1
1Vrbem Romam a principio reges habuere ; libertatem et consulatum L. Brutus instituit. dictaturae ad tempus sumebantur ; neque decemuiralis potestas ultra biennium, neque tribunorum militum consulare ius diu ualuit. Non Cinnae, non Sullae longa dominatio ; et Pompei Crassique potentia cito in Caesarem, Lepidi atque Antonii arma in Augustum cessere, qui cuncta, discordiis ciuilibus fessa, nomine principis sub imperium accepit.
2Sed ueteris populi Romani prospera uel aduersa claris scriptoribus memorata sunt ; temporibusque Augusti dicendis non defuere decora ingenia, donec gliscente adulatione deterrerentur. Tiberii Gaique et Claudii ac Neronis res florentibus ipsis ob metum falsae, postquam occiderant recentibus {5}odiis compositae sunt.
Lectio
Ita Vetranio placitum, traiectis notis, quae
uulgo, p. r.
Lectio
Ita recte. non
deterrerentur . Tacitus lib. II. Histor.
Siquid ardoris ac ferociae miles habuit, popinis. Horatius pari metaphora:et comessationibuset principis imitatione deteritur
--- Culpa deterit ingeni.
non classé
Fines designat intra quos hi
libri. qui attingunt quattuor dumtaxat principes. Vt uel hinc liqueat
Historias seorsum scriptas, finemque Annalium fuisse in fine Neronis.
Politica
Moralia
Itaque uerissima scriptio
de Principibus, cum iam esse desierunt. Quod Arrianus in rebus Alexandri pro
argumento habet, fideliter eas a Ptolomeo
et Aristobulo traditas,
ὅτι τελευτηκότος ἤδη Ἀλεξάνδρου συγγράφουσιν, ὅτε αὐτοῖς ἥτε ἀνάγκη καὶ ὁ μισθὸς τοῦ ἄλλως τι, ἢ ὡς συνηνέχθη, συγγράψαι, ἀπῆν: quod mortuo iam Alexandro scripserint, cum necessitas aut praemium aliter aliquid scribendi abesset.
3Inde consilium mihi pauca de Augusto et extrema tradere, mox Tiberii principatum et cetera, sine ira et studio, quorum causas procul habeo.
2
1Postquam, Bruto et Cassio caesis, nulla iam publica arma, Pompeius apud siciliam oppressus, exutoque lepido, interfecto Antonio, ne Iulianis quidem partibus nisi Caesar dux reliquus, posito triumuiri nomine, consulem se ferens et ad tuendam plebem tribunicio iure contentum, ubi militem donis, populum annona, cunctos dulcedine otii pellexit, insurgere paulatim, munia senatus, magistratuum, legum in se trahere, nullo aduersante, cum ferocissimi per acies aut proscriptione cecidissent, ceteri nobilium, quanto quis seruitio promptior, opibus et honoribus extollerentur ac, nouis ex rebus aucti, tuta et praesentia quam uetera et periculosa mallent.
Historica
Politica
Senatus populique, pro
republica
et a republica. Tantum priuata nunc arma,
et in propriam potentiam.
Historica
Mentio
Non mehercules
apud Siciliam. In Asia oppressum eum iugulatumque, consentiunt scriptores.
de urbe tamen ambigitur. Dio caesum uult
et Appianus Mileti, quae Cariae adscripta. Sed noster uictum eum
saltem intellegit,
et copias eius apud Siciliam oppressas. Ita
et Florus de eodem:
ἐν Μιδαείῳ τῆς Φρυγίας, in Phrygiae oppido Midaio. Florus
In siculo freto iuuenis oppressus est.
Historica
Stylus
Uocabulum
Eleganter, id est,
exarmato,
et exercitu spoliato. Nam XX. legiones ei ademit.
non classé
Respexit huc Victor cum
de eodem Augusto scripsit:
Illectis per dona militibus, atque annonae curandae specie uulgo, ceteros haud difficulter subegit.
2Neque prouinciae illum rerum statum abnuebant, suspecto senatus populique imperio ob certamina potentium et auaritiam magistratuum, inualido legum auxilio, quae ui, ambitu, postremo pecunia turbabantur.
Historica
Factiones in urbe,
et tum bella quae miseras prouincias affligebant.
Historica
Uocabulum
Rapinas
et extorsiones praesidum, in populi imperio dissimulatas, aut inuicem
donatas.
3
1Ceterum Augustus subsidia dominationi claudium marcellum, sororis filium, admodum adulescentem, pontificatu et curuli aedilitate, M. Agrippam, {6}ignobilem loco, bonum militia et uictoriae socium, geminatis consulatibus extulit, mox, defuncto marcello, generum sumpsit ; Tiberium Neronem et Claudium Drusum priuignos imperatoriis nominibus auxit, integra etiam tum domo sua.
Historica
Magnam illam Romae
et libertatis spem. De cuius laudibus plena manu Seneca ad Martiam:
Octauia Marcellum amisit, cui.et auunculuset socer incumbere coeperat, in quem onus imperii reclinaret: (malo, reclinare ) adolescentem animo alacrem, ingenio potentem, sedet frugalitatis continentiaeque in illis aut annis aut opibus non mediocriter admirandae: patientem laboris, uoluptatibus alienum,et quantumcumque imponere illi auunculus,et , ut ita dicam, inaedificare uoluisset, laturum
Historica
Adeo ut ipsum generis sui
nominisque poeniteret. Narrat comiter Seneca pater Controuers. lib. II.
Tanta autem Maecenas sub diuo Augusto libertate fuit (corrigo, Tanta autem sub diuo Augusto libertas fuit . nihil hic de Maecenate,.et exculcanda uox male inculcata) ut praepotenti tunc M. Agrippae non defuerint qui ignobilitatem obiicerent. Vipsanius Agrippa fuerat. Vipsanii nomen quasi argumentum paternae humilitatis sustulerat,et M. Agrippa dicebatur. Cum defenderet reum, fuit accusator qui diceret Agrippamet quod in medium est (iterum rescribo, Agrippa M.et quod in medio est . ea enim uerba ioci,et gentis nomen medium inter cognomen praenomenque) uolebat Vipsanium intellegi. Fuit qui diceret * Concurrite Agrippa malum habebis responde diis. Ea in arte (potius parte ) utique mihi uidetur admiratione dignus Augustus: sed horum non possum non misereri, qui tanti putant caput potius quam digitum perdere. scribendum, dictum
Historica
Politica
Mentio
Ideone geminatis,
quia bis consul? Caue censeas. tertium enim fuisse Dio docet
et Fasti. itemque Velleius:
Agrippa, inquiens, quem usque in tertium consulatum.et mox collegium Tribuniciae potestatis, amicitia Principis euexerat. Sed ideo id dixit, quia postremi duo consulatus Agrippae coniuncti continentesque. Qui sane honos erat:et raro cuiquam ea aetate tributus, praeter principes re, aut destinatione
Historica
Controuersia
Moralia
Mentio
Qui Baiis obiit, ut
clare testatum reliquit, Elegia huic rei propria, poeta Vmber. Nec scio cur
uir doctus tanto opere pertendat mortuum eum potius in Stabiano. Quid? Propertius qui uixit id
aeui, locum nesciuit funestum iuueni tam illustri? Sciuit. Sed dedit hoc,
inquit, Liuiae, quae suspicione laborabat Marcelli interempti. Nec hercle
immerito. Num ergo uenenum dari Baiis minus potuit, ac in Stabiano? Scilicet
soluta omni crimine illa aulica Medea, si Marcellus obiit Baiis. Ego uero,
uir maxime, caussam nullam uideo huius tuae tam seriae adsertionis:
placetque cum Propertio
et uulgatis Seruii libris mortuum eum in Baiano. Suspicionem quidem
de Liuia Dio huiusmodi inseruit:
et libertatis.
αἰτίαν μὲν οὖν ἡ Λιβία τοῦ θανάτου τοῦ Μαρκέλλου εἴχεν, ὅτι τῶν υἵεων αὐτῆς προετετίμητο: Caussam mortis Marcelli Liuia habuit, quod is eius filiis anteponeretur. At Tacitus Pliniusque ea culpa non liberant etiam Augustum Annal. II.
Sed suberat occulta formido reputantibus, haud prosperum in Druso patre eius fauorem uulgi: auunculum eiusdem Marcellum flagrantibus plebis studiis ereptum, breues. Plinius lib. VII. inter Augusti infortunia:et infaustos populi Romani amores
Suspecta Marcelli uota, pudenda Agrippae ablegatio. Quasi conceperit aliquid cupiueritque contra Augustum, amore pristini status
Historica
Politica
Controuersia
Mentio
Non eo more
quo rei Romanae domini, Imperatores dicti: sed quo olim, qui rempub.
militiae feliciter gessissent. Vulgatus olim honos: non item sub imp. qui
rei prospere gestae lauream
et laudem sibi adscribi uolebant auspiciisque suis. Turbat in
sententia huius loci uir doctus,
et miror. Tu uide Dionem Cassium lib. LIV.
et LV.
et Velleium, itemque ea quae scribo ad extremum librum quartum.
2Nam genitos Agrippa Gaium ac Lucium in familiam caesarum induxerat, necdum posita puerili praetexta, principes iuuentutis appellari, destinari consules specie recusantis flagrantissime cupiuerat.
Historica
Uocabulum
Mentio
Emptos domi
a patre per aes
et libram. Ita loquebantur, non per assem, ut perperam inoleuit
Svetonii capite LXIV. Quamquam reuera in ea formula Aes non aliud notat quam
Assem. Varro libro VIII.
et libra in testamentis, Vindiciae,
et Antestatio. Nam
καρπισμοῦς ad uindicias adsertionemque refero:
τὰς τῶν ὤτων ἐπιψαύσεις ,
aurium tactiones , ad Antestationem. Omnia enim
haec ad familiae mutationem pertinent, quae per testamentum de qua
Quinctilianus Declamat. CCCVII.
et Iurisconsulti.
Pro assibus nonnumquam aes dicebant antiqui. a quo dicimus assem tenentes, Hoc ab aere aeneaque libra. Ritum hunc (ut omittam notata aliis) notat explicatque eleganter Clemens Alexandrinus Strom. quinto:
Καὶ τὰ παρὰ ῥωμαίοις ἐπὶ τῶν διαθηκῶν γινόμενα τάξιν εἴληχε διά δικαιοσύνην, ἐκεῖνα ζυγὰ καὶ ἀσσάρια, καρπισμοί τε καὶ αἱ τῶν ὤτων ἐπιψαύσεις. τὰ μὲν γὰρ ἵνα δικαίως γένηται, τὰ δὲ εἰς τὸν τῆς τιμῆς μερισμὸν, τὰ δ'ὅπως ὁ παρατυχῶν, ὡς βάρους τινὸς αὐτῶ ἐπιτιθεμένου, ἑστὼς ἁκούσῃ, καὶ τάξιν μεσίτου λάβῃ.. Triplex antiquitatis ritus, interpreti non intellectus. Aes
Non dixerim testamentum, cui libripens deest. Agelliuset familiae emptor,et cetera iuri necessaria
Historica
Moralia
Politica
Mentio
Uocabulum
Controuersia
Quod sane
ridiculum, ut principes iuuentutis sint, qui etiamnum in pueris. Natus autem
Gaius anno urbis DCXXXIV. Sex Apuleio, P. Silio Coss. At Lucius biennio toto
minor ex Dione LV. in actis eius anni. Princeps iuuentutis (
et omen. Sunt nummi cum inscriptione:
et hastis. quae Tirocinii die equites dederant, honoris Augusti
caussa. Dio:
πρόκριτον τῆς νεότητοςZonaras hic reddidit) ab Augusto inualuit, ad futurum imperium titulus
C. L. CAESARES. AVGVSTI. F. COS. DES. PRINC. IVVENT.adpositae effigies Caii Luciique cum clypeis
καὶ αἱ πέλται τάτε δόρατα, ἅ παρὰ τῶν ἱππέων εἰς τοὺς ἐφήβους ἐσίοντες χρυσᾶ εἰλήφεσαν, εἰς τὸ βουλευτήριον ἁνετήθη.. Obserua Dionem aureas hastas dicere, quas lapis Ancyranus (magnae apud me fidei, ut quem uiuus conceperit Augustus ipse) argenteas. Verba sunt, uti ad me missa beneficio uiri illustris Augerii Busbequii:
EQVITES. AVTEM. ROMANI. VNIVERSI. PRINCIPEM. . . . . . . . . HASTIS. ARGENTEIS. DONATVM. APPELLAVERVNT.quam lacunam rite expleuerit: Principem iuvent. Caium.
Mentio
Politica
Uocabulum
Et vero perfecerat,
Romae marmor, de Caio:
et addicit Dionis ratio, qui consulem facit designatum anno urbis
DCCXLVIII. Tamen Augustus in iam dicto lapide, XV. illi annum circumdat, sed
nempe quem ingressus erat
et iam agebat. Verba sunt:
QVEM. POPVLVS. COS. CREAVIT. ANNOS. NATVM. XIIII.Ait annos natum quatuordecim:
Honoris mei caussa Senatus populusque Romanus annum quintum.et decimum * agentis Consulis designauit, ut eum magistratum inirent post quinquennium ex eo die quo deducti in forum
3Vt Agrippa uita concessit, Lucium Caesarem euntem ad Hispanienses exercitus, Gaium remeantem Armenia et uulnere inualidum mors fato propera uel nouercae liuiae dolus abstulit, Drusoque pridem exstincto, Nero solus e priuignis erat, illuc cuncta uergere : filius, collega imperii, consors tribuniciae potestatis adsumitur omnesque per exercitus ostentatur, non obscuris, ut antea, matris artibus, sed palam hortatu.
Historica
Controuersia
In Lycia mortuum
eum uoluit Suetonius cum Velleio. Ille his uerbis:
et corrigi. Nam hoc de triennio, nonne nimis laxum? apparet e
Velleio:
et uult utrumq. periisse intra tres primos annos, ex quo ille Rhodo
reuersus. Historia approbat.
Caium. Iste his:et Lucium in duodeuiginti mensium spatio amisit ambos: Caio in Lycia, Lucio Massiliae defunctis
Deinde reluctatus inuitusque reuertens in Italiam, in urbe Lyciae, Limyram uocant, morbo obiit. Etiam Florus:
Massiliae Lucius morbo soluitur: in Lycia Caius ex uulnere. Fugerit ergo ratio memoriosum illum senem necesse est, qui in Syria tradidit defunctum. Dico Senecam patrem in controuersiis:
Itaque cum mortuo in Syria C. Caesare codicillo questus esset Augustus, quod in tam magno. Sed erit fortasse, qui culpam eam in exscriptorem conferet, rescriberetque, Lycia . Addi uelim Suetonii locum, Tib. cap. XV.:et recenti luctu suo caenasset
Caio. nec addi solum, sedet Lucio intra triennium defunctis, adoptatur ab Augusto
Caius, inquit , in urbe Lyciae morbo obiit, cum ante annum ferme L. Caesar Massiliae morbo decessisset. En, dum taxat interuallum facit paullo plus anni. Et ipse Suetonius
Duodeuiginti modo mensesinterponit, uerbis quae supra. Non ergo ambiges, quin scribend. intra biennium : si hunc putamus sensum. Nam in alium me duxit P. Iohannes Deckerius e societate Iesu, qui refert ad triennium Tiberiani reditus,
Politica
Moralia
Nata exitio reip. haec
mulier,
et suae domus. Sed bene quod Tacitus nusquam dissimulat fraudem eius
et scelus. Plinius cautior, qui suspicionem hanc tangens, cauit sibi
obscuritate sermonis:
Incusatae filiorum mortes, luctusque non tantum orbitate tristes. Nec enim alio traxeris ea uerba, non me quidem interprete.
Mentio
Historica
Nempe ante annos
circiter XII. priusquam Caius moreretur. Quippe Drusus obiit ex lapsu equi,
in Germania, anno urbis DCCXLV. ex Dione libro LV. initio:
et Caius anno DCCLVI. Imposuerat mihi Dion olim, in cuius libro
hiatus est,
et anni aliquot omissi. atque ita narratur mors Caii, quasi biennio
post illam Drusi. sed, ut dixi, defectio
et hiatus est, atque anni plures medii desunt: quod in Notis ad
Velleium obseruamus.
4Nam senem Augustum deuinxerat adeo uti nepotem unicum, Agrippam Postumum, in insulam planasiam proiecerit, rudem sane bonarum artium et robore corporis stolide ferocem, nullius tamen flagitii compertum.
Historica
Moralia
Atqui Siciliam uocat
Scholiastes Iuuenalis uetus.
et ait uicinam Corsicae esse, libro extremo LV. In qua narratiuncula
quod legitur,
et illa uero iam relegata aberat) sed Liuiam, ut probabile est,
Augustae stirpi nunquam aequam.
Agrippa, inquit , in Sicilia propter morum feritatem ad Augusto relegatus est. Errat. nam de Planasia adfirmat cum nostro etiam Dio,
καὶ τὴν Ἰουλίαν ὡς μητρυίαν διέβαλλεν :: meo iudicio τὴν Λιουίαν faciendum est. Non enim matrem suam Agrippa insectabatur (et Iuliam ut nouercam aspernabatur
Stylus
Imitatione Liuii,
si forte, qui de T. Manlio:
Filium iuuenem, nullius probi compertum, extorrem urbe egit.
Lectio
Uocabulum
Controuersia
Vere emendaui.
Filii enim haeredesque, passim dicuntur subsidia
et firmamenta regni. Tacitus V. Histor.
et uere: Siculus ille momar (exprimit quod uerum est a me indignatio)
cum sua coniectura,
Non legiones, non classes, proinde firma imperii munimenta quam numerum liberorum. Euripides:
φῦναι τυράννους παῖδας ἔρυμα δώμασιSic
Subsidia aulae, Suetonio;
Adminicula Augusti, Senecae: haeredes imperii dicuntur:
sed qui pluribus morum uitiis insisteret, abeat Morboniam.
5At hercule Germanicum, Druso ortum, octo apud Rhenum legionibus imposuit adscirique per adoptionem a Tiberio {7}iussit, quamquam esset in domo Tiberii filius iuuenis, sed quo pluribus munimentis insisteret.
6Bellum ea tempestate nullum nisi aduersus Germanos supererat, abolendae magis infamiae ob amissum cum Quintilio Varo exercitum quam cupidine proferendi imperii aut dignum ob praemium.
7Domi res tranquillae, eadem magistratuum uocabula ; iuniores post Actiacam uictoriam, etiam senes plerique inter bella ciuium nati ; quotus quisque reliquus, qui rem publicam uidisset ?
Politica
Uocabulum
Sed non uis aut potestas. Caesar
in se traxerat.
4
1Igitur, uerso ciuitatis statu, nihil usquam prisci et integri moris : omnes, exuta aequalitate, iussa principis aspectare, nulla in praesens formidine, dum Augustus aetate ualidus seque et domum et pacem sustentauit.
2Postquam prouecta iam senectus aegro et corpore fatigabatur aderatque finis et spes nouae, pauci bona libertatis in cassum disserere, plures bellum pauescere, alii cupere. Pars multo maxima imminentes dominos uariis rumoribus differebant :
Lectio
Velim traiici,
et aegro corpore
.
Politica
Notabis ingenium plebis,
----- cui mos humili laesisse ueneno Summa, nec impositos, umquam ceruice uolenti Ferre duces.
3trucem Agrippam et ignominia accensum, non aetate neque rerum experientia tantae moli parem ; Tiberium Neronem maturum annis, spectatum bello, sed uetere atque insita Claudiae familiae superbia ; multaque indicia saeuitiae, quamquam premantur, erumpere.
4Hunc {8}et prima ab infantia eductum in domo regnatrice ; congestos iuueni consulatus, triumphos ; ne iis quidem annis quibus Rhodi specie secessus exulem egerit aliquid quam iram et simulationem et secretas libidines meditatum.
Mentio
Lectio
Controuersia
Ita principem agere,
et Agere se paullo minus quam priuatum, in Suetonio aliisque lego. Et
in nostro lib. III. Histor.
Quanto ferocius paullo ante se egerint, tanto cupidius uoluptates hausisse. M. Antonio tamen Mureto, cuius scripta Venus inhabitat pariter cum Musis, leg. uidetur, exul egerit .
5Accedere matrem muliebri impotentia : seruiendum feminae duobusque insuper adulescentibus qui rem publicam interim premant quandoque distrahant.
Lectio
Controuersia
Dixi
corruptum olim locum mutilumque. Redeo in uiam admonitu amici qui explicat:
Drusus
et Germanicus nunc quidem coniuncti prement rempub. at olim orto,
fors fuit, discidio, eamdem distrahent per bellum civile dissipabuntque.
Consule Muretum lib. XI. cap. I.
5
1Haec atque talia agitantibus grauescere ualitudo Augusti et quidam scelus uxoris suspectabant. Quippe rumor incesserat paucos ante menses Augustum, electis consciis et comite uno Fabio Maximo, Planasiam uectum ad uisendum Agrippam ; multas illic utrimque lacrimas et signa caritatis spemque ex eo fore ut iuuenis penatibus aui redderetur.
Mentio
Politica
Moralia
Haec est tertia uenerariae
huius palma,
et iure lemniscata. Tangit uero suspicionem illam de ficubus, quae
nota ex Dione.
2Quod Maximum uxori Marciae aperuisse, illam Liuiae. Gnarum id Caesari ; neque multo post exstincto Maximo, dubium an quaesita morte, auditos in funere eius Marciae gemitus semet incusantis quod causa exitii marito fuisset.
Politica
Historica
Habes eleganter
historiam totam in Plutarchi περὶ ἀδολεσχίας.
quem locum pretium puto ut conuertam paene uerbatim.
et auditos gemitus eius in funere mariti. Atq. haec homini uera
caussa mortis: ne innocuum poëtam oneremus, aut potius ipse se. de Ponto,
et ad quem Elegia non una. Sed
et uxor Nasonis, propinqua Maximi seu coniugis eius Martiae, ex his
uersibus:
et plura. Tangit hanc de Fabio tragoediam etiam Plinius:
Fuluius uero Caesaris Augusti amicus, cum iam senem eum saepius querentem audiret de solitudine suae domus: quodque duobus nepotibus fato functis, Postumo, qui solus reliquus, ex calumnia nescio qua exsulante, cogeretur uxoris suae filium ad successionem imperii uocare, quamquam miserans. Haec Plutarchus: nec nec alibi tam liquide narrata res. Hoc tantum male, quodet consilium captans reuocandi ab exsilio nepotis: cum, inquam, haec audiret Fuluius, enuntiauit suae uxori, illa Liuiae. Liuia autem acerbe cum Caesare egit, cur, quoniam iampridem id decreuisset, non accerseret nepotem, sed se odio inuidiaeque successoris obiiceret? Venientem igitur, de more, mane Fuluiumet solitum illud dicentem Aue, Caesar resalutauit, * Vale, inquit, Fului. Atque ille id intellegens, domum se illico subduxit,et uocata uxore: Resciuit, inquit, Caesar, non siluisse me arcana. ideo mori mihi decretum est. Vxor autem: Iure, ait, quoniam tamdiu mecum habitans uiuensque nec noueris nec caueris intemperantiam meae linguae. Sed praecedam tamen ego.et accepto gladio, seipsa uiro coram interemit
φούλϐιονubique uocat, qui Fabius est. Fabius ille Maximus, qui consul fuit anno urbis DCCXL. Item quod Martiam interfectam uult ante maritum. cum noster clare uixisse eam dicat,
Occidis ante preces, caussamque ego Maxime mortis, Nec fueram tanti, me reor esse tuae.Est enim hic Maximus, quem Naso coluit,
Ille ego, de uestra cui data nupta domo est. Hanc probat,Est censa , pro censuit, satis noue, imo antique. sic Adsectatus est regnum, pro Adsectauit:et primis dilectam semper ab annis Est inter comites Martia censa suas.
spectatus est suem, in Varrone lego: retineoque:
Communicati sunt, pro communicauerunt, in Livio,
Peragratus est regionem, in Velleio
Iuxta haec abdicatio Postumi Agrippae post adoptionem: desiderium post relegationem. inde suspicio in Fabium, arcanorumque proditiones.
Lectio
Mentio
Pridem emendaui firmauique
Gnarum id Caesari . Gaii Naui persona est
in hoc actu. sic lib. V.
Gnarum id Caesari. eoque dubitauit de tradenda repub. Alibi:
Gnarum id duci. incessitque itineri. Sed ecce hanc mihi quasi desponsam coniecturam, est qui sine ullo deuortio uelit abducere. Ego uero non dimitto. Nec enim soli Atridae uxores suas amant, ait ille.et proelio
Uocabulum
Moralia
Illata,
et uiolenta, machinatione Augusti.
3Vtcumque se ea res habuit, uixdum ingressus Illyricum, Tiberius properis matris litteris accitur ; neque satis compertum est spirantem adhuc Augustum apud urbem Nolam an exanimem reppererit. {9}
4Acribus namque custodiis domum et uias saepserat Liuia, laetique interdum nuntii uulgabantur, donec, prouisis quae tempus monebat, simul excessisse Augustum et rerum potiri Neronem fama eadem tulit.
6
1Primum facinus noui principatus fuit Postumi Agrippae caedes, quem ignarum inermumque quamuis firmatus animo centurio aegre confecit. Nihil de ea re Tiberius apud senatum disseruit : patris iussa simulabat, quibus praescripsisset tribuno custodiae adposito ne cunctaretur Agrippam morte adficere quandoque ipse supremum diem expleuisset.
Historica
A Tribuno
interfectum Suetonius uoluit:
Hunc, ait , Tribunus custos adpositus occidit, lectis codicillis quibus id facere iubebatur. sed Dio pariter ut noster, a centurione:
ὁ ἑκατόνταρχος ὁ τὴν φρουρὰν αὐτοῦ ἔχων καινοτομοῦντα τι ἀπέσφαξεν : Centurio qui custodiam eius habebat, res nouas molientem, interfecit. Credo uerum esse ut a centurione occisus sit , at iussu Tribuni.
2Multa sine dubio saeuaque Augustus de moribus adulescentis questus, ut exilium eius senatus consulto sanciretur perfecerat ; ceterum in nullius umquam suorum necem durauit, neque mortem nepoti pro securitate priuigni inlatam credibile erat. Propius uero Tiberium ac Liuiam, illum metu, hanc nouercalibus odiis, suspecti et inuisi iuuenis caedem festinauisse.
3Nuntianti centurioni, ut mos militiae, factum esse quod imperasset, neque imperasse sese et rationem facti reddendam apud senatum respondit. Quod postquam sallustius crispus, particeps secretorum, (is ad tribunum miserat codicillos) comperit, metuens ne reus subderetur, iuxta periculoso ficta seu uera promeret, monuit Liuiam ne arcana domus, {10}ne consilia amicorum, ministeria militum uulgarentur, neue Tiberius uim principatus resolueret cuncta ad senatum uocando : eam condicionem esse imperandi, ut non aliter ratio constet quam si uni reddatur.
