor illum esse, qui hodieq. exstat et usui est, inter paludes aut uligines, haud procul Amisia flumine, inter Lingam , VVeddam , et Coeuordam . Aliquot milliarum spatium occupant: itque per medias solus hic limes, manu factus, arenis magno opere congestis, et palis trabibusque ad marginandum defixis. Extrema palorum aevo detrita sunt, sed sub terra vel aquis reperiuntur: et Batavi nunc tam opportuno loco usi, qua aditus in Frisiam datur, valido propugnaculo, in ipso limite illo, munierunt. Vocant Bretaniae uligines (Bretansche-heyde) nostra lingua: et discis iam, ubi et unde Britannica herba reperta aut dicta, Plinium frustram inquisitum. Est ab ista Britannia , sive magis Bretannia : et tu, sodes, Plinium vide, in Frisiis herbam hanc mire celebrantem, libro XXV. cap. III. Porro isti Limites sive Aggeres, Kaii etiam Latinis olim dicti:quae vox et Batavis manet.
Historique À corriger
Neronis principis avo. Tacitus, libro IIII. Post exercitu flumen Albim transgressus est, longius penetrata Germania quam quisquam priorum. easque ob res insignia triumphi adeptus est . Sveton. Nerone, cap. IIII. Non minus aurigandi arte in adolescentia clarus, quam deinde triumphalibus ornamentis ex Germanico bello . In alium sane Domitium ista non cadunt.
5Caecinae, dubitanti quonam modo ruptos uetustate pontes reponeret simulque propulsaret hostem, castra metari in loco placuit, ut opus et alii proelium inciperent.

64

1Barbari, perfringere stationes seque inferre munitoribus nisi, lacessunt, circumgrediuntur, occursant ; miscetur operantium bellantiumque clamor.
2Et cuncta pariter Romanis aduersa : locus uligine profunda ; idem ad gradum instabilis, procedentibus lubricus ; corpora grauia loricis ; neque librare pila inter undas poterant. Contra Cheruscis sueta apud paludes proelia, procera membra, hastae ingentes ad uulnera facienda, quamuis procul.
3Nox demum inclinantes iam legiones aduersae pugnae exemit. Germani, ob prospera indefessi, ne tum quidem sumpta quiete, quantum aquarum circum surgentibus iugis oritur uertere in subiecta, mersaque humo et obruto quod effectum operis, duplicatus militi labor.
4Quadragesimum id stipendium Caecina parendi aut imperitandi habebat, secundarum ambiguarumque rerum sciens eoque interritus. Igitur, futura uoluens, non aliud repperit quam ut hostem siluis coerceret, donec saucii quantumque grauioris agminis anteirent ; nam medio montium et paludum porrigebatur planities, quae tenuem aciem pateretur.
Historique À corriger
Est ergo idem ille, de quo lib. III. Inter quae severus Caecina censuit, ne quem magistratum cui provincia evenisset uxor comitaretur. multum ante repetito concordem sibi coniugem, et sex partus enixam. seque, quae in publicum statueret domi servavisse, cohibita intra Italiam, quamquam ipse pluris per provincias quadraginta stipendia explevisset .
5Deliguntur legiones quinta dextro lateri, unetuicesima in laeuum, primani ducendum ad agmen, uicesimanus aduersum secuturos.

65

1Nox per diuersa inquies, cum barbari festis epulis, laeto cantu aut truci sonore subiecta uallium ac resultantes saltus complerent, apud Romanos inualidi ignes, interruptae uoces atque ipsi passim adiacerent uallo, oberrarent tentoriis, insomnes magis quam peruigiles.
À corriger Renvoi
similis prorsus descriptio Xenophontea, in desperatione pari; περὶ Κύρου ἀναβάσεως Hac cogitatione maesti et desperantes, pauci sub vesperam cibum sumpserunt, pauci ignem accederunt, ad arma non multi ea nocte ibant. Iacuit quisque ubi casus eum posuit, cum dormire non possent, tristitia et desiderio patriae, paretum, uxorum, liberorum: quos videre ultra spes non erat . Porro de Castrorum his ignibus, in Militia nobis scriptum.
Historique À corriger
Quae, aut quorum? Vigilum. Ita capiendi auctor ipse Tacitus v. Hist. Vigiles flagitium suum ducis dedecore excusabant, tamquam iussi silere, ne quietem eius turbarent. Ita intermisso signo et vocibus, se quoque in somnum lapsos . Duo igitur sollennia Romanis vigilibus, signum et Voces. signum, capio Buccinam: Voces, istas quas interposuisse videntur munere suo functi, ad vigiles alios excitandos. Colligo ex Ambrosio Hexam. lib. V. cap. XV. ubi militari more de Vigiliis gruum: Ceteris quiescentibus, aliae circumeunt post ubi vigilarum tempus fuerit impletum, perfuncta munere in somnum se praemisso clangore componit, ut excitet dormientem, cui vicem muneris traditura est .
2Ducemque terruit dira quies : nam Quintilium Varum sanguine oblitum et paludibus emersum cernere et audire uisus est uelut uocantem, non tamen obsecutus et manum intendentis reppulisse.
3Coepta luce, missae in latera legiones, metu an contumacia, locum deseruere, capto propere campo umentia ultra.
4Neque tamen Arminius, quamquam libero incursu, statim prorupit ; sed, ut haesere caeno fossisque impedimenta, turbati circum milites, incertus signorum ordo, utque tali in tempore sibi quisque properus et lentae aduersum imperia aures, inrumpere Germanos iubet, clamitans : « En Varus [et] eodemque iterum fato uinctae legiones ! » Simul haec et cum delectis scindit agmen equisque maxime uulnera ingerit.
5Illi, sanguine suo et lubrico paludum lapsantes, excussis rectoribus, disicere obuios, proterere iacentes. Plurimus circa aquilas labor, quae neque * ferri * aduersum ingruentia tela neque figi limosa humo poterant.
6Caecina, dum sustentat aciem, suffosso equo delapsus, circumueniebatur, ni prima legio sese opposuisset. Iuuit hostium auiditas, omissa caede praedam sectantium, enisaeque legiones uesperascente die in aperta et solida.
7Neque is miseriarum finis. Struendum uallum, petendus agger ; amissa magna ex parte per quae egeritur humus aut exciditur caespes ; non tentoria manipulis, non fomenta sauciis ; infectos caeno aut cruore cibos diuidentes, funestas tenebras et tot hominum milibus unum iam reliquum diem lamentabantur.
Vocabulaire
Corbulae et sportae.