Historica
Sollennia militiae uerba,
Factum quod imperasti. Suetonius:
Renuntianti Tribuno factum esse quod imperasset. Et in Claudio:
De nece Consularis uiri renuntiante centurione factum esse quod imperasset.
Historica
Mentio
Est ille, cuius uitam
mortemque infra memorat lib. III. Sallustii historiarum regis ex sorore
nepos. Nominat eum Seneca inter intimos Augusti, lib. I. de Clementia:
Ignouit abavus tuus uictis. Nam si non ignouisset, quib. imperasset? Sallustium,. Sed cedo, quis in Seneca Duillius? Falsus. scribendumque, Deillios , siue Dellios . Deillius a Seneca patre dicitur, in Suasoria:et Cocceios,et Duillios,et totam cohortem interioris admissionis ex aduersariorum castris conscripsit
Bellissimam tamen rem Deillius dixit, quem Messalla Coruinus desertorem bellorum ciuilium vocat: quia a Dolabella ad Cassium, a Cassio deinde transiuit ad Antonium, nouissime ab Antonio transfugit ad Caesarem. Hic est Deillius cuius epistolae lasciuae ad Cleopatram feruntur. Graecis tamen est Dellius, Plutarcho Dionique. Item Horatio, inscriptione Odes tertiae libro II. Vbi temere interpretes Gellium sufficiunt. Plutarchus cum historias quoque scripsisse ostendit:
πολλοὺς inquit, καὶ τῶν ἄλλων φίλων οἱ Κλεοπαίτρας κόλακες, ἐξέβαλον, τὰς παροινίας καὶ βωμολοχίας οὐχ ὑπομένοντας, ὧν καὶ Μάρκος ἦν Σίλανος, καὶ Δέλλιος ὁ ἱστορικός : Multos. Eadem Dio, quinquagesimo libro. Ad Sallustium autem istum facit, quod Plinius lib. XXXIV.et alios Antonii amicos Cleopatrae asseclaeet adulatores exegerunt, quod petulantia istaet scurrilia non ferrent: inter quos fuit M. Silanus,et Dellius historicus
Metallum quoddam Sallustianum appellatum, scribit , ab amico diui Augusti.
Historica
Ita enim receptum, quo
magis cautum militibus esset, caedem mandari per libellum. Scilicet ne
Imperator auctoritatem posset defugere. Pulchre Herodianus lib. III. de
Saturnino
et Plautiano:
ὁ δὲ Σατουρνῖνος γραμματεῖον ἤτησε τοῦ φόνου φέρον τὰς ἐντολάς. ἔθος γάρ τοῦτο τυραννικὸν, εἴτινα ἐκπέμποιεν ἐπὶ φόνον ἄκριτον, ἐντέλλεσθαι τοῦτο δὶα γραμμάτων, ἵνα μὴ γιγνόμενον ἦ ἀρατασήμαντον. At Saturninus codicillos, siue libellum petiit, qui caedis mandata haberet. Mos enim ille regius, ut cum mittunt ad caedem alicuius, sine sententia aut iudicio, patrandam; tunc id per scriptum iubeant, ne cum factum fuerit, sine tessera aut nota sit. Ad quem usum Duplices adhibitos, alibi lectum.
Historica
Ficta, si a Tiberio crimen
amoliretur; ne ipse eius damnaretur a Senatu Vera, si Tiberium auctorem
ederet, ab eo puniendus aut tollendus.
Mentio
Uocabulum
Scitum dictum,
nec quidquam mutemus. A mensulariis dictum est, quibus constant rationes cum
pares sunt. Plin. lib. I. epist.
et auctores prisci iuris L. I. De obseq. parent. l. paenult. De re
militari. Adde Valentis dictum apud Spartianum:
Mirum est quam singulis diebus in urbe ratio aut constet, aut constare uideatur, cunctisque non constet. Idem Panegyrico:
Augeo principis munus, cum ostendo liberalitati eius inesse rationem. Ambitio enim,. Vsiet iactantia,et effusio,et quiduis potius quam liberalitas est, cui ratio non constat
Non sibi apud deos inferos constare rationem, quod quamuis hostem suum, Pisonem tamen iussisset occidi, uirum cuius similem Rom. resp. non haberet.
7
1At Romae ruere in seruitium consules, patres, eques. Quanto quis inlustrior, tanto magis falsi ac festinantes, uultuque composito, ne laeti excessu principis neu tristiores primordio, lacrimas, gaudium, questus, adulationem miscebant.
Lectio
Controuersia
Acute Muretus:
lacrimas gaudio, questus adulatione miscebant. Placet rei hominisque caussa.
2Sex. Pompeius et Sex. Appuleius consules primi in uerba Tiberii Caesaris iurauere, apudque eos Seius Strabo et c. turranius, ille praetoriarum cohortium praefectus, hic annonae ; mox senatus milesque et populus.
Historica
Politica
Mentio
Et quidem primus in eo
munere, ab Augusto. Nam Augustus acceptam a populo Praefecturam, nisi
fallor, tenuit dum uixit: aut certe paullo ante mortem substituit sibi
Turranium istum. Adsero id ex Cornelii nostri uerbis Annalium XI.
et Ouidius in poëtarum albo:
et in doctorum, Plinii index. Sed quaeras. cum praef. praetorio
et Annonae in uerba Tiberii iurarint, cur omissus praefectus urbis?
cuius auctoritas non minor, (maior imo illo Annonario)
et cui proprius in urbe miles. Credo equidem omissus, quia nemo fuit.
Taurus Statilius defunctus erat, cui Piso suffectus post aliquot annos a
Tiberio, uti doceo clare lib. VI.
Tum potissimum amicorum uocat, primumque rei frumentariae Praefectum Turranium: nisi tamen aliter accipis, ut in loco uidebo. Turranii etiam mentio Senecae, ad Paulinum cap. extremo: nescio an huius, quia procurationem illi tribuit, non praefecturam. Nominat
Musaque Turrani tragicis subnixa cothurnis.
3Nam Tiberius cuncta per consules incipiebat, tamquam uetere re publica et ambiguus imperandi. Ne edictum quidem, quo patres in curiam uocabat, nisi tribuniciae potestatis praescriptione posuit, sub Augusto acceptae.
4Verba edicti fuere pauca et sensu permodesto : de honoribus parentis consulturum, neque abscedere a corpore, idque unum ex publicis muneribus usurpare.
Controuersia
Historica
Non reip.
corpore, ne inducat te Maurus ;
sed Augusti. Datum enim honori defuncti Augusti a Tiberio, quod ab eo olim
Druso. Lib. III.
et eorum qui reip. primi, curare funus Semonis illius,
et uiri supra uiros.
Ipsum quippe Augustum asperrimo hiemis Ticinum usque progressum, neque abscedetem a corpore urbem simul intrauisse. Sed cur id e publicis muneribus? Visum ita Tiberio loqui, ad honorem Augusti. quasi magistratuum praecipue esset,
5Sed, defuncto Augusto, signum praetoriis cohortibus ut imperator dederat ; excubiae, arma, cetera aulae ; miles in forum, miles in curiam comitabatur. Litteras ad exercitus tamquam adepto principatu misit, nusquam {11}cunctabundus nisi cum in senatu loqueretur.
Historica
Praecipua haec signa tunc
Principis. Noster de Muciano: Nec deerat ipse stipatus armatis,
apparatu, incessu, excubiis, uim Principis amplecti, nomen remittere.
Historica
Uocabulum
Mentio
Quae haec cetera? puto
lictores, fasces laureati,
et siquid praetera tunc receptum principi distinguendo. Neque enim
adhuc illa Principatus insignia, Ignis, Diadema, Purpura: quae reperta
sequenti aeuo,
et ad exemplum regum. Vide Excurs. in littera A.
6Causa praecipua ex formidine, ne Germanicus, in cuius manu tot legiones, immensa sociorum auxilia, mirus apud populum fauor, habere imperium quam exspectare mallet.
Historica
Cunctandi nempe caussa,
formido ex Germanico: ne si ille tantis uiribus
et gratia imperium uellet, ipse turpiter abiiceretur. Melius ergo
censebat non agnoscere, donec nosset eius mentem.
Historica
Octo ad Rhenum, in ripa
Gallica: praecipuum, uno loco imperii robur. Atque eae cum suis auxiliis
et equitatu, facile ad C. M. militum accedebant.
7Dabat et famae, ut uocatus electusque potius a re publica uideretur quam per uxorium ambitum et senili adoptione inrepsisse. Postea cognitum est ad introspiciendas etiam procerum uoluntates inductam dubitationem : nam uerba, uultus in crimen detorquens recondebat.
Historica
Matris Liuiae, quae a
marito id exambierat.
8
1Nihil primo senatus die agi passus nisi de supremis Augusti, cuius testamentum, inlatum per uirgines uestae, Tiberium et Liuiam heredes habuit ; liuia in familiam iuliam nomenque Augustum adsumebatur ; in spem secundam nepotes pronepotesque, tertio gradu primores ciuitatis scripserat, plerosque inuisos sibi, sed iactantia gloriaque ad posteros.
Historica
Mentio
More scilicet Romano qui
pactiones, foedera, testamenta, pecunias etiam deponebant in templis:
et saepissime in isto Vestae, quod religione primum. Dio XLVIII. de
pace inter Triumuiros
et Sextum inita:
et Iulianum testamentum uirgini Maximae traditum, Suetonius ait:
M.Antonii, depositum apud Vestales, Plutarchus. Et generatim de templis,
Vlpianus:
et pecunias in templis deponi solere, quod uerum adeo, ut quidam
omnes fortunas in iis haberent, quasi custodia certa. Herodianus lib. I de
templo Pacis, quod exustum sub Commodo:
ταῦτα οὐν συνθέμενοι, καὶ συγγραψάμενοι, τὰ τε γραμματεῖα ταῖς ἱερείαις ταῖς ἀειπαρθένοις παρακατέθεντο: Haec ita pacti,. Eadem in re Appianus:et scriptis consignantes, tabellas apud Vestales deposuerunt
καὶ ταῦτα συνεγράψαντο, ἐσημίναντο καὶ ταῖς ἱεραῖς παρθένοις, φυλάσσειν ἔπεμψαν ἐς ῥώμηνSed
Si custodiam testamenti aedituus suscepit. Dixi
πλουσιώτατον δὲ ἦν πάντων ἱερῶν, δι'ἀσφάλειαν. ἕκαστος δὲ ἅ εἶχεν, ἐκεῖσε ἐθησαυρίζετο. ἀλλὰ τὸ πῦρ ἐκ τῆς νυκτὁς πολλοὺς ἐκ πλουσίων πένητας ἐποίησεν.. Nec mirum, quia milite haec templa custodiebantur. Tertullianus de Corona, ubi non uult Christianum militem scribi:
Et excubabit pro templis, quibus renunciabit?Et in Apologetico:et caenabit illic, ubi Apostolo non placet?et quos interdiu exorcismis fugauit, noctibus defensabit, incumbenset requiescens super luncho quo perfossum est latus Christi?
Aedes suas dii tuerentur. Ideo Iuuenalis Castora uigilem dixit:et imagines; quae, ut opinor, Caesarum milites excubiis salua praestant
----et ad uigilem ponendi Castora nummi.
Historica
Moralia
Mentio
Ideo in nummis
et lapidibus exhinc fere Iulia scripta aut sculpta, non Liuia: quod
item in Notis ad Valerium obseruamus. sed nomen Augustae an recepit? Negat
ecce Suetonius Claudio, cap. XI.
et hercle si ambitionem feminae noui, non recusauit. Tacitus lib.
IIII.
et nummi. Quid ergo Suetonio uisum dissentire? Non ipsi quidem, sed
librario qui peruertit. Liquet enim nobis corruptum locum, scribendumque
ab uiua recusatum : uel,
ab ea uiua . Ad matrem Antoniam haec referuntur,
non ad Auiam: uti docet uel
ἀκολουθία sermonis. Quae uiua donata Augustae nomine a Caligula
(
et mortua nunc per Claudium recepit. Itaque in lapidibus Claudiani
aeui:
Auiae Liuiae diuinos honores,. Dicit ab Auia id recusatum: quae non alia quam Liuia est. Mirum. Liuiam enim Augustam faciunt scribuntque alii omnes.et Circensi pompa currum elephantorum Augustaeo similem decernendum curauit. Patri Circenses annuos natali die matri carpentum quod per circum duceretur,et cognomen Augustae ab auia recusatum
Decretum quotiens Augusta theatrum introisset. Alibi
Augustae ualetudo atrox. Et:
Iulia Augusta mortem obiit. Plinius:
Liuia Drusilla, quae postea Augustae matrimonii nomen accepit. Idem lapides sexcenti testantur
ταύτην τε γὰρ Ἀυγούσταν εὐθὺς καὶ ἱέρειαν τοῦ Ἀυγούστου ἀπόδειξε, ait Dio) id sprevit:
ANTONIAI AVG. DRVSIsculptum hodieq. Hoc uerum. at interpretes in Suetoniano loco quam natant? qui licet ad portum se recipiant, me duce.
Politica
Moralia
Quare
iactantia ? quasi sine affectu scilicet, optimos
utilissimosque patriae legisset.
2Legata non ultra ciuilem modum, nisi quod populo et plebi quadringenties tricies quinquies, praetoriarum cohortium militibus singula nummum milia, , legionariis aut cohortibus ciuium Romanorum trecenos nummos uiritim dedit.
Historica
Controuersia
Id est, nihil praecipuum
nouumque in legatis, nihil regium, aut praeter ciuium modum moremque. Nam de
Falcidiae modo accipere, (ignoscent uiri magni) pravum acumen est.
Lectio
Controuersia
Video placere
uiro docto, emendari e Suetonio:
et e uulgatis Taciti uerbis eruo bonum sane sensum. Coniunctim
scilicet extulit noster, quae magis distincte Tranquillus. Ea tamen eius
mens, ut populo legatum sit quadringenties, tribubus siue plebi XXXV Ni
esset; non iunxisset duas eas voces,
populo
et plebi
. Sed populus ergo alius a tribubus? Alius, hac
quidem in parte. Populo legauit quadrigenties uiritim distribuendum,
et
καθ'ἕνα tribubus
triciesquinquies. id est, corpori tribuum uniuerso. Veluti si collegio
legem,
et collegis singulis seorsum. Discrimen hoc summamque exactam
neglexit Dio, qui satis habet dicere legatum populo CCCC. neglexi uereor
et ego, dum in Electis motus haesitatione aliorum tentaui corrigere
in Suetonii verbis,
populo. Vt intelligamus, ait, praeter quadrigenties legatum populo, etiam in singulas tribus centena millia relicta esse. Haereo:et plebi CCCC. tribubus XXXV
tribulibus XXXV.
Historica
Bene
additum, ne accipiamus etiam cohortes sociales Ideo
et Dio uertit,
τῷ τε λοιπῷ τῷ πολιτικῷ πλήθει πέντε καὶ ἑβδομήκοντα δραχμάς: reliquis militibus e civibus septuagintaquinque drachmas. Itaque ille idem legiones πολιτικὰ στρατόπεδα non semel appellat, quia scripta ex ciuibus tantum. Fuit tamen cum in Dione placeret, τῷ ὁπλητικῷ πλήθει male. Suetonius:
Legionariis trecenos nummos: quam summam repraesentari iussit. nam. Vbi confiscatam, in fiscis adseruatam: ut Tertullianus eleganti metaphora, de Fuga,et confiscatam semper, repositamque habuerat
Felices itaque pauperes, qui animam totam in confiscato habent.
non classé
Praescriptos hosce numeros Tranquillus
quadringenties item tricies quinquies significare ostendit. Subaudiuntur
autem ex consuetudine loquendi, centena millia, quod infra ex Liuio
demonstraturus sum. Extant adhuc argentea numismata cum denarii nota X
quorum octo unam unciam pedunt, ut inde constet nostris assibus nouem
ualuisse denarium, hincque nummi quoque ualorem cognoscamus, quorum quatuor
denarius complectitur. Idem autem est nummus, quod sestertius aeris. At
mille nummis argenti sestertium neutro genere aestimatur : qua ratione
uiginti quinque coronatos nostros aequabit. Igitur quadringenties centena
millia nummorum, quadringenties centena sestertiorum argenteorum sunt; hoc
est monetae nostrae coronatorum decies centena millia; quibus si addas
trities quinquies, hoc est, octagies septies millies coronatorum cum
quingentis, totum legatum quod Tacitus coniunctim, Tranquillus separatim
retulit, confeceris : et cum tribus pop. Rom. XXXV essent; sequitur centena
sestertia unicuique legata.
3Tum consultatum de {12}honoribus ; ex quis maxime insignes [uisi], ut porta triumphali duceretur funus, Gallus Asinius, ut legum latarum tituli, uictarum ab eo gentium uocabula anteferrentur, L. Arruntius, censuere.
Historica
Controuersia
Suetonius cap. C. in Aug.
Inter alia complura censuerunt quidam, funus porta triumphali ducendum, praecedente Victoria. Neque dicit id factum: quod tamen uiri docti ex Dione asserunt, me mirante, qui uideo Dionem nihil tale, imo contra scribere,
funus eius ab equitib. noctu urbi illatum. Si noctu, quid refert per quam portam? Hoc tamen Dio,
imaginem eius a Palatio ceream, habitu triumphali, ductam; itemque alteram in curru triumphali.
4Addebat Messala Valerius renouandum per annos sacramentum in nomen Tiberii ; interrogatusque a Tiberio num se mandante eam sententiam prompsisset, sponte dixisse respondit, neque in iis quae ad rem publicam pertinerent consilio nisi suo usurum, uel cum periculo offensionis : ea sola species adulandi supererat !
Mentio
Historica
De eo ritu dico ad
lib. XVI. Valuit autem haec sententia
et uoluit, Tiberium iam principem esse: neque enim alii iuratur.
Eoque uelut offensus, rogat, quo auctore dixisset?
5Conclamant patres corpus ad rogum umeris senatorum ferendum. remisit caesar adroganti moderatione, populumque edicto monuit ne, ut quondam nimiis studiis funus diui Iulii turbassent, ita Augustum in foro potius quam in campo martis, sede destinata, cremari uellent.
Mentio
Historica
Qui honor, nisi fallor,
Sulla habitus primo Romanorum. Appianum lege I. Ciuil.
Historica
Politica
Moralia
Lectio
Controuersia
Mentio
Quid ? non ergo elatum
corpus humeris Senatorum? Est uero Suetonius:
et quasi pugnare cum Senatu nollet, habuit amplissimum ordinem inter
Vespillones. Simile illud libri VI. de Asinio Gallo:
Senatorum humeris delatus in campum crematusque. Idem Dio. At Remittendi verbum eo valet, ut non sit factum. Libro IIII.
Remissa aedilibus talis cura. Lib. XI.
Hortantibus dehinc inediam. Scribo ergo, permisit Caesar . Sed eam ipsam permissionem arrogantem esse uult Tacitus: quia per speciem modestiae,et leuem exitum. remittere beneficium Asiaticus ait
Consultusque Caesar an sepeliri sineret, non erubuit permittere. ADD. De correctione nunc ambigo, quia docuit me uir ille qui omnes, (Cuiacium dico, quem nemo satis unquam miratus est qui cepit) eamdem uim inesse uerbo Remittendi. Exempla apud ipsum in postremis Obseruationibus. Et sane in Irenaeo etiam legi:
Remittite mortuos sepelire mortuos suos.
Historica
Primum Sullam in campo
Martio, per honorem sepultum tradit Appianus. Nam alii etiam illustres uiri,
extra urbem. At postea Iuliae ibi tumulus,
et mox ipsius Iulii: nunc Augusti,
sede
destinata
: id est, in Mausoleo, quod sibi struxit.
6Die funeris milites uelut praesidio stetere, multum inridentibus qui ipsi uiderant quique a parentibus acceperant diem illum crudi adhuc seruitii et libertatis improspere repetitae, cum occisus dictator Caesar aliis pessimum, aliis pulcherrimum facinus uideretur : nunc senem principem, longa potentia, prouisis etiam heredum in rem publicam opibus, auxilio scilicet militari tuendum, ut sepultura eius quieta foret !
9
1{13}Multus hinc ipso de Augusto sermo, plerisque uana mirantibus, quod idem dies accepti quondam imperii princeps et uitae supremus, quod Nolae in domo et cubiculo in quo pater eius Octauius uitam finiuisset.
Historica
Erit fortasse qui hic
adhaereat, cui adiutorium ego. Triplex enim ratio numerandi imperii
Augustaei. Alii, plurimique, ab Actiaca pugna numerant, cum uicto Antonio
potens fuit imperii solus. Ea pugna pugnata IV. Nonas septembres. Quidam a
sexto eius consulatu, cum imperium illi a Senatu firmatum. datuq. cognomen
Augusti quasi is legitimi principatus primus dies. Id fuit, VII. eidus
Ianuar. Atque ea ratio numerandi prouinciis fere familiaris. ita in lapide,
cui Narbone:
et aditus ad reliquos honores. Is fuit XIIII. Kal septembres. Eam
rationem secutus est quicumque ille scriptor de caussis corruptae
eloquetiae, qui imperitasse Augustum ait annis LVI. fallente numero, nisi ad
hanc rationem. Quam ipsam secuti curiosi isti, qui initium imperii
et finem Augusti uitae in eumdem diem, miraculi caussa, conferebant.
Satis dixi: tu abi liber
et expeditus.
VII. QVOQVE. IDVS. IANVARIAS. QVA. DIE PRIMUM. IMPERIVM. ORBIS. TERRARVM. AVSPICATVS. EST. THVRE. VINO.SVPPLICENT. Orosius paullum a lapide dissentiens, VIII. nominat. Idus.
Caesar, inquit , uictor ab Oriente rediens, octavum Idus Ianuar. urbem triplici triumpho ingressus est. Hoc die primum Augustus consalutatus est. atque ex ea die summa rerum ac potestatum penes unum esse coepit. Longius recedit Censorinus, qui reiicit in XVI. Kal. Febr.et mansit, quod Graeci μοναρχίαν vocant
Ante diem, inquit , XVI. Kal. Febr. C. Iulius Caesar diui filius Imp. Augustus sententia Munatii Planci dictus est. Ouidius Idus dutaxat nominat:
Idibus in magni custos Iouis aede sacerdos Semimaris flammis uiscera libat ouis. Redditaque est omnis * populo prouincia nostro: Et tuus Augusto nomine dictus auus.Sed lapidem ego credo uerum dicere. Tertii denique numerabant a primo eius consulatu: scilicet quia is gradus
2Numerus etiam consulatuum celebrabatur, quo Valerium Coruum et C. Marium simul aequauerat ; continuata per septem et triginta annos tribunicia potestas, nomen imperatoris semel atque uicies partum aliaque honorum multiplicata aut noua.
Historica
Nam Valerius Sextum,
Marius septimum consul. At
Ter Latio deciesque tulit labentibus annis Augustus falces.Vt ait Statius in siluis.
3At apud prudentes uita eius uarie extollebatur arguebaturue. Hi pietate erga parentem et necessitudine rei publicae, in qua nullus tunc legibus locus, ad arma ciuilia actum, quae neque parari possent neque haberi per bonas artes.
Uocabulum
Moralia
Id est, necessitate.
quia, ut mox loquitur,
tempora reip . id
poscebant,
et asperum hoc remedii.
4Multa Antonio, dum interfectores patris ulcisceretur, multa Lepido concessisse. Postquam hic socordia senuerit, ille per libidines pessum datus sit, non aliud discordantis patriae remedium fuisse quam ab uno regeretur.
5Non regno tamen neque dictatura, sed principis nomine constitutam rem publicam ; mari oceano aut amnibus longinquis saeptum imperium ; legiones, prouincias, classes, cuncta inter se conexa ; ius apud ciues, modestiam apud socios ; Vrbem ipsam magnifico ornatu ; pauca admodum ui tractata quo ceteris quies esset.
Mentio
Historica
Hoc uerum,
et docui in admirandis. Tamen addendum hic ex Herodiano, de Augusto:
et praecipua dixit. Sed fuere alibi,
Fossae,
Castra, Stipites
quae talia
ποταμῶν τε μεγέθει, καὶ τάφρων, ἢ ὀρῶν προβλήμασιν, ἐρήμῳ τε γῆ καὶ δυσβάτῳ ἔφραξε τὴν ἀρχήν. Fluminum magnitudine,. Illic distincte pleraque: noster uniuerse,et fossarum, uel montium superciliis, terra item desertaet aegre peruia, muniuit imperium
Limitesappellat Spartianus in Hadriano.
In plurimis, inquit , locis, in quibus Barbari non fluminibus, sed limitibus diuiduntur, stipitibus magnis, in modum muralis sepis, funditus iactis atque connexis, Barbaros separauit. Fuit instar ualli castrensis, aut potius Sudeti. Hic passim limitanei milites, quos Zosimus narrat a Costantino sublatos, magno rei Romanae malo.
10
1{(14)}dicebatur contra : pietatem erga parentem et tempora rei publicae obtentui sumpta ; ceterum cupidine dominandi concitos per largitionem ueteranos, paratum ab adulescente priuato exercitum, corruptas consulis legiones, simulatam Pompeianarum gratiam partium.
Politica
Stylus
Vberius hanc partem
exsequitur: an quia ipse in ea? non ambigo.
Historica
D. Iunii Bruti, quas in
Mutinensi obsidio ad se traxit.
2Mox, ubi decreto patrum fasces et ius praetoris inuaserit, caesis Hirtio et Pansa, siue hostis illos, seu Pansam uenenum uulneri adfusum, sui milites Hirtium et machinator doli Caesar abstulerat, utriusque copias occupauisse ; extortum inuito senatu consulatum, armaque quae in Antonium acceperit contra rem publicam uersa ; proscriptionem ciuium, diuisiones agrorum ne ipsis quidem qui fecere laudatas.
3Sane Cassii et Brutorum exitus paternis inimicitiis datos, quamquam fas sit priuata odia publicis utilitatibus remittere : sed Pompeium imagine pacis, sed Lepidum specie amicitiae deceptos ; post Antonium, tarentino brundisinoque foedere et nuptiis sororis inlectum, subdolae adfinitatis poenas morte exsoluisse.
Historica
Stylus
Mentio
Ὑστερολογία est. Nam Brundisinum
foedus aliquot annis prius Tarentino. Vtrumque autem a loco, ubi ictum.
Brundisinum, quod Caesar cum Antonio coiit, Perusia capta: cum morte
opportuna Fuluiae, sublatum esset non dubium bellum, anno urbis DCCXIV.