66

1Forte equus, abruptis uinculis, uagus et clamore territus, quosdam occurrentium obturbauit. Tanta inde consternatio inrupisse Germanos credentium ut cuncti ruerent ad portas, quarum decumana maxime petebatur, auersa hosti et fugientibus tutior.
Historique Renvoi
Ea opposita Praetoria ex adverso, et plurimum remota ab hoste erat, et ab eo ibat. Vide Militiam nostram libro V.
2Caecina, comperto uanam esse formidinem, cum tamen neque auctoritate neque precibus, ne manu quidem obsistere aut retinere militem quiret, proiectus in limine portae, miseratione demum, quia per corpus legati eundum erat, clausit uiam ; simul tribuni et centuriones falsum pauorem esse docuerunt.
Renvoi
Habes idem prorsus factum in Plutarchi Pompeio, sub initium. Vide.

67

1Tunc contractos in principia iussosque dicta cum silentio accipere temporis ac necessitatis monet : unam in armis salutem, sed ea consilio temperanda manendumque intra uallum, donec expugnandi hostes spe propius succederent ; mox undique erumpendum : illa eruptione ad Rhenum perueniri.
2Quod si fugerent, plures siluas, profundas magis paludes, saeuitiam hostium superesse ; at uictoribus decus, gloriam. Quae domi cara, quae in castris honesta, memorat ; reticuit de aduersis.
Vocabulaire
Olim aut nuper in militia feliciter ab iis gesta.
3Equos dehinc, orsus a suis, legatorum tribunorumque nulla ambitione fortissimo cuique bellatori tradit, ut hi, mox pedes in hostem inuaderent.
Établissement du texte À corriger
Ferri potest intelligique, quod plures suos equos distribuerit: praeoptem tamen, a suo . Vt Commentario Caesaris primo: Caesar primum suo, deinde omnium e conspectu remotis equis . statim etiam, Hostis facile excidium . sententia desiderat, non, Hosti , quod inolevit.

68

1Haud minus inquies Germanus spe, cupidine et diuersis ducum sententiis agebat, Arminio sinerent egredi egressosque rursum per umida et impedita circumuenirent suadente, atrociora Inguiomero et laeta barbaris, ut uallum armis ambirent : promptam expugnationem, plures captiuos, incorruptam praedam fore.
2Igitur, orta die, proruunt fossas, iniciunt crates, summa ualli prensant, raro super milite et quasi ob metum defixo.
Historique Établissement du texte Controverse À corriger
Duplex hic ratio transeundi fossas, ut aut proruta a labris terra complerent; aut cratibus iniectis, velut ponte transirent. Vtramque tangit. neque enim Turnebo assentiar legenti, orta die proruunt, fossis iniiciunt crates . De cratibus, etiam Galli apud Caesarem usurpant, lib. VII. Proximam fossam cratibus integunt atque aggere explent. Vbi etiam de Aggere . quem et Romani huic rei usurpabant. e fascibus scilicet et levi materie.
3Postquam haesere munimentis, datur cohortibus signum cornuaque ac tubae concinuere. Exim clamore et impetu tergis Germanorum circumfunduntur, exprobrantes non hic siluas nec paludes, sed aequis locis aequos deos.
4Hosti, facile excidium et paucos ac semermos cogitanti, sonus tubarum, fulgor armorum, quanto inopina, tanto maiora offunduntur, cadebantque, ut rebus secundis auidi, ita aduersis incauti.
5Arminius integer, Inguiomerus post graue uulnus pugnam deseruere ; uulgus trucidatum est, donec ira et dies permansit. Nocte demum reuersae legiones, quamuis plus uulnerum, eadem ciborum egestas fatigaret, uim, sanitatem, copias, cuncta in uictoria habuere.