Octauia tunc Antonio data,
et prouinciae Orientis. At Tarentinum triennio posterius est: cum
iterum simultate exorta,
et Maecenate; iterum compositae res. Antonius Caesari centum naues ad
bellum Siculum, ipse illi duas legiones ad bellum Parthicum attribuit. Adi,
si libido est, Plutarchum Antonio, Dionem XLIX.
ὁ μὲν Ἀντώνιος (uerba Appiani sunt Ciuilium quinto) ἐξ Ἀθηνιῶν ἐς Τάραντα διέπλει ναῦσι τριακοσίαις: Antonius ex urbe Athenarum nauigauit Tarentum, cum trecentis nauibus. Sed prudentia Octauiae, adnitente item Agrippa
Historica
Mentio
Octauiae ex
Ancharia. de quo instabili coniugio mire foedatus Senecae patris locus
Suasoria prima. Vide Excurs. in B.
4Pacem sine dubio post haec, uerum cruentam : lollianas uarianasque clades, interfectos Romae uarrones, egnatios, Iullos.
Mentio
Non impleo paginas istis, quae
alibi exposita
et prompta. In hac Lolliana Clade Iulium Obsequentem emendo de
prodigiis:
Insidiis Romanorum Germani circumuenti, sub M. Lollio Legato, grauiter uexati. Nam contra scribo, insidiis Germanorum Romani circumuenti . Vide praeterea Suetonium in Aug. Dionem LIV. Eusebium Chronicis, olympiad. CXC.
Historica
Moralia
Clades ea nota, sed
Seneca de illa locus non sine labe, etiam in emendatis nuper libris. Epist.
XLVII.
et fecit seruos, non dedit. Quod de ea accipias, quam Germanis
intulit: nugae. An Germani Senatorium per militiam auspicantur gradum?
Certissime rescribendum:
Variana . Hanc enim
nostram intellegit:
et opportuno recentique exemplo admonet, posse e summa fortuna labi
ad imam.
Mariana clade quam multos splendidissime natos, Senatorium per militiam auspicantes gradum, fortuna depressit? alium ex illis pastorem, alium custodem casulae fecit. Cladene Mariana? Vbi ista, aut quando? Nam C. ille Marius uictor ubique, si memini,
Historica
Fuit Licinius Varro Murena, de
cuius insidiis, praeter alios, Strabo libro XIIII.
εἶτ'ἐμπεσὼν εἰς τὴν Μυρῆνα φιλίαν, ἐκείνῳ συνεάλω φεύγων, φωραθείσης τῆς κατὰ Καίσαρος τοῦ Σεβαστοῦ ἐπιβολῆς.
Historica
Mentio
M. Egnatius Rufus Aedilis. de
quo Dio LIII. Sueton. cap. XIX.
Mox M. Egnatii, exin Plautii Rufi. Ita ibi scrib. non Genutii . Vide Senecam de Clementia I. cap. IX.
Historica
Mentio
Moralia
Dicere uidetur iussu
Augusti occisum Iulum: idque
et Dio prodidit, lib. LV. At Velleius sua manu cecidisse eum dat
intellegi:
et sunt duae ex ordine Horatianae Odae, libri quarti prima
et secunda, ad hos non dubie consules, perque eam occasionem
coniunctim scriptae. De eo Iulo Seneca in De breuitate uitae:
Iulus Antonius, inquit , singulare exemplum clementiae Caesaris, uiolator eius domus, ipse sceleris a se commissi ultor fuit. Quid tum? nihil haec pugnant. Praecessit scilicet iussus Augusti: quem ille exsecutus sua manu. Iulum autem Antonium intellegit Triumuiri filium, ad quem Horatii Oda. Cognomen ei Africanus: quod male adhaesit Fabio, cum quo consul fuit. apud Sueton. in Claudio cap. II. Paullo enim Fabio cognomen Maximi fuit
Filia. Apparet enim hunc Iulum arcanum aliquod scelus (cui proximus ab adulterio gradus est) cum Iulia in Augustum concepisse: uti olim cum Cleopatra eius pater.et tot nobiles iuuenes, adulterio uelut sacramento adacti, infractam aetatem territabant postquam ( melius, postque ) iterum timenda cum Antonio mulier
5Nec domesticis abstinebatur : abducta Neroni uxor et consulti per ludibrium pontifices an concepto necdum edito partu rite nuberet ; {15}† que tedii † et Vedii Pollionis luxus ; postremo Liuia grauis in rem publicam mater, grauis domui Caesarum nouerca.
Historica
Mentio
Lectio
Controuersia
Non
extrico quis hic Tedius. Vtrumne Atedius scribendum? Vt sit ille qui Ciceroni dictus inter Caesaris amicos. An
Sex. Tedium Afrum capimus, qui consul designatus se praecipitauit, apud
Suetonium? Leuiter placet. magis est, ut geminata ab haesitante librario uox
sit. scribamusque:
et uerbis modicus, re iudicioque ingens. Mentio huius Vedii
luxuriaeque eius apud multos, Dionem LIIII. Plinium lib. IX. Tertullianum de
Pallio. Hic est ille Pollio qui testamento Caesari Pausylypum legavit:
et e [...] diruta domo, facta Romae porticus quae Liuiae dicta.
Qui Vedii Pollionis luxus. In Seneca sane simile mendum succreuerat, tertio de Ira, cap XL.
Diuus Augustus cum caenaret apud Vedium Pollionem. ita restituit Pincianus, cum antea,
Atedium, legeretur. Pincianus, selectus mihi censor,
6Nihil deorum honoribus relictum, cum se templis et effigie numinum per flamines et sacerdotes coli uellet.
Moralia
Historica
Mentio
Magna
et insana ambitio. quam exemplo Herculis
et Liberi patris, excusare tamen uidetur libro IV. noster. sed
Augustus adhuc uiuus
et hominem fungens, in prouinciis esse colique uoluit pro deo. in
prouinciis, non in Italia aut Romae. Suetonius:
et sacerdotibus Augusti, plena omnia monumenta:
et putidum sit referre. Vide pluscula in Excurs. in C.
Templa quamuis sciret etiam proconsulibus decerni solere: nulla tamen in prouincia recepit, nisi communi suo Romaeque nomine. Nam in urbe quidem pertinacissime abstinuit hoc honore. De urbe ait: Dio etiam de Italia lib. LIIII. Quod Tacitus scribit effigie numinum: ualet in eam mentem, ut signa adposita Augusti statuis sint, quae solent deorum. puta, radius, hasta, fulmen. Lucanus:
Fulminibus manes, radiisque ornabitItaque Nummi etiam hodie, in quibus Augusti caput radiatum. At de Flaminibuset astris.
7Ne Tiberium quidem caritate aut rei publicae cura successorem adscitum, sed, quoniam adrogantiam saeuitiamque eius introspexerit, comparatione deterrima sibi gloriam quaesiuisse. Etenim Augustus, paucis ante annis, cum Tiberio tribuniciam potestatem a patribus rursum postularet, quamquam honora oratione, quaedam de habitu cultuque et institutis eius iecerat, quae uelut excusando exprobraret.
Lectio
Siue placet,
taeterrima . De re Suetonius, Tib. cap. XXI.
Augustum ambitione tractum, ut tali successore, desiderabilior ipse quandoque fieret.
Historica
Ad habitum spectant
haec Suetonii, Tib. cap. LXVIII.
Incedebat ceruice rigida. Addit pro Tacito etiam:et obstipa, adducto fere uultu, plerumque tacitus: nullo aut rarissimo, cum proximis etiam sermone, eoque tardissimo, nec sine molli quadam digitorum gesticulatione
Quae omnia ingrata,. Atque haec ad habitum : in cultu eiud quid notabile aut arrogans, haud nunc memini legere.et arrogantiae plena animaduertit Augustus,et excusare tentauit saepe apud Senatumet populum
8Ceterum sepultura more perfecta, templum et caelestes religiones decernuntur.
Historica
Mentio
Templum in Palatio
ipso, ex decreto Senatus. Dio:
et Suetonii mentem cap. XLVII.) Plinius lib. XII.
et alibi.
καὶ αὐτῷ ἔν τε τῇ Ῥώμῃ ἡρῷον ψηφισθὲν μὲν ὑπὸ τῆς γερουσίας οἰκοδομηθὲν δὲ ὑπό τε τῆς Λιουίας καὶ ὑπὸ τοῦ Τιβερίου ἐποιήθη, καὶ ἄλλοθι πολλαχόθι Ipsi Augusto templum Romae decretum quidem a Senatu, sed a Liuia. Liuiae tamen soli id opus attribuit (praeter Dioniset Tiberio structum est: idque alibi,et pluribus locis
Radicem eius magni ponderis uidimus in Palatii templo, quod fecerat diuo Augusto coniux Augusta, aureae paterae impositam. Huc respicientem credo Senecam scribere, Consolatione ad Polybium:
Fortuna ibit uiolentior per omnia, sicut est solita, eas quoque domos ausa iniuriae caussa intrare, in quas non nisi per templa aditur,. Puto enim id templum in palatii uestibulo fuisse. etsi referre forte an possis ad templum Apollinis Palatini. Ceterum ἀποθέωσις hanc Augusti, quam Tacitus commemorat, carmine singularis libri complexus uidetur Ouidius, ut ipse quidem indicat, de Ponto:et atram laureatis foribus inducere uestem
Quale tamen potui de celite, Brute, recenti Vestra procul positus carmen in ora dedi.
11
1Versae inde ad Tiberium preces. Et ille uarie disserebat de magnitudine imperii, sua modestia : solam diui Augusti mentem tantae molis capacem ; se, in partem curarum ab illo uocatum, experiendo didicisse quam arduum, quam subiectum fortunae regendi cuncta onus. Proinde, in ciuitate tot inlustribus uiris subnixa, non ad unum omnia deferrent : plures facilius munia rei publicae sociatis laboribus exsecuturos. {16}
Uocabulum
Moralia
Controuersia
Id est, moderatione: animo
minime ambitioso. atque sic alibi usurpat, Mureto notatum.
2Plus in oratione tali dignitatis quam fidei erat ; Tiberioque, etiam in rebus quas non occuleret, seu natura siue adsuetudine, suspensa semper et obscura uerba ; tunc uero nitenti ut sensus suos penitus abderet, in incertum et ambiguum magis implicabantur.
3At patres, quibus unus metus si intellegere uiderentur, in questus, lacrimas, uota effundi ; ad deos, ad effigiem augusti, ad genua ipsius manus tendere, cum proferri libellum recitarique iussit.
Historica
Quae in ipsa curia.
Apparet enim ex illis quae de Hortensio infra:
Modo Hortensii inter oratores sitam imaginem modo Augusti intuens.
Historica
Controuersia
Libellum eum se,
quem Suetonius Rationarium imperii non incommode adpellat. scilicet quia
rationes eo publicae continebantur. Videbatur autem prolatione libelli
flexus paullum Tiberius,
et imperium accepturus, cum curas susciperet. Vocat idem auctor etiam
Breuiarium imperii, cap. ultimo:
et curante nobilissimo Busbequio,
exscriptum. Nam titulus in ea ipsa tabula iste:
De tribus uoluminibus, uno mandata de funere suo complexus est: altero, indicem rerum a se gestarum quem uellet incidi in aeneis tabulis, quae ante Mausoleum statuerentur: tertio, breuiarium totius imperii, quantum militum sub signis ubique esset, quantum pecuniae in aerario. Vbi nota mihi etiam, Indicem hunc rerum Augusti, certo illum esse cuius exemplar Ancyrae positum,et fiscis,et uectigaliorum residuis
Rerum gestarum diui Augusti, quibus orbem terrarum imperio Populi Romani subiecit,. Ex quo haud temere collegerim dixerimque, in Suetonio scribendum: in aeneis pilis , non tabulis . De eadem re loqui utrumque, id quidem clarum est.et impensarum, quas in rempublicam populumque Romanum fecit, incisarum in duabus aheneis pilis, quae sunt Romae positae, exemplar subiectum
4Opes publicae continebantur, quantum ciuium sociorumque in armis, quot classes, regna, prouinciae, tributa aut uectigalia, et necessitates ac largitiones. Quae cuncta sua manu perscripserat Augustus addideratque consilium coercendi intra terminos imperii, incertum metu an per inuidiam.
Uocabulum
Necessitates
uocat onera publica, quaeque necessario in milites, in populum, aliasque
imperii res eroganda. Liuius eadem sententia lib. XXIIII.
et pauperie:
Prodeundum in concionem Fulvio praetori esse, indicandasque populo publicas necessitates. Lampridius Alexandro:
Quartarios iam formatos in moneta detinuit, expectans ut si uectigal contrahere potuisset, eosdem ederet. Sed cum non potuisset per publicas necessitates, conflari eos iussit. Capitolinus paullo aliter in Gordianis:
Familiae Gordiani hoc Senatus decreuit, ut a tutelis atque legationibus,. Tacitus libro II. pro onere uel angore, ex aere alieno: siueet a publicis necessitatibus semper uacarent
Hortaturque ad luxum.et aes alienum, socius libidinumet necessitatum, quo pluribus indiciis illigaret
Historica
Quod consilium suum
plene extollit Augustus ipse apud Iulianum in Menippaea de Caesaribus:
et Euphratem: quibus adde Rhenum,
et Oceanum,
et quae supra dixi.
ὑπό δέ τῶν ἐμφυλίων στάσεων τὴν ῥώμην ὁρῶν εἰς ἔσχατον ἐλαύνουσαν πολλάκις κίνδυνον, οὕτω διεθέμην τὰ περὶ αὐτὴν, ὥστε εἶναι δι'ἡμᾶς, ὧ θεοὶ, τὸ λοιπὸν ἀδαμαντίνην. οὐ γὰρ ταῖς ἀμέτροις ἐπιθυμίαις εἴκων, ἐπικτᾶσθαι πάντως αὐτῇ διενοήθην, ὅρια δὲ διττὰ ὥσπερ ὑπὸ τῆς φύσεως ἀποδεδομένα, Ἰστρον καὶ Ἐυφράτην ποταμοὺς ἐθέμην.. Sed qui termini siue limites Rom. imperii sub Augusto? Duos nominat Iulianus, Istrum
Historica
Mentio
Metu quem pro ipsis
habebat,
ne studio plura quaerendi, ante parta amitterent. Atque hanc rationem ab ipso Augusto in libello datam, Dio est auctor.
12
1Inter quae, senatu ad infimas obtestationes procumbente, dixit forte Tiberius se ut non toti rei publicae parem, ita, quaecumque pars sibi mandaretur, eius tutelam suscepturum.
2Tum Asinius Gallus « Interrogo », inquit, « Caesar, quam partem rei publicae mandari tibi uelis ». Perculsus improuisa interrogatione, paulum reticuit ; dein, collecto animo, respondit nequaquam decorum pudori suo legere aliquid aut euitare ex eo, cui in uniuersum excusari mallet.
Historica
Mentio
Moralia
Explicat Dio. Tiberius,
inquit, tres fecerat reip. partes. prima Romam
et Italiam complectebatur: altera, exercitus: tertia, prouincias. Vni
ex istis parem se aiebat, non omnibus. At bono histrioni detracta propemodum
persona est, improuisa interrogatione Galli.
3Rursum {17}Gallus (etenim uultu offensionem coniectauerat) non idcirco interrogatum ait ut diuideret quae separari nequirent, sed ut sua confessione argueretur unum esse rei publicae corpus atque unius animo regendum. Addidit laudem de Augusto Tiberiumque ipsum uictoriarum suarum quaeque in toga per tot annos egregie fecisset admonuit.
4Nec ideo iram eius leniuit, pridem inuisus, tamquam ducta in matrimonium Vipsania, M. Agrippae filia, quae quondam Tiberii uxor fuerat, plus quam ciuilia agitaret Pollionisque Asinii patris ferociam retineret.
Uocabulum
Politica
Calpurnius Flaccus
declamatione VI.
Sceleratis ingeniis.et plusquam ciuilia cupientibus non dominari instar seruitutis est
13
1Post quae L. Arruntius, haud multum discrepans a Galli oratione, perinde offendit, quamquam Tiberio nulla uetus in Arruntium ira ; sed diuitem, promptum, artibus egregiis et pari fama publice, suspectabat.
Historica
Mentio
Est is qui consul anno
urbis DCCXXXII. Artes in eo doctrinamque suspicit. non uane, quoniam ex
Plinii Indice lib. III.
et V. inter scriptores censitus illustres fuit.
et scripsit, nisi fallor, Geographica. Divitias etiam commemorat.
quas Seneca non fuisse ostendit a bona arte, si de eo quidem sensit lib. VI.
De Benef.
et qui ante praeco. Iosephum vide XIX. Antiq. cap. I. sub finem.
An tu Arruntiumsed alium ab isto, opinor, intellegit Seneca: qui sub Caio magnus,et Hateriumet ceteros qui captandorum testamentorum artem professi sunt, non putas eadem habere, quae designatoreset libitinarios uota?
2Quippe Augustus supremis sermonibus, cum tractaret quinam adipisci principem locum suffecturi abnuerent, aut impares uellent, uel idem possent cuperentque, M. Lepidum dixerat capacem sed aspernantem, Gallum Asinium auidum et minorem, L. Arruntium non indignum et, si casus daretur, ausurum.
3De prioribus consentitur, pro Arruntio quidam Cn. Pisonem tradidere ; omnesque praeter Lepidum uariis mox {18}criminibus struente Tiberio circumuenti sunt.
4Etiam Q. Haterius et Mamercus Scaurus suspicacem animum perstrinxere, Haterius cum dixisset : « Quo usque patieris, Caesar, non adesse caput rei publicae ? », Scaurus quia dixerat spem esse ex eo non inritas fore senatus preces quod relationi consulum iure tribuniciae potestatis non intercessisset. In Haterium statim inuectus est ; Scaurum, cui implacabilius irascebatur, silentio tramisit.
Stylus
Lectio
Controuersia
Sententiam potius
in hoc loco expedimus, quam uerba. Lectio quam posui, a Ferreto est, qui adseuerat in Medicao codice sit
scriptum. Et cur ambigimus? Sententia hercle percommoda est: offensum
Tiberium, pro reliqua sua modestia, quod
caput
reip.
nominaretur, qui tamquam ueteri libertate unus uellet esse
e multis. Nec absurde legeris e uulgatis,
non esse
caput te reip.
?
5Fessusque clamore omnium, expostulatione singulorum, flexit paulatim, non ut fateretur suscipi a se imperium, sed ut negare et rogari desineret.
6Constat Haterium, cum deprecandi causa Palatium introisset ambulantisque Tiberii genua aduolueretur, prope a militibus interfectum, quia Tiberius casu an manibus eius impeditus prociderat. Neque tamen periculo talis uiri mitigatus est, donec Haterius Augustam oraret eiusque curatissimis precibus protegeretur.
Lectio
Ita correxi: uulgo,
et usque
.
14
1Multa patrum et in Augustam adulatio : alii parentem, alii matrem patriae appellandam, plerique ut nomini Caesaris adscriberetur « Iuliae filius » censebant.
2Ille, moderandos feminarum honores dictitans eademque se temperantia usurum in iis quae sibi tribuerentur, ceterum anxius inuidia et muliebre fastigium {19}in deminutionem sui accipiens, ne lictorem quidem ei decerni passus est, aramque adoptionis et alia huiusce modi prohibuit.
Historica
Quo tamen uulgo
foeminae principes usae, Vestalium exemplo. Claudii quidem Agrippina, etiam
duobus. Tacitus,
Decreti.et a Senatu lictores duo, Flaminium Claudiale
Controuersia
Lectio
Historica
Ludos hic facit uir
doctus, equite non plaudente. Damnat lectionem ueterem,
et multis uerbis suadet hanc nouam,
aeraque
adoptionis
. quasi Tiberius, inquit, in aes incidi adoptionem
publiceque proponi uetuerit. Mi homo, hodie nihil credo tibi. Nam notus mihi
mos Romanus, quo receptum ut propagandae memoriae caussa, ara aut templum
statueretur uirtuti reique, quam cuperent laudatam. Noster lib. III.
et nouo exemplo, coniux facta filia mariti. Ideo dum Liuiae
adulantur, decreta ara Adoptioni. Passim in lapidibus
et Nummis,
Diui filia lego. Vt in
marmore Hispaniensi:
Praeceperant animis orationem patres: quo quaesitior adulatio fuit. nec tamen repertum, nisi ut effigies principum, aras deum, templa. Ita apud eumdem, cum Tiberius publico iudicio ultus esset Germanici mortem:et arcus, aliaque solita censerent
Caecina Seuerus censuit aram Vltioni. Et ob amicitiam cum Seiano, lib. IV. Patres
aram Clementiae, aram Amicitiae, effigiesque circum Caesaris,. Et lib. XV. post natam ex Poppaea prolem,et Seiani censuere
Supplicationes a Senatu decretae,. Eodem traho Suetonii illud in Caligula, cap. VIII. praeter interpretum mentem:et templum Fecunditati
Addit etiam pro argumento, aras ibi ostendi inscriptas, ob Agrippinae puerpuerium. Errat idem ille dum censet, de Tiberii adoptione hic agi: cum Tacitus intellegat de Liuiae. Nam Liuia testamento adoptata in familiam Iuliam nomenque Augustae:
IVLIAE. AVG. DIVI. F. MATRI TI. CAESARIS. AVG. PRIN CIPIS. ET. CONSERVATORIS ET. DRVSI. GERMANICI M. CORNELIVS. PROCVLVS PONTIFEX. CAESARVM.Nummo aeneo,
S.P.Q.R. DIVAE. IVLIAE. AVGVSTI. FIL.carpenti forma tracti a duobus mulis.
3At Germanico Caesari proconsulare imperium petiuit, missique legati qui deferrent, simul maestitiam eius ob excessum Augusti solarentur. Quo minus idem pro Druso postularetur, ea causa quod designatus consul Drusus praesensque erat.
Historica
Mentio
Quodne ante
habebat? Nam Dio diserte proconsulare imperium illi tribuit. anno DCCLXIIII.
id est, triennio ante. Lib. LV.
Τιβέριος μὲν Γερμανικὸς ἀντὶ ὑπάτου ἄρχων ἐς τὴν Κελτικὴν ἐσέβαλον, Tiberius,. sed intellegit, credo, proconsulare imperio perpetuum: quod inter titulos principatus. In oratione Alexandri apud Lampridium:et Germanicus Proconsul, in Celticam invasiones fecerunt
Gratias vobis P.C. de Caesareo nomine, de pontificatu max. de Trib. potestate,. Ab eadem mente Nero lib. XII. curante Agrippina,et proconsulari imperio. quae omnia nouo exemplo uno die in me contulistis
Proconsulare imperium extra urbem habet,. Exemplum ab Augusto, cui decretum perpetuum Proconsulare imperium Dio tradit lib. LIII.et Princeps iuuentutis appellatur
4Candidatos praeturae duodecim nominauit, numerum ab augusto traditum ; et, hortante senatu ut augeret, iure iurando obstrinxit se non excessurum.
Historica
Mentio
Praetorum origo,
progressus, augmentum, satis ambigue tradita: etiam ab iis, quibus haec una
cura fuit. Ego breuiter rem expediui,
et ad historiae fidem, quae uide, si uis, in Excurs. in D.
non classé
Diffuse magis
Velleius:
Post redditum caelo patrem,.et corpus eius humanis honoribus, nomen durius honoratum: primum Principalium eius operum fuit ordinatio comitiorum, quam manu sua scriptam D. Augustus reliquerat. quo tempore mihi fratrique meo candidatis Caesaris destinari Praetoribus contigit. Consecutis, ut neq. post nos quemquam D. Augustus, neque ante nos Caesar commendaret
15
1Tum primum e campo comitia ad patres translata sunt ; nam ad eam diem, etsi potissima arbitrio principis, quaedam tamen studiis tribuum fiebant. Neque populus ademptum ius questus est nisi inani rumore, et senatus, largitionibus ac precibus sordidis exsolutus, libens tenuit, moderante Tiberio ne plures quam quattuor candidatos commendaret sine repulsa et ambitu designandos.
Historica
Mentio
Comitiorum res, amissa
libertate, uarie habita: ac uide omnino in Excurs. quae huc faciunt, littera
E.
Historica
Id est, ut nec opus quidem
haberent in Senatu ambire: sufficeretque sola Principis commendatio.
2Inter quae tribuni plebei petiuere ut proprio sumptu ederent ludos, qui de nomine augusti, fastis additi, Augustales uocarentur. Sed decreta pecunia ex aerario, utque per circum triumphali ueste uterentur ; curru uehi haud permissum.
Historica
Mentio
Verum est.
nam
et in Kalendario ueteri hodieq. legimus, IV. eid. Octob.
AVGVST . id est. Augustalia. Eorum ludorum
originem repperio, anno DCCXXXV. cum ex Graeciensi
et Sicula peregrinatione redux Augustus, passus est inter alios
honores,
et cultores Augusti saltabant, Idibus Octobris. Video hominem
alludere uelle ad hos ludos: sed ita, ut eum plane, non capiam.
et alios ludos fuisse, die natali Augusti, qui pariter celebrabantur
in Circo, notatos Fastis, VIIII. Kal. Octob.
et Ouidius lib. IV. De Ponto:
τύχῃ τε ἐπαναγόγω βωμὸν ἱδρυθῆναι, καὶ τὴν ἡμέραν ἢν ἀφίξοιτο, ἔν τε ταῖς ἱερομηνίαις ἀριθμεῖσθαι, καὶ Ἀυγουστάλια ὀνομάζεσθαι: Fortunae reduci aram sacrari,. Ludique eo die ex decreto Senatus instituti, octennio posterius, Aelio Tuberone, Paullo Fabio Coss. Idem scriptor:et diem qua redierat, in Fastis scribi,et Augustalia dici
Τὰ δὲ δὴ Ἀυγουστάλια, ἅ καἱ νῦν ἄγεται, τότε πρῶτον ἐκ δόγματος ἐτελέσθη : Augustalia, quae. At Suidae Augustale etiam locus est, in quo praefecti regionumet nunc celebrantur, tunc primum ex Sc.to. acta sunt
Ἀυγουστεῖον inquit, ἐκλήθη διόθι τη· ίε· τοῦ ὀκτωβρίου μηνὸς οἱ ῥεγεωνάρχαι καὶ σεβαστοφόροι ἐχόρευον ἐν τῷ αὐγυστεΐῳ οἶον ἐν τῷ ὀψοπολίῳ, εἰς τιμὴν Τιβερίου.. scies tamen
H.D.AVGVSTI. NATALIS. LVD. CIRC.Quorum metio est Dioni in actis anni DCCXLIII. et Svetonio, nisi fallor, cap. LVII.
Equites Romani natalem eius sponte atque consensu biduo semper celebrarunt. Quos intellegit
Pontica me tellus, quantis hac possumus ora Natalem ludis, scit celebrare dei.sed eos caue cum Augustalibus confundas.