69

1Peruaserat interim circumuenti exercitus fama et infesto Germanorum agmine Gallias peti, ac, ni Agrippina impositum Rheno pontem solui prohibuisset, erant qui id flagitium formidine auderent. Sed femina ingens animi munia ducis per eos dies induit, militibusque, ut quis inops aut saucius, uestem et fomenta dilargita est.
Historique À corriger
Qua parte Rheni iste pons? Ne trahant ad se Agrippinenses: falluntur. apud Treveros fuit. Nam Agrippina discedens a marito, tumultu militari, in Treveros iit, ut supra lectum nobis, ibique mansit. Pons ergo eopse in loco. Strabo Lib. IV. μετὰ δὲ τοὺς Μεδιοάτρικοὺς καὶ Τριβόχοις παροικοῦσι τὸν Ῥῆνον Τριουάγροι puto καθ'οὕς πεποίηται τὸ ζεῦγά ὑπὸ τῶν ῥωμαίων νυνὶ τῶν στρατηγόντων τὸν Γερμανικοὶ πόλεμον .
Vocabulaire Renvoi
Nempe vulneribus. solent enim hoc Imperatores conciliandis militibus: fecitque Traianus. Vide Suidam, in λωμπάδιον , et me in Plinii Panegyricum.
2Tradit C. Plinius, Germanicorum bellorum scriptor, stetisse apud principium pontis, laudes et grates reuersis legionibus habentem.
3Id Tiberii animum altius penetrauit : non enim simplices eas curas, nec aduersus externos <studia> militum quaeri.
4Nihil relictum imperatoribus, ubi femina manipulos interuisat, signa adeat, largitionem temptet, tamquam parum ambitiose filium ducis gregali habitu circumferat Caesaremque Caligulam appellari uelit. Potiorem iam apud exercitus Agrippinam quam legatos, quam duces ; compressam a muliere seditionem, cui nomen principis obsistere non quiuerit.
5Accendebat haec onerabatque Seianus, peritia morum Tiberii odia in longum iaciens, quae reconderet auctaque promeret.

70

1At Germanicus legionum, quas nauibus uexerat, secundam et quartam decumam itinere terrestri P. Vitellio ducendas tradit, quo leuior classis uadoso mari innaret uel reciproco sideret.
Historique Personnel
Est hoc in eo litore Chaucarum et Frisiorum: ut mare longissime a terris recedat, et in sicco naves destituat. Ipsi navigavimus, atque experti sumus.
2Vitellius primum iter sicca humo aut modice adlabente aestu quietum habuit ; mox impulsu aquilonis, simul sidere aequinoctii, quo maxime tumescit Oceanus, rapi agique agmen. Et opplebantur terrae : eadem freto, litori, campis facies, neque discerni poterant incerta ab solidis, breuia a profundis.
Historique Renvoi
Idem Caesar sensit scripstitq., navigatione Britannica, in Commentariis suis. Et vide Possidonii non abhorrentem ab usu hodierno disputationem super tota re, apud Strabonem, lib. tertio extremo. quem tamen ipse haud iuste refellit.
Historique Renvoi
Ex his pluribusque locis clarum, non fuisse loco litoris olim arenarias illas moles verius quam montes, quae Oceanum hodie arcerent: succrevitq(ue) maiorum aevo illa arenarum vis, satione caricis, non sine monitore deo.
3Sternuntur fluctibus, hauriuntur gurgitibus ; iumenta, sarcinae, corpora exanima interfluunt, occursant. Permiscentur inter se manipuli, modo pectore, modo ore tenus exstantes, aliquando subtracto solo disiecti aut obruti. Non uox et mutui hortatus iuuabant aduersante unda ; nihil strenuus ab ignauo, sapiens ab imprudenti, consilia a casu differre : cuncta pari uiolentia inuoluebantur.
Établissement du texte
Clarum est scribi debere, sapiens ab imprudenti .
4Tandem Vitellius, in editiora enisus, eodem agmen subduxit. Pernoctauere sine utensilibus, sine igni, magna pars nudo aut mulcato corpore, haud minus miserabiles quam quos hostis circumsidet : quippe illic etiam honestae mortis usus, his inglorium exitium.
5Lux reddidit terram, penetratumque ad amnem [Visurgin] quo Caesar classe contenderat. Impositae dein legiones, uagante fama submersas ; nec fides salutis, antequam Caesarem exercitumque reducem uidere.
Historique Personnel Établissement du texte À corriger
Ego vero hic obhaereo. supra scriptum: Reducto ad Amisiam exercitu, legiones ut advexerat, reportat . si ad Amisiam Germanicus classem conscendit, Rhenum et Galliam petiturus: quo casu nunc ad Visurgim? Tempestate, inquies. Bene. sed quomodo Vitellius, qui et ipse paullo ante ad Amisiam, et (ne tempestatem iterum suspicere) terra iit, nunc quoque ad Visurgim? Haec si probe narrantur, Germaniam profecto petiere: non Galliam repetiere: aut fallunt me locorum omnem situs. ADD. Merito hic haesimus: at nunc me (animo hercle meo) expedivi. Nam scribendum, ad amnem Vidrum . quem Ptolomaeus in hoc tractu novit, et ille ipse est quem Vechtam hodie vocant, et ad Gelmudam in sinum Australem, mox Oceanum, influit. sane Taciti narratio evincit, pensitata. Ecce ad Amisiam dimisit Vitellium, ipse naves conscendit: uterque progressus, ille terra, hic mari: et ubi convenire ad amnem, nisi hic potuere? Enimvero et portus ibi a Ptolomaeo locatur, μαναρμαίς λιμὴν , Manarmanis ; neque abhorret Stauriam esse.