Mentio
Tribuni, mortuo
Augusto, praefecti his ludis, ait Dio, quasi sacri: ut id quoque cederet
honori Augusti. Ludi autem ipsi, Circenses; id est curules,
et si forte Venatio. Quod uestem triumphalem petunt Tribuni: faciunt
ad exemplum Consulum
et Praetorum, quibus in Circo ludos praebentibus ius togae pictae.
Iuuenalis:
et equos, iisque ipse quasi praeda. Idem alibi,
------ similisque triumpho Praedo caballorum Praetor sedet.Quo uersu haesi aliquando, num. leg. praeda : quia magna scilicet pecuniae uis effundenda praetori in aurigas
------Nec alius sententiae illud Cornelii nostri lib. XII.et medio sublimen in puluere Circi In tunica Iouis,et pictae sarrana ferentem Ex humeris aulae togae.
Ludicro Circensium Britannicus in praetexta, Nero triumphalium ueste, transuecti sunt. Vt dicam in loco.
Historica
Mentio
Ne prorsus
aequarentur potestati maiori. De curru Praetorum in Circo, Iuuenalis:
Quid si uidisset praetorem in curribus altis Exstantem?Plinius:
Non uetus. De Consulum, Plinius alter in Laudatione Traiani:et bigarum celebratio in his qui praetura functi, curru uecti essent per Circum
Nos sub tuis oculis augustior solito currus accipiet: nos inter secunda omina. scripsique de his uberius peculiari De Spectaculis libro, cui Saturnalia Index.et uota certantia uehemur alacres,et incerti utra ex parte maior auribus nostris clamor accidat
3Mox celebratio annua ad praetorem translata, cui inter ciues et peregrinos iurisdictio euenisset.
16
1{(20)}Hic rerum urbanarum status erat, cum Pannonicas legiones seditio incessit, nullis nouis causis, nisi quod mutatus princeps licentiam turbarum et ex ciuili bello spem praemiorum ostendebat.
2Castris aestiuis tres simul legiones habebantur, praesidente Iunio Blaeso, qui, fine Augusti et initiis Tiberii auditis, ob iustitium aut gaudium intermiserat solita munia. Eo principio lasciuire miles, discordare, pessimi cuiusque sermonibus praebere aures, denique luxum et otium cupere, disciplinam et laborem aspernari.
Historica
Iustitium, ob
mortem Augusti indictum
et publicus dolor
et cessatio: gaudium, ob initia Tiberii.
et tunc quoque feriae in Natali imperii.
3Erat in castris Percennius quidam, dux olim theatralium operarum, dein gregarius miles, procax lingua et miscere coetus histrionali studio doctus. Is imperitos animos et quaenam post Augustum militiae condicio ambigentes impellere paulatim nocturnis conloquiis, aut, flexo in uesperam die et dilapsis melioribus, deterrimum quemque congregare.
Historica
Uocabulum
In
theatro, sicut in Circo, suae partes
et factiones: distracto uidelicet fauore plebis in hunc histrionem,
in illum. Ea non raro in tumultum exibant, imo pugnam, imo caedem. Dux his
factionibus
et signifer leuissimus quisque e plebe: cui lingua manusq. ad
iniurias
et contumelias proptae. Ab uno exemplo disce rem totam, apud
Suetonium Nerone, cap. XXVI.
et in lapide prisco,
Interdiu quoque clam gestatoria sella delatus in Theatrum, seditionibus Pantomimorum ex parte proscenii superiore, signifer simul ac spectator aderat.. Operae autem theatrales Tacito: ut Ciceroni, operae Clodianae:et cum ad manus uentum esset, lapidibusqueet subselliorum fragminibus decerneretur, multaet ipse iecit in populum, atque etiam praetoris caput consauciauit
OPERAE. VETERES. A. SCAENA.Plinio etiam operae in Circo, sed a me correcto: lib. IIX. cap. VI.
L. Piso inductos dumtaxat (Elephantos intellegit) in Circum, atque ut contemptus eorum incresceret, ab operariis hastas praepilatas habentibus per circum totum actosubi, ab operis scribendum esse confirmo.
17
1Postremo promptis iam et aliis seditionis ministris uelut contionabundus interrogabat cur paucis centurionibus, paucioribus tribunis in modum seruorum oboedirent. Quando ausuros exposcere remedia, nisi nouum et nutantem adhuc principem precibus uel armis adirent ?
2Satis per tot annos ignauia peccatum, quod tricena aut quadragena stipendia senes et {21}plerique truncato ex uulneribus corpore tolerent.
Historica
Uocabulum
Atqui uicena, ex
lege, debebant tantum:
et tunc
Veterani dicebantur. Suidas:
Βετεράνος παρὰ ῥωμαίοις ὁ ἀπελυθεὶς τῆς στρατείας· ἐπὶ εἰκοσαετίαν δὲ οὗτοι ἐδούλευον: Veteranus Romanis dicitur, qui solutus est militia. in uigesimum autem annum solent merere. Quod uerum est: sed sub Principibus, ut hic dicitur, parum seruatum.
3Ne dimissis quidem finem esse militiae, sed apud uexillum tendentes alio uocabulo eosdem labores perferre. ac si quis tot casus uita superauerit, trahi adhuc diuersas in terras, ubi per nomen agrorum uligines paludum uel inculta montium accipiant.
Historica
Attende qui
historiam principum legis. Apud antiquos simplex
et una honesta missio: ab Augusti aeuo facta duplex. Exauctoratio
et missio. Tacitus auctor sic distinguendi, infra:
et agri. Interea immunis a labore, excubiis, uigiliis,
et munere omni castrensi esset: excepta pugna in hostem. At plenae
missionis effectus, ut statim ab exercitu castrisque domum aut in colonias
irent, praemiis acceptis. Cui bono hoc inuentum? inquies. Bono fisci.
Suetonius in Tiberio, cap. XLVIII.
et infra totiens mentio retentionis apud uexillum; fons Pannonicae
et Germanicae seditionis.
Placitum ut epistolae nomine principis scriberentur, missionem dari uicena stipendia meritis: exauctorari qui senadena fecissent, ac retineri sub uexillo, ceterorum immunes nisi propulsandi hostis. Exauctorationis ea uis, ut (exempli caussa) legio aliqua sacramento solueretur, signis aquilaque ademptis: non tamen dimitteretur protenus, sed seorsum in exercitu ageret sub uno aliquo uexillo, donec praemia soluerentur
Atque etiam missiones ueteranorum rarissimas fecit, ex senio mortem,. Praemia enim, de quibus mox dicam, mortuis non debebantur: sicut nec cum caussa missis, ante stipendia completa. Ideo Caligula (Suetonio narrante, cap. XLIIII.et morte compendium captans
in exercitu recensendo plerisque Centurionum maturis iam,. Capis ergo nunc, cur hic de tricenis quadragenisque stipendiis querela:et nonnullis ante paucissimos quam consummaturi essent dies, primos pilos ademit, caussatus senium cuiusqueet imbecillitatem
Uocabulum
Quomodo? Veterani enim
proprie dicebantur, non legionarii. Ita lib. III.
et Praetoriani post XVI. annos habebantur sub uexillo. Dicti etiam
Emeriti Glossae priscae,
et operum uacuos. Dicti saepe item uexillarii. Vt mox,
et C. De iisdem laboribus, quod addunt: mentiuntur.
Vexillum ueteranorum, non plus quingenti. Histor. lib. III.
Ipsum Othonem comitabantur speculatorum lecta corpora cum ceteris praetoriis cohortibus, ueterani e praetorio, classicorum ingens numerus. Nam
Emeritus ἀπολειτουργέσας ἤ ἀποστραρευσάμενος. iterumque
Emeritus, ἔντιός κατὰ στρατιωτικοὶς καμάτοις. Significat Immunes eos fuisse
Vexillarii discordium legionum: in Historiarum libris,
uexillarii XIIIae. XVae.legionum,
Lectio
Nonne melius?
siqui tot casus uitae superauerint .
Mentio
Controuersia
Gordius, ut multis
uisum, hic nodus: nec ego tamen Alexander. solui enim, non abrupi:
et EXCVRS. nostros adi in F.
4Enimuero militiam ipsam grauem, infructuosam : denis in diem assibus animam et corpus aestimari ; hinc uestem, arma, tentoria ; hinc saeuitiam centurionum et uacationes munerum redimi. At hercule uerbera et uulnera, duram hiemem, exercitas aestates, bellum atrox aut sterilem pacem sempiterna.
Historica
Mentio
Vides ergo, aucto a
Iulio uel ab Augusto stipendio, abrogatam illam Gracchi legem, qua militi e
publico uestem dari iussit, sine ulla stipendii detractione. Quod fugerat me
admonere in Electis, cap. De stipendio. Ambigas tamen an secuti principes
iterum non reduxerint Gracchi hac parte legem. Lampridius certe in
Alexandro,
et post in persona Principis:
Donauit, inquit ,.et ocreas,et braccas,et calciamenta inter uestimenta militaria
Qui acceptam a prouincialibus annonam, qui uestem, qui stipendia uobis attribuit.
Mentio
Scripsi ea de re ad
libros Historiarum.
non classé
Ostendit hic locus denarium decem asses aeris esse,
quod diurnum stipendium erat
militi . Quam summam etiam Germani pedites in praesentiarum accipiunt,
treis uidelicet coronatos singulis mensibus, hoc est, imperatorias libras
XIII. asses X.
5Nec aliud leuamentum quam si certis sub legibus militia iniretur, ut singulos denarios mererent, sextus decumus stipendii annus finem adferret, ne ultra sub uexillis tenerentur, sed isdem in castris praemium pecunia solueretur.
Mentio
Quale istud pecuniarium
praemium? Pete ab EXCVRS. nostris, in G.
6An praetorias cohortes, quae binos denarios acceperint, quae post sedecim annos penatibus suis reddantur, plus periculorum suscipere ? Non obtrectari a se urbanas excubias ; sibi tamen apud horridas gentes e contuberniis hostem aspici.
Historica
Controuersia
Bini denarii decreti
a Senatu Praetorianis, in honorem Augusti: ut scilicet fidelem gererent eius
curam, in salute cuius salus publica nixa. Id accidit in VII. eius
Consulatu. Si tamen Dionis uerba uera, non binos denarios meriti
Praetoriani: sed tantum, XX. asses. Nam ait,
et augendae rei. Quantum enim intersit, docui ante. At exemplum hoc
stipendii Praetorianis augendi, sumptum a militia ueteri: apud quos
Praetoria cohors sesquiplum accipiebat, honoris caussa. Vide Festum in
Praetoria cohors. ADD. Vir doctus, in re nummaria. nuper emendari censuit,
quae bis denos acciperent . Nam constat ex
Dione, inquit, accepisse eos saltem duplum quam alii milites: nec id plus
fecerit, quam uicenos nummos. Denarium autem duorum aestimatio amplior.
Intellego. Vellem
et ipse ea, quae in hanc rem satis scripsi. Quis nostrum exigit ista
rigide ad ueri lancem? Binos denarios? sic nempe, quomodo legionarii unum
denarium. Is enim eis definitus, sed solutus numquam nisi aestimatione
infima
et prisca. Eadem igitur fide
et pretio duos denarios cepere Praetoriani. Quos quod diserte tamen
exprimit Percennius: quis miretur? in seditione id facit,
et ad animos scilicet uero an falso inflammandos.
τοῖς δορυφορήσουσιν αὐτὸν διπλάσιον τε μισθὸν τοῦ τοῖς ἄλλοις στρατιώταις διδομένου ψηφισθῆναι διεπράξαντο. Si, inquam, duplum quod ceteris militibus, datum Praetorianis: constat inuidiosam orationem esse nebulonis Percennii de duobus denariis,
Historica
Mentio
Lapsus ergo
Dio, qui lib. LIIII. diserte tradit, Augustum definisse annos Praetoriis
cohortibus duodecim, aliis sedecim. Nisi tamen id decretum mutatum postea,
anno DCCLVIII. Quod apparet ex eodem Dione, libro LV. ubi de praemiis
militaribus. quem adi.
18
1Adstrepebat uulgus, diuersis incitamentis, hi uerberum notas, illi canitiem, plurimi detrita tegmina {22}et nudum corpus exprobrantes.
2Postremo eo furoris uenere ut tres legiones miscere in unam agitauerint. Depulsi aemulatione, quia suae quisque legioni eum honorem quaerebant, alio uertunt atque una tres aquilas et signa cohortium locant ; simul congerunt caespites, exstruunt tribunal, quo magis conspicua sedes foret.
Historica
Nota morem
antiquum. Tribunal Imperatorium ecce in castris, etiam illa aetate
cespiticium. Plinius in laudatione Traiani:
Decora facies consulis: multa post saecula tribunal uiridi cespite extructum, nec fascium tantum, sed pilorum signorumque honore ( malim, horrore ) circumdatum. Xiphilinus de Boodicia regina Britanniae,
συνήγαγε δὲ τὸ στράτευμα ἀμφὶ δώδεκα μυριάδας ὅν, καὶ ἀνέβη ἐπὶ βῆμα ἐκ γῆς ἑλώδοις ἐς τὸν Ῥωμαϊκὸν τρόπον πεποιημένον. Eleganter.
. Statius in Siluiis:et ascendit, inquit , tribunal e terra palustri, more Romano confectum
Hic suetus dare iura parens, hoc cespite turmas Adfari.Ammianus lib. XXIII.
Ipse aggere glebali assistens coronaque celsarum circumdatus potestatum, talia ore sereno disseruit. Lucanus lib. V. de Caesare concionante:
------stetit aggere fulti Cespitis, intrepidus uultu: meruitque timeri Non metuens.Plutarchus in Pompeio:
βήματος δὲ οὐκ ὄντος, οὐδὲ τοῦ στρατιωτικοῦ γενέσται φθάσαντος, ὅ ποιοῦσιν αὐτοὶ, τῆς γῆς ἐκτομὰς βαθείας λαμβάνοντες, καὶ καταλλήλων συντιθέντες. Claudianus de bello Getico:
Dictis ante tamen princeps confirmat ituros, Aggere conspicuus. stat circumfusa iuuentusNixa hastis, pronasque ferox accomodat aures.
3Properantibus Blaesus aduenit, increpabatque ac retinebat singulos, clamitans : « Mea potius caede imbuite manus : leuiore flagitio legatum interficietis quam ab imperatore desciscitis. Aut incolumis fidem legionum retinebo, aut iugulatus paenitentiam adcelerabo. »
Historica
Moralia
Mirum uideri
possit,
et quid caussae, cur ob tribunal cespiticium adeo inclamet Blaesus ?
Nam subiungit:
et allocutio ipsa soli Imperatori seruata postea. Ammianus de Iuliano
nondum Principe, lib. XVI.
Leuiore flagitio legatum interficietis, quam ab imperatore desciscitis. Capitale ergo adeo facinus illud? capitale prorsus. Nam tribunalis exstructio, ascensioque signum proprium Imperatoris: quod allocuturus milites conscenderet. simile apud Vopiscum in Probo.
Vndique ab omnibus adclamatum est, Probe Auguste dii te seruent. Deinde concursus,. sedet cespiticium tribunal, appellatusque Imperator
Et cum alloqui pariter omnes nec longitudo spatiorum extenta, nec in unum coactae multitudinis permitteret crebritas, (et alioqui uitabat grauioris inuidiae pondus, ne uideretur id adfectasse quod sibi soli deberi Augustus existimabat) cautior sui,et c.
19
1Aggerebatur nihilo minus caespes iamque pectori usque adcreuerat, cum tandem, peruicacia uicti, inceptum omisere.
Historica
Ipsius Blaesi,
et siqui alii fortiter obsisterent.
2Blaesus multa dicendi arte non per seditionem et turbas desideria militum ad Caesarem ferenda ait ; neque ueteres ab imperatoribus priscis, neque ipsos a diuo Augusto tam noua petiuisse ; et parum in tempore incipientis principis curas onerari.
3Si tamen tenderent in pace temptare quae ne ciuilium quidem bellorum uictores expostulauerint, cur contra morem obsequii, contra fas disciplinae uim meditentur ? Decernerent legatos seque coram mandata darent.
4Adclamauere ut filius Blaesi, tribunus, legatione {23}ea fungeretur peteretque militibus missionem ab sedecim annis ; cetera mandaturos, ubi prima prouenissent.
5Profecto iuuene, modicum otium ; sed superbire miles, quod filius legati orator publicae causae satis ostenderet necessitate expressa quae per modestiam non obtinuissent.
20
1Interea manipuli, ante coeptam seditionem Nauportum missi ob itinera et pontes et alios usus, postquam turbatum in castris accepere, uexilla conuellunt direptisque proximis uicis ipsoque nauporto, quod municipii instar erat, retinentes centuriones inrisu et contumeliis, postremo uerberibus insectantur, praecipua in Aufidienum Rufum, praefectum castrorum, ira, quem dereptum uehiculo sarcinis grauant aguntque primo in agmine, per ludibrium rogitantes an tam immensa onera, tam longa itinera libenter ferret.
Historica
Expeditionem ergo
meditabantur, eoque haec praecurabant: neque alio fine simul in Aestiuis
erant.
Historica
Mentio
Meminit
et Velleius. Strabo collocat in Tauriscis, situ ab Aquileia stadiis
CCCL. sed uocat
Ναύποντον, corrupte, ut opinor.
Historica
Mentio
Munus fuit, nescio
an antiquum. mentionem quidem eius ante Principes nondum inueni: postea,
saepius. Vide EXCVRS. in H.
Moralia
Honestiores ergo militum etiam
tunc in uehiculo, aut equo.
2Quippe Rufus, diu manipularis, dein centurio, mox castris praefectus, antiquam duramque militiam reuocabat, intentus operis ac laboris, et eo immitior quia tolerauerat.
Lectio
Medicea scriptura,
intus operis . Verum censeo,
uetus operis . In Tacito,
et in Silio ipsa haec uerba:
uetus militiae,
------gnaros belli, ueteresque laborum.
21
1Horum aduentu redintegratur seditio et uagi circumiecta populabantur. Blaesus paucos, maxime praeda onustos, ad terrorem ceterorum adfici uerberibus, {24}claudi carcere iubet ; nam etiam tum legato a centurionibus et optimo quoque manipularium parebatur.
Historica
Mentio
In castris statiuis ergo
carcer.
et cum exercitus moueret, eosdem catena trahebant more militari, ut
alibi dicam. Iuuenalis, satyra VI.
Inde fides arti, sonuit si dextera ferro Laeuaque, si longo castrorum in carcere mansit.
2Illi obniti trahentibus, prensare circumstantium genua, ciere modo nomina singulorum, modo centuriam quisque cuius manipularis erat, cohortem, legionem, eadem omnibus imminere clamitantes. Simul probra in legatum cumulant, caelum ac deos obtestantur, nihil reliqui faciunt quo minus inuidiam, misericordiam, metum et iras permouerent.
3Adcurritur ab uniuersis et, carcere effracto, soluunt uincula desertoresque ac rerum capitalium damnatos sibi iam miscent.
22
1Flagrantior inde uis, plures seditioni duces. Et Vibulenus quidam, gregarius miles, ante tribunal Blaesi adleuatus circumstantium umeris, apud turbatos et quid pararet intentos : « Vos quidem », inquit, « his innocentibus et miserrimis lucem et spiritum reddidistis ; sed quis fratri meo uitam, quis fratrem mihi reddit ? quem missum ad uos a Germanico exercitu de communibus commodis nocte proxima iugulauit per gladiatores suos, quos in exitium militum habet atque armat.
Historica
Moralia
Refer ad solutum
saeculi morem, quo Praesides, Praefecti prouinciarum familias gladiatorum
alebant, ad spectacula exhibenda. Non enim inter milites lecti, ne erres.
2Responde, Blaese, ubi cadauer abieceris ; ne hostes quidem sepultura inuident. Cum osculis, cum lacrimis dolorem meum impleuero, me quoque trucidari iube, dum interfectos nullum ob {25}scelus, sed quia utilitati legionum consulebamus, hi sepeliant. »
23
1Incendebat haec fletu et pectus atque os manibus uerberans. Mox, disiectis quorum per umeros sustinebatur, praeceps et singulorum pedibus aduolutus, tantum consternationis inuidiaeque conciuit, ut pars militum gladiatores, qui e seruitio Blaesi erant, pars ceteram eiusdem familiam uincirent, alii ad quaerendum corpus effunderentur.
2Ac, ni propere neque corpus ullum reperiri et seruos adhibitis cruciatibus abnuere caedem neque illi fuisse umquam fratrem pernotuisset, haud multum ab exitio legati aberant.
3Tribunos tamen ac praefectum castrorum extrusere, sarcinae fugientium direptae, et centurio Lucilius interficitur, cui militaribus facetiis uocabulum « Cedo alteram » indiderant, quia, fracta uite in tergo militis, alteram clara uoce ac rursus aliam poscebat.
Historica
Moris huius
exemplum militaribus item in Aureliani uita:
et conculcata.
Huic signum exercitus apposuerat, Manu ad ferrum: ut si forte quaeretur quis Aurelianus aliquid fecisset uel gessisset, suggereretur, Aurelianus manu ad ferrum. De uite autem Centurionum, protrita iam res
4Ceteros latebrae texere, uno retento Clemente Iulio, qui perferendis militum mandatis habebatur idoneus ob promptum ingenium.
5Quin ipsae inter se legiones octaua et quinta decuma ferrum parabant, dum centurionem cognomento sirpicum illa morti deposcit, quintadecumani tuentur, ni miles nonanus preces et aduersum aspernantes minas interiecisset.
Historica
Uocabulum
Caussa huius
cognomenti me fugit. An forte Sirpicus, a sirpando? quod est ligare, nodoque
constringere, prisca quidem uoce. Unde sirpi, aenigmata siue nodi. Quiane
uerberauit obsoleto illo uerbo militum aures? an quia asperior in
contringendis militibus duriorque?
24
1{(26)}Haec audita quamquam abstrusum et tristissima quaeque maxime occultantem Tiberium perpulere ut Drusum filium cum primoribus ciuitatis duabusque praetoriis cohortibus mitteret, nullis satis certis mandatis, ex re consulturum. Et cohortes delecto milite supra solitum firmatae.
2Additur magna pars praetoriani equitis et robora Germanorum, qui tum custodes imperatori aderant ; simul praetorii praefectus Aelius Seianus, collega Straboni patri suo datus, magna apud Tiberium auctoritate, rector iuueni et ceteris periculorum praemiorumque ostentator.
Historica
Mentio
Recepit ergo
iterum Germanos custodes Tiberius, destitutos post cladem Varianam ab
Augusto Suetonius Aug. cap. XLIX. De custodibus istis, alibi abunde.
3Druso propinquanti quasi per officium obuiae fuere legiones, non laetae, ut adsolet, neque insignibus fulgentes, sed inluuie deformi et uultu, quamquam maestitiam imitarentur, contumaciae propiores.
Mentio
De cultu
et incultu insignium notanda quaedam obseruo,
et promo in EXCVRS. in I.
25
1Postquam uallum introiit, portas stationibus firmant, globos armatorum certis castrorum locis opperiri iubent ; ceteri tribunal ingenti agmine circumueniunt. Stabat Drusus, silentium manu poscens.
2Illi, quotiens oculos ad multitudinem rettulerant, uocibus truculentis strepere, rursum uiso Caesare trepidare ; murmur incertum, atrox clamor et repente quies ; diuersis animorum motibus pauebant terrebantque. {27}
Moralia
Uocabulum
Is quidem mos
et affectus uulgi, in turba sua audacis. Lucanus pariter in
seditione:
------ quippe ipsa metus exsoluerat audax Turba suos. quidquid multis peccatur, inultu est.Et Velleius:
subita deinde exercitus seditio, qui plerumque contemplatus frequentiam suam a disciplina desciscit.
Lectio
Stylus
Video
expulsam priscam uocem,
repens quies . Porro
huic sententiae silianum illud plane geminum est.
Clamor saepe repens,Clamor autem, cum terrererent, ut sequitur: quies, cum timerent.et saepe silentia fixis In tellurem oculis.
3Tandem interrupto tumultu litteras patris recitat, in quis perscriptum erat praecipuam ipsi fortissimarum legionum curam, quibuscum plurima bella tolerauisset ; ubi primum a luctu requiesset animus, acturum apud patres de postulatis eorum ; misisse interim filium, ut sine cunctatione concederet quae statim tribui possent ; cetera senatui seruanda, quem neque gratiae neque seueritatis expertem haberi par esset.
26
1Responsum est a contione mandata Clementi centurioni quae perferret. Is orditur de missione a sedecim annis, de praemiis finitae militiae, ut denarius diurnum stipendium foret, ne ueterani sub uexillo haberentur. Ad ea Drusus cum arbitrium senatus et patris obtenderet, clamore turbatur.
2Cur uenisset neque augendis militum stipendiis neque adleuandis laboribus, denique nulla bene faciendi licentia ? At hercule uerbera et necem cunctis permitti ! Tiberium olim nomine Augusti desideria legionum frustrari solitum ; easdem artes Drusum rettulisse ; numquamne * ad se * nisi filios familiarum uenturos ?
Lectio
Verior lectio e uerborum
traiecta: numquamne ad se nisi filios f.
3Nouum id plane quod imperator sola militis commoda ad senatum reiciat ; eundem ergo senatum consulendum, quotiens {28}supplicia aut proelia indicantur ; an praemia sub dominis, poenas sine arbitro esse ?
27
1Postremo deserunt tribunal, ut quis praetorianorum militum amicorumue Caesaris occurreret, manus intentantes, causam discordiae et initium armorum, maxime infensi Cn. Lentulo, quod is ante alios aetate et gloria belli firmare Drusum credebatur et illa militiae flagitia primus aspernari.
2Nec multo post digredientem cum Caesare ac prouisu periculi hiberna castra repetentem circumsistunt, rogitantes quo pergeret, ad imperatorem an ad patres, ut illic quoque commodis legionum aduersaretur ; simul ingruunt, saxa iaciunt. Iamque lapidis ictu cruentus et exitii certus, adcursu multitudinis quae cum Druso aduenerat protectus est.
28
1Noctem minacem et in scelus erupturam fors leniuit : nam luna claro repente caelo uisa languescere. Id miles, rationis ignarus, omen praesentium accepit, [a] suis laboribus defectionem sideris adsimulans, prospereque cessura quae pergerent, si fulgor et claritudo {29}deae redderetur.
Lectio
Controuersia
Quid hoc,
clariore paene caelo? Cassa palearum, si examinas. A Beroaldo ea lectio est, quam sperne:
et substitue,
et prisca scriptura,
et ideo sequitur,
Luna claro repente caelo. Facit sententia,
clamore pena caelo. Claro autem caelo is lunae languor.
postquam ortae nubes offecere uisui.
2igitur aeris sono, tubarum cornuumque concentu strepere ; prout splendidior obscuriorue, laetari aut maerere ; et postquam ortae nubes offecere uisui creditumque conditam tenebris, ut sunt mobiles ad superstitionem perculsae semel mentes, sibi aeternum laborem portendi, sua facinora auersari deos lamentantur.
Moralia
Clarum exemplum uanae
religionis, ad leuandos Lunae labores, Ita enim opinio erat. Iuuenalis,
nimis facete de sexu tinniente:
et culpat Homilia propria,
Vna laboranti poterit succurrere Lunae.Liuius lib. XXVI.
Disposita in muris Campanorum imbellis multitudo cum aeris crepitu, qualis in defectu Lunae silenti nocte cieri solet. Quem morem nec Christianos desiisse, discas e Diuo Maximo Taurinesi Episcopo: qui nimis id indignatur
De defectu Lunae. Ait inter alia hic apta:
Cum requirerem quid sibi clamor hic uellet, dixerunt mihi quod laboranti Lunae uestra uociferatio subueniret,.et defectum eius suis clamoribus adiuuaret
3Vtendum inclinatione ea Caesar et quae casus obtulerat in sapientiam uertenda ratus, circumiri tentoria iubet ; accitur centurio Clemens et si alii bonis artibus grati in uulgus.
4Hi uigiliis, stationibus, custodiis portarum se inserunt, spem offerunt, metum intendunt : « Quo usque filium imperatoris obsidebimus ? quis certaminum finis ? Percennione et Vibuleno sacramentum dicturi sumus ? Percennius et Vibulenus stipendia militibus, agros emeritis largientur ? denique pro Neronibus et Drusis imperium populi Romani capessent ?
Historica
Uocabulum
Mentio
Quae ante portas quidem, sed
paullo longius: atqui
et in ipsis
Custodiae fuerunt,
et has adiungit. Nos in Militia, lib. V. Dialog. VIII.
5Quin potius, ut nouissimi in culpam, ita primi ad paenitentiam sumus ? Tarda sunt quae in commune expostulantur ; priuatam gratiam statim mereare, statim recipias. »
Historica
Moralia
Hoc accipiendum,
quasi ad meliores militum dictum. Etsi enim omnes rebellauerant: non aeque
prompte,
et quidam secuti magis, quam ducentes. Hos nunc excitat.
6Commotis per haec mentibus et inter se suspectis, tironem a ueterano, legionem a legione dissociant. Tum redire paulatim amor obsequii : omittunt portas ; signa, unum {30}in locum principio seditionis congregata, suas in sedes referunt.
Historica
Uocabulum
Intellegit qui stipendia nondum
complessent, abiunctos ab iis qui sub uexillo ueterani.
29
1Drusus, orto die et uocata contione, quamquam rudis dicendi, nobilitate ingenita, incusat priora, probat praesentia ; negat se terrore et minis uinci ; flexos ad modestiam si uideat, si supplices audiat, scripturum patri ut placatus legionum preces exciperet.
Personnel
Culpaui: nec nunc
omnino capio. nisi quod uidetur simile illi dicto apud Lucanum:
------ quos Lentulus omnes Virtutis stimulis,Huic apud Claudianum:et nobilitate dolendi Praecessit.
------ mista sed nobilis ira.In quibus plus scilicet aliquid intellegitur, quam dicitur.
2Orantibus rursum idem Blaesus et L. Aponius, eques Romanus, e cohorte Drusi, Iustusque Catonius, primi ordinis centurio, ad Tiberium mittuntur.
Historica
Mentio
Opera
Credo eum esse, qui postea Praetorii praefectis
imperante Claudio,
et Messalinae fraude interfectus. Suadeo legas Dionem, LX. De primo
ordine, ego in Milit. lib. II.
3Certatum inde sententiis, cum alii opperiendos legatos atque interim comitate permulcendum militem censerent, alii fortioribus remediis agendum ; nihil in uulgo modicum : terrere, ni paueant ; ubi pertimuerint, impune contemni ; dum superstitio urgeat, adiciendos ex duce metus sublatis seditionis auctoribus.
Stylus
Ne mutemus. dictio est
quam amat Tacitus. Ita lib. II.
Languescet industria, si nullus ex se metus aus spes. Vita Agricolae:
Tenentibus arma plerisque, quos conscientia defectionis,. A Sallustio sumpsit de rep. ad Caes.et proprius ex legato timor agitabat
Neque quemquam a multis metendum esse, quin ad eum formido ex multis recidat.
4Promptum ad asperiora ingenium Druso erat : uocatos Vibulenum et Percennium interfici iubet. Tradunt plerique intra tabernaculum ducis obrutos, alii corpora extra uallum abiecta ostentui.
Historica
Mentio
Vt in oppidis
animaduersiones extra muros: sic
et in castris extra uallum. Ideo corpora hic abiecta in eum locum,
qui fuit extra portam Decumanam, a castrorum tergo, uti ex Vegetio discas
lib. I. capite. XXIII. Seneca I. De ira capite XVI.
Damnatus extra uallum deductus est,. Hirtius de bello Africano:et iam ceruicem porrigebat, cum subito apparuit commilito ille
sic extra uallum deducti sunt,. Calpurnius Declamatione VII. in ipso argumento:et cruciabiliter interfecti
Imperator corpora eorum extra uallum proiici iussit. Eiusdem sententiae, quod idem Tacitus statim:
Conuulsos laniatosque,.et partim exanimos, ante uallum, aut in omnem Rhenum proiiciunt
30
1Tum, ut quisque praecipuus turbator, conquisiti, et pars, extra castra palantes, a centurionibus aut praetoriarum cohortium militibus caesi ; quosdam ipsi {31}manipuli documentum fidei tradidere.
2Auxerat militum curas praematura hiems imbribus continuis adeoque saeuis ut non egredi tentoria, congregari inter se, uix tutari signa possent, quae turbine atque unda raptabantur.
Historica
Id est, recta habere
et seruare in principiis, ubi defixa:
3Durabat et formido caelestis irae, nec frustra aduersus impios hebescere sidera, ruere tempestates : non aliud malorum leuamentum, quam si linquerent castra infausta temerataque et, soluti piaculo, suis quisque hibernis redderentur.
4Primum octaua, dein quinta decuma legio rediere ; nonanus opperiendas Tiberii epistulas clamitauerat, mox desolatus aliorum discessione imminentem necessitatem sponte praeuenit.
Uocabulum
solus relictus,
μονωθέις , ut Glossae ueteres.
5Et Drusus, non exspectato legatorum regressu, quia praesentia satis consederant, in Vrbem rediit.
31
1Isdem ferme diebus isdem causis Germanicae legiones turbatae, quanto plures, tanto uiolentius, et magna spe fore ut Germanicus Caesar imperium alterius pati nequiret daretque se legionibus ui sua cuncta tracturis.
2Duo apud ripam Rheni exercitus erant : cui nomen superiori sub C. Silio legato, inferiorem A. Caecina curabat. Regimen summae rei penes Germanicum, {32}agendo galliarum censui tum intentum.
Historica
Mentio
Censum accipies,
non qualis Romae, ut notae saltem essent Gallorum facultates: sed ut ex modo
census tributum penderent
et uectigal. Quod cum in aliis prouinciis seruabatur (apud
Iurisconsultos titulo toto de censibus:) tum in Gallia potissimum, ditissima
prouinciarum. Adde sis nostra en EXCVRS. K.
Historica
Mentio
In legione plena
sexaginta centuriones. Dionysius Halicarnasseus, libro IX.
et Vegetius: ego plene in Militia.
non classé
Quae regiones ius ciuitatis Romanae non habebant, grauioribus tributis
uexabantur. Censuali enim lege profiteri cogebantur, quot capita essent in
qualibet familia, quot iugera terrae, quot seruos quis haberet. Sed de
lacubus piscatoriis census soluendus erat, Vlpiano Pauloque Iureconsultis
testibus. Vt hic simpliciter accipiendus non sit, census, cum numerus ciuium
defertur, unde agnosci possit qui militiae nomina dare debeant. Hinc
censiti, et censitores dicti.
3Sed quibus Silius moderabatur, mente ambigua fortunam seditionis alienae speculabantur ; inferioris exercitus miles in rabiem prolapsus est, orto ab unetuicesimanis quintanisque initio et tractis prima quoque ac uicesima legionibus : nam isdem aestiuis in finibus Vbiorum habebantur per otium aut leuia munia.
Historica
Lectio
Mentio
In Germania
inferiori, hac aetate ubique XXIam legionem reperio non decimamnonam. Itaque
hic
et saepius, repone,
Vnaetuicesimanis .
Qua uox remotior ab usu hodie, imposuit scriptorum uulgo. Adi, si placet, ad
lib. I. Histor. Notas.
4Igitur, audito fine Augusti, uernacula multitudo, nuper acto in urbe dilectu, lasciuiae sueta, laborum intolerans, implere ceterorum rudes animos : uenisse tempus quo ueterani maturam missionem, iuuenes largiora stipendia, cuncti modum miseriarum exposcerent saeuitiamque centurionum ulciscerentur.
Historica
Mentio
Ante quinque
circiter annos, nuntiata in urbe clade Variana. cum quidem Romae subitum
militem Augustus conscripsit, ad tutelam ripae Rheni:
et plerosque e libertinis. Sueton. cap. XXV.
et Dio LVI.
5Non unus haec, ut Pannonicas inter legiones Percennius, nec apud trepidas militum aures, alios ualidiores exercitus respicientium, sed multa seditionis ora uocesque : sua in manu sitam rem Romanam, suis uictoriis augeri rem publicam, in suum cognomentum adscisci imperatores.
Historica
Mentio
Si ad sua tempora
Tacitus respexit, clara res: omnes enim post Tiberium fere Imperatores
cognomen sumpserunt a pugnacissima gente. At quid est, quod hic milites in
eo glorientur, nisi si diuini
et praescii futurorum Nam ad hoc aeui solus Drusus
et Germanicus, cognomine illo usi, ex decreto quod apud Dione habes
LV.
et si quisquam ex Imperatoribus, solus certe Tiberius. sed
correctione explico me,
et omnino scrib. censeo,
adscisci
imperaturos
. Idque uerum, cognomento illo insignitos eos, qui in
ipse Principatus. Praeter dictos, ecce Vitellius Imp.
filium sinu retinens Germanicum appellauit, cinxitque cunctis fortunae principalis insignibus.
32
1Nec legatus obuiam ibat : quippe plurium uaecordia constantiam exemerat. Repente lymphati destrictis gladiis in centuriones inuadunt : ea uetustissima militaribus odiis materies et saeuiendi principium. Prostratos uerberibus mulcant, sexagenis singulos, {33}ut numerum centurionum adaequarent ; tum conuulsos laniatosque et partim exanimos ante uallum aut in amnem Rhenum proiciunt.
2Septimius, cum perfugisset ad tribunal pedibusque Caecinae aduolueretur, eo usque flagitatus est donec ad exitium dederetur. Cassius Chaerea, mox caede C. Caesaris memoriam apud posteros adeptus, tum adulescens et animi ferox, inter obstantes et armatos ferro uiam patefecit.
Lectio
Uocabulum
Malim,
mulcant , in hac significatione. Cicero pro
Milone:
et alibi,
Mulcare uirgis . Quibus locis
omnibus,
Multare , non aeque placet.
Qua in turba C. Viuienus senator ita est mulcatus, ut uitam amiserit. Liuius lib. XXIX.
In legatum, lictoribus prius prius indignum in modum mulcatis, impetum faciunt. Idem lib. VIII.
Sperare se corpore regio mulcato, uirum.et suos redempturam
3Non tribunus ultra, non castrorum praefectus ius obtinuit ; uigilias, stationes, et si qua alia praesens usus indixerat, ipsi partiebantur. Id militares animos altius coniectantibus praecipuum indicium magni atque implacabilis motus, quod neque disiecti nec paucorum instinctu, sed pariter ardescerent, pariter silerent, tanta aequalitate et constantia ut regi crederes.
Lectio
Controuersia
Rhenano placet,
uel
paucorum
, nec sperno.
33
1Interea Germanico, per Gallias, ut diximus, census accipienti, excessisse Augustum adfertur. Neptem eius Agrippinam in matrimonio pluresque ex ea liberos habebat, ipse Druso fratre Tiberii genitus, Augustae nepos, sed anxius occultis in se patrui auiaeque odiis, quorum causae acriores, quia iniquae.
Uocabulum
Mentio
Ea forma sermonis
Iurisconsulto dicta
legatio ad census
accipiendos
. C. I. D. De muneribus
et honoribus.
Historica
Moralia
Politica
A uirtutibus eius
ortae.Inuidebant,
et erectum ingenium timebant.
2Quippe Drusi magna apud populum Romanum memoria, credebaturque, si rerum potitus foret, libertatem redditurus ; unde in Germanicum fauor et spes eadem. Nam iuueni ciuile ingenium, mira comitas et diuersa a Tiberii {34}sermone, uultu, adrogantibus et obscuris.
Historica
Mentio
Im[...]o prodita
a Tiberio eius epistola est, qua de cogendo ad restituendam libertatem
Augusto agebat. Quae una caussa necis pio in patria iuueni, sed infelici.
Sueton. in Tiberio, cap. L.
3Accedebant muliebres offensiones nouercalibus Liuiae in Agrippinam stimulis, atque ipsa Agrippina paulo commotior, nisi quod castitate et mariti amore quamuis indomitum animum in bonum uertebat.
34
1Sed Germanicus, quanto summae spei propior, tanto impensius pro Tiberio niti ; seque et proximos et Belgarum ciuitates in uerba eius adigit. Dehinc, audito legionum tumultu, raptim profectus, obuias extra castra habuit, deiectis in terram oculis uelut paenitentia.
2Postquam uallum iniit, dissoni questus audiri coepere. Et quidam, prensa manu eius per speciem exosculandi, inseruerunt digitos, ut uacua dentibus ora contingeret ; alii curuata senio membra ostendebant.
3Adsistentem contionem, quia permixta uidebatur, discedere in manipulos iubet ; sic melius audituros responsum ; uexilla praeferri, ut id saltem discerneret cohortes ; tarde obtemperauere.
4Tunc, a ueneratione Augusti orsus, flexit ad uictorias triumphosque Tiberii, praecipuis laudibus celebrans quae apud Germanias illis cum legionibus pulcherrima fecisset. Italiae inde consensum, Galliarum fidem extollit ; nil usquam turbidum aut discors. Silentio haec uel murmure modico audita sunt.
35
1{(35)}Vt seditionem attigit, ubi modestia militaris, ubi ueteris disciplinae decus, quonam tribunos, quo centuriones exegissent, rogitans, nudant uniuersi corpora, cicatrices ex uulneribus, uerberum notas exprobrant ; mox indiscretis uocibus pretia uacationum, angustias stipendii, duritiam operum ac propriis nominibus incusant uallum, fossas, pabuli, materiae, lignorum adgestus, et si qua alia ex necessitate aut aduersus otium castrorum quaeruntur.
2Atrocissimus ueteranorum clamor oriebatur, qui, tricena aut supra stipendia numerantes, mederetur fessis, neu mortem in isdem laboribus, sed finem tam exercitae militiae neque inopem requiem orabant.
non classé
Similia Iuliani
milites, in seditione apud Lucanum:
---- iam respice canos Inualidasque manus,et inanes cerne lacertos. Vsus abit uitae. bellis consumpsimus aeuum: Ad mortem dimitte senes.
3Fuere etiam qui legatam a diuo Augusto pecuniam reposcerent, faustis in germanicum ominibus ; et, si uellet imperium, promptos ostentauere.
Lectio
Historica
Uocabulum
An uero,
nominibus ? sic quidem Suetonius de
Caligula:
Densissimo. Fausta nomina sunt, Di te seruent Auguste, Imperator, Princeps, Felix, Victor, aliaque ab adulatione uulgi nata. Dio quidem ab hac lectione est:et laetissimo obuiorum agmine incessit, super fausta nomina, siduset pullumet pupum appellantium
τὸν τε Τιβέριον inquit, ἐκακηγόρησαν, καὶ τὸν Γερμανικὸν αὐτοκράτορα ἐπεκάλεσαν.
Historica
Politica
Id Velleius ita
exprimit:
Defuitque qui contra remp. duceret, non qui ducerentur. Nec alio fine legata petunt: tamquam illum scilicet habeant pro herede.
4Tum uero, quasi scelere contaminaretur, praeceps tribunali desiluit. Opposuerunt abeunti arma, minitantes, ni regrederetur ; at ille, moriturum potius quam fidem exueret clamitans, ferrum a latere diripuit elatumque deferebat in pectus, ni proximi prensam dextram ui attinuissent.
Historica
Recte
a latere . Nam mos priscus gladium ex humero
suspendere,
et dimittere ad latus. Homer. Iliad. β .
------ Ἀμφὶ δ'ἀρ ὤμοισιν βάλετο ξίφος ἀργυρόηλον. ------ Circum humeros iecit clauis gladium argetatis.Odyss. β .
------ Περὶ δὲ ξίφος ὀξὺ θέτ' ὤμῳ. ------ Gladium circumdedit armo.Virgilius:
Tum lateri atque humeris Tegeaeum subligat ensem.Idem:
------ atque ensem collo suspendit eburnum.Nec id Heroum modo saeculo, sed obtinuit postea. atque adeo apud Romanos, Claudian.
Gestatosque patri scapulis radiantibus enses.Et Germanos. VVindichindus:
subnixi stabant (saxones) paruis scutis, habentes ad renes cultello magnos. Ad renes enim (ut eiusmodi scriptorum Atticismus est) ualet ad latera.
5Extrema et conglobata inter se pars contionis ac, uix credibile {36}dictu, quidam singuli, propius incedentes, feriret hortabantur ; et miles nomine Calusidius strictum obtulit gladium, addito acutiorem esse. Saeuum id malique moris etiam furentibus uisum, ac spatium fuit quo Caesar ab amicis in tabernaculum raperetur.
36
1Consultatum ibi de remedio. Etenim nuntiabatur parari legatos, qui superiorem exercitum ad causam eandem traherent ; destinatum excidio Vbiorum oppidum, imbutasque praeda manus in direptionem Galliarum erupturas.
2Augebat metum gnarus Romanae seditionis et, si omitteretur ripa, inuasurus hostis : at, si auxilia et socii aduersum abscedentes legiones armarentur, ciuile bellum suscipi. Periculosa seueritas, flagitiosa largitio ; seu nihil militi, siue omnia concederentur, in ancipiti res publica.
3Igitur, uolutatis inter se rationibus, placitum ut epistulae nomine principis scriberentur : missionem dari uicena stipendia meritis, exauctorari qui sena dena fecissent ac retineri sub uexillo ceterorum immunes nisi propulsandi hostis, legata quae petiuerant exsolui duplicarique.
Lectio
Controuersia
Recte ergo in
Suetonii Tiberio scriptum:
Militi post duplicata ex Augusti testamento legata, nihil umquam largitus est. Ubi male Beroaldus,
publicata.
37
1Sensit miles in tempus conficta statimque flagitauit. Missio per tribunos maturatur, largitio differebatur in hiberna cuiusque. Non abscessere quintani {37}unetuicesimanique, donec isdem in aestiuis contracta ex uiatico amicorum ipsiusque Caesaris pecunia persolueretur.
Lectio
Controuersia
Historica
Malebam:
in hiberna usquam : sed Iosiae Merceri, amici olim nostri, uerissima
lectio
et distinctio:
et interim diuelli: sed miles fraudem suspicatus abnuit.
Largitio differebatur in hiberna cuiusque. Nam in castris aestiuis iunctim legiones habebantur, in hibernis singula seorsim. Volebant ergo differri,
2Primam ac uicesimam legiones Caecina legatus in ciuitatem Vbiorum reduxit, turpi agmine, cum fisci de imperatore rapti inter signa interque aquilas ueherentur.
Historica
Mentio
Tangit non dubie
morem priscum, quo pecunias solitum deponere ad signa. Ii enim militares
dii, id templum. Vegetius lib. II. cap. XX. Sueton. Domit. cap. VII.
3Germanicus, superiorem ad exercitum profectus, secundam et tertiam decumam et sextam decumam legiones nihil cunctatas sacramento adigit. Quartadecumani paulum dubitauerant ; pecunia et missio quamuis non flagitantibus oblata est.
Lectio
Imo,
contatas Vti ad legiones ipsas referas.
38
1At in Chaucis coeptauere seditionem praesidium agitantes uexillarii discordium legionum, et praesenti duorum militum supplicio paulum repressi sunt. Iusserat id M’. Ennius, castrorum praefectus, bono magis exemplo quam concesso iure.
Historica
Mentio
Soli enim illi ius plectendi militis, qui exercitus rector. Et Augusti
quidem instituto (quod apud Dionem libro LIII.) solis Propraetoribus siue
legatis Augusti, quos gladios succinxerat, id ius fuit: postea etiam
proconsulibus, uniuersisque prouinciarum rectoribus, ex lege VI. De off.
praesid. saltem ut punirent milites gregarios. leg. IX. De custod. reorum:
Qui exercitum accipit, ius animaduertendi in milites caligatos habet.
2Deinde intumescente motu profugus repertusque, postquam intutae latebrae, praesidium ab audacia mutuatur : non praefectum ab iis, sed Germanicum ducem, sed Tiberium imperatorem uiolari. Simul exterritis qui obstiterant, raptum uexillum ad ripam uertit, et, si quis agmine decessisset, pro desertore fore clamitans, reduxit in hiberna turbidos et nihil ausos.
39
1{(38)}Interea legati ab senatu regressum iam apud aram Vbiorum Germanicum adeunt. Duae ibi legiones, prima atque uicesima, ueteranique nuper missi sub uexillo hiemabant.
Lectio
Mentio
Siue placet,
digressi . Vulgo est;
regressi : sed falso, nequedum ulli missi. Intellegit legatos,
uel qui a Senatu decreti ad ferendum Proconsulare imperium, de quibus supra,
uel qui a Tiberio missi ad turbas sedandas, de quibus iam audierat. Hoc Dio
sentire uidetur. Res sic uidetur: sed ut aperte fabuler,
ab Senatu digressi uel
egressi , haud satis placet: magis lectio Florentini codicis,
legati ab Senatu, regressum iam . Vt a
superiore exercitu regressum iterum ad Aram Vbiorum uelit, ibique conuentum.
Ac plurimum fortasse ibi, aut Coloniae Agrippinae, agebat: quidmi, uel in
uxoris patrisque eius gratiam?
2Pauidos et conscientia uaecordes intrat metus uenisse patrum iussu qui inrita facerent quae per seditionem expresserant.
3Vtque mos uulgo quamuis falsis reum subdere, Munatium Plancum, consulatu functum, principem legationis, auctorem senatus consulti incusant ; et nocte concubia uexillum in domo Germanici situm flagitare occipiunt, concursuque ad ianuam facto, moliuntur fores, extractum cubili Caesarem tradere uexillum intento mortis metu subigunt.
Historica
Et quidem nuper Consul
enim fuit anno ante, cum C. Silio. Munatium illum esse, qui Censor fuit anni
DCCXXXII. fuge credere. Non facile aetas fert: non Taciti uerba. Dixisset
enim potius a praecipuo honore,
Censura
functum
. Filius, credo, eius.
Historica
Uocabulum
Realia
Quod uexillum?
illudne sub quo ueterani habebantur? non uidetur. Non enim illi solum, sed
duae legiones in eadem culpa quarum signa aquilaeque in castris, non in
tabernaculo ducis. Refer ergo ad aliud uexillum,
et obserua ritum antiquum. signum futurae pugnae, uexillum perpureum
fuit. quod adseruabatur merito in tabernaculo ducis, quia illi soli ius
et arbitrium proponendi. Hoc insignite
et
καθ'ἐξοχὴν Vexillum dictum.
Docte Glossae ueteres:
Ῥούσιον
Φάρσος
,
uexillum . At de more,
Caesar Belli Gallici lib. II.
et cum eo ius scilicet caedis
et armorum.
Caesari omnia uno tempore erant agenda. uexillum proponendum, quod erat insigne cum ad arma concurri oporteret. De Bello Ciuili:
sequenti die cum iter facere Caesar uellet, renunciatum est a speculatoribus Pompeium de tertia uigilia in acie stetisse. Hoc nuntio allato, uexillum proposuit. Plutarchus forma eius satis describit in Fabio:
τὸ τῆς μαχῆς σημεῖον ἐξέθηκεν. ἔστι δὲ χιτὼν κόκκινος ὑπὲρ τῆς στρατηγικῆς σκηνῆς διατενόμενος: signum pugnae proposuit. est autem tunica coccinea, super praetorium extensa. Quod Plutarchus χιτῶνα dicit, Tunicam etiam Isidorus:
Russata, quam poeniceam uocant, nos coccineam. Hac sub consulibus Romani usi sunt milites, unde etiam Russati uocabantur. Solebat enim pridie quam dimicandum esset, ante principia poni ( uellem dixisset, ante praetorium poni , uel, supra praetorium : id enim uerius ) quasi admonitio. Plutarchus iterum in Bruto:et indicium futurae pugnae
ἅμα δὲ ἡμέρᾳ προύκειτο μὲν τῷ Βρούτου χάρακι καὶ τῷ Κασσίου σύμβολον ἀγῶνος, φοινικοῦς χιτών: Vna cum luce, propositum fuit in Bruti. Non ergo simpliciter uelum fuit, sed tunicae forma. Mansit is mos ad tempora imperii labentis. Ammianus, lib. XXVII.et Cassii castris signum pugnae tunica pugnacea
signis ilico fixis ex more, cum undique ad arma conclamaretur, imperio principis. Hoc illud uexillum est quod lymphati milites postulant,et ductorum stetit regibilis miles: uexillum operiens extollendum, quod erat opportune subeundae indicium pugnae
4Mox uagi per uias obuios habuere legatos, audita consternatione ad Germanicum tendentes. Ingerunt contumelias, caedem parant, Planco maxime, quem dignitas fuga impediuerat ; neque aliud periclitanti subsidium quam castra primae legionis. Illic, signa et aquilam amplexus, religione sese tutabatur, ac, ni aquilifer Calpurnius uim extremam arcuisset, rarum etiam inter hostes, legatus populi Romani Romanis in castris sanguine suo altaria deum commaculauisset.
Lectio
Historica
Haereo an distinguendum sit,
quam castra. primae legionis illic signa .
Videntur enim duae hae legiones unis in hibernis fuisse: sic tamen, ut ritu
Romano, quaeque legio cum signis seorsum locaretur. Ideo ait Plancum
confugisse ad aquilam
et signa primae legionis. supra tres legiones, Pannonicae castris
aestiuis simul habebantur: separatae tamen aquilae, donec per furorem,
una tres aquilas, ait Tacitus. Receptam tamen interpunctionem tueri uidetur, quod sequitur,et signa cohortium locarent
Quantum decoris adierit legio, facunde miseratur. ut uideantur haec unius legionis castris gesta.