71

1Iam Stertinius, ad accipiendum in deditionem Segimerum, fratrem Segestis, praemissus, ipsum et filium eius in ciuitatem Vbiorum perduxerat. Data utrique uenia, facile Segimero, cunctantius filio, quia Quintilii Vari corpus inlusisse dicebatur.
Historique À corriger
Segimeri filium Sesithacum nomine. Strabo lib. VII. ἔτι δὲ Σεσίθακος Ἀιγιμήρου ὑιὸς τῶν Χηρούσκων ἡγεμόνος . sed corrige in Strabone, Σιγιμήρου . Nam Taciti scriptura ad etymon apta eius linguae.
2Ceterum ad supplenda exercitus damna certauere Galliae, Hispaniae, Italia, quod cuique promptum, arma, equos, aurum offerentes. Quorum laudato studio, Germanicus, armis modo et equis ad bellum sumptis, propria pecunia militem iuuit.
3Vtque cladis memoriam etiam comitate leniret, circumire saucios, facta singulorum extollere ; uulnera intuens, alium spe, alium gloria, cunctos adloquio et cura sibique et proelio firmabat.

72

1Decreta eo anno triumphalia insignia A. Caecinae, L. Apronio, C. Silio ob res cum Germanico gestas. Nomen patris patriae Tiberius, a populo saepius ingestum, repudiauit ; neque in acta sua iurari, quamquam censente senatu, permisit, cuncta mortalium incerta, quantoque plus adeptus foret, tanto se magis in lubrico dictitans.
2Non tamen ideo faciebat fidem ciuilis animi : nam legem maiestatis reduxerat, cui nomen apud ueteres idem, sed alia in iudicium ueniebant, si quis proditione exercitum aut plebem seditionibus, denique male gesta re publica maiestatem populi Romani minuisset : facta arguebantur, dicta impune erant.
3Primus Augustus cognitionem de famosis libellis specie legis eius tractauit, commotus Cassii Seueri libidine, qua uiros feminasque inlustres procacibus scriptis diffamauerat ; mox Tiberius, consultante Pompeio Macro, praetore, an iudicia maiestatis redderentur, exercendas leges esse respondit.
Renvoi
scribam infra, ad librum IIII.
4Hunc quoque asperauere carmina incertis auctoribus uulgata in saeuitiam superbiamque eius et discordem cum matre animum.
Renvoi
Intellegit elapsa carmina quae exstant Svetonio, cap. LIX.

73

1Haud pigebit referre in Faianio et Rubrio, modicis equitibus Romanis, praetemptata crimina, ut quibus initiis, quanta Tiberii arte grauissimum exitium inrepserit, dein repressum sit, postremo arserit cunctaque corripuerit, noscatur.
À corriger
Seneca De Benef. sub Tiberio fuit accusandi frequens ac paene publica rabies, quae omni civili bello gravius remp. afflixit .
Historique
Quando? sub Vespasiano et Tito, opinor. nam eo usque calumniis ex lege ista locus: illi minuerunt, aut sustulerunt. Iterumq. arsit , inquit, et cuncta corripuit , haud dubie sub Domitiano, qui telo eo passim usus ad saeviendum.
2Faianio obiciebat accusator quod inter cultores Augusti, qui per omnes domos in modum collegiorum habebantur, Cassium quendam, mimum corpore infamem, adsciuisset, quodque uenditis hortis statuam Augusti simul mancipasset. Rubrio crimini dabatur uiolatum periurio numen Augusti.
À corriger Historique Interprétation
Hoc est quod Ovidius de pietate sua gloriatur. Nec pietas ignota mea est. videt hospita tellusIn nostra sacrum Caesaris esse domo. Non tamen ut singulae domus collegia sua habuerint (id non videtur, neque is sensus his verbis) sed quod circumibat domesticatim collegae, et sacrum alibi atque alibi faciebant. sparsi igitur per omnes domos, sed statis temporibus inconveniebant.
Historique Politique Moral À corriger
Rideamus. et eo magis, quod Iurisconsultis etiam discrimen aliquod repertum hac in re. qui tradunt. Non videri contra maiestatem fieri ob imagines Caesaris, nondum consecratas, venditas . Ergo consecratas vendi, commissum fuit. Iure exagitat purpuratos illos stipites Tertullianus: Publicos aeque deos foedatis, quos in hastario vectigales habetis. si Capitolium, si Olitorium forum petitur, sub eadem voce praeconis, sub eadem hasta, sub eadem annotatione Quaestoris divinitas addicta conducitur .
Historique À corriger Controverse Renvoi Vocabulaire
Vulgatum, ut sanctissimum iuramentum esset per nomen et numen Augusti. Horatius id accidisse testatur eo etiam vivo: Praesenti tibi maturos largimur honores,Iurandasque tuum per nomen ponimus aras. sapiens ille Claudius, iusiurandum neque sanctius sibi neque crebrius instituit, quam per Augustum : ait Sveton. cap. II. Tertullianus: Maiore formidine et callidiore timiditate Caesarem observatis, quam ipsum de Olympo Iovem: citius denique apud vos per omnes deos, quam per unum genium Caesaris peieratur . Minutius Felix: Et est eis tutius per Iovis Genium peierare, quam regis . Nec mentiuntur nostri scriptores, ex iis quae legibus firmata video De iureiurando, l. XIII. sub finem. Lucanus inter ultiones sanguinis civilis hanc posuit, ut mihi videtur, facunde: ------ cladis tamen huius habemusVindictam, quantam terris dare numina fas est.Bella pares superis facient civilia divos.Fulminibus Maneis radiisque ornabit et astris,Inque deum templis iurabit Roma per umbras. Formulae autem iurandi erant, per Genium, per Fortunam, per Salutem Principis.
3Quae ubi Tiberio notuere, scripsit consulibus non ideo decretum patri suo caelum ut in perniciem ciuium is honor uerteretur ; Cassium histrionem solitum inter alios [ei’] eiusdem artis interesse ludis, quos mater sua in memoriam Augusti sacrasset ; nec contra religiones fieri, quod effigies eius, ut alia numinum simulacra, uenditionibus hortorum et domuum accedant ;
Historique Renvoi
Errat igitur Dio fine libri LVII. qui ait Tiberium voluisse damnari eum qui statuam cum hortis vendidisset: sed obstitisse pudorem. quia primus a consule sententiam rogatus esset. Nam Tiberius, ut vides, non interfuit.
Historique À corriger
Credo eos esse, qui Palatini postea a loco dicti, alii ab Augustalibus. Videnturque non equestres aut currules fuisse, ut illi; sed scenici. Dio LVI. χωρὶς δὲ τούτων καὶ ἡ Λιόυϊα ἰδίαν δή τινα πανήγοριν αὐτῷ ἐπὶ τρεῖς ἡμέρας ἐν τῷ παλατίῳ ἐποίησεν, ἥ καὶ δευτέρα ἀεὶ ὑπ'αὐτῶν τῶν αὐτοκρατόρων τελεῖται· Praeter haec etiam Livia proprios quosdam ludos Augusto per triduum in Palatio fecit. qui ad hoc aevum celebrantur ab iis qui rerum potiuntur . Svetonius Caligula: Cumque placuisset Palatinis ludis spectaculo egressum meridie aggredi .
4ius iurandum perinde aestimandum quam si Iouem fefellisset ; deorum iniurias dis curae.
À corriger
Expressit eam sententiam et Iurisconcultus L. II De reb. cred. Iurisiurandi contempta religio satis deum ultorem habet .