Historica
Mentio
Sunt arae, ut opinor, quae
in Principiis honori Aquilarum
et castrensius Deorum erant: itemque Principum, quorum effigies in
signis. Vide Militiam nostram, lib. V. Dial. IIII.
5Luce demum, postquam dux et miles et facta noscebantur, ingressus castra Germanicus perduci ad se Plancum imperat recepitque in tribunal.
6Tum, fatalem increpans rabiem, neque militum sed deum ira resurgere, cur uenerint legati aperit ; ius legationis {39}atque ipsius Planci grauem et immeritum casum, simul quantum dedecoris adierit legio, facunde miseratur, attonitaque magis quam quieta contione, legatos praesidio auxiliarium equitum dimittit.
40
1Eo in metu arguere Germanicum omnes quod non ad superiorem exercitum pergeret, ubi obsequia et contra rebelles auxilium : satis superque missione et pecunia et mollibus consultis peccatum.
2Vel si uilis ipsi salus, cur filium paruulum, cur grauidam coniugem inter furentes et omnis humani iuris uiolatores haberet ? Illos saltem auo et rei publicae redderet.
3Diu cunctatus, aspernantem uxorem, cum se diuo Augusto ortam neque degenerem ad pericula testaretur, postremo, uterum eius et communem filium multo cum fletu complexus, ut abiret perpulit.
Lectio
Puto uerius
aspernante uxore .
4Incedebat muliebre et miserabile agmen, profuga ducis uxor, paruulum sinu filium gerens, lamentantes circum amicorum coniuges, quae simul trahebantur ; nec minus tristes qui manebant.
Lectio
Lego,
quae de foeminis enim sermo, coniugibusque
amicorum.
41
1Non florentis Caesaris neque suis in castris, sed uelut in urbe uicta facies, gemitusque ac planctus etiam militum aures oraque aduertere. Progrediuntur contuberniis : quis ille flebilis sonus ? quod tam triste ? {40}feminas inlustres, non centurionem ad tutelam, non militem, nihil imperatoriae uxoris aut comitatus soliti, pergere ad Treuiros et externae fidei.
2Pudor inde et miseratio et patris Agrippae, Augusti aui memoria, socer Drusus, ipsa insigni fecunditate, praeclara pudicitia ; iam infans in castris genitus, in contubernio legionum eductus, quem militari uocabulo Caligulam appellabant, quia plerumque ad concilianda uulgi studia eo tegmine pedum induebatur ;
Historica
Mentio
Non ergo colonia tunc
Treuiri fuisse uidentur: etsi in Hist. lib. IIII. bis sic appellat, putemque
sub Claudio hoc iure demum donat.s.
Historica
Mentio
Caium Caligulam in
castris natum uersiculi prisci adfirmabant,
In castris genitus, patriis nutritus in armis, Iam designati Principis omen erat.Etiam Plinius in Germanica historia, apud Treueros uico Ambitarino, id est, apud hiberna legionum. Et clare hic noster. Alii aliter: uide EXCVRS. in L.
Historica
Uocabulum
Mentio
Ait studia
uulgi: militaris scilicet. Nam Tribuni
et centuriones dignioresque militum: ueste
et habitu erant a gregariis distincti, ut alibi dicam acurate. At
caliga tegmen uulgi. Infra:
et Tertullianam.
Tanquam parum ambitiose filium gregali habitu circumferat, * Caligulamque appellari uelit. Non ita plene Dio expressit, qui uertit,
ὅτι ἐν τῷ στρατοπέδῳ τὸ πλεῖστον τραφεὶς τοῖς στρατιωτικοῖς ὑποδήμασιν ἀντι τῶν ἀστικῶν ἐχρῆτο; Melius Suetonius,
Caligulae cognomen castrensi ioco traxit, quia manipulario habitu inter milites educabatur. Caligatus igitur, manipularis, gregarius, eadem sunt: pro militum plebe, id est qui honorem aut gradum in castris nondum ceperunt. Sueton. in Augusto, cap. XXV.
Dona militaria aliquanto facilius phaleras. Iurisconsultus, l. IX. De custod. reorum.et torques, quidquid auro argentoque constaret, quam uallares ac murales coronas quae honore praecellerent, dabat: has quam parcissimeet sine ambitione ac saepe etiam caligatis tribuit
Qui exercitu accipit, ius animaduertendi in milites caligatos habet. cum exceptione dixit, quia indigniores non habet. Legi in lapide uetusto,
C. OPPIO. C. F. VEL. OMNIBVS. OFFICIIS. IN. CALIGA. FVNCTO.Et ab eadem sententia Seneca quinto de Beneficiis scripsit,
Marium a caliga ad consulatum peruenisse: id est ab infimis ordinibus. Item Plinius lib. VII. Ventidium
inopem iuuentam in militari caliga tolerasse. Quamquam non abnuam, quin caliga digniorum etiam militum: sed cum discrimine, puta aureis argenteis ue clauis distincte. Vnde cum additione speculatoria caliga, apud Suet.
3sed nihil aeque flexit quam inuidia in Treuiros : orant, obsistunt, rediret, maneret, pars Agrippinae occursantes, plurimi ad Germanicum regressi. Isque, ut erat recens dolore et ira, apud circumfusos ita coepit :
42
1« Non mihi uxor aut filius patre et re publica cariores sunt, sed illum quidem sua maiestas, imperium Romanum ceteri exercitus defendent. Coniugem et liberos meos, quos pro gloria uestra libens ad exitium offerrem, nunc procul a furentibus summoueo, ut quidquid istud sceleris imminet, meo tantum sanguine pietur, neue occisus Augusti pronepos, interfecta Tiberii nurus nocentiores uos faciat.
2Quid enim per hos dies inausum intemeratumue uobis ? Quod nomen huic coetui dabo ? militesne appellem, qui filium imperatoris {41}uestri uallo et armis circumsedistis ? An ciues, quibus tam proiecta senatus auctoritas ? Hostium quoque ius et sacra legationis et fas gentium rupistis.
non classé
Imitatum
uidetur ex oratione Scipionis apud Liuium, pariter in seditione militari.
lib. XXVIII.
Quos nec quo nomine quidem appellare debeam, scio. ciues qui a patria uestra descistis. milites? qui imperium auspiciumque abnuistis, sacramenti religionem rupistis.
3Diuus Iulius seditionem exercitus uerbo uno compescuit, Quirites uocando qui sacramentum eius detrectabant ; diuus Augustus uultu et aspectu Actiacas legiones exterruit. Nos, ut nondum eosdem, ita ex illis ortos, si Hispaniae Syriaeue miles aspernaretur, tamen mirum et indignum erat. Primane et uicesima legiones, illa signis a tiberio acceptis, tu tot proeliorum socia, tot praemiis aucta, egregiam duci uestro gratiam refertis ?
Mentio
Plutarchus, Dio,
Suetonius,
et Lucanus,
------ discedite castris, Tradite nostra uiris ignaui signa Quirites.
Historica
Apparet religionem
aliquam fuisse in militia ordienda. Credo autem hanc primam legionem
conscriptam, post cladem Vari.
4Hunc ego nuntium patri, laeta omnia aliis e prouinciis audienti, feram ? ipsius tirones, ipsius ueteranos non missione, non pecunia satiatos ; hic tantum interfici centuriones, eici tribunos, includi legatos, infecta sanguine castra, flumina, meque precariam animam inter infensos trahere.
43
1Cur enim primo contionis die ferrum illud, quod pectori meo infigere parabam, detraxistis, o improuidi amici ? Melius et amantius ille qui gladium offerebat. Cecidissem certe nondum tot flagitiorum exercitui meo conscius ; legissetis ducem, qui meam quidem mortem impunitam sineret, Vari tamen et trium legionum ulcisceretur.
2Neque enim di sinant ut Belgarum quamquam offerentium decus istud et {42}claritudo sit, subuenisse Romano nomini, compressisse Germaniae populos !
Historica
Moralia
Personnel
Gloriemur
Belgae. Nos iam olim Caesaris testimonio,
et ualidi
omnium Gallorum fortissimi: nos nunc Germanici, idonei
subuenire Romano nomini, comprimere Germaniae populos. Nos Ciuilis uoce,
Gallorum robur. Praeclara ista, at non illud,
Πάλιν πότ'ἦσαν ἅλκιμοι Μιλήσιοι. Olim fuere strenui Milesii.
3Tua, diue Auguste, caelo recepta mens, tua, pater Druse, imago, tui memoria, isdem istis cum militibus, quos iam pudor et gloria intrat, eluant hanc maculam irasque ciuiles in exitium hostibus uertant !
Historica
Politica
Cur imaginis
mentio? Suspicor huius Drusi inter signa imaginem cultam: quia eo duce res
pulcherrimae gestae. Nec enim solae Impp. imagines, habebantur innexae
signis, sed
et aliorum quos Imperator sibi uelut aequabat. Sueton. Tiberio:
Quaedam munera Syriacis legionibus dedit, quod solae nullam Seiani imaginem inter signa coluissent. Hanc praesentem intuens ista pronuntiat filius.
4Vos quoque, quorum alia nunc ora, alia pectora contueor, si legatos senatui, obsequium imperatori, si mihi coniugem et filium redditis, discedite a contactu ac diuidite turbidos : id stabile ad paenitentiam, id fidei uinculum erit. »
44
1Supplices ad haec et uera exprobrari fatentes, orabant puniret noxios, ignosceret lapsis et duceret in hostem ; reuocaretur coniunx, rediret legionum alumnus neue obses Gallis traderetur. Reditum Agrippinae excusauit ob imminentem partum et hiemem ; uenturum filium ; cetera ipsi exsequerentur.
2Discurrunt mutati et seditiosissimum quemque uinctos trahunt ad legatum legionis primae, C. Caetronium, qui iudicium et poenas de singulis in hunc modum exercuit : stabant pro contione legiones destrictis gladiis ; reus in suggestu per tribunum ostendebatur ; si nocentem adclamauerant, praeceps datus trucidabatur.
Historica
Moralia
Personnel
Exemplum, nisi
fallor, primum animaduersionis a milite ipso usurpate, quod hodie in nostra
militia uulgo obtinet. Ammianus tamen id recensuit, quasi ex more prisco,
lib. XXIX.
Cum inuenisset eos exercitu circumseptos? Quid de istis nefariis, inquit, proditoribus fieri oportere contubernales deuoti censetis; Secutusque adclamationem rogantium sanguine uindicari, eos qui inter Constantianos merebant. prisco more militibus dedit occidendos.
3Et gaudebat caedibus miles, tamquam semet absolueret ; nec Caesar arcebat, quando nullo ipsius iussu penes {43}eosdem saeuitia facti et inuidia erat.
4Secuti exemplum ueterani haud multo post in Raetiam mittuntur, specie defendendae prouinciae ob imminentes Suebos, ceterum ut auellerentur castris, trucibus adhuc non minus asperitate remedii quam sceleris memoria.
5centurionatum inde egit : citatus ab imperatore, nomen, ordinem, patriam, numerum stipendiorum, quae strenue in proeliis fecisset, et cui erant dona militaria, edebat ; si tribuni, si legio industriam innocentiamque adprobauerant, retinebat ordinem ; ubi auaritiam aut crudelitatem consensu obiectauissent, soluebatur militia.
Lectio
Historica
Nescio an,
legit , qua forma Senatum legere dicimus. satis
autem ambitiosa haec lectio, militibus adhibitis quasi arbitris: cum solius
id Imperatoris alias,
et ex more, esset. Tale notat noster in Caecina:
Vtque licentia militem imbueret, interfectorum Centurionum ordines legionibus offerebat. eo suffragio turbidissimus quisque dilecti. III. Hist. Et si Germanicus tamen plenam totamque electionem militi non largitus.
Historica
Mentio
Id est, quotae Centuriae ductor
esset. nam in eo discrimen,
et dignitas: primae, secundae, tertiae. Bene autem
Ordinem : quia appellabant,
primi aut secundi Ordinis centurionem. Nos
explicate in Milit. II. Dial., VIII.
Historica
Uocabulum
Scilicet, torques,
phalerae, hastae, coronae, ex quibus promoueri ad ordines altiores milites
solere, indicat etiam Lucanus, lib. I.
------ summi tum munera peili Laelius emeritique gerens insignia doni seruati ciuis referentem praemia quercum.Inter omnia autem quae noster enumerat, cur siluit censum? cuius rationem habitam in declamatione quapiam ostendit Portius Latro:
Census Senatorium gradum ascendit, census in castris ordinem promouet, census iudices in foro legit.
45
1Sic compositis praesentibus, haud minor moles supererat ob ferociam quintae et unetuicesimae legionum, sexagesimum apud lapidem (loco Vetera nomen est) hibernantium.
2Nam primi seditionem coeptauerant ; atrocissimum quodque facinus horum manibus patratum ; nec poena commilitonum exterriti nec paenitentia conuersi, iras retinebant. Igitur Caesar arma, classem, socios demittere Rheno parat, si imperium detrectetur, bello certaturus.
46
1At Romae, nondum cognito qui fuisset exitus in Illyrico et legionum Germanicarum motu audito, {44}trepida ciuitas incusare Tiberium quod, dum patres et plebem, inualida et inermia, cunctatione ficta ludificetur, dissideat interim miles neque duorum adulescentium nondum adulta auctoritate comprimi queat.
2Ire ipsum et opponere maiestatem imperatoriam debuisse cessuris, ubi principem longa experientia eundemque seueritatis et munificentiae summum uidissent.
3An Augustum fessa aetate totiens in Germanias commeare potuisse, Tiberium uigentem annis sedere in senatu, uerba patrum cauillantem ? Satis prospectum urbanae seruituti ; militaribus animis adhibenda fomenta, ut ferre pacem uelint.
47
1Immotum aduersus eos sermones fixumque Tiberio fuit non omittere caput rerum neque se remque publicam in casum dare. Multa quippe et diuersa angebant : ualidior per Germaniam exercitus, propior apud Pannoniam ; ille Galliarum opibus subnixus, hic Italiae imminens ; quos igitur anteferret ? ac ne postpositi contumelia incenderentur.
2At per filios pariter adiri maiestate salua, cui maior e longinquo reuerentia. Simul adulescentibus excusatum quaedam ad patrem reicere, resistentesque Germanico aut Druso posse a se mitigari uel infringi ; quod aliud subsidium, si imperatorem spreuissent ?
Moralia
Politica
Vera
et callida gnome. A Thucydide uideri potest, lib. VI.
τὰ γὰρ inquit, διὰ πλείστου πάντες ἵσμεν θαυμαζόμενα, καὶ τὰ πεῖραν ἥκιστα τῆς δοξης δόντα.
3Ceterum, ut iam iamque {45}iturus, legit comites, conquisiuit impedimenta, adornauit naues ; mox, hiemem aut negotia uarie causatus, primo prudentes, dein uulgum, diutissime prouincias fefellit.
Historica
Politica
Quorsum naues, si in Galliam aut
Germaniam iturus? An haec simulatio ad Pannonicam spectat? quo etsi terra,
tamen
et supero mari licebat traiicere.
48
1At Germanicus, quamquam contracto exercitu et parata in defectores ultione, dandum adhuc spatium ratus, si recenti exemplo sibi ipsi consulerent, praemittit litteras ad Caecinam uenire se ualida manu ac, ni supplicium in malos praesumant, usurum promisca caede.
2Eas Caecina aquiliferis signiferisque et quod maxime castrorum sincerum erat occulte recitat, utque cunctos infamiae, se ipsos morti eximant hortatur : nam in pace causas et merita spectari ; ubi bellum ingruat, innocentes ac noxios iuxta cadere.
3Illi, temptatis quos idoneos rebantur, postquam maiorem legionum partem in officio uident, de sententia legati statuunt tempus, quo foedissimum quemque et seditioni promptum ferro inuadant. Tunc, signo inter se dato, inrumpunt contubernia, trucidant ignaros, nullo nisi consciis noscente quod caedis initium, quis finis.
49
1Diuersa omnium quae umquam accidere ciuilium armorum facies. Non proelio, non aduersis e castris, sed isdem a cubilibus, quos simul uescentes dies, simul quietos nox habuerat, discedunt in partes, {46}ingerunt tela. Clamor, uulnera, sanguis palam, causa in occulto ; cetera fors regit. Et quidam bonorum caesi, postquam, intellecto in quos saeuiretur, pessimi quoque arma rapuerant.
2Neque legatus aut tribunus moderator adfuit ; permissa uulgo licentia atque ultio et satietas. Mox ingressus castra Germanicus, non medicinam illud plurimis cum lacrimis sed cladem appellans, cremari corpora iubet.
3Truces etiam tum animos cupido inuolat eundi in hostem, piaculum furoris ; nec aliter posse placari commilitonum manes, quam si pectoribus impiis honesta uulnera accepissent.
4Sequitur ardorem militum Caesar iunctoque ponte tramittit duodecim milia e legionibus, sex et uiginti socias cohortes, octo equitum alas, quarum ea seditione intemerata modestia fuit.
Lectio
Historica
Distinctio
praeter historiam. Interpunge,
e legionibus, sex
et uiginti soc
. Quattuor enim dum taxat legionum miles,
in id bellum ductus: nec plures in Germania inferiori erant. Clarum ex
sequentibus, ubi legiones enumerat:
Mox prima legio: sinistrum latus unaetuicesimani clausere, dextrum quintani: uicesima legio terga firmauit.
50
1Laeti neque procul Germani agitabant, dum iustitio ob amissum Augustum, post discordiis attinemur. At Romanus agmine propero siluam Caesiam limitemque a tiberio coeptum scindit, castra in limite locat, frontem ac tergum uallo, latera concaedibus munitus.
Lectio
Historica
Personnel
Forte,
scandit . Utrum autem limes hic a Tiberio
structus ad secernendos discriminandosque Germanos? an potius agger
et uia? Caesea etiam
silua , dubites an
Hesia scribenda: quo nomine etiam nunc eo
tractu manet, in Cliuensi inquam Ducatu
Heserwald . Quae uox non abest, quin a Deo
Heso nomen habeat, quem Galli Germanique
Martem colebant.
Lectio
Mentio
Alii,
munit : ego,
munitus , malo. muniendi hic mos a Germanis Gallisque. Ammianus,
lib. XVI.
et Caesar. At
Concisa uocare uidetur P.
Diaconus:
Difficile uias. Vsus ea uoceet suapte natura cliuosas concaedibus clausere sollerter, arboribus immensi roboris caesis
Factis etiam concisis, inquit , per deuia siluarum irruit super eos.
2Inde saltus obscuros permeat consultatque ex duobus itineribus breue et solitum sequatur, an impeditius et intemptatum eoque hostibus incautum.
3Delecta longiore uia, cetera adcelerantur : etenim {47}attulerant exploratores festam eam Germanis noctem ac sollemnibus epulis ludicram. Caecina cum expeditis cohortibus praeire et obstantia siluarum amoliri iubetur ; legiones modico interuallo sequuntur.
4Iuuit nox sideribus inlustris, uentumque ad uicos Marsorum et circumdatae stationes stratis etiam tum per cubilia propterque mensas, nullo metu, non antepositis uigiliis : adeo cuncta incuria disiecta erant neque belli timor, ac ne pax quidem nisi languida et soluta inter temulentos !
51
1Caesar auidas legiones, quo latior populatio foret, quattuor in cuneos dispertit ; quinquaginta milium spatium ferro flammisque peruastat. Non sexus, non aetas miserationem attulit ; profana simul et sacra et celeberrimum illis gentibus templum quod tanfanae uocabant solo aequantur. Sine uulnere milites, qui semisomnos, inermos aut palantes ceciderant.
Historica
Uocabulum
Quis deus, quae
dea? Quidam
ἐτυμολογίζουσι quasi
esset.
Taenfanct , quod lingua nostra
principium rerum. At Britanni prisci, sua lingua Tan, ignem uocant.
2Exciuit ea caedes Bructeros, Tubantes, Vsipetes, saltusque per quos exercitui regressus insedere. Quod gnarum duci incessitque itineri et proelio. Pars equitum et auxiliariae cohortes ducebant, mox prima legio, et mediis impedimentis sinistrum latus unetuicesimani, dextrum quintani clausere, uicesima legio {48}terga firmauit, post ceteri sociorum.
3Sed hostes, donec agmen per saltus porrigeretur, immoti, dein, latera et frontem modice adsultantes, tota ui nouissimos incurrere. Turbabanturque densis Germanorum cateruis leues cohortes, cum Caesar, aduectus ad uicesimanos, uoce magna hoc illud tempus oblitterandae seditionis clamitabat : pergerent, properarent culpam in decus uertere.
4Exarsere animis unoque impetu perruptum hostem redigunt in aperta caeduntque : simul primi agminis copiae euasere siluas castraque communiuere. Quietum inde iter, fidensque recentibus ac priorum oblitus miles in hibernis locatur.
52
1Nuntiata ea Tiberium laetitia curaque adfecere : gaudebat oppressam seditionem, sed quod largiendis pecuniis et missione festinata fauorem militum quaesiuisset, bellica quoque Germanici gloria angebatur.
2Rettulit tamen ad senatum de rebus gestis multaque de uirtute eius memorauit, magis in speciem uerbis adornata quam ut penitus sentire crederetur.
3Paucioribus Drusum et finem Illyrici motus laudauit, sed intentior et fida oratione.
4Cunctaque quae Germanicus indulserat seruauit etiam apud Pannonicos exercitus.
Historica
Lectio
Quomodo id uerum?
siquidem ludi Augustales iampridem instituti celebratique. Q. Aelio
Tuberone, Paullo Fabio Coss. ut dixi supra. Rescribe igitur,
tunc primum coepta . idque Tacito ipso auctore,
infra:
Theatri licentia proximo priore anno coepta grauius tum erupit.
53
1Eodem anno Iulia supremum diem obiit, ob impudicitiam olim a patre Augusto Pandateria insula, {49}mox oppido Reginorum, qui Siculum fretum accolunt, clausa. Fuerat in matrimonio Tiberii florentibus Gaio et Lucio Caesaribus spreueratque ut imparem ; nec alia tam intima Tiberio causa cur Rhodum abscederet.
Mentio
Controuersia
Qui feminam hanc
impudicitiae arguant, multi testes. Seneca de Benef. lib. VI. cap. XXXII.
et forum. Arnobius lib. II.
Augustus flagitia principalis domus in publicum emisit, admissos gregatim adulteros, pererratam nocturnis comessationibus urbem, forum ipsum ac nostra ex quibus pater legem de adulteriis tulerat, filiae in stupra placuisse, cotidianum ad Marsyam concursum, cum ex adultera in quaestuariam uersa ius omnis licentiae sub ignoto adultero peteret. Plinius,
Apud nos huius licentiae exemplum non est aliud, quam filia D. Augusti, cuius luxuria noctibus coronatum Marsyam litterae illius dei gemunt. Vel, ut clarissimus Torrentius emendat,
illius describunt. etsi ego malim, degemunt . De hoc Marsya, praeter ea quae dixi Antiquis, Sidonius,
Marsyaeque timet manum ac * rudentem.id est tribunal metuit
Quia fornicem Lucilianum. Vide Dionem lib. LV.et Marsyam Pomponii obsignatum memoria continetis
Historica
Taurum non ad illud iugum.
2Imperium adeptus, extorrem, infamem et post interfectum Postumum Agrippam omnis spei egenam inopia ac tabe longa peremit, obscuram fore necem longinquitate exilii ratus.
Historica
Id est,
diuturnitate. Nam relegata Iulia anno DCCXLVIII. ex quo ad hunc diem anni
fere uiginti.
3Par causa saeuitiae in sempronium gracchum, qui, familia nobili, sollers ingenio et praue facundus, eandem Iuliam in matrimonio Marci Agrippae temerauerat. Nec is libidini finis : traditam Tiberio peruicax adulter contumacia et odiis in maritum accendebat ; litteraeque, quas Iulia patri Augusto cum insectatione Tiberii scripsit, a Graccho compositae credebantur.
Historica
Velleius lib.
posteriore:
et nummos huius Gracchi,
Quinctius Crispinus singularem nequitiam supercilio truci protegens.. Vidimuset App. Claudiuset Sempronius Gracchus ac Scipio, aliique minoris nominis utriusque ordinis uiri, quasi cuiuslibet uxore uiolata,et Neronis uiolassent coniugem
TI. SEMPRONIVS. GRACCVS. IIII. VIR. Q. DESIG.id est, quatuoruir, quaestor designatus. in parte altera,
DIVI. IVLII. F.
4Igitur amotus Cercinam, Africi maris insulam, quattuordecim annis exilium tolerauit.
5Tunc milites ad caedem missi inuenere in prominenti litoris, nihil laetum opperientem. Quorum aduentu breue tempus petiuit, ut suprema mandata uxori Alliariae per litteras daret, ceruicemque percussoribus obtulit ; constantia mortis haud indignus Sempronio nomine, uita degenerauerat.
6Quidam non Roma eos milites, sed ab l. asprenate, pro consule Africae, missos tradidere, auctore Tiberio, qui famam caedis posse in Asprenatem uerti frustra sperauerat.
Historica
Mentio
Credo cognomen esse
gentis Noniae. De Asprenatum claritudine
et familia consulari Plinius lib. XXX. cap. VII. Suetonius in Aug.
cap. XLIII.
Historica
Lectio
Controuersia
Quod Iunius noster
Ederamaccipit in Hassis: qui Fuldam amnem illabitur.
54
1{(50)}Idem annus nouas caerimonias accepit, addito sodalium augustalium sacerdotio, ut quondam t. tatius retinendis Sabinorum sacris sodales Titios instituerat. Sorte ducti e primoribus ciuitatis unus et uiginti ; Tiberius Drususque et Claudius et Germanicus adiciuntur.
Historica
Idque
exemplum placuit deinceps in omnibus Imperatoribus, qui facti Diui. Ita
sodales Flauii, Hadrianales, Aeliani, Antonini, passim in historia memorati.
Lapis priscus:
NERONI. CAESARI. GERMANICI. F. TI. AVGVSTI. N. DIVI. AVGVS. PRON. FLAM. AVGVSTALI. SODALI. AVGVSTA- LI. Q. Q. NOVANIVS. Q. L. SAEVIUS.
Historica
Mentio
Pugnat aperto Marte
secum Tacitus, lib. II. Historiarum: ubi uult sodales Titios (ita enim
scrib. non Tatios, ex lapid.
et libris; dictique a praenomine Tatii) institutos non retinendis
sacris, sed memoriae Tatii sacrandae. Quae caussa hoc quidem loco aptior
erat, fortasse
et uerior.
et quot annis ei publicas inferias factas.
Faces Augustales subdidere, quod sacerdotium ut Romulus Tatio regi, ita Caesar Tiberius Iuliae genti sacrauit. Dionysius hanc rem non attigit, contentus dixisse honeste sepultum Tatium,
2Ludos Augustales tunc primum coeptos turbauit discordia ex certamine histrionum. indulserat ei ludicro augustus, dum Maecenati obtemperat, effuso in amorem Bathylli ; neque ipse abhorrebat talibus studiis, et ciuile rebatur misceri uoluptatibus uulgi. Alia Tiberio morum uia ; sed populum per tot annos molliter habitum nondum audebat ad duriora uertere.
Historica
Imo uero,
quod censeo me primum aduertisse, Augustus id ludicrum inuenit. Suidas:
et Bathyllus. Posterior, ignis
et delicium Maecenatis. Dionem non capiunt uulgo, qui hunc amorem
honeste tetigit, lib. LIV.
et c. ubi tamen intelligi etiam potest, hunc Bathyllum seruum Maecenatis fuisse. Seneca
pater,
ὄρχησις πάντιμος. ταύτην ὁ Ἀυγουστος Καῖσαρ ἐφεῦρε, Πυλάδου καὶ Βακχυλιδου πρῶτον αὐτὴν μετελθόντων. Et uere Suidas. Ante Augustum sane liberaque rep. Pantomimorum nullum uestigium. Zosimus lib. I. inter causas labefactati imperii non uane refert, quod
Octauiani temporibus pantomimorum saltatio prius incognita in usu esse coeperit, Pylade ac Bathyllo primis eius auctoribus. Quod Suidas notat, in Ἀθηνοδῶρος: caue ad Tiberii tempora referas, sed Augusti.
κατὰ δὲ τοὺς καιροὺς ἐκείνοις καὶ ἡ παντόμιμος ὄρχησις εἰσήχθη, οὔπω πρότερον οὗσα. Emenda etiam supra in Suida, Βαθύλλου . Duo Pantomini siue histriones (uulgo enim in historia, ut hic Tacito, miscentur eae uoces) eximii, Pylades
ὅθενπερ πάνυ σοφῶς ὁ Πυλάδης ἐπιτιμώμενος ὑπ'αὐτοῦ (Ἀυγούστου) ἐπεὶ Βαθύλλῳ ὁμοτέχνῳ τέ οἱ ὄντι καὶ τῷ Μακηνία προσήκοντι διεστασίαζεν,
Recitabat rescriptum Labieni pro Bathyllo Maecenate ( corrige Maecenatis ) in quo suscipietis adolescentis animum, illos dentes ad mordendum prouocantis. Corruptum id nomen, apud eumdem Senecam, Praefat. lib. III.
si Thrax essem, Fusius essem: si Pantomimus essem, Pantillus essem: si eques, Melison. Lege, Bathyllus essem .
non classé
Fuisse hunc histrionem ostendit quoque Iuuenalis :
Maecenate dilectum quoque, est autor, dum ad Anacreontis puerum cui statuam
erexit Polycrates Samius etiam Apuleio id prodente, uidetur allusisse:
Maecenatem scribens:
molli saltante. Horatius aBathyllo
Non aliter Samio dicunt arsisseSubsequiturque adBathyllo Anacreonta Teium.
Vreris ipse miser.Tranquillus author est,
Augustum pro stulto Baceolum dicisse. Ipse Bacellum probo, quod βάκηλος, Eunuchus fuerit procerus quidem statura, sed insipiens, ut in prouerbium cesserit Suidae. Sed et Batalus, odiosus quidam alius et turpis, eodem autore fuit. De quo alii multa : hinc Vergilius :
Batale cygneas repetamus carmine uoces. Quas dictiones hic congessi, ut Acronis, Porphryrionisque in Horatium; Sabellici in Tranquillum incuriam detegerem.
55
1Druso Caesare C. Norbano consulibus, decernitur Germanico triumphus, manente bello ; quod quamquam in aestatem summa ope parabat, initio ueris et repentino in Chattos excursu praecepit. Nam spes incesserat dissidere hostem in Arminium ac Segestem, insignem utrumque perfidia in nos aut fide.
2Arminius turbator Germaniae, Segestes parari rebellionem saepe alias et supremo conuiuio, post quod in arma itum, aperuit suasitque Varo ut se et Arminium et ceteros proceres uinciret : nihil ausuram plebem principibus amotis ; atque ipsi tempus fore quo crimina {51}et innoxios discerneret.
3Sed Varus fato et ui Arminii cecidit ; Segestes, quamquam consensu gentis in bellum tractus, discors manebat, auctis priuatim odiis, quod Arminius filiam eius alii pactam rapuerat : gener inuisus inimici soceri ; quaeque apud concordes uincula caritatis incitamenta irarum apud infensos erant.
56
1Igitur Germanicus quattuor legiones, quinque auxiliarium milia et tumultuarias cateruas Germanorum cis rhenum colentium Caecinae tradit ; totidem legiones, duplicem sociorum numerum ipse ducit, positoque castello super uestigia paterni praesidii in monte tauno, expeditum exercitum in Chattos rapit, L. Apronio ad munitiones uiarum et fluminum relicto.
Historica
Vt erant Vangiones,
Triboci, Nemetes, Treueri, Neruii. sed
et pars aliqua Batauorum.
Lectio
Historica
Controuersia
Alii,
Tauro scribunt. Vbi is, mecum alii ignorant.
2Nam (rarum illi caelo) siccitate et amnibus modicis inoffensum iter properauerat, imbresque et fluminum auctus regredienti metuebatur.
3Sed Chattis adeo improuisus aduenit ut quod imbecillum aetate ac sexu statim captum aut trucidatum sit. Iuuentus flumen Adranam nando tramiserat, Romanosque pontem coeptantes arcebant. Dein, tormentis sagittisque pulsi, temptatis frustra condicionibus pacis, cum quidam ad Germanicum perfugissent, reliqui omissis pagis uicisque in siluas disperguntur.
4Caesar, incenso mattio (id genti caput), aperta populatus, uertit ad Rhenum, non {52}auso hoste terga abeuntium lacessere, quod illi moris, quotiens astu magis quam per formidinem cessit.
Historica
Ματτιακὸν Germaniae urbs est
Ptolomaeo. Marspurgum Hassiae esse, non abhorret a uero. Adfirmare enim haec
talia, in tanta mutatione temporum, stultum:
et tamen suauis hodie ingeniorum lusus. Ab hoc autem Mattio,
Mattiacos nostros quidni deducam? Vt non solum contermini iam
et socii, sed etiam consanguinei sint Batauorum.
5Fuerat animus. Cheruscis iuuare Chattos, sed exterruit Caecina, huc illuc ferens arma ; et Marsos congredi ausos prospero proelio cohibuit.
57
1Neque multo post legati a Segeste uenerunt, auxilium orantes aduersus uim popularium a quis circumsedebatur, ualidiore apud eos Arminio, quoniam bellum suadebat : nam barbaris, quanto quis audacia promptus, tanto magis fidus rebusque motis potior habetur.
Lectio
Imo scribo,
rebusque motis . ex sententia,
et Taciti exemplo, lib. XIIII. Ducem tantum defuisse, qui rebus motis
facile reperiretur.
2Addiderat Segestes legatis filium, nomine segimundum ; sed iuuenis conscientia cunctabatur. Quippe, anno quo Germaniae desciuere, sacerdos apud aram ubiorum creatus, ruperat uittas, profugus ad rebelles. Adductus tamen in spem clementiae Romanae, pertulit patris mandata, benigneque exceptus cum praesidio Gallicam in ripam missus est.
non classé
Horum
et plurium ducum mentio apud Strabonem, lib. VII.
ἔτισαν δὲ δίκας ἅπαντες, καὶ παρέσχον τῷ νεωτέρῳ Γερμάνικῷ λανπρότατον θείαμβον, ἐν ᾧ ἐθριαμβεύθη τῶν ἐπιφανεστάτων ἀνδρῶν σώματα καὶ γυναικῶν, Σεμιγοῦντός τε καὶ Σεγέστου ὑιὸς (corrige, Σεγιμοῦντός τε Σεγέστου ὑιὸς, copula item deleta) Χηρούσκων ἡγεμών, καὶ ἀδελφὴ αὐτοῦ, γυνὴ δ' Ἀρμενίου τοῦ πολεμαρχήσαντος ἐν τοῖς Χηρούσκοις ἐν τῇ πρὸς Ὀυᾶρον παρασπονδήσει Poenas dederunt omnes,.et triumphum pulcherrimum Germanico Caesari, in quo ducta illustrium captiuorum captiuarumque corpora, ut Segimuntus Segestis filius, Cheruscorum dux, eiusque soror, uxor Armenii, qui bello praefuerat apud Cheruscos in expeditione contra Varum
Historica
Controuersia
Personnel
Frequens huius arae
mentio. Vidi qui uellet Bonna nunc esse.
ego uereor ut propius abfuerit ab opido Vbiorum. Quidquid hodie sit, puto
originem ei loco a ueneratione Augusti, cui nouo caeliti ara illic, recepta
adulatione, exstructa, uti ara Lugduni:
et ad eam sacerdotes ex primoribus gentis. inter quos hic Segimundus.
3Germanico pretium fuit conuertere agmen, pugnatumque in obsidentes, et ereptus Segestes magna cum propinquorum et clientium manu.
4Inerant feminae nobiles, inter quas uxor Arminii eademque filia Segestis, mariti magis quam parentis animo, neque euicta in lacrimas {53}neque uoce supplex, compressis intra sinum manibus, grauidum uterum intuens.
Historica
Moralia
Personnel
Qui habitus etiamnunc
Germanicis matronis (uidere uideor) per modestiam
et decorum assumptus.
5Ferebantur et spolia Varianae cladis, plerisque eorum qui tum in deditionem ueniebant praedae data : simul Segestes ipse, ingens uisu et memoria bonae societatis impauidus.
58
1Verba eius in hunc modum fuere : « Non hic mihi primus erga populum Romanum fidei et constantiae dies. Ex quo a diuo Augusto ciuitate donatus sum, amicos inimicosque ex uestris utilitatibus delegi, neque odio patriae (quippe proditores etiam iis quos anteponunt inuisi sunt), uerum quia Romanis Germanisque idem conducere et pacem quam bellum probabam.
2Ergo raptorem filiae meae, uiolatorem foederis uestri, Arminium, apud Varum, qui tum exercitui praesidebat, reum feci. Dilatus segnitia ducis, quia parum praesidii in legibus erat, ut me et Arminium et conscios uinciret flagitaui : testis illa nox, mihi utinam potius nouissima !
3Quae secuta sunt defleri magis quam defendi possunt : ceterum et inieci catenas Arminio et a factione eius iniectas perpessus sum. Atque ubi primum tui copia, uetera nouis et quieta turbidis antehabeo, neque ob praemium, sed ut me perfidia exsoluam, simul genti Germanorum idoneus conciliator, si paenitentiam quam perniciem maluerit.
4Pro iuuenta et errore filii ueniam precor ; filiam necessitate {54}huc adductam fateor ; tuum erit consultare utrum praeualeat quod ex Arminio concepit an quod ex me genita est. »
Historica
Vter plus iuris in eam
habeat,
et utri parere magis debeat, patri, an marito mox patri.
5Caesar clementi responso liberis propinquisque eius incolumitatem, ipsi sedem uetere in prouincia pollicetur. Exercitum reduxit nomenque imperatoris, auctore Tiberio, accepit.
Lectio
Nescio an uerius,
uetere in prouincia . Id enim ad
securitatem Segestis, ne sedem acciperet in prouincia noua obnoxia hosti.
Per ueterem autem prouinciam, ceperim Galliam. infra,
Coleret segestes uictam ripam, redderet filio sacerdotium. Tamen fieri potest ut sedem iam ante defectionem in Gallia habucrit: atque ita, ueterem. An uberem placet? an aliud e ueteri scripto elicis, qui habet, uaera ?
6Arminii uxor uirilis sexus stirpem edidit : educatus Rauennae puer, quo mox ludibrio conflictatus sit, in tempore memorabo.
Historica
À corriger
Apud alios nihil
repperi. Tacitus haec narrauerit, in rebus Caii aut Claudii, libris qui
perierunt.
59
1Fama dediti benigneque excepti Segestis uulgata, ut quibusque bellum inuitis aut cupientibus erat, spe uel dolore accipitur. Arminium, super insitam uiolentiam, rapta uxor, subiectus seruitio uxoris uterus uaecordem agebant ; uolitabatque per Cheruscos, arma in Segestem, arma in Caesarem poscens.
2Neque probris temperabat : egregium patrem, magnum imperatorem, fortem exercitum, quorum tot manus unam mulierculam auexerint !
3Sibi tres legiones, totidem legatos procubuisse : non enim se proditione neque aduersus feminas grauidas, sed palam aduersus armatos bellum tractare ; cerni adhuc Germanorum in lucis signa Romana, quae dis patriis suspenderit.
4Coleret Segestes uictam ripam, redderet filio sacerdotium omissum ! Germanos numquam satis excusaturos quod inter Albim et Rhenum uirgas et secures et togam uiderint. {55}
Lectio
Forte,
accusaturos .
et statim,
ignorantiam imperii Rom .
5Aliis gentibus ignorantia imperii romani inexperta esse supplicia, nescia tributa ; quae quoniam exuerint inritusque discesserit ille inter numina dicatus Augustus, ille delectus Tiberius, ne imperitum adulescentulum, ne seditiosum exercitum pauescerent.
Historica
Quasi dicat,
longinquiores gentes tutae sunt a superbia
et imperio Romano, ipso situ,
et Romanos nec norunt: nos in limite. Virtute nos liberauimus,
et porro liberemus.
6Si patriam, parentes, antiqua mallent quam dominos et colonias nouas, Arminium potius gloriae ac libertatis quam Segestem flagitiosae seruitutis ducem sequerentur.
60
1Conciti per haec non modo Cherusci, sed conterminae gentes, tractusque in partes Inguiomerus, Arminii patruus, uetere apud Romanos auctoritate ; unde maior Caesari metus.
2Et, ne bellum mole una ingrueret, Caecinam cum quadraginta cohortibus Romanis distrahendo hosti per Bructeros ad flumen Amisiam mittit, equitem Pedo, praefectus, finibus Frisiorum ducit. Ipse impositas nauibus quattuor legiones per lacus uexit ; simulque pedes, eques, classis apud praedictum amnem conuenere. Chauci, cum auxilia pollicerentur, in commilitium adsciti sunt.
Historica
Mentio
Credo Albinouanus Paedo,
cuius fragmentum exstat de nauigatione Oceani. Est tamen
et alius Pedo Pompeius uir illustris, quem nominat Seneca in Ludo de
morte Claudii.
3Bructeros sua urentes expedita cum manu L. Stertinius missu Germanici fudit ; interque caedem et praedam repperit undeuicesimae legionis aquilam cum Varo amissam. {56}Ductum inde agmen ad ultimos Bructerorum quantumque Amisiam et Lupiam amnes inter uastatum, haud procul teutoburgiensi saltu, in quo reliquiae Vari legionumque insepultae dicebantur.
Historica
Personnel
Nomen etiamnum
retinet inclytus Romana clade saltus,
Teuteberg :
et uictoriae cognomine insignis campus,
VVinfeldt , ad opidulum Hornam, in VVestfalia.
61
1Igitur cupido Caesarem inuadit soluendi suprema militibus ducique, permoto ad miserationem omni qui aderat exercitu ob propinquos, amicos, denique ob casus bellorum et sortem hominum. Praemisso Caecina, ut occulta saltuum scrutaretur pontesque et aggeres umido paludum et fallacibus campis imponeret, incedunt maestos locos uisuque ac memoria deformes.
2Prima Vari castra lato ambitu et dimensis principiis trium legionum manus ostentabant ; dein semiruto uallo, humili fossa accisae iam reliquiae consedisse intellegebantur : medio campi albentia ossa, ut fugerant, ut restiterant, disiecta uel aggerata.
Historica
Mentio
Quo argumento ex
principiis colligebatur manus trium legionum? Quia quotiens plures legiones
unis castris, principia suae cuique legioni descripta: in quibus aquila
et signa. Item, Principia maiora. Vide Milit. Rom. lib. V.
Historica
Mentio
Videtur bina castra
designare. Vna ante cladem, iusta, magna: altera in clade, quae secundo die
in monte quodam fecisse eos Dio tradit; at tertio, occidione occisos. Haec
secunda igitur describere mihi nunc uidetur, semiperfecta,
et ubi reliquiae se collegerint.
3Adiacebant fragmina telorum equorumque artus, simul truncis arborum antefixa ora. Lucis propinquis barbarae arae, apud quas tribunos ac primorum ordinum centuriones mactauerant.
4Et cladis eius superstites, pugnam aut uincula elapsi, referebant hic cecidisse legatos, illic raptas aquilas ; primum ubi uulnus Varo adactum, ubi infelici dextera et suo ictu mortem inuenerit ; quo tribunali contionatus Arminius, quot patibula captiuis, {57}quae scrobes, utque signis et aquilis per superbiam inluserit.
Historica
Osbseruo scrobium mentionem
aliquotiens in suppliciis. siue quia soliti puniendum in scrobe collocare,
quo securius ferirent: siue, quia deposituri in ea cadauer. Vix enim est, ut eiusmodi damnati, combusti fuerint,
aut iusta eis facta. Tacitus lib. XV.
Poena Flauii Veianio nigro Tribuno mandatur. Is proximo in agro scrobem effodi iussit: quem Flauius ut humilem. Philo Iudaeus,et angustum increpans, Ne hoc quidem, inquit, ex disciplina
είς Φλάκκον : apparatum supplicii eius describens : οἱ δὲ ἀπνευστὶ διωκοντες καταλαμβάνουσι, καὶ οἱ μὲν εὐθὺς ὥρυττον βόθρον, οἱ δὲ πρὸς βίον εἴλκον ἀμφηνιάζοντα καὶ κεκραγότα. Illi (milites) uno spiritu persequentes eum comprehendunt:. ADD. De scrobe uerissime notasse me censeo, iacta in eam corpora damnatorum. Id, qui tunc mores, pro ignominia. nec enim terra corpora condebant, sed igne absumebant. Iuuat in arcano ritu Polybius, de Carthaginiensibus supplicio affectis:et pars statim foueam fodiunt, pars per uim clamantem reluctantemque trahunt
κολοβώσαντες δὲ καὶ συντρίψαντες τὰ σκέλη, ἔτι ζῶντας ἔρριψαν εἴς τινα τάφρον· Admutilantes eos. lib.I.et crura frangentes, etiam uiuos adhuc proiecerunt in quamdam scrobem
62
1Igitur Romanus qui aderat exercitus, sextum post cladis annum, trium legionum ossa, nullo noscente alienas reliquias an suorum humo tegeret, omnes ut coniunctos, ut consanguineos, aucta in hostem ira, maesti simul et infensi condebant. Primum exstruendo tumulo caespitem Caesar posuit, gratissimo munere in defunctos et praesentibus doloris socius.
2Quod Tiberio haud probatum, seu cuncta Germanici in deterius trahenti, siue exercitum imagine caesorum insepultorumque tardatum ad proelia et formidolosiorem hostium credebat ; neque imperatorem, auguratu et uetustissimis caerimoniis praeditum, adtrectare feralia debuisse.
Historica
Quae adhaerent
Auguratui, nec uiolandae erant. Exstat inscriptio Romae, sed mutila: in qua
Germanicus Caesarscribitur,
Ti. Augusti F. Diui Augusti N. Diui Iulii PRO. N. AVGVR. FLAMEN. AVG.Infra etiam, lib. II.
Nequis augur aut flamen in locum Germanici, nisi gentis Iuliae, crearetur.
Historica
Mentio
Non augures solum,
sed Pontifices,
et , opinor, omnes sacerdotes arcebantur a funestis. Apparet ex facto
Augusti
et Tiberii, qui uelo interposito, mortuos laudarunt. Item ex
Plutarcho, in Sulla, qui scribit:
et credo pluries aut sollenniter usurpatam. Sulla autem inter
sacerdotes: neque scio an
et Augures. certe lituus comparet in quibusdam eius nummis. sed de
offensa Tiberii, credo
et occultam caussam Tiberio fuisse; quod hoc factum nimis populare,
et conciliando militi uidebatur. Qua consimili Philippus Macedonum
rex, cui bellum cum Romanis fuit, alienus ab Antiocho rege Syriae factus.
qui Macedonas caesos ad Cynoscephalas sepelierat: humaniter, sed quasi cum
tacita Philippi redargutione. Vide Appianum in Syriaco.
Metellam uxorem eius obiisse: additque,
καὶ τῶν ἱερέων τὸν Σύλλαν οὐκ ἐώντων αὑτῇ προσελθεῖν, οὐδε τὴν οἰκίαν τῷ κήδει μιανθῆναι, γραψάνμενος διάλυσιν τοῦ γάμου ὁ Σύλλας, ἔτι ζῶσαν ἐκελευσεν εὶς ἑτέραν οἰκίαν μετακομισθῆναι: Cum Pontifices non sinerent Sullam ad eam uisere, neque domum eius funere pollui; Sullam scripsisse libellum diuortii, eamque adhuc uiuam in aliam domum iussisse transferri. Notabilis ritus, aut cerimonia:
63
1Sed Germanicus, cedentem in auia Arminium secutus, ubi primum copia fuit, euehi equites campumque, quem hostis insederat, eripi iubet. Arminius colligi suos et propinquare siluis monitos uertit repente ; mox signum prorumpendi dedit iis quos per saltus occultauerat.
2Tunc noua acie turbatus eques, missaeque subsidiariae cohortes et fugientium agmine impulsae auxerant consternationem ; trudebanturque in paludem gnaram uincentibus, iniquam nesciis, ni {58}Caesar productas legiones instruxisset : inde hostibus terror, fiducia militi ; et manibus aequis abscessum.
3Mox, reducto ad Amisiam exercitu, legiones classe, ut aduexerat, reportat ; pars equitum litore Oceani petere Rhenum iussa ; Caecina, qui suum militem ducebat, monitus, quamquam notis itineribus regrederetur, Pontes Longos quam maturrime superare.
4angustus is trames uastas inter paludes et quondam a l. domitio aggeratus, cetera limosa, tenacia graui caeno aut riuis incerta erant ; circum siluae paulatim adcliues, quas tum Arminius impleuit, compendiis uiarum et cito agmine onustum sarcinis armisque militem cum anteuenisset.
Historica
Mentio
Personnel
Vbi is hodie?
et an est? ex Taciti tota descriptione (considera serio) inducor
illum esse, qui hodieq. exstat
et usui est, inter paludes aut uligines, haud procul Amisia flumine,
inter
Lingam ,
VVeddam ,
et
Coeuordam . Aliquot milliarum spatium
occupant: itque per medias solus hic limes, manu factus, arenis magno opere
congestis,
et palis trabibusque ad marginandum defixis. Extrema palorum aeuo
detrita sunt, sed sub terra uel aquis reperiuntur:
et Bataui nunc tam opportuno loco usi, qua aditus in Frisiam datur,
ualido propugnaculo, in ipso limite illo, munierunt. Vocant
Bretaniae uligines (Bretansche-heyde) nostra
lingua:
et discis iam, ubi
et unde
Britannica herba reperta aut
dicta, Plinium frustram inquisitum. Est ab ista
Britannia , siue magis
Bretannia :
et tu, sodes, Plinium uide, in Frisiis herbam hanc mire celebrantem,
libro XXV. cap. III. Porro isti Limites siue Aggeres,
Kaii etiam Latinis olim dicti:quae uox
et Batauis manet.
Historica
Neronis principis
auo. Tacitus, libro IIII.
Post exercitu flumen Albim transgressus est, longius penetrata Germania quam quisquam priorum. easque ob res insignia triumphi adeptus est. Sueton. Nerone, cap. IIII.
Non minus aurigandi arte in adolescentia clarus, quam deinde triumphalibus ornamentis ex Germanico bello. In alium sane Domitium ista non cadunt.
5Caecinae, dubitanti quonam modo ruptos uetustate pontes reponeret simulque propulsaret hostem, castra metari in loco placuit, ut opus et alii proelium inciperent.
64
1Barbari, perfringere stationes seque inferre munitoribus nisi, lacessunt, circumgrediuntur, occursant ; miscetur operantium bellantiumque clamor.
2Et cuncta pariter Romanis aduersa : locus uligine profunda ; idem ad gradum instabilis, procedentibus lubricus ; corpora grauia loricis ; neque librare pila inter undas poterant. Contra Cheruscis sueta apud paludes proelia, procera membra, hastae ingentes ad uulnera {59}facienda, quamuis procul.
3Nox demum inclinantes iam legiones aduersae pugnae exemit. Germani, ob prospera indefessi, ne tum quidem sumpta quiete, quantum aquarum circum surgentibus iugis oritur uertere in subiecta, mersaque humo et obruto quod effectum operis, duplicatus militi labor.
4Quadragesimum id stipendium Caecina parendi aut imperitandi habebat, secundarum ambiguarumque rerum sciens eoque interritus. Igitur, futura uoluens, non aliud repperit quam ut hostem siluis coerceret, donec saucii quantumque grauioris agminis anteirent ; nam medio montium et paludum porrigebatur planities, quae tenuem aciem pateretur.
Historica
Est ergo
idem ille, de quo lib. III.
Inter quae Seuerus Caecina censuit, ne quem magistratum cui prouincia euenisset uxor comitaretur. multum ante repetito concordem sibi coniugem,.et sex partus enixam. seque, quae in publicum statueret domi seruauisse, cohibita intra Italiam, quamquam ipse pluris per prouincias quadraginta stipendia expleuisset
5Deliguntur legiones quinta dextro lateri, unetuicesima in laeuum, primani ducendum ad agmen, uicesimanus aduersum secuturos.
65
1Nox per diuersa inquies, cum barbari festis epulis, laeto cantu aut truci sonore subiecta uallium ac resultantes saltus complerent, apud Romanos inualidi ignes, interruptae uoces atque ipsi passim adiacerent uallo, oberrarent tentoriis, insomnes magis quam peruigiles.
Mentio
similis prorsus
descriptio Xenophontea, in desperatione pari;
περὶ Κύρου ἀναβάσεως γ ταῦτ᾽ ἐννοούμενοι καὶ ἀθύμως ἔχοντες ὀλίγοι μὲν αὐτῶν εἰς τὴν ἑσπέραν σίτου ἐγεύσαντο, ὀλίγοι δὲ πῦρ ἀνέκαυσαν, ἐπὶ δὲ τὰ ὅπλα πολλοὶ οὐκ ἦλθον ταύτην τῃ νύκτι, ἀνεπαύε δὲ ὅπου ἐτύγχανεν ἕκαστος, οὐ δυνάμενοι καθεύδειν ὑπὸ λύπης καὶ πόθου πατρίδων, γονέων, γυναικῶν, παίδων, οὓς οὔποτ᾽ ἐνόμιζον ἔτι ὄψεσθαι Hac cogitatione maesti. Porro de Castrorum his ignibus, in Militia nobis scriptum.et desperantes, pauci sub uesperam cibum sumpserunt, pauci ignem accederunt, ad arma non multi ea nocte ibant. Iacuit quisque ubi casus eum posuit, cum dormire non possent, tristitiaet desiderio patriae, paretum, uxorum, liberorum: quos uidere ultra spes non erat
Historica
Quae, aut quorum?