74

1Nec multo post Granium Marcellum, praetorem Bithyniae, quaestor ipsius, Caepio Crispinus, maiestatis postulauit, subscribente Romanio Hispone ; qui formam uitae iniit quam postea celebrem miseriae temporum et audaciae hominum fecerunt :
Controverse Historique Renvoi
De scriptura ambigit sidus exoriens suae Galliae Ios. Mercerus. nec de nihilo. Praetorem Bithyniae ait: nonne debuisset Proconsulem ? Ex re quidem et ex vero. Nam Bithynia, divisione Augusti inter eas provincias quae Senatui et populo relictae: id est, proconsulares. Dio, et Strabo. Quid dicam? Vulgatam haud tuear, nisi si quid post Augustum in ea re mutatum, quod observes haud semel.
Renvoi Historique
Cuius declamationum Electa in Senecae controversiis non uno loco.
2nam egens, ignotus, inquies, dum occultis libellis saeuitiae principis adrepit, mox clarissimo cuique periculum facessit, potentiam apud unum, odium apud omnes adeptus, dedit exemplum, quod secuti ex pauperibus diuites, ex contemptis metuendi, perniciem aliis ac postremum sibi inuenere.
À corriger
Videri possit a Demosthene, Philip. IIII. καὶ γὰρ τούτων μὲν ἐκ πτωχῶν ἔνιοι ταχὺ πλούσιοι γεγόνασι, καὶ ἀδόξων ἔνδοξοι καὶ γνώριμοι : Nam horum quidam ex pauperibus statim divites facti, et ex ignobilibus gloriosi ac nobiles .
3Sed Marcellum insimulabat sinistros de Tiberio sermones habuisse, ineuitabile crimen, cum ex moribus principis foedissima quaeque deligeret accusator obiectaretque reo. Nam, quia uera erant, etiam dicta credebantur. Addidit Hispo statuam Marcelli altius quam Caesarum sitam et alia in statua, amputato capite Augusti, effigiem Tiberii inditam.
À corriger Interprétation Historique Politique À corriger
Quod nunc crimini datur, id receptum fuisse suo aevo Plinius indicat: surdo, inquit , figurarum discrimine capita permutantur . Et Caligula, simulachra numinum e tota Graecia conquisivit, quibus capite dempto suum imponeretur. Svetonius. Cur tamen Tiberius ita hic exarsit? caussa aliqua est. Nam solebant Tyrannos ea ignominia afficere : videbaturque occulte quasi talem Marcellus damnasse Augustum. Hieronymus in prophetam Abacuc. cap.III. Cum Tyrannus detruncatur, imagines quoque eius deponuntur et statuae, et vultu tantummodo commutato ablatoque capite, eius facies qui vicerit superponitur .
4Ad quod exarsit adeo ut, rupta taciturnitate, proclamaret se quoque in ea causa laturum sententiam palam et iuratum, quo ceteris eadem necessitas fieret.
Politique Interprétation
Vix opinor haec inter verba Tiberii fuisse. Nimis hoc superbum, aut saevum : sed interpretatione sua, et vera, addit noster. Et sequentia Pisonis argutius ad priora referuntur.
5Manebant etiam tum uestigia morientis libertatis. Igitur Cn. Piso : « Quo », inquit, « loco censebis, Caesar ? si primus, habebo quod sequar ; si post omnes, uereor ne imprudens dissentiam. »
6Permotus his, quantoque incautius efferuerat, paenitentia patiens, tulit absolui reum criminibus maiestatis ; de pecuniis repetundis ad reciperatores itum est.
Politique Interprétation À corriger
Absoluίne? atqui damnatum eum Svetonius ait: statuae quidam Augusti caput dempserat, ut alterius imponeret. acta res est in Senatu, et quia ambigebatur, per tormenta quaesita est. Damnato reo, paullatim genus calumniae eo processit , etc. Ego non concilio: nisi si repetundarum damnatus fuit, non maiestatis. quod tamen omnino Svetonius voluisse videtur.
Historique Renvoi
Ergo damnatus repetundarum fuit, et tum iudices dati ad aestimandum.Vide sodes, quae scribo in XIIII. Annal. super criminis huius poena.

75

1Nec patrum cognitionibus satiatus, iudiciis adsidebat in cornu tribunalis, ne praetorem curuli depelleret ; multaque eo coram aduersus ambitum et potentium preces constituta. Sed, dum ueritati consulitur, libertas corrumpebatur.
Historique Renvoi Politique
In iudiciis. solent enim advocatos aut deprecatores adducere potentissimos civitatis. Ex Cicerone et Asconio notum: repressitque Tiberius, quia iustitiam corrumpebat. At ipse adiungit noster, libertate(m) : na(m) quomodo? quia scilicet in judiciis assiduus, ea velut regebat ac te(m)perabat, et se(n)tentia obnoxiae illi erant.
2Inter quae Pius Aurelius, senator, questus mole publicae uiae ductuque aquarum labefactas aedes suas, auxilium patrum inuocabat. Resistentibus aerarii praetoribus, subuenit Caesar pretiumque aedium Aurelio tribuit, erogandae per honesta pecuniae cupiens ; quam uirtutem diu retinuit, cum ceteras exueret.
Historique
Fortasse hic inter majores optimi principis Antonini: etsi nulla mentio Capitolino.
3Propertio Celeri, praetorio, ueniam ordinis ob paupertatem petenti, decies sestertium largitus est, satis comperto paternas ei angustias esse.
4Temptantes eadem alios probare causas senatui iussit, cupidine seueritatis in iis etiam quae rite faceret acerbus. Vnde ceteri silentium et paupertatem confessioni et beneficio praeposuere.
Renvoi
Adi Senecam de Beneficiis lib. II. cap. VII.

76

1Eodem anno, continuis imbribus auctus, Tiberis plana urbis stagnauerat ; relabentem secuta est aedificiorum et hominum strages. Igitur censuit Asinius Gallus ut libri Sibyllini adirentur. Renuit Tiberius, perinde diuina humanaque obtegens ; sed remedium coercendi fluminis Ateio Capitoni et L. Arruntio mandatum.
2Achaiam ac Macedoniam, onera deprecantes, leuari in praesens proconsulari imperio tradique Caesari placuit.
Historique À corriger
Achaiam quod ait capies Graeciam totam: nec enim aliter tunc appellabant Romani. Scriptor quispiam apud Suidam: Μόμμιος τὴν κόρινθον εἶλεν αὐτοβοεὶ, πρωτεύουσαν παντὸς, κατὰ τοῦτο, τοῦ ἑλληνικοῦ. ὅθεν δοκοῦσι καὶ νῦν Ἀχαΐαν ὀνομάζειν τὴν ἑλλάδα ῥωμαῖοι, ἐς τὸ χειρωθὲν ἔθνος ὁ προεστὸς ἦν τότε τῆς ἑλλάδος τὴν ὅλην μεταβαλόντες τῆς χώρας ἐπωνυμίαν: Mommius Corinthum statim et primo impetu cepit, tunc principem totius Græciae. Ex quo Romani et nunc videntur Achaiam nominare totam Graeciam: a gente deuicta, quae tunc Graeciae praeerat, universam appellationem sumentes , Pausanias lib. VII. Porro redacta vniuersa Graecia in provinciae formam, mittitur ad eam obtinendam ex urbe Praetor, quem Achaiae non Graeciae appellant, quod scilicet Graeci subacti sunt, obtinentibus principatum Achaeis .
Historique Politique Renvoi
Durius ergo proconsulare imperium Praesidiali : nec caussam satis scio. Inquiro, et dico aliquid in EXCVRS. littera M. Vide.
Historique Renvoi
Quod etiam factum. Ideoque Strabo, qui vixit medio Tiberii principatu, libro extremo, Achaiam et Macedoniam Caesarianis provinciis accensuit : aliter quam Dio, qui populi. sed mutavit iterum Claudius, qui populo restituit. Habes in Svetonii cap XXV. et Dionis LX.
3Edendis gladiatoribus, quos Germanici fratris ac suo nomine obtulerat, Drusus praesedit, quamquam uili sanguine nimis gaudens ; quod <in> uulgus formidolosum et pater arguisse dicebatur.
Établissement du texte À corriger
Confirmo scrib. quod in vulgus . Ita prisci scriptores, et ipse Tacitus: Multaque in vulgus grata usurpavit, incedere sine milite, pedibus intectis, et pari cum Graecis amictu.
4Cur abstinuerit spectaculo ipse, uarie trahebant : alii taedio coetus, quidam tristitia ingenii et metu comparationis, quia Augustus comiter interfuisset. Non crediderim ad ostentandam saeuitiam mouendasque populi offensiones concessam filio materiem, quamquam id quoque dictum est.