Vigilum. Ita capiendi auctor ipse Tacitus V. Hist.
et Voces. signum, capio Buccinam: Voces, istas quas interposuisse
uidentur munere suo functi, ad uigiles alios excitandos. Colligo ex Ambrosio
Hexam. lib. V. cap. XV. ubi militari more de Vigiliis gruum:
Vigiles flagitium suum ducis dedecore excusabant, tamquam iussi silere, ne quietem eius turbarent. Ita intermisso signo. Duo igitur sollennia Romanis uigilibus, signumet uocibus, se quoque in somnum lapsos
Ceteris quiescentibus, aliae circumeunt post ubi uigilarum tempus fuerit impletum, perfuncta munere in somnum se praemisso clangore componit, ut excitet dormientem, cui uicem muneris traditura est.
2Ducemque terruit dira quies : nam Quintilium Varum sanguine oblitum et paludibus emersum cernere et audire uisus est uelut uocantem, non tamen obsecutus et manum intendentis reppulisse.
3Coepta {60}luce, missae in latera legiones, metu an contumacia, locum deseruere, capto propere campo umentia ultra.
4Neque tamen Arminius, quamquam libero incursu, statim prorupit ; sed, ut haesere caeno fossisque impedimenta, turbati circum milites, incertus signorum ordo, utque tali in tempore sibi quisque properus et lentae aduersum imperia aures, inrumpere Germanos iubet, clamitans : « En Varus [et] eodemque iterum fato uinctae legiones ! » Simul haec et cum delectis scindit agmen equisque maxime uulnera ingerit.
5Illi, sanguine suo et lubrico paludum lapsantes, excussis rectoribus, disicere obuios, proterere iacentes. Plurimus circa aquilas labor, quae neque * ferri * aduersum ingruentia tela neque figi limosa humo poterant.
non classé
Dion
loculum paruum esse tradit, in quo aquila aurea collocetur : eum longissimo
conto praefixum in exercitu a signiferis gestari : qui ut facilius impingi
terrae possit, in acutam cuspidem desinere.
6Caecina, dum sustentat aciem, suffosso equo delapsus, circumueniebatur, ni prima legio sese opposuisset. Iuuit hostium auiditas, omissa caede praedam sectantium, enisaeque legiones uesperascente die in aperta et solida.
7Neque is miseriarum finis. Struendum uallum, petendus agger ; amissa magna ex parte per quae egeritur humus aut exciditur caespes ; non tentoria manipulis, non fomenta sauciis ; infectos caeno aut cruore cibos diuidentes, funestas tenebras et tot hominum milibus unum iam reliquum diem lamentabantur.
Uocabulum
Corbulae
et sportae.
66
1{(61)}Forte equus, abruptis uinculis, uagus et clamore territus, quosdam occurrentium obturbauit. Tanta inde consternatio inrupisse Germanos credentium ut cuncti ruerent ad portas, quarum decumana maxime petebatur, auersa hosti et fugientibus tutior.
Historica
Mentio
Ea opposita Praetoria ex
aduerso,
et plurimum remota ab hoste erat,
et ab eo ibat. Vide Militiam nostram libro V.
2Caecina, comperto uanam esse formidinem, cum tamen neque auctoritate neque precibus, ne manu quidem obsistere aut retinere militem quiret, proiectus in limine portae, miseratione demum, quia per corpus legati eundum erat, clausit uiam ; simul tribuni et centuriones falsum pauorem esse docuerunt.
Mentio
Habes idem prorsus
factum in Plutarchi Pompeio, sub initium. Vide.
67
1Tunc contractos in principia iussosque dicta cum silentio accipere temporis ac necessitatis monet : unam in armis salutem, sed ea consilio temperanda manendumque intra uallum, donec expugnandi hostes spe propius succederent ; mox undique erumpendum : illa eruptione ad Rhenum perueniri.
2Quod si fugerent, plures siluas, profundas magis paludes, saeuitiam hostium superesse ; at uictoribus decus, gloriam. Quae domi cara, quae in castris honesta, memorat ; reticuit de aduersis.
Uocabulum
Olim aut nuper in
militia feliciter ab iis gesta.
3Equos dehinc, orsus a suis, legatorum tribunorumque nulla ambitione fortissimo cuique bellatori tradit, ut hi, mox pedes in hostem inuaderent.
Lectio
Ferri potest intelligique,
quod plures suos equos distribuerit: praeoptem tamen,
a suo . Vt Commentario Caesaris primo:
Caesar primum suo, deinde omnium e conspectu remotis equis. statim etiam, Hostis facile excidium . sententia desiderat, non, Hosti , quod inoleuit.
68
1{(62)}Haud minus inquies Germanus spe, cupidine et diuersis ducum sententiis agebat, Arminio sinerent egredi egressosque rursum per umida et impedita circumuenirent suadente, atrociora Inguiomero et laeta barbaris, ut uallum armis ambirent : promptam expugnationem, plures captiuos, incorruptam praedam fore.
2Igitur, orta die, proruunt fossas, iniciunt crates, summa ualli prensant, raro super milite et quasi ob metum defixo.
Historica
Lectio
Controuersia
Duplex hic ratio
transeundi fossas, ut aut proruta a labris terra complerent; aut cratibus
iniectis, uelut ponte transirent. Vtramque tangit. neque enim Turnebo assentiar legenti,
et Romani huic rei usurpabant. e fascibus scilicet
et leui materie.
orta die proruunt, fossis iniiciunt crates. De cratibus, etiam Galli apud Caesarem usurpant, lib. VII.
Proximam fossam cratibus integunt atque aggere explent. Vbi etiam de Aggere . quem
3Postquam haesere munimentis, datur cohortibus signum cornuaque ac tubae concinuere. Exim clamore et impetu tergis Germanorum circumfunduntur, exprobrantes non hic siluas nec paludes, sed aequis locis aequos deos.
4Hosti, facile excidium et paucos ac semermos cogitanti, sonus tubarum, fulgor armorum, quanto inopina, tanto maiora offunduntur, cadebantque, ut rebus secundis auidi, ita aduersis incauti.
5Arminius integer, Inguiomerus post graue uulnus pugnam deseruere ; uulgus trucidatum est, donec ira et dies permansit. Nocte demum reuersae legiones, quamuis plus uulnerum, eadem ciborum egestas fatigaret, uim, sanitatem, copias, cuncta in uictoria habuere.
69
1Peruaserat interim circumuenti exercitus fama et infesto Germanorum agmine Gallias peti, ac, ni Agrippina impositum rheno pontem solui prohibuisset, {63}erant qui id flagitium formidine auderent. Sed femina ingens animi munia ducis per eos dies induit, militibusque, ut quis inops aut saucius, uestem et fomenta dilargita est.
Historica
Qua parte Rheni
iste pons? Ne trahant ad se Agrippinenses: falluntur. apud Treueros fuit. Nam Agrippina discedens a
marito, tumultu militari, in Treueros iit, ut supra lectum nobis, ibique
mansit. Pons ergo eopse in loco. Strabo Lib. IV.
μετὰ δὲ τοὺς Μεδιομάτρικοὺς καὶ Τριβόχοις παροικοῦσι τὸν Ῥῆνον Τριουάγροι puto Τριουεροὶ καθ'οὕς πεποίηται τὸ ζεῦγά ὑπὸ τῶν ῥωμαίων νυνὶ τῶν στρατηγόντων τὸν Γερμανικοὶ πόλεμον.
Uocabulum
Mentio
Opera
Nempe uulneribus. solent enim
hoc Imperatores conciliandis militibus: fecitque Traianus. Vide Suidam, in
et me in Plinii Panegyricum.
λωμπάδιον,
2Tradit C. Plinius, Germanicorum bellorum scriptor, stetisse apud principium pontis, laudes et grates reuersis legionibus habentem.
3Id Tiberii animum altius penetrauit : non enim simplices eas curas, nec aduersus externos militum quaeri.
4Nihil relictum imperatoribus, ubi femina manipulos interuisat, signa adeat, largitionem temptet, tamquam parum ambitiose filium ducis gregali habitu circumferat Caesaremque Caligulam appellari uelit. Potiorem iam apud exercitus Agrippinam quam legatos, quam duces ; compressam a muliere seditionem, cui nomen principis obsistere non quiuerit.
5Accendebat haec onerabatque Seianus, peritia morum Tiberii odia in longum iaciens, quae reconderet auctaque promeret.
70
1At Germanicus legionum, quas nauibus uexerat, secundam et quartam decumam itinere terrestri P. Vitellio ducendas tradit, quo leuior classis uadoso mari innaret uel reciproco sideret.
Historica
Personnel
Est hoc in eo litore
Chaucarum
et Frisiorum: ut mare longissime a terris recedat,
et in sicco naues destituat. Ipsi nauigauimus, atque experti sumus.
2Vitellius primum iter sicca humo aut modice adlabente aestu quietum habuit ; mox impulsu aquilonis, simul sidere aequinoctii, {64}quo maxime tumescit Oceanus, rapi agique agmen. Et opplebantur terrae : eadem freto, litori, campis facies, neque discerni poterant incerta ab solidis, breuia a profundis.
Historica
Mentio
Idem Caesar sensit
scripsitq., nauigatione Britannica, in Commentariis suis. Et uide Possidonii
non abhorrentem ab usu hodierno disputationem super tota re, apud Strabonem,
lib. tertio extremo. quem tamen ipse haud iuste refellit.
Historica
Mentio
Ex his pluribusque
locis clarum, non fuisse loco litoris olim arenarias illas moles uerius quam
montes, quae Oceanum hodie arcerent: succreuitq(ue) maiorum aeuo illa
arenarum uis, satione caricis, non sine monitore deo.
3Sternuntur fluctibus, hauriuntur gurgitibus ; iumenta, sarcinae, corpora exanima interfluunt, occursant. Permiscentur inter se manipuli, modo pectore, modo ore tenus exstantes, aliquando subtracto solo disiecti aut obruti. Non uox et mutui hortatus iuuabant aduersante unda ; nihil strenuus ab ignauo, sapiens ab imprudenti, consilia a casu differre : cuncta pari uiolentia inuoluebantur.
Lectio
Clarum est scribi
debere,
sapiens ab imprudenti .
4Tandem Vitellius, in editiora enisus, eodem agmen subduxit. Pernoctauere sine utensilibus, sine igni, magna pars nudo aut mulcato corpore, haud minus miserabiles quam quos hostis circumsidet : quippe illic etiam honestae mortis usus, his inglorium exitium.
5Lux reddidit terram, penetratumque ad amnem [Visurgin] quo Caesar classe contenderat. Impositae dein legiones, uagante fama submersas ; nec fides salutis, antequam Caesarem exercitumque reducem uidere.
Historica
Lectio
Personnel
Ego uero
hic obhaereo. supra scriptum:
et Galliam petiturus: quo casu nunc ad Visurgim? Tempestate, inquies.
Bene. sed quomodo Vitellius, qui
et ipse paullo ante ad Amisiam,
et (ne tempestatem iterum suspicere) terra iit, nunc quoque ad
Visurgim? Haec si probe narrantur, Germaniam profecto petiere: non Galliam
repetiere: aut fallunt me locorum omnem situs. ADD. Merito hic haesimus: at
nunc me (animo hercle meo) expediui. Nam scribendum,
ad amnem Vidrum . quem Ptolomaeus in hoc tractu nouit,
et ille ipse est quem
Vechtam hodie
uocant,
et ad
Gelmudam in sinum Australem, mox
Oceanum, influit. sane Taciti narratio euincit, pensitata. Ecce ad Amisiam
dimisit Vitellium, ipse naues conscendit: uterque progressus, ille terra,
hic mari:
et ubi conuenire ad amnem, nisi hic potuere? Enimuero
et portus ibi a Ptolomaeo locatur,
μαναρμαίς λιμὴν ,
Manarmanis ; neque abhorret
Stauriam esse.
Reducto ad Amisiam exercitu, legiones ut aduexerat, reportat. si ad Amisiam Germanicus classem conscendit, Rhenum
71
1Iam Stertinius, ad accipiendum in deditionem Segimerum, fratrem Segestis, praemissus, ipsum et filium eius in ciuitatem Vbiorum perduxerat. Data utrique uenia, facile Segimero, cunctantius filio, quia {65}Quintilii Vari corpus inlusisse dicebatur.
Historica
Segimeri filium
Sesithacum nomine. Strabo lib. VII.
ἔτι δὲ Σεσίθακος Ἀιγιμήρου ὑιὸς τῶν Χηρούσκων ἡγεμόνος. sed corrige in Strabone, Σιγιμήρου . Nam Taciti scriptura ad etymon apta eius linguae.
2Ceterum ad supplenda exercitus damna certauere Galliae, Hispaniae, Italia, quod cuique promptum, arma, equos, aurum offerentes. Quorum laudato studio, Germanicus, armis modo et equis ad bellum sumptis, propria pecunia militem iuuit.
3Vtque cladis memoriam etiam comitate leniret, circumire saucios, facta singulorum extollere ; uulnera intuens, alium spe, alium gloria, cunctos adloquio et cura sibique et proelio firmabat.
72
1Decreta eo anno triumphalia insignia A. Caecinae, L. Apronio, C. Silio ob res cum Germanico gestas. Nomen patris patriae Tiberius, a populo saepius ingestum, repudiauit ; neque in acta sua iurari, quamquam censente senatu, permisit, cuncta mortalium incerta, quantoque plus adeptus foret, tanto se magis in lubrico dictitans.
2Non tamen ideo faciebat fidem ciuilis animi : nam legem maiestatis reduxerat, cui nomen apud ueteres idem, sed alia in iudicium ueniebant, si quis proditione exercitum aut plebem seditionibus, denique male gesta re publica maiestatem populi Romani minuisset : facta arguebantur, dicta impune erant.
3Primus Augustus cognitionem de famosis libellis specie legis eius tractauit, commotus cassii seueri libidine, qua uiros feminasque inlustres procacibus scriptis diffamauerat ; mox Tiberius, consultante {66}Pompeio Macro, praetore, an iudicia maiestatis redderentur, exercendas leges esse respondit.
Mentio
scribam infra, ad
librum IIII.
4Hunc quoque asperauere carmina incertis auctoribus uulgata in saeuitiam superbiamque eius et discordem cum matre animum.
Mentio
Intellegit
elapsa carmina quae exstant Suetonio, cap. LIX.
73
1Haud pigebit referre in Faianio et Rubrio, modicis equitibus Romanis, praetemptata crimina, ut quibus initiis, quanta Tiberii arte grauissimum exitium inrepserit, dein repressum sit, postremo arserit cunctaque corripuerit, noscatur.
non classé
Seneca De Benef.
sub Tiberio fuit accusandi frequens ac paene publica rabies, quae omni ciuili bello grauius remp. afflixit.
Historica
Quando? sub
Vespasiano
et Tito, opinor. nam eo usque calumniis ex lege ista locus: illi
minuerunt, aut sustulerunt. Iterumq.
arsit ,
inquit,
et cuncta corripuit
, haud dubie sub Domitiano, qui telo
eo passim usus ad saeuiendum.
2Faianio obiciebat accusator quod inter cultores Augusti, qui per omnes domos in modum collegiorum habebantur, Cassium quendam, mimum corpore infamem, adsciuisset, quodque uenditis hortis statuam augusti simul mancipasset. Rubrio crimini dabatur uiolatum periurio numen Augusti.
Historica
Hoc est quod Ouidius de
pietate sua gloriatur.
et sacrum alibi atque alibi faciebant. sparsi igitur per omnes domos,
sed statis temporibus inconueniebant.
Nec pietas ignota mea est. uidet hospita tellus In nostra sacrum Caesaris esse domo.Non tamen ut singulae domus collegia sua habuerint (id non uidetur, neque is sensus his uerbis) sed quod circumibat domesticatim collegae,
Historica
Politica
Moralia
Rideamus.
et eo magis, quod Iurisconsultis etiam discrimen aliquod repertum hac
in re. qui tradunt.
Non uideri contra maiestatem fieri ob imagines Caesaris, nondum consecratas, uenditas. Ergo consecratas uendi, commissum fuit. Iure exagitat purpuratos illos stipites Tertullianus:
Publicos aeque deos foedatis, quos in hastario uectigales habetis. si Capitolium, si Olitorium forum petitur, sub eadem uoce praeconis, sub eadem hasta, sub eadem annotatione Quaestoris diuinitas addicta conducitur.
Historica
Mentio
Uocabulum
Vulgatum, ut
sanctissimum iuramentum esset per nomen
et numen Augusti. Horatius id accidisse testatur eo etiam uiuo:
Praesenti tibi maturos largimur honores, Iurandasque tuum per nomen ponimus aras.sapiens ille Claudius,
iusiurandum neque sanctius sibi neque crebrius instituit, quam per Augustum: ait Sueton. cap. II. Tertullianus:
Maiore formidine. Minutius Felix:et callidiore timiditate Caesarem obseruatis, quam ipsum de Olympo Iouem: citius denique apud uos per omnes deos, quam per unum genium Caesaris peieratur
Et est eis tutius per Iouis Genium peierare, quam regis. Nec mentiuntur nostri scriptores, ex iis quae legibus firmata uideo De iureiurando, l. XIII. sub finem. Lucanus inter ultiones sanguinis ciuilis hanc posuit, ut mihi uidetur, facunde:
------ cladis tamen huius habemus Vindictam, quantam terris dare numina fas est. Bella pares superis facient ciuilia diuos. Fulminibus Maneis radiisque ornabitFormulae autem iurandi erant, per Genium, per Fortunam, per Salutem Principis.et astris, Inque deum templis iurabit Roma per umbras.
3Quae ubi Tiberio notuere, scripsit consulibus non ideo decretum patri suo caelum ut in perniciem ciuium is honor uerteretur ; Cassium histrionem solitum inter alios [ei’] eiusdem artis interesse ludis, quos mater sua in memoriam Augusti sacrasset ; nec contra religiones fieri, quod effigies eius, ut alia numinum simulacra, uenditionibus hortorum et domuum accedant ;
Historica
Mentio
Errat igitur Dio
fine libri LVII. qui ait Tiberium uoluisse damnari eum qui statuam cum
hortis uendidisset: sed obstitisse pudorem. quia primus a consule sententiam
rogatus esset. Nam Tiberius, ut uides, non interfuit.
Historica
Credo eos esse, qui
Palatini postea a loco dicti, alii ab Augustalibus. Videnturque non
equestres aut currules fuisse, ut illi; sed scenici. Dio LVI.
χωρὶς δὲ τούτων καὶ ἡ Λιόυϊα ἰδίαν δή τινα πανήγοριν αὐτῷ ἐπὶ τρεῖς ἡμέρας ἐν τῷ παλατίῳ ἐποίησεν, ἥ καὶ δευτέρα ἀεὶ ὑπ'αὐτῶν τῶν αὐτοκρατόρων τελεῖται· Praeter haec etiam Liuia proprios quosdam ludos Augusto per triduum in Palatio fecit. qui ad hoc aeuum celebrantur ab iis qui rerum potiuntur. Suetonius Caligula:
Cumque placuisset Palatinis ludis spectaculo egressum meridie aggredi.
4ius iurandum perinde aestimandum quam si Iouem fefellisset ; deorum iniurias dis curae.
non classé
Expressit eam sententiam
et Iurisconcultus L. II De reb. cred.
Iurisiurandi contempta religio satis deum ultorem habet.
74
1{(67)}Nec multo post Granium Marcellum, praetorem bithyniae, quaestor ipsius, Caepio Crispinus, maiestatis postulauit, subscribente Romanio Hispone ; qui formam uitae iniit quam postea celebrem miseriae temporum et audaciae hominum fecerunt :
Controuersia
Historica
Mentio
De scriptura ambigit
sidus exoriens suae Galliae Ios. Mercerus. nec de nihilo. Praetorem
Bithyniae ait: nonne debuisset
Proconsulem ?
Ex re quidem
et ex uero. Nam Bithynia, diuisione Augusti inter eas prouincias quae
Senatui
et populo relictae: id est, proconsulares. Dio,
et Strabo. Quid dicam? Vulgatam haud tuear, nisi si quid post
Augustum in ea re mutatum, quod obserues haud semel.
Mentio
Historica
Cuius declamationum
Electa in Senecae controuersiis non uno loco.
2nam egens, ignotus, inquies, dum occultis libellis saeuitiae principis adrepit, mox clarissimo cuique periculum facessit, potentiam apud unum, odium apud omnes adeptus, dedit exemplum, quod secuti ex pauperibus diuites, ex contemptis metuendi, perniciem aliis ac postremum sibi inuenere.
non classé
Videri possit a
Demosthene, Philip. IIII.
καὶ γὰρ τούτων μὲν ἐκ πτωχῶν ἔνιοι ταχὺ πλούσιοι γεγόνασι, καὶ ἀδόξων ἔνδοξοι καὶ γνώριμοι : Nam horum quidam ex pauperibus statim diuites facti,.et ex ignobilibus gloriosi ac nobiles
3Sed Marcellum insimulabat sinistros de Tiberio sermones habuisse, ineuitabile crimen, cum ex moribus principis foedissima quaeque deligeret accusator obiectaretque reo. Nam, quia uera erant, etiam dicta credebantur. Addidit Hispo statuam Marcelli altius quam Caesarum sitam et alia in statua, amputato capite Augusti, effigiem Tiberii inditam.
Historica
Politica
Quod nunc crimini datur,
id receptum fuisse suo aeuo Plinius indicat:
surdo, inquit , figurarum discrimine capita permutantur. Et Caligula, simulachra numinum e tota Graecia conquisiuit, quibus capite dempto suum imponeretur. Suetonius. Cur tamen Tiberius ita hic exarsit? caussa aliqua est. Nam solebant Tyrannos ea ignominia afficere : uidebaturque occulte quasi talem Marcellus damnasse Augustum. Hieronymus in prophetam Abacuc. cap.III.
Cum Tyrannus detruncatur, imagines quoque eius deponuntur.et statuae,et uultu tantummodo commutato ablatoque capite, eius facies qui uicerit superponitur
4Ad quod exarsit adeo ut, rupta taciturnitate, proclamaret se quoque in ea causa laturum sententiam palam et iuratum, quo ceteris eadem necessitas fieret.
Politica
Vix opinor haec inter uerba
Tiberii fuisse. Nimis hoc superbum, aut saeuum : sed interpretatione sua,
et uera, addit noster. Et sequentia Pisonis argutius ad priora
referuntur.
5Manebant etiam tum uestigia morientis libertatis. Igitur Cn. Piso : « Quo », inquit, « loco censebis, Caesar ? si primus, habebo quod sequar ; si post omnes, uereor ne {68}imprudens dissentiam. »
6Permotus his, quantoque incautius efferuerat, paenitentia patiens, tulit absolui reum criminibus maiestatis ; de pecuniis repetundis ad reciperatores itum est.
Politica
Absoluine? atqui damnatum
eum Suetonius ait:
statuae quidam Augusti caput dempserat, ut alterius imponeret. acta res est in Senatu,, etc. Ego non concilio: nisi si repetundarum damnatus fuit, non maiestatis. quod tamen omnino Suetonius uoluisse uidetur.et quia ambigebatur, per tormenta quaesita est. Damnato reo, paullatim genus calumniae eo processit
Historica
Mentio
Ergo damnatus
repetundarum fuit,
et tum iudices dati ad aestimandum. Vide sodes, quae scribo in XIIII.
Annal. super criminis huius poena.
75
1Nec patrum cognitionibus satiatus, iudiciis adsidebat in cornu tribunalis, ne praetorem curuli depelleret ; multaque eo coram aduersus ambitum et potentium preces constituta. Sed, dum ueritati consulitur, libertas corrumpebatur.
Historica
Mentio
Politica
In iudiciis. solent enim
aduocatos aut deprecatores adducere potentissimos ciuitatis. Ex Cicerone
et Asconio notum: repressitque Tiberius, quia iustitiam corrumpebat.
At ipse adiungit noster,
libertate(m) : na(m)
quomodo? quia scilicet in judiciis assiduus, ea uelut regebat ac
te(m)perabat,
et se(n)tentia obnoxiae illi erant.
2Inter quae pius aurelius, senator, questus mole publicae uiae ductuque aquarum labefactas aedes suas, auxilium patrum inuocabat. Resistentibus aerarii praetoribus, subuenit Caesar pretiumque aedium Aurelio tribuit, erogandae per honesta pecuniae cupiens ; quam uirtutem diu retinuit, cum ceteras exueret.
Historica
Fortasse hic inter majores
optimi principis Antonini: etsi nulla mentio Capitolino.
3Propertio Celeri, praetorio, ueniam ordinis ob paupertatem petenti, decies sestertium largitus est, satis comperto paternas ei angustias esse.
4Temptantes eadem alios probare causas senatui iussit, cupidine seueritatis in iis etiam quae rite faceret acerbus. Vnde ceteri silentium et paupertatem confessioni et beneficio praeposuere.
Mentio
Adi Senecam de Beneficiis
lib. II. cap. VII.
76
1Eodem anno, continuis imbribus auctus, Tiberis plana urbis stagnauerat ; relabentem secuta est {69}aedificiorum et hominum strages. Igitur censuit Asinius Gallus ut libri Sibyllini adirentur. Renuit Tiberius, perinde diuina humanaque obtegens ; sed remedium coercendi fluminis Ateio Capitoni et L. Arruntio mandatum.
2achaiam ac macedoniam, onera deprecantes, leuari in praesens proconsulari imperio tradique caesari placuit.
Historica
Achaiam quod ait
capies Graeciam totam: nec enim aliter tunc appellabant Romani. Scriptor
quispiam apud Suidam:
Μόμμιος τὴν κόρινθον εἶλεν αὐτοβοεὶ, πρωτεύουσαν παντὸς, κατὰ τοῦτο, τοῦ ἑλληνικοῦ. ὅθεν δοκοῦσι καὶ νῦν Ἀχαΐαν ὀνομάζειν τὴν ἑλλάδα ῥωμαῖοι, ἐς τὸ χειρωθὲν ἔθνος ὁ προεστὸς ἦν τότε τῆς ἑλλάδος τὴν ὅλην μεταβαλόντες τῆς χώρας ἐπωνυμίαν:
Facsimilé du commentaire
Facsimilé du commentaire
Facsimilé du commentaire