77

1At theatri licentia, proximo priore anno coepta, grauius tum erupit, occisis non modo e plebe sed militibus et centurione, uulnerato tribuno praetoriae cohortis, dum probra in magistratus et dissensionem uulgi prohibent.
Historique À corriger
Refert ad cohortem, quae adsidere ludis solita: itemque nota cruentas istas seditiones, et quid nisi pugnas? Vt non iniuria Valerius Theatra dixerit Vrbana castra: quoniam haec quoque, inquit , saepenumero voluptatem et religionem civili sanguine, scenicorum portentorum gratia macularunt . lib. II. cap. IV.
2Actum de ea seditione apud patres, dicebanturque sententiae ut praetoribus ius uirgarum in histriones esset.
3Intercessit Haterius Agrippa, tribunus plebei, increpitusque est Asinii Galli oratione, silente Tiberio, qui ea simulacra libertatis senatui praebebat. Valuit tamen intercessio, quia diuus Augustus immunes uerberum histriones quondam responderat, neque fas Tiberio infringere dicta eius.
Historique À corriger Renvoi
Augustus ad frangendos rigidos illos animos, non dubie rei ludicrae fautor. Ideo Coercitionem in histriones magistratibus, omni loco et tempore, lege vetere permissam, ademit: praeterquam ludos et scenam . ait Sveton. cap. XLV. Vbi emendo, ludis et scena. Verissima optimaque sententia. Mos vetus puniri histriones ab Aedilibus, Praetoribus, Consulibus, quovis tempore et quovis loco permittebat: artavit Augustus, et non nisi per tempus ludorum permisit, et in loco ipso ubi peccarent, id est, in scena. Ademit etiam ius virgarum, Quod tamen redditum esse magistratibus videtur lege Iulia de vi publica: non quidem nominatim, sed prudentum interpretatione. Vide Paullum lib.V. sentent. tit. XXVI. Quae tamen coercitio relicta ab Augusto? Exsilium et carcer. Ideo infra in Tiberii principatu legis, Pulsi tum histriones Italia: et* alibi , in vincla ductos fautores histrionum . idem ergo iuris in histriones ipsos.
4De modo lucaris et aduersus lasciuiam fautorum multa decernuntur ; ex quis maxime insignia, ne domos pantomimorum senator introiret, ne egredientes in publicum equites Romani cingerent aut alibi quam in theatro spectarentur, et spectantium immodestiam exilio multandi potestas praetoribus fieret.
Vocabulaire Renvoi
Lucar, merces histrionum, a Lucis, qui multi circa vrbem, quorum reditus destinati in ludos. Plutarchus in causis, et Festus ibíque, magni patris magna proles. Pluscula adde ex EXCVRS. in N.
Historique Moral À corriger Controverse
Magnum studium, ut video, Romanorum in has nugas hominum, imo furor. Vestibula eorum, quasi principum, frequentabantur: adhaerebant egressibus, non vulgus modo, sed Eques Senatusque. Plinius lib XXIX. Nullius histrionis equorumve trigarii comitatior egressus in publico erat: cum Crinas Massiliensis , etc. Seneca Epistola XLVII. Ostendam nobilissimos iuvenes mancipia Pantomimorum . Idem fine libri I. Quaest. Natural. stat per successores Pyladis et Bathilli domus, harum artium multi discipuli sunt multique doctores. Privatim urbe tota sonat pulpitum: in hoc viri, in hoc faeminae tripudiant, mares inter se uxoresque contendunt, uter det latus illis . Dare latus, explico, uter latero sit illis: ut hic Tacitus; Ne egredientes, Equites Rom. Cingerent ut Martialis, Eutychus ille tuum, Castrice, dulce latus . Hanc insaniam quam bene notat damnatque Tertullianus! Etenim ipsi actores ( ait, libello De Spectaculis ) et administratores spectaculoru, quadrigarios, scenicos, xysticos, arenarios illos amentissimos, quibus viris animas, feminis aut illis etiam corpora sua substernunt, propter quos in ea committunt quae reprehendunt, quam magnificiunt? deponunt et diminuunt ignominia et capitis minutione. quem libens adduxi, ut eruam correctione elegantem sensum : quibus viri animas, feminae autem illis etiam corpora sua substernunt . idque verissimum. Vir magnus qui conatus est ante me, non attigit.
Historique À corriger
Etiam vinculis. Infra, lib. XIII Inter Vibullium praetorem et Tribunum Antistium ortum certamen, quod immodestos fautores histrionum a Praetore in vincla ductos omitti iussisset. comprobavere patres, incusata Antistii licentia . Ex hoc decreto patrum nata lex, quae Pandectis insita, De pœnis, l. XXVIII. Solent quidam qui volgo se Iuuenes appellant, in quibusdam civitatibus, turbulentibus se adclamationibus popularium (ita vocat locum ipsum, ubi spectabat populi plebs) accommodare. qui si amplius nihil admiserint, fustibus caeli dimittuntur, aut etiam spectaculis eis interdicitur: quod si correcti in eisdem deprehenduntur, exsilio puniendi sunt . Ait ecce diserte Exsilio; ut hic, noster.

78

1Templum ut in colonia Tarraconensi strueretur Augusto petentibus Hispanis permissum, datumque in omnes prouincias exemplum.
À corriger Controverse
Mansit id templum ad avum Hadriani. In eius vita, Historia Augusta Tarracone hiemavit, ubi sumptu suo aedem Augusti restituit ; Item in Severi vita: somniavit sibi dici, Historia Augusta ut templum Tarraconense Augusti, quod iam labebatur, restitueret . Antea iam vivus aram illic habuerat: De qua et palma ibi enata, iocus eius in Fabio. Quod sequitur, Historia Augusta Datumque in omnes provincias exemplum , cave acceperis, quasi literarum exemplaria diffusa et transscripta ad omnes provincias, cum Vertranio. sed hoc ait, exemplo Tarraconensium monitos alios, ut peterent impetrarent quidem.
Renvoi
Dio Libro II.
Historique À corriger Renvoi À corriger
Cuius inventor Augustus. Svetonius, cap. XLIX. Vtque perpetuo ac sine difficultate sumptus ad tuendos milites prosequendosque suppeteret, aerarium militare cum vectigalibus novis instituit . Id factum anno DCCLIX. ex Dionis LV. Zonaras Agrippae postumi damnati bona in aerarium militare relata ait. Propriique huic aerario Praefecti. Tacitus lib. V .de. P. Vitellio: claustra aerarii cui Praefectus erat, et militarem pecuniam rebus novis obtulisse . Lapis in Samnio, L. NERATIO. C.F.VOL. PROCVLO.PRAEP. AERARI. MILITARIS.
Historique Interprétation
Quo enim citius dimittebantur (expresserant autem ut decimosexto anno) eo plura et statim repraesentanda praemia. Ideo id indultum, revocatum.
2Centesimam rerum uenalium, post bella ciuilia institutam, deprecante populo, edixit Tiberius militare aerarium eo subsidio niti ; simul imparem oneri rem publicam, nisi uicesimo militiae anno ueterani dimitterentur. Ita proximae seditionis male consulta, quibus sedecim stipendiorum finem expresserant, abolita in posterum.

79

1Actum deinde in senatu ab Arruntio et Ateio an ob moderandas Tiberis exundationes uerterentur flumina et lacus, per quos augescit ; auditaeque municipiorum et coloniarum legationes, orantibus Florentinis ne Clanis solito alueo demotus in amnem Arnum transferretur idque ipsis perniciem adferret.
Historique Renvoi À corriger
Tacitus hic et supra duobus modo commissam eam curam scripsit. at Dio auctor quinqueviros a Tiberio constitutos, qui Tiberis inundationes arcerent verterentque. Vide eius verba, lib. LVII. actis annis DCCLXVIII. Cur opus fuerit nova electione nescio: quia praefecerat pridem Augustus. Sveton, cap. XXXVII. In monumentis frequenter, CVRATOR. RIPARVM. ET. ALVEI. TIBERIS.
2Congruentia his Interamnates disseruere : pessum ituros fecundissimos Italiae campos, si amnis Nar (id enim parabatur) in riuos diductus superstagnauisset.
3Nec Reatini silebant, Velinum lacum, qua in Narem effunditur, obstrui recusantes, quippe in adiacentia erupturum ; optume rebus mortalium consuluisse naturam, quae sua ora fluminibus, suos cursus, utque originem, ita fines dederit ; spectandas etiam religiones sociorum, qui sacra et lucos et aras patriis amnibus dicauerint ; quin ipsum Tiberim nolle prorsus accolis fluuiis orbatum minore gloria fluere.
Historique
Nam fluvii priscis inter deos: et res notior, quam ut exemplis firmetur.
4Seu preces coloniarum, seu difficultas operum, siue superstitio ualuit ut in sententiam Pisonis concederetur, qui nil mutandum censuerat.
Historique À corriger
Ita omissa nunc res. Nerva tamen postea, sive Traianus, ad arcendos fatales huius fluvii et non sine omine auctus, fossam duxit. de qua Plinius sensit lib. VIII. Epistol. Tiberis alveum alveum excessit et quamquam fossa, quam providentissimus Imperator fecit exhaustus, premit valles, innatat campis, quaque planum solum, pro solo cernitur Legerim , quaque planum, solus pro solo cernitur .

80

1Prorogatur Poppaeo Sabino prouincia Moesia, additis Achaia ac Macedonia. Id quoque morum Tiberii fuit, continuare imperia ac plerosque ad finem uitae in isdem exercitibus aut iurisdictionibus habere.
Historique Vocabulaire
Provincias inermes sic appellat, a praecipuo in iis Praesidum munere, quod sola fere iurisdictione implebatur.
2Causae uariae traduntur : alii taedio nouae curae semel placita pro aeternis seruauisse ; quidam inuidia, ne plures fruerentur ; sunt qui existiment, ut callidum eius ingenium, ita anxium iudicium ; neque enim eminentes uirtutes sectabatur, et rursum uitia oderat : ex optimis periculum sibi, a pessimis dedecus publicum metuebat.
3Qua haesitatione postremo eo prouectus est ut mandauerit quibusdam prouincias, quos egredi Vrbe non erat passurus.

81

1De comitiis consularibus, quae tum primum illo principe ac deinceps fuere, uix quicquam firmare ausim : adeo diuersa non modo apud auctores, sed in ipsius orationibus reperiuntur.
2Modo, subtractis candidatorum nominibus, originem cuiusque et uitam et stipendia descripsit, ut qui forent intellegeretur ; aliquando, ea quoque significatione subtracta, candidatos hortatus ne ambitu comitia turbarent, suam ad id curam pollicitus est ; plerumque eos tantum apud se professos disseruit quorum nomina consulibus edidisset ; posse et alios profiteri, si gratiae aut meritis confiderent : speciosa uerbis, re inania aut subdola, quantoque maiore libertatis imagine tegebantur, tanto eruptura ad infensius seruitium.